BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: April 1419

Pages 715-745

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

April 1419

Syllabus Entry Foedera Text
April 1. The K. empowers Louis count palatine of the Rhine to receive the homage of the abps. of Mayence and Treves in return for pensions. Evreux.
O. ix. 715. H. iv. p. iii. 102.
De Homagiis Maguntinensis & Treverensis Archiepiscopoporum recipiendis.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 80.
Rex, Illustri Principi, Lodowico Comiti Palatino Reni, Sacri Romani Imperii Electori, Archidapifero, ac Bavariae Duci, Fratri nostro carissimo, Salutem & Fraternae dilectionis continuum incrementum.
De vestrâ fraternali circumspectâ Providentiâ in Domino plurimum confidentes,
Ad Petendum & Exigendum Homagium & Fidelitatis Sacramentum, vice & nomine nostris, à, Reverendissimis in Christo Patribus, & illustribus Principibus, Maguntinensi & Treverensi Archiepiscopis, &c. seu eorum Procuratoribus, ab eisdem, seu eorum quolibet Potestatem sufficientem in hac parte habentibus, cum omnibus suis Capitulis in ea parte debitis, & in hujusmodi fieri consuetis, ratione cujusdam Provisionis sive Annuae Pensionis, per Nos eis, & eorum cuilibet, ad ipsorum vitam & nostram, datae & concessae,
Ipsaque Homagium & Fidelitatis Sacramentum (assumptis per vos Notariis Publicis) nomine nostro Recipiendum, & Admittendum personaliter ab eisdem,
Caeteraque Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae hujusmodi Negotii Qualitas & Natura exigunt & requirunt,
Vobis, Tenore Praesentium, committimus Potestatem;
Reservantes nichilominus semper nobis Renovationem Homagii & Fide- litatis Sacramenti hujusmodi, ab eisdem Reverendissimis Patribus Nobis, cum ipsi, vel eorum alter, ad Praesentiam nostram declinare contigerit, corporaliter faciendorum & praestandorum,
Et quid in Praemissis feceritis Nos, sub Sigillo vestro, ac Signo & Subscriptione Notariorum Publicorum, per vos in hac parte assumptorum, significare dignetur vestra Fraternitas praedilecta.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem d'Eureux primo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 1. Licence to Humphrey duke of Gloucester to appoint ambassadors to negotiate a marriage with Blanche Q. of Sicily, daughter of Charles K. of Navare. Evreux.
O. ix. 716. H. iv. p. iii. 102.
De Licentia, data Duci Gloucestriae, Ordinandi Procuratores, ad Tractandum. nomine suo, super Matrimonio, cum Regina Siciliae contrahendo.
An. 7. H. 5. Pat. Norm.7. H. 5. p. 1. m. 70.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod, ex certâ Scientiâ nostrâ, Concessimus & Licentiam Dedimus, carissimo Fratri nostro, Humfrido Duci Gloucestriae quod ipse, per Literas suas Patentes, quosdam veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, & Negotiorum Gestores, & Nuncios suos speciales,
Ad Tractandum, Concordandum, & Concludendum, pro Se & Nomine suo, cum, Serenissimo Principe, Karolo Rege Navarrae, Fratre nostro carissimo, ac, Serenissimâ Principissâ, Dominâ Blancheâ Reginâ Siciliae, ejusdem Regis Filiâ, naturali & legitimâ, unicâ & Haerede, seu eorum aut alterius eorum Commissariis, Procuratoribus, seu Deputatis,
Tam de & super Sponsalibus, quàm Matrimonio inter dictum Fratrem nostrum & praefatam Reginam contrahendo,
Necnon de & super Dote, Dotalitio, & Donatione, propter Nuptias, cum omnibus aliis & singulis, in ea parte necessariis, seu quomodolibet utilibus & oportunis, Conveniendum, Concordandum, & Concludendum,
Facere, Ordinare, Creare, & Constituere possit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem suam d'Eureux primo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 3. The K. approves of the appointment by the duke of Gloucester of sir William Beauchamp, his chamberlain, and John Stokes, for the above-mentioned purpose. Evreux.
O. ix. 716. H. iv. p. iii. 102.
De Procuratoribus, ab eodem Duce ordinatis, & per Regem comprobatis.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem, & fidem indubiam praesentibus adhibere.
Sciatis quod,
Cum, Frater noster carissimus, Humfridus Dux Gloucestriae, ex certâ Scientiâ nostrâ, & licentiâ, per Nos ad ad hoc eidem Fratri nostro concessâ, speciali,
Ad Tractandum, Concordandum, & Concludendum, pro Se & Nomine suo, cum, Serenissimo Principe, Karolo Rege Navarrae, Fratre nostro carissimo, ac, Serenissimâ Principissâ, Dominâ Blancheâ Reginâ Siciliae, ejusdem Regis Filiâ, naturali & legitimâ, unicâ & Haerede seu eorum, aut alterius eorum Commissariis, Procuratoribus, seu Deputatis plenam & sufficientem Potestatem habentibus in hac parte, tam de & super Sponsalibus, quàm Matrimonio, inter Fratrem nostrum carissimum & praefatam Reginam Contrahendo,
Necnon de & super Dote, Dotalitio, & Donatione propter Nuptias, cum omnibus aliis & singulis, in ea parte necessariis, seu quomodolibet utilibus & oportunis, Conveniendum, Concordandum, & Concludendum,
Dilectum nobis, Willielmum Beauchamp Militem, Camerarium suum, & Magistrum Johannem Stokes Legum Doctorem, suos veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Fecerit, Ordinaverit, Creaverit, & Constituerit per Literas suas Patentes,
Nos etiam, quatenus ad Nos attinet, ad eosdem finem & effectum, ipsos Willielmum & Johannem nostros veros, le- gitimos, & indubitatos Ambassiatores, Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, Creamus, & Constituimus per Praesentes;
Promittentes, bonâ fide, & verbo Regio, quatenus ad Nos attinet, Nos Ratum & Gratum, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid per Procuratores praedictos Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In quorum omnium Testimonium has Litteras Patentes Magni nostri Sigilli munimine fecimus roborari.
