BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: March 1419

Pages 702-715

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

March 1419

Syllabus Entry Foedera Text
March 4. Grant to Agincourt K. of Arms of the lands and rents in Criel, forfeited by Colart du Gardin. Rouen.
O. ix. 702. H. iv. p. iii. 96.
Pro Agencourt Rege Armorum.
An. 6. H. 5. Ibid. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod, de Gratia nostra speciali, Concessimus, dilecto Nobis, Agencourt Regi Armorum Maneria, Terras, Redditus, & Reventiones, quae cuidam Colart du Gardin nuncupato pertinebant, situata in Comitatu d'Eu, in Parochia de Criel, vel ibidem circa, qui quidem Colart Rebellis existit & ad Obedientiam nostram nondum venit ut dicitur,
Habenda praedicta Manerium, Terras Redditus, & Reventiones, quamdiu nobis placuerit, usque ad valorem Viginti Francorum per Annum,
Ita semper quod, si praedicta Manerium, Terrae, Redditus, & Reventiones Valorem Viginti Francorum per Annum excedant, tunc de Superplusagio inde, si quod fuerit, Nobis annuatim respondeatur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem suam Rothomagensem quarto die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 4. Royal assent to the election of Michael Soubert, abbot of S. Mary de Voto [Vieu], near Cherbourg, void by the death of Philip the last abbot. Rouen Castle.
O. ix. 702. H. iv. p. iii. 96.
De Regio assensu.
An. 6. H. 5. Pat. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 29.
Rex, Cantori & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Constantiensis Sede ibidem vacante, Salutem.
Sciatis quod Electioni, nuper factae in Ecclesia Conventuali Monasterii beatae Mariae de voto, juxta Cesarisburgum, Constantiensi Dioecese, vacante per Mortem, bonae memoriae, Philippi ultimi Abbatis Loci illius, de Michaele Souberti, Monacho Prioratûs de hac in Anglia, in Abbatem Loci illius, Regium Assensum adhibuimus & Favorem;
Et hoc vobis, Tenore Praesentium, significamus, ut quod vestrum est in hac parte exequamini.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Roven quarto die Martii.
March 5. Commission of array to sir Thomas Cammoys, sir Thomas Ponynges, lord of S. John, the sheriff of Southampton, and four others, as an invasion by the Spaniards is expected. Two similar commissions, one in Wiltshire. Westm.
O. ix. 702. H. iv. p. iii. 97.
De Arraiatione facienda, contra Armatam de Ispania.
An. 6. H. 5. Pat. 6. H. 5. m. 9. d.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Thomae Cammoys Chivaler, & Thomae Ponynges Chivaler Domino de Sancto Johanne, ac, dilectis sibi, Johanni Vuedale, Edwardo Coudray, Richardo Spycer, & Willielmo Brocas, necnon Vicecomiti nostro Suthamptoniae, Salutem.
Quia, prout informamur, Rex Castellae & Legionis quandam magnam paraverat Armatam Navium & Vasorum de Ispannia, cum non modico numero Inimicorum nostrorum, & eam promptam & paratam ad Mala Nobis & Nostris (quod absit) perpetranda, & in speciali ad Naves nostras & Navigium Regni nostri, ac praesertim Naves nostras apud Suthamptoniam & Portesmuth existentes, pro viribus Comburendum & Destruendum, necnon Regnum nostrum praedictum Invadendum, ad Dampna quae poterunt similiter Inferendum, destinare proponit infra Breve,
Nos (Malitiae Inimicorum nostrorum praedictorum, in hac parte, Deo praevio, obviare volentes) Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad omnes & singulos Homines ad Arma,ac alios Homines Defensabiles, tam Hobelarios, quàm Sagittarios, infra Comitatum praedictum, tam infra Libertates, quàm extra, commorantes, Arraiandum & Triandum,
Et eos, sic Arraiatos, continuè in Arraiatione hujusmodi, ut in Millenis, Centenis, & Vintenis, & aliter, prout conveniens & necesse fuerit, teneri & poni Faciendum,
Ac etiam ad eos, tam ad Costeram Maris, quam alia Loca, ubi & quotiens necesse fuerit, ad dictos Inimicos nostros Expellendum, Debellandum, & Destruendum, de tempore in tempus, cum aliquod Periculum immineat, Ducendum, & duci faciendum,
Et ad Monstrum sive Monstrationem eorumdem Hominum ad Arma, Hobelariorum, & Sagittariorum, de tempore in tempus, quotiens indiguerit, diligenter Faciendum & Supervidendum;
Et ideo vobis & cuilibet vestrum, districtius quo possumus, injungimus & mandamus quod statim, visis Praesentibus, vos ipsos Arraiari & Armari, ac omnes & singulos Homines Comitatus praedicti, ad Laborandum Potentes, coram vobis venire, & juxta sanas discretiones vestras arraiari, armari, & muniri, in Arraiatione hujusmodi teneri faciatis,
Et insuper Signa, vocata Bekyns, in Locis consuetis (per quae Gentes Patriae de Adventu Inimicorum hujusmodi poterunt congruis temporibus praemuniri) poni,
Et eosdem Homines, sic Arraiatos, Armatos, & Munitos, cum Periculum immineat, in Defensionem & Salvationem Regni & Patriae praedictorum, de tempore in tempus, tam ad Costeram Maris, quàm alia Loca, ubi magis necesse fuerit, prout hactenus in Casu consimili rationabiliter fieri consuevit, & necessitatis eventus exegerit, duci faciatis;
Ita quòd, pro defectu Defensionis, & Arraiationis, seu Ductionis dictorum Hominum, vel per negligentiam vestram, Dampna Patriae praedictae, aut aliàs, per Inimicos nostros à modo non eveniant ullo modo;
Damus autem universis & singulis Comitibus, Baronibus, Militibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, & aliis Fidelibus & Ligeis nostris Comitatûs praedicti, tam infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, & cuilibet vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium quinto die Martii.
Per ipsum Regem.
Rex, dilecto & fideli suo, Willielmo Cheyne Chivaler, ac, dilectis sibi, Roberto Andrewe, Willielmo Darell Thomae Bonham, & Thomae Ryngwode, ac Vicecomiti nostro Wiltesiae, Salutem.
Quia &c. ut supra usque ibi, Regni nostri, & tunc sic, pro viribus Comburendum & Destruendum, &c. ut supra
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Eodem modo assignantur subscripti in Comitatibus subscriptis, sub Datis subscriptis; videlicet,
Radulphus Botryaux chivaler,
Thomas Arundell Chivaler, &c.
March 8. Power for Henry abp. of Canterbury and others to treat for peace with the ambassadors of the dauphin. Rouen Castle.
O. ix. 703. H. iv. p. iii. 97.
De Tractando cum Commissariis Dauphini.