Data apud Civitatem nostram d'Eureux tertio die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 7. Treaty for a meeting of the K. of England with the K., Q., and princess of France, and the duke of Burgundy, the duke of Brittany being present, between Medunta [Mante] and Pontoyse, on May 15, during which there is to be truce, except for the marches of Calais, Normandy, and Picardy. Vernon-sur-Seine.
O. ix. 717. H. iv. p. iii. 102.
Tractatus inter Regem & Adversarium suum Franciae super
Conventione Personali.
Ex Parte Angliae.
An. 7. H. 5. Pat. Norm.7. H. 5. p. 1. m. 60.
Nos, Ricardus Comes Warwicae, Johannes Gray, Gilbertus Umframvill, & Willielmus Porter, Milites, Magister Johannes Kempe Custos Privati Sigilli, & Johannes Stafford Legum Doctor,
Invictissimi Principis & Domini nostri Henrici, Dei gratiâ, Regis Franciae & Angliae, & Domini Hiberniae, Ambassiatores, Nuncii, & Commissarii, ad Tractandum, Communicandum, & Concludendum cum Ambassiatoribus seu Nunciis, Serenissimi Principis, Consangninei & Adversarii sui Franciae, de & supra infrascriptis, sufficienter ac legitimè deputati,
Prout ex ejusdem Invictissimi Domini nostri Commissionum Literis,
Quarum Tenores sequuntur, & sunt tales,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Franciae & Angliae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Prudentiâ, Circumspectione, & Industriâ, carissimi Consanguinei nostri, Ricardi Comitis Warwicae, ac, dilectorum & fidelium nostrorum, Johannis Gray Militis, Gilberti Umframville Militis, Willielmi Porter Militis, Magistri Johannis Kempe Custodis Privati Sigilli nostri, & Magistri Johannis Stafford Legum Doctoris, Consiliariorum nostrorum, & eorum cujuslibet plenariè confidentes,
Ipsos Sex, Quatuor, aut Tres eorum nostros Fecimus, Ordinavimus, & Deputavimus, ac Facimus, Ordinamus, & Deputamus certos & indubios Ambassiatores, Nuncios, & Commissarios per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Sex, Quatuor, vel Tribus eorumdem plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, unà cum Ambassiatoribus, Nunciis, seu Commissariis Consanguinei & Adversarii nostri Franciae, plenam & sufficientem in hac parte potestatem ab eodem habentibus, de & super Pace finali, ac omnibus & singulis Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis ab eadem, & generaliter super omnibus & singulis, Quietem, Tranquillitatem, & Pacem utriusque Regni concernentibus, in omnibus & singulis Locis, ac totiens quotiens eis Sex, Quatuor, aut Tribus eorumdem videbitur expedire, Conveniendi, Communicandi, & Tractandi,
Atque omnia & singula, pro parte nostrâ, ad perpetuam rei memoriam, & Pacis perpetuae firmitatem plenariam, finaliter Terminandi & Concludendi,
Necnon de & super omnibus & singulis, ab eisdem Ambassiatoribus nostris Sex, Quatuor, aut Tribus eorumdem, cum Ambassiatoribus, Nunciis, seu Commissariis praedicti Adversarii nostri, in Praemissis, vel eorum aliquo, Appunctuatis, Concordatis, seu Conclusis, per Nos benè & fideliter observandis, in Animam nostram Jurandi.
Literas etiam sigillatas, & alterius cujuscumque generis Securitates & Cautiones, in hac parte conventas, & requisitas, seu concordatas, pro Nobis & Nomine nostro, Dandi, Faciendi, & Exponendi, quas parem & eundem effectum & Vigorem habere Volumus, ac si nos in Persona nostra eas daremus, faceremus, & exponeremus,
Etconsimile Juramentum in Animam dicti Adversarii nostri, Literas, Obligationes, Securitates, & Cautiones alias, sufficientes & in hac parte nobis necessarias, pro Nobis & Nomine nostro, ab Ambassiatoribus ejusdem Adversarii nostri Petendi, Recipiendi, & Optinendi,
Ac quoscumque Tractatus, per eos, cum dicti Adversarii nostri Ambassiatoribus, Nunciis, seu Commissariis, captos sive habitos, prout eis Sex, Quatuor, vel Tribus eorumdem, expedire videbitur, Prorogandi & Continuandi,
Et generaliter omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in praemissis, vel circâ, seu eorum aliquod, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si de se Mandatum magis exigant speciale,
Et Promittimus, bonâ fide, & verbo Regio, ac sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuo habituros totum & quicquid per dictos nostros Ambassiatores Sex, Quatuor, aut Tres eorum, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Civitatem nostram d'Eureuz, Vicesimo Octavo Die Martii, Anno Regni nostri septimo.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Franciae & Angliae, & Dominus Hiberniae, omnibus ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Prudentia, Circumspectione, & Industria, carissimi Consanguinei nostri, Ricardus Comitis Warwicae, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Johannis Gras Militis, Gilberti Umframville Militis, Willielmi Porter Militis, Magistri Johannis Kempe Custodis Privati Sigilli nostri, & Magistri Johannis Stafford Legum doctoris, Consiliariorum nostrorum, & eorum cujuslibet, plenarie confidentes,
Ipsos Sex, Quatuor, aut Tres eorum nostros Fecimus, & Ordinavimus, & Deputavimus, ac Facimus, Ordinamus, & Deputamus certos & indubios Ambassiatores, Nuncios, & Commissarios per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Sex, Quatuor, aut Tribus eorumdem plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, unà cum Ambassiatoribus seu Commissariis Consanguinei & Adversarii nostri Franciae, plenam & sufficientem in hac parte Potestatem ab eo habentibus, ad Tractandum & Concordandum de & super CONVENTIONE Nostra, & dicti Adversarii nostri, ac Praeclarissimae Principissae Consortis suae,
Necnon de Modo, Tempore, & Loco CONVENTIONIS hujusmodi,
Et de quibuscumque Securitatibus, ad dictam CONVENTIONEM necessariis, convenientibus, seu oportunis.
Ac etiam de & super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis, generalibus vel particularibus, per Mare, Terram, seu Aquas, ac tanto tempore duraturis, secundum quod inter eos melius & efficacius poterit concordari, pro Nobis, Regnis, Patriis, Terris, Dominiis, Subditis, Vassallis, Amicis, Alligatis, & Confoederatis nostris quibuscumque, omnibus honestis Modo, Via, & Forma, quibus inter se concordare poterunt, Tractandum, communicandum, & concludendum,
Et ipsas Treugas, inter se Capiendas & Concordandas, per omnia Regna, Terras, & Dominia nostra Proclamari, & Publicari faciendum ubicumque opus erit,
Ac etiam, ut eo firmiùs atque inviolabiliùs Treugae praedictae conserventur, tam per Terram, quàm per Mare, & Aquam, ad Faciendum, Ordinandum, & Deputandum tot & tales Conservatores & Judices dictarum Treugarum, generales vel speciales, & in tanto Numero, prout eis Sex, Quatuor, aut Tribus eorumdem melius expedire videbitur, ad Corrigendum & Reformandum totum & quicquid contra dictas Treugas fuerit attemptatum,
Et Promittimus, verbo Regio, ad Tenendum, & Teneri faciendum Ratum, Firmum, & Stabile totum & quicquid per dictos Ambassiatores, seu Commissarios nostros, Sex, Quatuor, aut Tres eorumdem, in Praemissis, vel aliquo eorum, factum fuerit,
Et quòd Nos Concedemus & Faciemus, seu Fieri faciemus, Literas Confirmatorias, sub Magno Sigillo nostro, de & super omnibus & singulis Articulis & Punctis, de quibus inter eos fuerit Concordatum, & de exequendo eadem cum debita diligentia, secundum Tenorem & Formam eorumdem, in quantum ad nos dinoscitur pertinere.
Et hoc Promittimus etiam sub Cautione & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, mobilium & immobilium, praesentium & futurorum, Ita quòd nunquam pèr Nos, vel alium Nomine nostro, dicemus, faciemus, aut proponemus, in Judicio, vel extra, quicquam in contrarium,
Mandantes omnibus & singulis Justiciariis & Subditis nostris, quatenus dictis nostris Commissariis & Deputatis, ac eorum Literis & Mandatis, obediant & intendant in omnibus diligenter.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Civitatem nostram d'Eureux, xxviii. die Martii, Anno Regni nostri Septimo.
Evidenter apparet,
Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem, & hiis Literis nostris fidem indubiam adhibere.
Ad Universitatis Vestrae Notitiam deduci Volumus, per Praesentes, quòd,
Henrico de Chaufflour Armigero, Magistro Guidone de Gelmeris Magistro Requestarum Hospitii, ac Johanne Rinel Secretario,
Ambassiatoribus & Nunciis praefati Serenissimi Principis Consanguinei & Adversarii dicti metuendissimi Domini nostri in hac parte Deputatis,
De & super Materiis Pacis finalis, inter Regna Franciae & Angliae praedicta faciendae, nobiscum Tractantibus,
Expositaque per eos, in vim Potestatis eis attributae, Intentione & Voluntate dicti Serenissimi Principis, Consanguinei, & Adversarii metuendissimi Domini nostri, & Oblatione quadam per eosdem factâ, ac nonnullis hincinde Communicatis, Tractatis, & Protestatis,
Tandem praefatis Ambassiatoribus & Nobis videbatur expediens,
Ad Effectum hincinde optatum, ac ut eo promptiùs & commodiùs Amor mutuus & sincera Dilectio inter Partes praedictas & earum Subditos introduci ac foveri valerent, & firmiora Pacis Foedera copulari, nonnullaque ardua, quae aliàs absque gravi difficultate terminari non possunt, feliciùs & faciliùs discuti poterint & diffiniri,
Quòd, praefati Illustrissimi Principes, metuendissimus Dominus noster, ac Consanguineus & Adversarius suus,
Aut, eo (quod absit) impedito, Serenissima Principissa Consors & Conthoralis ejusdem, Nobilissima Domina Domina Katerina Filia eorumdem, ac Illustris Princeps Dux Burgundiae, Vice & Nomine ejusdem Consanguinei & Adversarii.
Colloquium habeant Personale,
Quòd etiam videtur expediens quòd intersit Illustris Princeps Dux Britanniae,
Hinc est quod, inter Nos, Ambassiatores & Commissarios supradictos, communicatâ deliberatione, Conventum est & Concordatum quòd praefatus metuendissimus Dominus noster, ac Serenissimus Princeps Consanguineus & Adversarius suus, ac Serenissima Principissa Consors & Conthoralis ejus, nobilissima Domina Domina Katerina Filia eorumdem, ac Illustris Princeps Dux Burgundiae,
Aut, dicto Serenissimo Principe Consanguineo & Adversario (quod absit) impedito, saltem praefata Serenissima Principissa, ac Nobilissima Domina Domina Katerina ejus Filia, & Dux Burgundiae,
Quintadecima Die Mensis Maii, proximò futuri, in aliquo certo Loco, inter Villas de Medunta & Ponteyse, ad hoc congruo (quem Locum, ante dictum dicimum quintum diem, per suos Deputatos eligi facient) personaliter debent convenire,
De & super Materia Pacis finalis supradictae, & aliis, de quibus eis videbatur, amicabiliter Tractaturi, ulteriusque Facturi & Disposituri quod eisdem censebitur oportunum,
Cui etiam CONVENTIONI speratur quòd intererit Dux Britanniae supradictus,
ET,
Ut Partes praedictae, sine Periculo sui aut suorum, sic, ut praefertur, convenire commodè possint & valeant,
Nos Commissarii Invictissimi Domini nostri Regis supradicti,
Pro dicto Domino nostro Rege, Vassallis, & subditis suis,
Necnon Civitatibus, Villis, Castris, Fortalitiis, Terris, Patriis, & Dominiis, in Regno Franciae existentibus, citra Flumen Ligeris, ac etiam inter Flumina Secanae & Summae,
Necnon ultra Flumen Summae, usque ad Marcheas Calesiae inclusivè, constitutis, sibique Obedientibus,
Unà cum praefatis Ambassiatoribus & Nunciis,
Pro dicto Serenissimo Principe, Consanguine, & Adservario dicti metuendis- simi Domini nostri, ac Vassallis, & Subditis suis,
Necnon Civitatibus, Villis, Castris, Fortalitiis, Terris, Patriis, & Dominiis, inter Flumina Secanae & Summae, necnon in partibus Picardiae, à Marchais Calesiae dicti metuendissimi Domini nostri inclusivè, usque ad Flumen Summae supradictum etiam inclusivè, praefato Consanguineo & Adversario dicti metuendissimi Domini nostri in praesenti de facto Obedientibus,
Necnon pro quibuscumquc Villis, Castris, & Fortalitiis, inter Flumina Secanae & Ligeris constitutis,
Quae dictus Consanguineus & Adversarius dicti metuendissimi Domini nostri, citra Vicesimum diem instantis Mensis Aprilis, suis Literis Patentibus, magno Sigillo suo sigillatis, certificaverit sibi de Facto obedire,
Treugas, seu Guerrarum Abstinentias, INIVIMUS, Fecimus, & Concordavimus, ac INIMUS, Facimus, & Concordamus:
Ipsique Ambassiatores, Consanguinei & Adversarii Metuendissimi Domini nostri, hujusmodi TREUGAS, in forma praedicta, Nobiscum INIERUNT, fecerunt, & concordârunt,
Inchoaturas, in omnibus Locis, qui praesentibus Treugis comprehenduntur, quarto die post diem, qua Parti metuendissimi Domini nostri tradentur Literae Ratificatoriae infrascriptis,
Exceptis Marcheis Calesiae praedictis & Picardiae ultra Flumen Summae: in quibus incipient dictae Treugae a tempore Publicationis & Proclamationis earumdem; quae fiet, post Traditionem dictarum Literarum Ratificatoriarum, cum omni celeritate qua commodè fieri potest.