An. 6. H. 5. Pat. Norm 6 H. 5. p. 2. m. 19.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod pridem, pro parte, Illustris & Incliti Principis, Consanguinei nostri, Dauphini de Vienna, &c. usque ibi,
De Fidelitate, Probitate, & Circumspectionis Industria, Reverendissimi in Christo Patris, Domini Henrici Dei gratiâ, Cantuariensis Archiepiscopi, totius Angliae Primatis, & Apostolicae Sedis Legati, Venerabilium in Christo Patrum, Henrici, eâdem gratiâ, Wintoniensis Episcopi carissimi Avunculi nostri, Henrici, eâdem gratiâ, Episcopi Cicestrensis, dilecti & fidelis nostri, Walteri Hungerford Senescalli Hospitii nostri, Magistri Thomae Felde Legum Doctoris, & Magistri Ricardy Coudray Clerici Concilii nostri, confidentes,
Ipsos Sex, Quatuor, aut Tres eorum, nostros Fecimus, Ordinavimus, & Deputavimus, ac Facimus, Ordinamus, Deputamus, & Constituimus certos & indubios Ambassiatores, Nuncios, & Commissarios, per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Sex, Quatuor, aut Tribus eorumdem, plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, una cum Ambassiatoribus seu Commissariis praedicti Dauphini, Con- sanguinei nostri, Regentis ut dicitur, plenam & sufficientem in hac parte Potestatem ab eodem habentibus, de & super Treugis sive Guerrarum Abstinentiis, generalibus vel particularibus, per Mare, Terram, seu Aquas, ac tanto tempore duraturis, secundum quod inter eos melius & efficacius poterit concordari, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis Subditis, Vassallis, Amicis, Alligatis, & Confoederatis nostris quibuscumque, omnibus honestis modo, viâ, & formâ quibus inter se concordare poterunt, Tractandi, Communicandi, & Concludendi,
Et ipsas Treugas, inter se Capiendas & Concordandas, per omnia Regna, Terras, & Dominia nostra proclamari & publicari Faciendi, ubicumque opus erit,
Ac etiam, ut eo firmius atque inviolabilius Treugae praedictae conserventur, tam per Terram, quàm per Mare, & per Aquam, ad Faciendum, Ordinandum, & Deputandum tot & tales Conservatores & Judices dictarum Treugarum, generales vel speciales, & in tanto Numero, prout eis Sex, Quatuor, aut Tribus eorumdem, melius expedire videbitur, ad Corrigendum & Reformandum totum & quicquid contra dictas Treugas fuerit attemptatum:
Et Promittimus, bonâ fide, ad Tenendum, & teneri faciendum, Ratum, Firmum, & Stabile totum & quicquid per dictos Ambassiatores, seu Commissarios nostros, Sex, Quatuor aut Tres eorumdem, in Praemissis seu aliquo Praemissorum factum fuerit,
Et quod Nos Concedemus, & Faciemus, seu fieri faciemus Literas Confirmatorias, sub Magno Sigillo nostro, de & super omnibus & singulis Articulis & Punctis, de quibus inter eos fuerit concordatum, & de Exequendo eadem cum debita diligentia, secundum Tenorem & Formam eorumdem in quantum ad nos dinoscitur pertinere,
Et hoc Promittimus etiam sub Cautione & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, mobilium & immobilium, praesentium & futurorum, ita quod nunquam, per Nos, vel alium nomine nostro, dicemus, faciemus, aut proponemus, in Judicio, vel extra, quicquam in contrarium;
Mandantes omnibus & singulis Justiciariis & Subditis nostris, quatinus dictis Commissariis nostris & Deputatis, ac eorum Literis & Mandatis, obediant & intendant in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, octavo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 9. Power for the abp. of Canterbury and the bp. of Winchester to grant letters of safeconduct to the ambassadors of the dauphin. Rouen Castle.
O. ix. 704. H. iv. p. iii. 97.
De Potestate Conductus Ambassiatoribus Dauphini concedendi.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 20.
Rex, Venerabilibus Patribus, Henrico Archiepisco Cantuariensi, totius Angliae Primati, & Henrico Episcopo Wintoniensi, Avunculo nostro carissimo, Salutem,
De vestris fidelitate, prudentia circumspectione, & industria plurimum confidentes,
Ad Dandum & Concedendum Salvi Conductûs Literas quibuscumque Personis Consanguinei nostri Dauphini de Vienna, Regentis Franciae ut dicitur, cujuscumque status fuerint, qui ex parte ejusdem Dauphini mittentur, prout juxta discretiones vestras fore videritis faciendum,
Vobis & alteri vestrûm, Tenore Praesentium, Damus & Concedimus plenam Potestatem & Auctoritatem;
Promittentes nos Ratum Gratum, & Firmum habituros quicquid Nomine nostro feceritis, seu alter vestrûm fecerit in Praemissis,
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Roven nono die Martii.
Per ipsum Regem.
March 9. Safe conduct for Peter de Favencourt, going to the count of Eu, prisoner in England. Rouen Castle.
O. ix. 704. H. iv. p. iii. 98.
Pro Comite de Eu.
An. 6. H. 5. Pat. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 14.
Rex, per Literas suas Patentes, per Duos Menses proximo futuros duraturas, suscepit in salvum Conductum &c. Petrum de Favencourt Chivaler, ac Duas Personas in Comitiva sua, versus Comitem de Eu, Prisonarium Regis, in Regno suo Angliae existentem, salvò & securè transeundo, ibidem morando & perhendinando, & exinde ad propria redeundo, ac Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Et ideò vobis &c.
Proviso semper quod idem Petrus, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis de Roven nono die Martii.
Per ipsum Regem.
March 10. Licence to cardinal Amedeus, archdeacon of Rouen, to hold a visitation by deputy. Rouen Castle.
O. ix. 735. H. iv. p. iii. 98.
Pro Amadeo Cardinali, de Licentia Visitandi.
An. 6. H. 5. Ibid m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Monstraverunt nobis Stephanus Caval & Nicholaus Caval Capellani, Procuratores & Vicarii, Reverendissimi in Cristo Patris & Domini, Domini Amedei, Sanctae Mariae Novae Diaconi Cardinalis, Archidiaconi Rothomagensis, ut,
Cùm ipsi Procuratores & Vicarii Ecclesias, Monasteria, & alia Loca Ecclesiastica, in Archidiaconatu eodem existentia, eorumque Personas, in quibus sibi, ratione dicti Archidiaconatûs, Visitationis Officium competit, de Consuetudine vel Jure, temporibus praeteritis, visitverunt, juxta & secundum Tenorem Literarum, eidem Domino Cardinali per sanctam Sedem Apostolicam concessarum,
Jamque metuant sibi iidem Procuratores & Vicarii Visitationis hujusmodi Officium, nisi primitùs nostram Licentiam super hoc habuerunt specialem, quomodolibet excercere,
Undè Nobis supplicârunt sibi, de Gratia nostra, gratiosiùs impartiri,
Nos (Ecclesiasticam Jurisdictionem in omnibus observare, ac illaesam & indempnem prae caeteris praeservare, volentes, ut tenemur) Concessimus & licentiam dedimus praefato Domino Cardinali, quod Ipse, per praedictos Procuratores & Vicarios suos, Officium Visitationis praedictum, ac omnia illud concernentia, exnunc facere & excercere, eundemque Dominum Cardinalem, seu ejus Procuratores & Vicarios, Fructibus, Juribus, & Jurisdictione suis, juxta formam Literarum praedictarum, uti & gaudere valeant in futurum, absque impedimento nostri, vel Officiariorum nostrorum quorumcumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis de Roven decimo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 12. Power for Thomas Polton and Augustin de Pisis to treat with Joan Q. of Naples concerning the adoption of John duke of Bedford by her as her son and heir. Rouen Castle.
O. ix. 705. H. iv. p. iii. 98.
De Tractando cum Regina Apuleae super Adoptione Johannis Ducis Bedfordiae.
An. 6. H. 5. Pat. Norm. 6. H. 5 p. 2. m. 16.
Rex, dilecto Clerico suo, Magistro Thomae Polton, ac, discreto Viro, Augustino de Pisis, Salutem.
De vestris Fidelitate, prudentia, & circumspectionis industria plurimùm in Domino confidentes,
Fecimus, Ordinavimus, & Deputavimus, ac, Tenore Praesentium, Facimus, Ordinamus, & Deputamus vos nostros certos & indubios Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes vobis plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale cum, Serenissima Domina, Domina Johanna, Regina Apuleae, aut Commissariis, Procuratoribus, & Nunciis suis, plenam ac sufficientem in hac parte Potestatem ab eadem habentibus,
De & super Arrogatione sive Adoptione per ipsam Reginam, de, carissimo Fratre nostro, Johanne Duce Bedfordiae in Filium suum adoptivum & Haeredem faciendo, ac omnibus & singulis ejus incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis,
Conveniendum, Communicandum, & Tractandum,
Ac omnia & singula, quae hujusmodi Arrogationis sive Adoptionis negotii qualitas & natura exigunt & requirunt, Faciendum, excercendum, & expediendum, & ea finaliter terminandum & concludendum,
Necnon ea omnia & singula, quae per praefatum Fratrem nostrum in hac parte acta fuerunt sive gesta, nos bene & fideliter, quantum in nobis est, observaturos & impleturos nomine nostro promittendum;
Promittentes, verbo Regio, nos ratum, gratum, & firmum habituros totum & quicquid, in hujusmodi Arrogationis sive Adoptionis negotio, seu ejus Incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis quibuscumque, per nos, in hac parte, actum, gestum, procuratum, determinatum fuerit, seu finaliter conclusum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi duodecimo die Martii.
Per ipsum Regem.
Instructions on the subject to the above-named persons and J. Phiton.
O. ix. 706. H. iv. p. iii. 98.
Instructiones, super Adoptione memorata.
An. 6. H. 5. Ex Bill. Cot. Tiberius B. 6. Fol. 128. B.
Praesens Cedula, Indentata inter T. Polton, & A. de Pisis, ac J. Phiton, tradita fuit per ipsum T. Polton eisdem A. & J. transituris ad Neapolim &c. pro eorum Avisamento solùm super Communicandis per eos & tractandis ibidem.
In Primis, quo Tempore, post factam Adoptionem, per Modum quo Dominus Dux succedere debeat in Regno, Dominâ Decedente, ipse teneatur ad Iter arripiendum.
Item, cum quanto Hominum Armatorum & Sagittariorum Numero illuc venire debeat.
Item, Tractetur quid pro singulis Hominibus Armorum, & quid pro quolibet Sagittario, in Mense debeat persolvi.
Item, quod Expensis Reginae haec omnia omninò fiant:
Et Tractetur super hoc instantissimè, ita quod non videantur dicti Transituri aliquo modo ab hoc recedere velle:
Et finaliter, si ipsa non velit, neque possit hoc Onus sustinere, tunc videatur qualis propterea Recompensa fieret Domino Duci, & in quo ducatu vel Dominio &c. si hoc saltim Regiae Celsitudini placebit; sed quod non sit minoris Annui valoris quam LX.M. Ducatorum in Recompensationem Expensarum circa sui & suorum Adventum, & pro Manutenendo Statum suum & suorum postquam venerit ibidem.
Item, quod fiat, ante omnia, Domino Duci Status & Securitas Sufficiens in isto Ducatu seu Domino; ita quod sui habeant etiam possessionem Ducatûs aut Dominii hujusmodi antequam se ponat ad Iter.
Item, quod dentur sibi certi Portus accomodi, de quibus sui habeant Possessionem; ita quod in Regnum liberum habeant Introitum & Exitum, quandocumque venerit in Personâ.
Item, Tractetur de Statu quem repraesentabit in Regno, & de Potestate quam ibi debet: & ad qualia facienda, & in quibus Locis, & contra quos; sed contra Romanam Ecclesiam nullatenus se debeat obligare.
Item, quanto tempore artabitur ad standum in Regno personaliter, & quanto per sui Deputandum aut Locumtenentem, cum Gentibus suis; & cum quantâ Gente in uno Casu, & in alio.
Item, quod id, quod conquaeri poterit & obtineri, ex suis expensis & Laboribus, in Regno ab Inimicis Reginae, vel in Terris, aut Dominiis, Civitatibus ac Castris fuerit, aut in Bonis.
Item, quod sufficientissimè caveatur per Reginam quod quoad Bona, Terras, & Dominia Ducis adoptandi, Adoptionis Tempore habita, aut ex tunc qualitercumque acquirenda, nullum sibi fiat Praejudicium Adoptionis hujusmodi vigore, nec per eam aliqua Libertas accrescat Reginae in eisdem: vel etiam in Ipsius Domini Ducis Persona; quocumque Casu Necessitatis Reginae postmodùm occurrente; Ita quod nichil eorum, Adoptionis hujusmodi praetextu, nunquam Vendi, Capi, Distrahi, Impugnari, Obligari, aut Impignorari poterat per ipsam Dominam Adoptantem.
Item, ex quo Domina Regina Consensum Apostolicum habere desiderat post Domini Ducis Adventum, & non ante; qnod Ducatus seu Dominum, de quo supra, perpetuò remaneat Domino Duci (etiam si Confirmatio Apostolica non sequatur) ex quo per eum non stabit, & quod Ipse in Reveniendo perfecerit Debitum suum.
Item, quod super Praemissis vel eorum aliquo nichil penitus concludatur: ant quicquam certitudinaliter, Domini Regis ex parte, vel Ducis, fieri promittatur quovismodo; sed quod super hiis & aliis oportunis exactè & diligenter solus Tractatus & Communicatio fiat: Inducendo & alliciendo Dominam Reginam, in singulis Punctis, quantum possibile fuerit, ad majus Comodum, Utilitatem, & Honorem Domini nostri Regis, & Germani sui praedicti.
Item, Avisent se secretò Domini transituri, cum omni solertiâ possibili, quomodo stat inter Dominam Reginam & alios, priùs secum Tractantes (si qui sint) super Adoptione praedicta: & in quibus Terminis stant; & si quicquam cum ipsorum aliquo conclusum sit.
Item, quomodo stat inter Dominam & sui Maritum, & de Adhaerentiâ Dominorum, Civitatum, & Communitatum in Regno Uni vel Alteri, & Potentiâ utriusque.