Et durabunt dictae Treugae, a tempore Incoationis earumdem, usque ad praefatum Quintum decimum diem Mensis Maii inclusivè: & abinde per totum tempus Conventionis supradictae; necnon per octo dies integros post Conventionem supradictam finitam & terminatam:
Ita tamen quòd praesentibus Treugis non comprehendantur Villae, Castra, Fortalitia, sive Loca, infra Ducatum Normanniae constituta, quae dicto Metuendissimo Domino nostro non obediunt (Exceptis Villa & Castro de Gisors) nec alia Loca, extra dictum Ducatum constituta, quae per Gentes Domini nostri Regis sunt Obsessa,
Neque Personae foventes Partem illam quae dicitur Armeniaci, neque Villa, Castra, Fortalitia, sive Loca, per eosdem in Regno Franciae occupata.
Et, si contingat praedictum Dominum nostrum Regem movere vel facere Guerram Personis, Villis, Castris, Fortalitiis, sive Locis supradictis, sub praesentibus Treugis non comprehensis, per hoc non debeant praesentes Treugae Ruptae vel Violatae censeri, nec debent praefatus Consanguineus & Adversarius neque sibi Obedientes in hoc Metuendissimo Domino nostro, hiis Treugis durantibus, Impedimentum inferre.
Et, hiis Treugis seu Guerrarum Abstinentiis durantibus cessare faciet Dominus noster Rex, ex parte sua, & in Personis Subditorum suorum, omnes Prisas Personarum, Villarum firmatarum, Fortalitiorum, & aliorum Locorum: omnesque Pillerias, Roberias, Incendia, Demolitiones Domorum; ac omnia alia Facta Guerrae adversus Personas, ac per omnia Terras, Civitates, Villas, Castra, Fortalitia, & alia Loca quaecumque in praedictis Treugis comprehensa; Fraude, Dolo, & malo Ingenio cessantibus quibuscumque.
Item, Concordatum est inter nos, Ambassiatores & Commissarios Partium supradictaram, quòd per nullum Malefactum, Attemptatum, vel Interprisam, per Subditos unius Partis vel alterius, si qua (quod Deus avertat) eveniant contra superius expressata, debent praesentes Treugae reputari aut haberi pro ruptis aut solutis; set in suo nichilominus vigore & robore debent permanere: nec Guerrae idcirco fieri debent, nec Prisae Personarum, nec Obsidiones Villarum, Castrorum, aut Fortalitiorum, nec Homicidia, nec aliud quodcumque Gravamen, ab una praedictarum Partium alteri fieri vel inferri; set debent omnia Malefacta, Interprisae, & Attemptata hujusmodi per Conservatores ipsarum Treugarum, hincinde deputandos, prout singulos concernit, debitè reparari, & in Statum pristinum reduci; ac ipsi Malefactores, juxta Facti qualitatem & exigentiam, condignè puniri:
Et,
Si contingat quòd aliqui unius dictarum Partium delinquant in Territorio alterius Partis, & consequenter abinde fugiant, & se retrahant impunè ad Loca illius Partis cujus sunt Subjecti,
Conservatores illius Partis, super hoc requisiti, tenebuntur liberare Personas hujusmodi, si capi poterint, alteri Parti, & reparare Dampna, sic illata, de Bonis ipsorum Malefactorum; &, si bona- hujusmodi Malefactorum ad Reparationem debitam non sufficiant, eos punire debent in Personis, secundum Casûs exigentiam, & eorumdem Malefactorum Demerita; in quo Casu Conservatores utriusque Partis se mutuò debent adjuvare:
Et, si aliqui, de una parte vel de alia, capiant Fortalitiam super aliam Partem, ipse, super quem dictum Fortalitium captum fuerit, ipsum recuperare poterit per viam Facti, vel aliter quocumque modo melius poterit:
Et tenebuntur Conservatores Partis ipsius, quae ipsum Fortalitium ceperit, suceurrere & adjuvare eum, super quem captum fuerit, quam citius & quam diligentius hoc facere poterint, ad Expensas Partis Offendentis; vel, si magis placuerit Parti gravatae, requirere poterit & summare Conservatores alterius Partis, quod ipsi faciant reddi & restitui dictum suum Fortalitium, & puniant Malefactores qui hoc ceperunt; quam quidem provisionem ipsi Conservatores perficere tenebuntur & complere secundum suum Posse:
Et, si contingat quod ipse, vel ipsi, qui ceperit, vel ceperunt, idem Fortalitium, noluerit, vel noluerint, ad id quod dictum est obedire, Conservatores unius Partis & alterius tenebuntur se mutuò adjuvare, & reducere Malefactores ad Obedientiam, & ipsos Punire secundum Casûs exigentiam:
Et, quando idem Fortalitium Recuperatum fuerit, ipsum Restituetur & Reddetur ei super quem Captum fuerit; Dolo, Fraude, Difficultate, & Negligentiâ cessantibus quibuscumque.