Item, de Regno, & ejus Concordiâ, seu Divisione &c. & de Cordibus & Affectione Populari &c. ac de Famâ Domini vel Mariti &c. & qualis Resistentia &c. de verisimili, fiet in Adventum Ducis, & per quos &c.
Item, de Ligis, si quae contra Dominam jam factae sint, & per quos, aut ex verisimili fiant.
Item, Habeatur Litera Testimonialis, aut Instrumentum, vel Scriptura Auctentica, super Voluntate Reginae quoad Adventionem, ut praemittitur fiendam de Personâ Domini Ducis &c. ut, eo habito, certiùs interpellari poterit Consensus ipsi quando videbitur oportunum.
Item, si aliqui ex Parte Reginae mitti debeant super Praemissis, Ordinetur quod sufficientissimam habeant Potestatem ad singula facienda, pertractanda, & finaliter concludenda, quae necessaria fuerint ad Expeditionem Materiae, de quâ Tractatur, in singulis Articulis & Punctis concernentibus eandem.
Item, cùm Praemissa solùm tradita sint pro Avisamento, & non aliter, nec ad alium Finem; quod nulli Personae aliquo modo detur Copia eorumdem.
Caetera verò suppleant Discretiones Transeuntium, & Maturitates eorumdem &c.
Ista sunt CAPITULA, in quibus consentiunt Commissarii, Serenissimae ac Illustrissimae Dominae, Dominae Johannae Secundae, Dei gratiâ, Hungariae, Jerusalem, & Siciliae Reginae, ex unâ, ac, Illustrissimi & Gloriosi Principis, Domini Johannis, Ducis Bedfordiae, Comitis Richemundiae, Filii & Fratris Regum Angliae, cum voluntate, Consensu, & Auctoritate, Serenissimi ac Christianissimi Principis, Domini Henrici, Dei gratiâ, Franciae & Angliae Regis ex altera Parte.
In Primis, quod omnia Infrascripta Capitula & Conventiones intelligantur esse & sint Rata & Firma, si, Sanctissimus in Christo Pater & Dominus, Dominus Martinus, Divinâ Providentiâ, Papa Quintus Consentiet & Acceptabit eadem; aliàs nihil intelligatur esse Factum, Conclusum, sive Capitulatum.
Item, quia verisimiliter Gallici, videntes quod Domina Regina velit introducere Inimicos eorum ad Regnum suum, conabuntur facere sibi Guerram cum Proditoribus Regni, est necessarium, pro Statu Dominae Reginae & pro sui Defensa, quod, faciendo Infrascriptas Res, Dominus Dux praefatus mittat huc ad Regnum suos Commissarios cum Summa Quinquaginta M. Ducatorum: & ponant eas in Gaeta, sive super Banchis, sive Mercatoribus securis, quousque Fortalitia Civitatis Regii & Civitatis Blandusii erint dictis Commissariis consignata: quae quinquaginta M. Ducatorum, post Consignationem dictorum Fortalitiorum, dicta Domina Regina possit expendere, distribuere, & dare, cui & qualiter Majestati suae videbitur & placebit, sine Oppositione & Contradictione cujuscunque; &, factâ dictâ Consignatione, praefatus Dominus Dux teneatur venire personaliter infra Regnum infra Octo Menses ex tunc proximò secuturos: & quod dicti Commissarii habeant plenum Mandatum & Potestatum ad Obligandum & Promittendum, Nomine dicti Domini Ducis, prout & omne id quod in Praesentibus Capitulis continetur; hoc addito & expresè dicto, quod quia Civitates Regii & Blandusii in Manibus dictae Dominae Reginae ad praesens existunt Commissarii dicti Domini Ducis habeant Possessionem liberam & expeditam earundem sive aliqua Dilatione.
Item, quod (si praefatus Dominus noster Papa Consentiet) praefata Domina Regina Adoptabit seu Arrogabit praefatum Dominum Johannem Ducem pro suo vero & legittimo Filio, cum pleno Jure Successionis haereditariae tam in praefatis Regnis quam in Comitatu Provinciae & Folchalcherii, aut cujuslibet alterius Juris ad praefatum Dominam Reginam spectantis & pertinentis, cum omnibus Cautelis oportunis, juxta Consilium unius aut plurium Sapientum.
Item, quod praefata Domina Regina (pro Praemio dictae Adoptionis) Faciet & creabit Praesatum Dominum Johannem Ducem Calabriae; & sibi aut suis Commissariis faciet consignari omnia Fortalitia & Castra, quae, ad praesens, sunt in manibus Dominae Reginae praefatae.
Item, quod, postquam dicti Commissarii ceperunt Possessionem Civitatis Regii & Civitatis Blandusii, prout supra dicitur, praefatus Dominus Dux Teneatur & Obligatus sit infra Octo Menses, extunc proximò futuros, venire personaliter infra Regnum, & servire dictae Dominae Reginae, postquam venerit infra Regnum, suis Sumptibus & Expensis, Mensibus Sex, cum Mille Hominibus Armorum, & Duobus Millibus Sagittariis: &, si expediret quod diutiùs serviret, dicta Domina Regina providebit de Expensis ad suam Possibilitatem; & dictus Dominus Dux, contemperando Expensas cum Introitibus, erit contentus eo quod Regina poterit sibi dare, sicut debent facere virtuosi & veri Filii erga eorum veras & legittimas Matres.
Item, quod dictus Dominus Dux, quando erit in Regno, non intromittet se de Regimine Regni, nisi si & quatenus praefata Domina Regina sibi committet; excepto Ducatu Calabriae, quem gubernabit ad beneplacitum suum.
Item, quod, si dicta Domina Regina Convocaret ad sui Praesentiam, sive mitteret praefatum Dominum Ducem ad quascunque Partes Regni, Praefatus Dominus Dux habebitur in Honore & Reverentiâ, in Ceremoniis & quibuscunque aliis Actibus, tamquam Verus, Legittimus, ac Unicus Filius dictae Dominae Reginae.
Item, quod omnia Bona, Mobilia & Immobilia, quae praefatus Dominus Dux aut Gentes suae acquirerent contra Rebelles aut Inimicos dictae Dominae Reginae, cum Voluntate & Mandato ejus, intelligantur esse concessa praefato Domino Duci ex nunc, & suis Haeredibus IMPERPETUUM, in bonâ formâ.
Item, quod praefatus Dominus Dux promittet & jurabit quod omnes Principatus, Ducatus, Comitatus, Baronias, Castellanias, Capitanias, Officia, & Beneficia, quocumque Nomine nuncupentur, concessa, & quae concedentur imposterùm, quocumque Tempore, quibuscumque Personis, cujuscunque Conditionis existant, & ex quacunque Causâ, per dictam Dominam Reginam, semper & imperpetuum observabit, & defendet & manutenebit animosè, sub Fide Militari, & favorabiliter, tamquam suum factum proprium, sine aliquâ Exceptione, Cavillatione, Allegatione Juris aut Facti, aut Oppositione, quae in contrarium fieri posset, cum Clausulis & Cautelis, ad sensum unius aut plurium Sapientium; Ita quod de Jure benè valeat & teneat.
Item, quod per Praedicta non intelligatur esse Data quaequam Potestas cuicumque, esse Partibus supradictis, Vendendi, Pignorandi, aut obligandi aliam Partem, personaliter vel in Bonis, cuicunque Personae, Loco, aut Universitati, ex quacumque Necessitate vel Causâ nisi prout supra continetur.
Item, quod statim, quando Dominus Dux praefatus venerit infra Regnum, & praedicta erunt Facta, praefata Domina Regina faciet Quartari Arma suae Majestatis cum Armis dicti Domini Ducis, tamquam sui Veri & Legitimi Filii, & illa faciet Depingi in Castris & aliis Locis publicis, ut est Moris.
March 12. Safe conduct for Simon Vernis, servant of the dauphin, going to Arthur de Bretaigne, a prisoner in England. Rouen Castle.
O. ix. 708. H. iv. p. iii. 99.
De salvo Conductu pro Serviente Dauphini.
An. 6. H. 5. Pat. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 20.
Rex Universis & singulis Admirallis &c. Salutem.
Sciatis quod, ad specialem Requisitionem, Consanguinei nostri, Dauphini de Vienna, suscepimus in salvum & securum Conductum &c. Simonem Vernis, Servientem praedicti Dauphini, in Regnum nostrum Angliae, cum uno Serviente in Comitiva sua, ad Praesentiam Arthuri de Bretaigne Prisonarii nostri transeundo, ibidem morando, & exinde ad partes suas proprias redeundo, ac Equos, Res, Bona, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quod ipsi quicquam &c.
In cujus &c. usque nonum diem Aprilis proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Castrum suum de Roven. xii. die Martii.
Per ipsum Regem.
March 14. The K. informs his officers in Normandy that Giles Duremorte, abbot of S. Marie de Beaubet, has sworn fealty to him. Similar letters for seven other religious houses. Rouen Castle.
O. ix. 709. H. iv. p. iii. 99.
De Fidelitatibus Sacramento praestito.
An. 6. H. 5. Pat. Norm. 6. H. 5. p. 2. m. 15. dors.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum, necnon Ballivis vicecomitibus, ac aliis Officiariis Ducatus nostri Normanniae quibuscumque, vel eorum Locatenentibus, Salutem.
Notum vobis facimus quod, Dilectus nobis in Christo, Egidius Duremorte, Abbas Monasterii beatae Mariae de Beaubet, Sacramentum Fidelitatis (ad quod, ratione Temporalium dicti Monasterii, infra Ducatum nostrum praedictum existentium, nobis tenebatur) fecit & praestitit,
Ad quod quidem Sacramentum eundem Abbatem recepimus & admisimus Nostro & Alieno Jure salvo,
Vobis & cuilibet vestrûm Mandantes nè praedictum Abbatem, praetextu dicti Fidelitatis Sacramenti nobis non praestiti, in praefato Monasterio, nec in ejusdem Pertinentiis quibuscumque perturbetis, molestetis, aut inquietetis, vel perturbari, molestari, seu inquietari permittatis à quocumque;
Et si praedictum Monasterium vel aliquid ejusdem sit ad hoc impeditum, id Abbati antedicto deliberetis seu deliberari faciatis indilate.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi. xiv. die Martii.
Consimiles Literas de Fidelitate habent subscripti; videlicet,
Nicholaus de Pees, Abbas Monasterii Sancti Michaelis de ulteriori Portu.
Ibid. m. 24. d.
Guillielmus Blondy, Abbas Abbatiae Mariae Fucardi Montis.
Alicia Fecout, Priorissa Ecclesiaebeatae Mariae de Seint Saen.
Guillielmus le Goes, Abbas de Cince Sancti Leuffredi.
Abbas Sancti Ebrulphi.
Abbas de Velasse.
Prior Sancti Laudi de Rothomago &c
.
March 18. Safe conduct for John Vergii, lord Dautrey, Regner Pot, lord de la Roche, and five other French ambassadors coming to Mantes. Rouen Castle.
O. ix. 709. H. iv. p. iii. 99.
De salvo Conductu pro Ambassiatoribus Franciae.
An. 6. H. 5. Ibid. m. 15.
Rex per Literas suas Patentes, usque Primum diem Aprilis proximo futurum duraturas, suscepit in salvum Conductum &c. Johannem Vergii Dominum Dautrey militem, Regnerum Pot Dominum de la Roche militem, Anthonium de Thoulonjon Militem, Henricum de Chaufour Armigerum, Magistros, Johannem le Clerk Guidonem Geliner, & Johannem de Rinel, usque & in Villam Regis de Mante, cum Quinquaginta Equis in Comitiva sua vel infra, ac Bonis, Rebus, & Hernesiis suis, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exinde ad propria redeundo;
Et ideo &c.
Proviso semper quod ipsi quicquam, &c. quodque ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Rouen. xviii. die Martii.
Per ipsum Regem.
Ibid.
Rex per Literas suas Patentes, per Viginti & Quatuor die proximo futuros, duraturas, suscepit in salvum Conductum &c. praedictos, Johannem, Regnerum, Anthonium, Henricum, Johannem, Guidonem & Johannem, in Civitate Regis de Rouen ad praesentes existentes, abinde ad partes suas proprias, cum Quinquaginta Equis in Comitiva sua vel infra, ac Bonis, Rebus, & Hernesiis suis transeundo;
Et ideo &c.
Proviso &c. ut supra.
In cujus &c.
Teste Rege ut supra.
March 18. Power for sir John Colville and Richard Leyot, dean of S. Asaph's, to negotiate a marriage between John duke of Bedford and the daughter of Frederic burgrave of Nuremberg. Westm.
O. ix. 710. H. iv. p. iii. 100.
De Tractando super Sponsalibus, inter Ducem Bedfordiae & Filiam unicam Ducis Nurenburiensis, contrahendis.
An. 6. H. 5. Franc. 6. H. 5. m. 1.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Considerantes & recenter in memoria retinentes exuberantis Amicitiae & Fraternalis Amoris pulcritudinem, quae inter, Serenissimum Principem, Sigismundum Romanorum Regem semper Augustum, Fratremque nostrum praecarissimum, Terrasque & Dominia sua, & Nos, ac Domum Angliae, Terrasque, & Dominia nostra, viget, ac Alligantias indissolubiles inter ipsum praecarissimum Fratrem nostrum & Subditos Imperii, ac Nos, & Subditos nostros, initas & contractas,
Volentesque eandem Amicitiam & Fraternalem Dilectionem, per Sanguinis & Parentelae Approximationem, affectuosius perpetuare,
Dilectum & fidelem Militem nostrum, Johannem Colville, ac, dilectum Clericum nostrum, Magistrum Ricardum Leyot Legum Doctorem, ac Decanum Ecclesiae Cathedralis Assavensis, Nuncios, Commissarios, & Ambassiatores nostros, Tenore Praesentium, Deputamus, Facimus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem & eorum alteri, Potestatem generalem, & Mandatum speciale, ad Praesentiam, Magnifici Principis, Frederici Burgravii Nurburginensis, Subditi & Affinis dicti Fratris praecarissimi, se transportandi,
Ac coram eo, seu Commissariis vel Deputatis ejusdem, nostram Voluntatem & Intentionem nomine nostro declarandi.