Quae omnia & singula praefatus Illustrissimus Princeps Dominus noster Rex, quatenus Se & Partem suam concernunt, se ex integro impleturum & observaturum, in praesentia praedictorum Ambassiatorum Consanguinei & Adversarii sui, personaliter promisit.
Et idcirco, ac ut Praemissa majori firmitate nitantur, Concordatum est quod praefatus Serenissimus Princeps Consanguineus & Adversarius dicti Domini nostri Regis, citra finem Vicesimae Diei Instantis Mensis Aprilis, transmittet & tradi faciet praefato Domino nostro Regi, ejusve Deputato, ad & in praedictam Villam de Medunta, Literas suas Patentes, majori Sigillo suo sigillatas, necnon Literas Patentes, tam praefatae Serenissimae Principissae Consortis suae, quàm etiam praefati Ducis Burgundiae, Ratificatorias & Confirmatorias omnium & singulorum Praemissorum:
In quibus etiam, inter caetera, continebitur; videlicet,
In Literis ipsius Consanguinei & Adversarii, quod Ipse in verbo Principis,
In Literis ipsius Principissae Consortis suae, quod Ipsa in verbo Principissae,
Promisit,
Ac in Literis Ipsius Ducis, quod, tactis Sacrosanctis Evangeliis, juravit,
Omnia & singula supradicta benè & fideliter implere & observare, ac facere impleri & observari.
Et, pari modo, ex parte dicti Domini nostri Regis, jurabunt, Illustres Principes, Domini Duces Clarenciae & Gloucestriae, Fratres ejusdem metuendissimi Domini nostri Regis, ad Sancta Dei Evangelia, per eos corporaliter tangenda, de Observando omnia & singula, dictam Conventionem concernentia.
Et, si contingat praefatas Literas Confirmatorias, infra praefatum Terminum, ad hoc limitatum, Loco supradicto, sic, ut praefertur, non transmitti & tradi, extunc, praefatus Metuendissimus Princeps, Dominus noster Rex non teneatur ad praedictas Conventionem Personalem & Treugas observandas.
Et, pari Modo, si contingat aliquam praedictarum Partium deficere in observatione Conventionis supradictae, aut in electione Loci, quo, ut praefertur, Conventio hujusmodi fieri debeat, Pars alia, per quam non stetit, liberetur ab omni Obligatione praedictorum, nec extunc teneatur ad Treugas supradictas custodiendas seu observandas.
Promittimus igitur nos, Commissarii & Deputati praefati Invictissimi Principis Domini nostri Regis, Vice & Nomine ejusdem, secundum omnem Vim Potestatis nobis attributae, quod idem Dominus noster Rex Praemissa omnia & singula, quatenus Ipsum & Partem suam concernunt, plenè, fideliter, & bonâ fide custodiet & observabit, aut ea faciet sic custodiri & observari.
Et, pro feliciori & promptiori expeditione Conventionis supradictae, Communicatum est inter nos, Ambassiatores & Commissarios Partium praedictarum, de Literis salvi Conductûs, praefati Serenissimi Principis Consanguinei & Adversarii Metuendissimi Domini nostri, transmittendis, Illustri & Magnifico Domino, Domino Comiti Warwicae, & aliis Ambassiatoribus dicti Domini nostri Regis, ad Numerum Quadringentarum Personarum, Armatarum vel non Armatarum, & totidem Equorum, ad Praesentiam dicti Consanguinei & Adver- sarii Metuendissimi Domini nostri venturarum, per quos debeant ultra maturari & tractari Modus Conventionis supradictae, & aliae materiae de quibus videbitur expedire.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum testimonium atque fidem Nos, Ricardus, Johannes, Gilbertus, Willielmus, Johannes, & Johannes, Ambassiatores, Nuncii, & Commissarii supradicti, Sigilla nostra Praesentibus apposuimus.
Dat. apud Vernon super Secanam, die septima Mensis Aprilis, anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo Octavo ante Pascha.
April 7. French counterpart of the above-mentioned treaty. Vernon-sur-Seine.
O. ix. 722. H. iv. p. iii. 104.
Pro parte Franciae.
An. 7. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. sol. 32, B.
Nos, Henricus de Chaufour Armiger, Guido de Geluner in Legibus Licentiatus, Consiliarii, & Johannes de Rynel Secretarius, Serenissimi atque Christianissimi Principis, Domini nostri Metuendissimi, Domini Karoli, Dei Gratiâ, Francorum Regis, & sui Ambaxiatores & Nuncii, ad Tractandum, Communicandum, & Concludendum cum Ambaxiatoribus & Nunciis, Serenissimi atque Excellentissimi Principis, Consanguinei & Adversarii dicti Domini nostri, Regis Angliae, de & super Infrascriptis, sufficienter & legittimè Deputati, sicut per ejusdem Domini nostri Metuendissimi Francorum Regis Commissionum Literas, evidenter apparet,
Quarum Tenor sequitur, & est talis,
Charles, par la Grace de Dieu, Roy de France A tous Ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Comme, ou Moys de Feurier derrenierement passe, Nous,
Pour l'Onneur & Reverence de nôtre Seigneur,
Et Eschever l'effusion du Sanc Christien,
Et a fin de trouver Paix, Amour, & Concorde avec nôtre Cousin & Adversaire d'Angleterre,
Pour le Repos & Tranquillite de noz Peuple & Subgez,
Eussions Commis & Deputez, nôtre Trescher & Tresame Filz, le Duc de Bretaigne, noz Amez & feaulx, Johan de Vergi Seigneur Daucrey, Renier Pot Seigneur de la Roche, Anthoine de Thoulonion, noz Chevaliers, Conseilliers, & Chambellans, Maistres, Johan le Clerk, Guy Geluner, Maistres des Requestis de nôtre Hostile, Henry de Chaufour Escuier d'Escuierie, Maystir George a'Ostand, & John Rynel, noz Secretares, pour assembler avec nôtre dit Adversaire, ou ses Commis & Deputez, sur les Faiz des Paix, Concorde, & Traicteez,