Ac de Sponsalibus seu Matrimonio, inter, inclitum Principem, Johannem Ducem Bedfordiae, Custodem & Locumtenentem nostrum Angliae, Fratrem nostrum carissimum, & filiam unicam & Haeredem ipsius Frederici, divinâ inspirante Clementiâ, contrahendis, Tractandi, Interloquendi, & Concludendi, talibus modis & formis quibus dictis nostris Ambassiatoribus & eorum alteri videbitur expedire,
Necnon ad Faciendum & Expediendum omnia & singula, quaein Praemissis, seu circa ea, & cum suis incidentibus, dependentibus, & connexis, necessaria fuerint sive quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale quàm aliquod Praemissorum, & quae Nos ipsi facere poterimus si personaliter interessemus,
Et Promittimus, in bonâ fide, Nos Ratum; Gratum, Firmum, & Stabile, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid dicti Ambassiatores & nuncii nostri, seu eorum alter, egerint, vel egerit, in Praemissis seu aliquo Praemissorum, sub Ypoteca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, praesentium, & futurorum.
In cujus rei Testimonium has Litteras nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii decimo octavo die Martii.
Per Concilium.
[March 18.] Power for the same to negotiate a marriage between the duke of Bedford and the daughter of the duke of Lorraine.
O. ix. 710. H. iv. p. iii. 100.
De Tractando super Matrimonio, inter Ducem Bedfordiae & Filiam unicam Ducis Lotoringiae, contrahendo.
An. 6. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Desiderantes Parentelam, quae, antiquis temporibus, viguit inter inclitos Progenitores nostros & Progenitores, illustris & magnifici Principis, Ducis Lotoringiae, Consanguinei nostri, per Sanguinis approximationem renovare,
De fidelitate, circumspectione, & industria, dilecti & fidelis Militis nostri, Johannis Colville, &, dilecti Clerici nostri, Magistri Ricardi Leyot Legum Doctoris, ac Decani Ecclesiae Cathedralis Assavensis, plenariè confidentes,
Ipsos Nuncios, Commissarios, & Ambassiatores, Tenore Praesentium Deputamus, facimus, & ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem & eorum alteri, Potestatem generalem, & Mandatum speciale, ad praesentiam praefati Ducis se transportandi,
Ac cum eodem Duce, seu Commissariis, aut Deputatis suis de Sponsalibus seu Matrimonio, inter, inclitum Principem, Johannem Ducem Bedfordiae, Custodem & Locumtenentem nostrum Angliae, Fratrem nostrum carissimum, & Filiam Unicam & Haeredem ipsius Ducis Lotoringiae, divinâ inspirante Clementiâ, contrahendis, Tractandi, Interloquendi, & Concludendi talibus modis & formis quibus dictis nostris Ambassiatoribus, & eorum alteri, videbitur expedire,
Necnon ad Faciendum & Expediendum omnia & singula, quae in Praemissis, seu circa ea, & cum suis Incidentibus, dependentibus, & connexis, necessaria fuerint sive quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale quàm aliquod Praemissorum, & quae Nos ipsi facere poterimus si personaliter interessemus,
Et Promittimus, in bonâ fide, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid dicti Ambassiatores & Nuncii nostri, seu eorum alter, egerint, vel egerit, in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, sub Ypoteca & Obligatione Omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum.
In cujus &c.
Dat. ut supra.
Per Concilium.
[March 18.] Power for the same to negotiate a marriage between the duke of Bedford and any kinswoman of the K. of the Romans.
O. ix. 711. H. iv. p. iii. 100.
De Tractando super Matrimonio, inter Ducem Bedfordiae & aliquam Consanguineam Imperatoris, Contrahendo.
An. 6. H. 5. 2 Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Considerantes & recenter in memoria retinentes exuberantis amicitiae & fraternalis amoris Pulcritudinem, quae inter, Serenissimum Principem, Sigismundum Romanorum Regem semper Augustum, Fratrem nostrum praecarissimum, Terrasque, & Dominia sua, & Nos, ac Domum Angliae, Terrasque & Dominia nostra viget, ac Alligantias indissolubiles inter ipsum praecarissimum Fratrem nostrum, & Subditos Imperii, ac Nos, & Subditos nostros, initas & contractas, & eo firmiùs foederatas ex quo dictus Inclitissimus Frater noster praecarissimus, de sua gratuita bonitate, Socius & Frater devenit Collegii nostri Militaris de Garterio, Ordinem ejusdem Collegii nostri, in Signum perpetuae Amicitiae & sincerae Fraternitatis, profitendo,
Volentesque eandem Amicitiam & Fraternalem Dilectionem, per Sanguinis & Parentelae Approximationem, affectuosiùs perpetuare,
Dilectum & fidelem Militem nostrum, Johannem Colevill, & dilectum Clericum nostrum, Magistrum Ricardum Leyot Legum Doctorem ac Decanum Ecclesiae Cathedralis Assavensis, Nuncios, Commissarios, & Ambassiatores nostros, Tenore Praesentium, Deputamus, Facimus, & Ordinamus,
Dantes & Concedentes eisdem, & eorum alteri, Potestatem generalem, & Mandatum speciale, ad praesentiam praefati praecarissimi Fratris nostri Romanorum Regis se Transportandi,
Ac coram Serenitate sua, seu Commissariis aut Deputatis ejusdem, nostram Voluntatem & Intentionem, concernentibus ampliationem & extensionem ulteriorem Fraternae Dilectionis antedictae, nostro nomine Declarandi,
Ac de & super quibuscumque viis & modis, ampliationem dictarum Fraternitatis & Amicitiae respicientibus & firmare valentibus, Communicandi,
Ipsasque vias & modos Aperiendi, & Aperiri audiendi, &, praesertim ac in specie, viam Sponsaliorum, seu Matrimonii inter, inclitum Principem, Johannem Ducem Bedfordiae, Custodem & Locumtenentem nostrum Angliae, Fratrem nostrum carissimum, & aliquam Consanguineam praefati praecarissimi Fratris nostri Romanorum Regis, Statui ipsius Fratris nostri Bedfordiae congruentem, divinâ inspirante Clementiâ, contrahendi,
Deque & cum eisdem Tractandi, Interloquendi, & Concludendi talibus modis & formis quibus dictis nostris Ambassiatoribus, & eorum alteri, videbitur expedire,
Necnon ad Faciendum & Expediendum omnia & singula quae in Praemissis, seu circa ea, cum suis Incidentibus, dependentibus, & connexis, necessaria fuerint sive quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale quàm aliquod Praemissorum, & quae Nos ipsi facere poterimus si personaliter interessemus,
Et Promittimus, bonâ fide, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid dicti Ambassiatores & Nuncii nostri, seu eorum alter, egerint, vel egerit, in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, sub Ypotecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum.
In cujus &c.
Dat ut supra.
Per Concilium.
March 21. Letters of presentation for John Paiot to the church of Basqueville. Twelve other presentations to benefices in the dioceses of Rouen, Coutances, Evreux, and Bayeux. Rouen Castle.