Et leur EUSSOINS DONNE plain Pouvoir, Auctorite & Mandement especial de Convenir, Tractier, Composer, Transiger, Pacifier plainement, & finablement Accorder & venir a bonne Peax & Concorde, sur tous Debaz, Contentions, Questions, Guerres, Riotes, & Discors, meuz & a mouvoir, ensemble tous leurs Articles, & Circumstances, Incidences, Emergences, & Dependences, entre Nous, nos Roiaumes, Subgiez, Seigneuries, Amis, Alies, Aidans, & Adherens quelxconques, de ca & de la la Mer, d'une Part, & notre dit Adversair, ses Subgiez, & Seigneuries, Amis, Aliez, Aidans, & Adherens quelxconques, d'autre Part, si comme plus a plain ces choses & aultres sont contenues en noz Lettres, sur ce faictes, & passes en notre Grant Conseil, a Prouvins le xxvi. Jour du Moys de Feurier derrenierement passe,
Et il soit ainsi que Johan de Vergi, Renier Pot, Anthonie de Tholonion, Maistre Johan le Clerk, Guy Gelymer, Henry de Chaufour, & Johan Rinel aient convenu,
Premierement, a Mante, avec notre Cousin le Conte de Warwic, & autres Commis & Deputez par nôtre dit Adversaire, en ceste Partie,
Et, Consequement, a Rouen, ou estoyent nôtre dit Cousin & Adversaire, & nôtre dit Filz de Bretaingne,
Aux quelx lieux, de Mante & de Rouen, furent Ouvers plusur Moyens de Paix, & plusieurs Demandes par nôtre dit Cousin & Adversaire, plus a plain continues & exprimees en certain Cedule, faicte par nôtre dit Filz de Bretaingne & noz diz Commis, d'une part, & nôtre dit Cousin de Warwik & autres Commis de nôtre dit Cousin & Adversaire, de autre,
Et pour ce que, par la Teneur d'icelle Cedule, Nous est souffisaument apparu que noz diz Commis, ou aucuns d'eulx, doivent retourner au dit Lieu de Mante, le xxx. Jour de ce present Moys de Mars,
Pour exposer aux Ambassadeurs de nôtre dit Cousin & Adversaire, se c'est nôtre volente de conceder plainement, que a nôtre dit Cousin & Adversaire & ses Heirs doient demourer & estre Laissees toutes les choses, d'esquelles ilfu Concorde en la Paix final, commancee a Bretigny empres Chartres, qui demouroient & estoient Delaissees a nôtre Cousin le Roy Edovart (que Dieux absoille) & a ses Heirs,
Et aussi que a nôtre dit Cousin le Adversaire demeurent & soient Laisses tout le Duchie de Normandye, & les autres Terres, Seigneuries, Villes, Chasteaulx, & Lieux qu'il tient de present en nôtre Royaume,
Et pour Traicter avec nôtre dit Cousin & Adersaire, ou ces Commissaires, sur les autres Choses appartenans a la Couroune de France,
Savoir Faisons Que Nous,
Qui de tout nôtre Cuer desirons veoir & avoier Paix, Amour Concorde, Alliance, & Confederation, fermez & estables a tousjoursmais, avec nôtre dit Cousin & Adversaire d'Angleterre, ses Royaume, Paiis, & Subgiez, en esperance d'icelle Paix finable & Aliance, par Mariages, & autrement, qui, au plaisir de Dieu, se feront pour le Repos & Tranquillite des Royaumes, Paix, Peuple, & Subgiez de Nous & de Luy,
Et mesmement pour eviter effusion du sanc Christien & intollerables Maulx, Inconveniens, & Exces, qui par Guerres & Divisions se seulent ensuir, a la grant Displesance de nôtre Seigneur,
Confians a plain des sens & loyaute de, noz amez & fiaulx Conseilliers, Henry de Chaufour, Maistres Guy Geluner, & Johan de Rinel dessuz nommez,
Iceulx, ou les Deux d'iceulx, Avons, Commis, & Deputes, Commettons & Deputons, noz Ambassadours & Messaiges especiaulx, pour retournir au dit Lieu de Mante, ou ailleurs par devers nôtre dit Cousin & Adversaire, ou sez Commis & Deputes en ceste Partie;
Et leurs avons Donne, & Donnons, plain Povoir, Auctorite, & Mandement especial de exposer a nôtre dit Cousin & Adversaire, ou a ces diz Commis, que c'est nôtre Voulent & Entention,
Que toutez les Choses (des quelles Concorde fu, ou dit Traicte de la Paix finable, faicte a Bretingny, qui demouroient & estoient Delaissees a nôtre dit Cousin le Roy Edovart, & a ses Heirs) demeurent & soient Delaissees a nôtre dit Cosin & Adversaire d'Angleterre, & a ses Heirs, avec toute la Duchie de Normandie,
Et toutes les Terres, Seigneuries, Villes, Chasteaulx, & Lieux qu'il tient de present en nôtre Royaume,
Et de Faire, Conceder, & Conclurre, ou Nom de Nous, les Choses dessus dictes,
Et de Traictier sur les autres choses appartenans a la dit Coroune,
De Proceder aussi en ce mesme Traictie, & Conclurre en icellui,
Et de faire les autres, Choses, que la Perfection d'icellui Traictie demande & requiert,
Pour la Confirmation & Seurte desquelles Choses Nous avons Donne, & Donnons, a noz dis Ambassadeurs; ou aux Deux d'iceulx, Plain Povoir, Auctorite, & Mandement especial de prendre, offrir, recevoir, ou eslire Lieu & Temps convenables de Convention,
Pourveu, toutes voyes, que les Ambassadeurs de nôtre dit Adversaire aiant plain & souffisante Puissance de nôtre dit Adversaire de faire semblablement, & conclurre les Choses dessus dictes avec noz diz Ambassadeurs,
Et Promettons d'avoir Ferme & Agreable quantque sera fait, en nôtre dit Nom, par les diz Henry de Chaufour, Maistres, Guy Geluner, & Johan de Rinel, ou les Deux d'iceulx, sur toutes & chascunes les Choses dessus dictes, & de donner noz Lettres Confirmatoires, seelees de nôtre Grant Seal, sur tous les Poins qui ainsi seront accordez, & les faire executer, de Point en Point, en tant que a Nous sera, sanz fraude ou mal engin,
Et ce Promettons sur caution & Obligation de tous noz Biens, presens & advenir, sanz Jamaiz faire, dire, ne proposer, en jugement, ou dehors, aucun Chose au Contraire.