O. ix. 712. H. iv. p. iii. 100.
De Praesentationibus.
An. 6. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 81.
Johannes Paiot Capellanus habet Literas Regis de Praesentatione ad majorem Portionem Ecclesiae de Basquevilla Rothomagensi Dioecese, per Mortem Magistri Johannis Bernardi, ultimae Personae ejusdem, vacantem, & ad Regis Donationem &c.
Et diriguntur Literae illae L. Archiepiscopo Rothomagensi, vel ejus Vicario Generali, ipso Archiepiscopo in Remotis agente.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi xxi. die Martii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis habent,
Robertus de Brecy, Magister in Artibus & Bacalarius in Decretis, ad Ecclesiam Parochialem de Daubolio dictae Dioecesis;
Et diriguntur illae Literae ut supra.
Ibid.
Petrus Hense Capellanus ad Ecclesiam Parochialem de Guenevilla Rothomagensis Dioecesis:
Diriguntur Literae illae ut supra.
Consimiles Literas habent,
Reginaldus Harelle Capellanus ad Ecclesiam Parochialem de Harqueuvilla dictae Dioecesis, per Mortem Domini Petri le Blanc, ultimae Personae ejusdem:
Et diriguntur illae Literae ut supra.
Petrus de Clyncham, Magister in Artibus, ad Ecclesiam Parochialem beatae Mariae de Beurant Constantiensis Dioecesis, per Mortem Roberti Fosse, ultimae Personae ejusdem &c.
Et diriguntur Literae illae Cantori & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Constantiensis, Sede ibidem vacante.
Ibid. m. 79.
Gullielmus Villequin, Magister in Artibus, ad Ecclesiam Parochialem de Lindebeuf Rothomagensis Dioecesis:
Et diriguntur Literae illae, Venerabili in Cristo Patri L. eâdem gratiâ, Archiepiscopo Rothomagensi, vel ejus Vicario Generali, ipso Archiepiscopo in Remotis agente.
Ibid.
Richardus de Bouhuel Capellanus ad Ecclesiam Parochialem de Quidebeuf Ebroicensis Dioecesis, per Mortem Magistri Andreae de Gay Capellani, ultimi Possessoris ejusdem, vacantem &c.
Et diriguntur Literae illae Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Ebroicensis, Sede ibidem vacante.
Ibid. m. 78.
Georgius Fank Clericus ad alteram Portionem in Ecclesiae Sancti Martini de Monte Martini in Grania Constantiensis Dioecesis, per Mortem Domini Galfridi Basin, ultimi Curatiejusdem, vacantem, & ad Regis Donationem spectantem &c.
Et diriguntur Literae illae Cantori & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Constantiensis Sede ibidem vacante.
Ibid.
Dionisius Gativel Clericus, Magister in Artibus, & in utroque Jure Licentiatus, ad Ecclesiam Parochialem de Tribus Montibus Bajocensis Dioecesis, per Mortem Radulphi de Tribus Montibus Capellani, ultimae Personae ejusdem, vacantem, & ad Regis Donationem spectantem &c.
Ibid.
Et diriguntur Literae illae J. Episcopo Bajocensi, vel ejus Vicariis in Spiritualibus, ipso Episcopo in Remotis agente.
Ibid.
Johannis de Maria Capellanus ad Ecclesiam Parochialem de Ourvilla Rothomagensis Dioecesis.
Ibid. m. 77.
Johannis Aumont Clericus ad Ecclesiam Parochialem Sancti Juliani Dernevilla Rothomagensis Dioecesis, per Mortem Domini Johannis Theronde Capellani &c.
Et diriguntur Literae illae Archiepiscopo Rothomagensi.
Ibid. m. 79.
Theobaldus Senescalli Capellanus, Magister in Artibus, & Licentiatus in Legibus, ad Ecclesiam Parochialem Sancti Laudi de Bauvilla, Bajocensis Dioecesis, per Mortem Domini Gulielmi le Touse, ultimae Personae ejusdem, vacantem, & ad Regis Donationem spectantem;
Et diriguntur Literae illae, Venerabili in Cristo Patri, J. eâdem gratiâ, Episcopo Bajocensi, vel ejus Vicariis in Spiritualibus, ipso Episcopo in Remotis agente.
March 21. The K. desires the abbot of Fécamp to admit Antony de Insula to the chapel of the Holy Sepulchre near Fécamp, and Richard Postell to the church of S. Martin de Rousseville. Rouen Castle.
O. ix. 713. H. iv. p. iii. 101.
De admittendo ad Capellam.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 81.
Rex, dilecto sibi in Christo, Abbati de Fescamp, vel ejus Vicariis in Spiritualibus, ipso Abbate in Remotis agente, Salutem.
Ad Capellam seu Capellaniam Sancti Sepulcri prope Fescamp vacantem, & ad nostram Donationem spectantem ut dicitur, dilectum nobis, Anthonium de Insula, Magistrum in Artibus, & in Legibus Licentiatum, vobis Praesentamus,
Intuitu caritatis rogantes quatinus ipsum Anthonium ad Capellam seu Capellaniam praedictam admittatis, ipsum que in Corporalem Possessionem ejusdem ponatis & inducatis, seu poni & induci faciatis, necnon Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis quibuscumque, ad eandem spectantibus, uti & gaudere permittatis, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis Rothomagi vicesimo primo die Martii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas habet Ricardus Posteil Capellanus ad alteram Portionem in Ecclesia Sancti Martini de Roussevilla Bajocensis Dioecesis.
March 21. The K. orders the bailiff of Caux to induct Robert Fabri to the chapel at the castle of Longueville Guiffard. Rouen Castle.
O. ix. 713. H. iv. p. iii. 101.
De Permutatione Capellaniarum.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex, Ballivo suo de Caux. vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Sciatis quod,
Cum Robertus Fabri, Capellanus Capellaniae Sancti Laurentii, in Capella Sanctorum Petri & Pauli, in Ecclesia Cathedrali Rothomagensi Fundatae, & Magister Guillielmus Figuli, Capellanus Capellaniae ad Altare beatae Mariae, in Castro de Longueville Guisfardi Fundatae, intendant, ut asserunt, Capellanias suas praedictas adinvicem canonicè permutare,
Nos, ex causâ hujusmodi Permutationis faciendae, praedictam Capellaniam, in Castro praedicto Fundatam, praefato Roberto Conferimus & Donamus,
Vobis mandantes quatinus praefatum Robertum in Possessionem Corporalem ejusdem Capellaniae, in Castro praedicto Fundatae, Ponatis & Inducatis, seu poni & induci faciatis, necnon Fructibus, Redditibus, ac Emolumentis universis, ad eandem spectantibus, uti & gaudere permittatis, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagense xxi. die Martii.
Per ipsum Regem.
March 21. Restitution of the temporalities to the abbey of S. Marie de Insula Dei [l'isle de Dieu] to the priory of S. Marie de Beaulieu and six others. Rouen Castle.