En Tesmoing de ce Nous avons fait mettre a ces Presentes nôtre Seel, Ordonne en l'Absence du Grant.
Donne a Prouvins, le xxviii. Jour de Mars, l'An de Grace Mil, Quatre Cens, & Dixhuit, & de notre Regne le xxxix.
Sic signatas,
Par le Roi en son Grant Conseil.
Barrau.
Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem, & hiis Literis nostris Fidem indubiam adhibere.
Ad Universitatis vestrae notitiam deduci volumus, per Praesentes, quod,
Ambassiatoribus & Nunciis dicti Serenissimi Principis, Consanguinei & Adversarii ipsius Metuendissimi Domini nostri, in hac parte Deputatis, de & super Materiis Pacis finalis, inter Regna Franciae & Angliae praedicta faciendae, nobiscum Tractantibus,
Post expositam subsequenter, in vim Potestatis nobis attributae, Intentionem & Voluntatem dicti Metuendissimi Domini nostri, & Oblationem quandam per Nos factam, nonnullaque hincinde Communicata, Tractata, & Protestata,
Tandem praefatis Ambassiatoribus & Nobis videbatur expediens,
Ad effectum hinc inde optatum, ac ut eo promptiùs & commodiùs Amor mutuus & sincera Dilectio inter Partes praedictas & earum Subditos introduci ac foveri valerent, & firmiora Pacis Foedera copulari, nonnullaque ardua, quae absque gravi difficultate terminari non possunt, foelicius & facilius discuti poterant & diffiniri,
Quod, praefati Serenissimi Principes, Metuendissimus Dominus noster, & Consanguineus ac Adversarius ejusdem,
Aut, ipso Metuendissimo Domino nostro impedito, quod absit, Serenissima Principissa Domina nostra Francorum Regina, Nobilissima Domina Domina Caterina Filia eorumdem, ac Princeps Illustris Dominus Dux Burgundiae, Vice & Nomine praefati Metuendissimi Domini nostri,
Colloquium habeant personale,
Quod etiam videtur expediens quod intersit Illustris Princeps Dux Britanniae,
Hinc est quod, inter Nos Ambassiatores, & Commissarios supradictos, communicatâ deliberatione, Conventum est & Concordatum quod praefatus Metuendissimus Dominus noster, & Consanguineus & Adversarius ejus praedictus, necnon ipsa Domina nostra Regina, & praedicta Domina nostra Domina Katerina Filia eorumdem, & cum eis Dominus Dux Burgundiae praedictus,
Aut, jam dicto Metuendissimo Domino nostro impedito, saltem praefata Domina nostra Regina, ipsa Domina nostra Domina Katerina, & Dominus Dux Burgundiae praedictus,
Quint à Decimâ die Mensis Maii, proximo futuro, in aliquo certo Loco, inter Villas de Medontâ & Pontisarâ, ad hoc congruo (quem Locum, ante ipsum Diem Dicimum quintum, per suos Deputatos eligi facient) personaliter debent convenire,
Cuietiam Conventioni speratur quod intererit Dominus Dux Britanniae supradictus,
De & super Materiâ Pacis finalis seu praedictae, & aliis, de quibus eis videbitur expediri, amicabiliter tractaturi, ulteriusque facturi & disposituri quod eisdem censebitur oportunum.
Et,
Ut Partes praedictae, sine Periculo sui aut suorum, sic, ut praefertur, convenire commodè possint & valeant,
Nos Ambassiatores & Nuncii praedicti,
Pro praefato Serenissimo Principe & Domino nostro Metuendissimo Domino Francorum Rege, Vasallis & Subditis suis,
Necnon Civitatibus, Villis, Castris, Fortalitiis, Terris, Patriis, & Dominiis, in Regno suo Franciae existentibus, inter Flumina Secanae & Sommae,
Necnon, in Partibus Picardiae, à Marchiis Calesii inclusivè, usque ad Flumen Sommae supradictum etiam inclusivè, praefato Domino nostro Metuendissimo in praesenti de facto obedientibus,
Necnon pro quibuscunque Civitatibus, Villis, Castris, Fortalitiis, Terris, Dominiis, atque Locis, inter Flumina Ligeris & Secaniae constitutis,
Quae ipse Metuendissimus Dominus noster, citra Vicesimum Diem instantis Mensis Aprilis, suis Literis Patentibus, suo Magno Sigillo sigillatas, certificaverit sibi de Facto obedire,
Unà cum praefatis Ambassiatoribus & Nunciis,
Pro ipso Serenissimo Principe Consanguineo & Adversario dicti Domini nostri, Vassallis & Subditis suis,
Necnon Civitatibus, Villis, Castris, Fortalitiis, Terris, Patriis, & Dominiis, in Regno Franciae existentibus, citra Flumen Ligeris, & etiam intra Flumina Secanae & Sommae,
Necnon, ultra Flumen ipsum Sommae, usque ad Marchias Calesii inclusivè constitutis, sibi Obedientibus,
Treugas, seu Guerrarum Abstinentiam, inivimus, fecimus, & concordavimus, ac inimus, facimus, & concordamus:
Ac ipsi Ambassiatores, ipsius Serenissimi Principis & Consanguinei & Adversarii Metuendissimi Domini nostri praedicti, hujusmodi Treugas, in Formâ praedictâ, nobiscum fecerunt, inierunt, & concordârunt, faciuntque, ineunt, & concordant,
Inchoaturas, in omnibus Locis, qui praesentibus Treugis comprehenduntur, Quarto Die post Diem, quo Parti ipsius Serenissimi Principis Consanguinei & Adversarii dicti Domini nostri tradentur Literae Ratificatoriae;
Infrascriptis exceptis, Marchiis Calesii praedictis, & Picardiae ultra Flumen Sommae praedictum: in quibus incipient dictae Treugae a Tempore Publicationis & Proclamationis earumdem; quae fiet, post Traditionem dictarum Literarum Ratificatoriarum, cum celeritate quâ commode fieri poterit.