O. ix. 713. H. iv. p. iii. 101.
De Restitutionibus Temporalium.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 71.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut Divinum Servitium ac alia Pietatis Opera (quae in Abbatia beatae Mariae de Insula Dei fieri debeant) plus solito accrescant, & ibidem laudabiliùs manuteneantur & sustineantur,
Concessimus dilectis nobis in Christo, Abbati & Conventui Abbatiae praedictae omnia Temporalia eidem Abbatiae, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentia sive spectantia,
Habenda, in Sustentationem Divini Servitii & aliorum Pietatis Operum praedictorum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Roven xxi die Martii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis de Restitutione Temporalium habent subscripti; videlicet,
Prior & Conventus Ecclesiae beatae Mariae de Bello Loco.
Minister & Fratres Domûs Sanctae Katerinae de Perrina.
Ibid. m. 81.
Abbas & Conventus Monasterii Beatae Mariae de Bonport.
Ibid. m. 78.
Prior & Conventus Beatae Mariae de Sancto Fromondo.
Ibid.
Abbatissa & Conventus Abbatiae Beatae Mariae de Tresor in Veulguessin le Normant le Baudemont Situatae.
Ibid. m. 69.
Abbas & Conventus Abbatiae Sanctae Trinitatis de la Luserne.
Ibid.
Prior & Conventus Beatae Mariae de Sancouse juxta Vernon.
March 25. Congé d'élire to the prior and convent of Worcester for the election of a bp. in the room of Thomas, deceased. Evreux.
O. ix. 714. H. iv. p. iii. 101.
De Licentia Eligendi.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 71.
Rex, dilectis sibi in Christo, Priori & Conventui Ecclesiae Cathedralis Wygorniae, Salutem Ex parte vestra nobis est humiliter supplicatum ut,
Cum Ecclesia vestra praedicta, per Mortem, bonae memoriae, Thomae, ultimi Episcopi Ecclesiae illius, Pastoris sit solatio destituta,
Alium vobis Eligendi in Episcopum & Pastorem ejusdem Ecclesiae Licentiam concedere dignaremur,
Nos (Precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati) Licentiam illam vobis, Tenore Praesentium, duximus concedendam;
Mandantes quod talem vobis eligatis in Episcopum & Pastorem, qui Deo devotus, Ecclesiae vestrae praedictae necessarius, nobisque & Regno nostro utilis & fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem suam Ebroicensem vicesimo quinto die Martii.
Per ipsum Regem.
March 28. Grant to Geoffrey le Gous and Girote his wife of their inheritance in Normandy. Similar grants to William le Tabletre and 38 others. Evreux.
O. ix. 714. H. iv. p. iii. 101.
De Haereditatibus datis.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 72.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod, Auctoritate nostrâ Regiâ, & ad Supplicationem Galfridi le Gous, & Girote Uxoris ejus, Juratorum Ligeorum nostrorum, de Gratiâ nostrâ speciali, Dedimus & Concessimus eis Haereditates, Redditus, & Possessiones quoscumque, quos ipsi, ante primum diem Augusti, Anno Regni nostri Quinto, infra Ducatum nostrum Normanniae tenuerunt & possidebant
Habendos & Tenendos Haereditates, Redditus, & Possessiones praedictos praefatis, Galfrido & Girote, eisdem modo & formâ, quibus iidem Galfridus & Girota eos ante diem praedictam tenuerunt & possidebant, per Homagium, ubi debetur, faciendum secundum Consuetudinem Ducatûs nostri praedicti, ac faciendo alia Onera & Servitia inde debita & consueta.
Reservatis semper Nobis Haeredibus nostris alta & suprema Justicia, ac omni alio Jure quod ad nos poterit pertinere;
Proviso semper quod Haereditates, Redditus, & Possessiones praedicti, seu aliqua Parcella eorumdem, de Dominico Ducatûs nostri praedicti, aut alicui alii Personae per nos ante haec tempora dati & concessi, seu aliqui de Terris & Possessionibus, quas subtus Villam nostram Falesiae, ac infra Villam nostram de Cadomo, aut de Lapidicina seu Quarruris prope eandem Villam, ad opus nostrum specialiter Reservavimus, aut de Loco seu Spatio Terrae, pro Aedificando nobis Palatio, infra Civitatem nostram de Roven, seu extra, prope Muros ejusdem, juxta Compositionem in hac parte factam, non existant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem suam d'Eureux xxviii. die Martii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis Patentes habent subscripti, de Haereditatibus eis concessis; viz.
Guillielmus le Tabletre Magister in Artibus Capellanus.
Guillielmus de Botey.
Johanna de Gonys
quae fuit Uxor Johannis le Feare Armigeri defuncti.
Johanna de Creullet quae fuit Uxor Johannis de Vassy Chivaler defuncti.
Guillielma de Beaucham Vidua.
Petrus Raignou de Baieux.
Reginer le Caen de Baieux & Johanna Uxor ejus.
Petrus Lenglois de Baieux & Johanna Uxor ejus.
Guillielmus de Bures Chivaler.
Johanna de Gaileonuville quae fuit Uxor Petri de Hellenuille Chivaler defuncti.
Johannes le Vesie & Thomasia Uxor ejus.
Guillielmus de Bailleul
Armiger.
Petrus Liebart Armiger.
Johannes Capre Capellanus.
Michael Gervaisse.
Simona
quae Uxor fuit Johannis Guignon.
Guiotus de Corueil
Armiger.
Johannes Campion.
Johannes le Samner.
Michael de Seint Marie
Armiger, & Johanna Poutrol Uxor ejus.
Guillielmus Murdrac.
Petrus Mussi
Armiger & Guillielma Murdrak Uxor ejus.
Guillielmus Desterlen alias le Poulain Chivaler.
Guillielmus Carbonnell Chivaler.
Rogerus Bardoul Armiger, & Georgia Uxor ejus.
Reginaldus du Plessis Armiger, & Johanna Uxor ejus.
Johanna de Grenguas quae fuit Uxor Martini de Bonquettot Chivaler defuncti.
Robertus de Sorenc Chivaler.
Johannes de Monnay Armiger.
Petrus de Groumesvill Armiger, & Perota de Fontaines Uxor ejus.
Thomas Amiot.
Robertus Levesque
Burgensibus de Caen.
Petrus de Giencourt & Margareta Uxor ejus.
Johannes de Banbourel & Johan du Bloys Uxor ejus.
Johannes le Saige Armiger & Philippa Uxor ejus.
Ricardus de Corday Armiger & Johanna Uxor ejus.
Robertus de Corda Armiger.
Ricardus le Moigne Armiger.
Simon Capellet & Uxor ejus.
March 30. Grant to John Guilbert of a canonry in the church of Sanqueville, in the diocess of Rouen. Evreux.
O. ix. 715. H. iv. p. iii. 102.
De Canonicatu Dato.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 71.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Dedimus & Concessimus Johanni Guilbert Capellano Canonicatum seu Cantariam in Ecclesia Collegiata de Sanqueville Rothomagensis Dioecesis, vacantem per Mortem Stephani le Gros, ultimi Possessoris ejusdem, & ad nostram &c.
Habendum cum suis Juribus & Pertinentiis quibuscumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem suam d'Eureux tricesimo die Martii.
Per ipsum Regem.