Et durabunt dictae Treugae, a Tempore Inchoationis earumdem, usque ad praefatum Quintum decimum Mensis Maii inclusivè: & abinde per totum Tempus Conventionis praedictae; necnon per Octo Dies integros post Conventionem praedictam finitam & terminatam:
Ita tamen quòd praesentibus Treugis non comprehenduntur Villae, Castra, Fortalitia, sive Loca, infra dictum Ducatum Normanniae constituta, quae dicto Serenissimo Principi Consanguineo & Adversario dicti Metuendissimi Domini nostri non obediunt (exceptis Villâ & Castro de Gisortio) nec alia, extra ipsum Ducatum constituta, quae per Gentes ipsius Consanguinei & Adversarii dicti Domini nostri sunt obsessa,
Neque Personae foventes Partem illam quae dicitur Armigniaci, neque Villae, Castra, Fortalitia, sive Loca, per eosdem in Regno Franciae occupata.
Et, si contingat praefatum Serenissimum Principem & Consanguineum & Adversarium ipsius Metuendissimi Domini nostri movere vel facere Guerram Personis, Villis, Castris, Fortalitiis, sive Locis supradictis, sub praesentibus Treugis non comprehensis, per hoc non debeant praesentes Treugae ruptae vel violatae censeri, nec ipse debent Metuendissimus Dominus noster, nec sibi Obedientes, praedicto Serenissimo Principi, Consanguineo & Adversario suo hujusmodi Treugis durantibus, impedimentum inferre.
Et, hiis Treugis sive Guerrarum Abstinentiis durantibus, cessare faciet ipse Metuendissimus Dominus noster, ex Parte suâ, & in Personis Subditorum suorum, omnes Prisias Personarum, Villarum firmatarum, Fortalitiorum & aliorum Locorum: omnesque Pillerias, Roberias, Incendia, Demolitiones Domorum, ac omnia alia facta Guerrae, adversus Personas, & per omnia Terras, Civitates, Villas, Castra, Fortalitia, & alia Loca quaecumque, in praedictis Treugis comprehensa; fraude, dolo, & malo ingenio quibuscunque cessantibus.
Item, Concordatum est inter Nos, Ambassiatores & Commissarios supradictos Partium praedictarum, quòd, per nullum Malefactum, Attemptatum, vel Interprisam, per Subditos unius Partis vel alterius, siqua (quod Deus avertat) eveniant contra superius expressata, debeant praesentes Treugae reputari aut haberi pto Ruptis sive Solutis; sed in suo nichilominus vigore & robore debeant permanere: nec Guerrae idcirco fieri debent, nec Prisiae Personarum, nec Obsidiones Villarum, Castrorum, aut Fortalitiorum, nec Homicidia, nec aliud quodcunque Gravamen, ab una praedictarum Partium alteri fieri vel inferri; sed debent omnia Malefacta, Interprisiae, & Attemptata hujusmodi per Conservatores ipsarum Treugarum, hinc inde deputandos, prout singulos concernit, debite reparari, & ad Statum pristinum reduci; ac ipsi Malefactores, juxta Facti qualitatem & exigentiam, condignè puniri:
Et,
Si contingat quòd aliqui unius dictarum Partium delinquant in Territorio alterius Partis, & consequenter abinde fugiant, & se retrahant impunè ad Loca illius Partis cujus sunt subjecti,
Conservatores illius Partis, super hoc requisiti, tenebuntur liberare Personas hujusmodi (si capi poterunt) alteri Parti, & reparare Dampna, sic illata, de Bonis ipsorum Malefactorum; &, si Bona hujusmodi Malefactorum ad Reparationem debitam non sufficiant, eos punire debent in Personis, secundum Casûs exigentiam, & eorumdem Malefactorum demerita; in quo Casu Conservatores utriusque Partis se mutuò debent adjuvare:
Et, si aliqui, de unâ Parte vel de aliâ, capiant Fortalitium super aliam Partem, ipse, super quem dictum Fortalitium captum fuerit, ipsum Recuperare poterit per Viam Facti, vel aliter quocunque modo meliùs poterit:
Et tenebuntur Conservatores Partis ipsius, quae ipsum Fortalitium ceperit, succurrere & adjuvare eum, super quem captum fuerit, quàm citiùs & quam diligentiùs hoc facere poterit, ad Expensas Partis offendentis; vel, si magis placuerit Parti gravatae, requirere poterit aut summare Conservatores alterius Partis, quòd ipsi faciant reddi & restitui dictum suum Fortalitium, & puniant Malefactores qui hoc ceperint;
Quam quidem Provisionem ipsi Conservatores perficere tenebuntur & complere secundum suum Posse:
Et, si contingat quòd ipse, vel ipsi, qui cepit, vel ceperunt, idem Fortalitium, noluerit, vel noluerint, ad id quod dictum est obedire, Conservatores unius vel alterius Partis tenebuntur se mutuò adjuvare, & reducere Malefactores ad Obedientiam, & ipsos punire secundum Casûs Exigentiam:
Et quando idem Fortalitium recuperatum fuerit, ipsum restituetur & reddetur ei, super quem captum fuerit; Dolo, Fraude, Difficultate, & Negligentiâ cessantibus quibuscumque.
Quae omnia & singula praefatus Metuendissimus Dominus noster Rex, quatenus se & Partem suam concernunt, adimplebit & observabit, seu faciet adimpleri & observari.
Et idcirco, ac ut Praemissa majori firmitate nitantur, Concordatum est quòd Ipse Metuendissimus Dominus noster, citra Finem Vicesimae Diei instantis Mensis Aprilis transmittet & tradifaciet praefato Serenissimo Principi Consanguineo & Adversario suo, ejusve Deputato, ad & in praedictam Villam de Medonta, Literas suas Patentes, Majori Sigillo suo sigillatas, necnon Literas Patentes, tam praefatae Serenissimae Principissae Dominae nostrae Reginae, quàm etiam praefati Domini Ducis Burgundiae, Ratificatorias & Confirmatorias omnium & singulorum Praemissorum:
In quibus etiam, inter caetera continebitur; (videlicet)
In Literis dicti Metuendissimi Domini nostri, quòd ipse in verbo Principis,
In Literis ipsius Serenissimae Dominae nostrae, quòd ipsa in verbo Principissae,
Promisit,
Ac in Literis ipsius Domini Ducis Burgondiae, quòd, tactis Sacrosanctis Euvangeliis, juravit,
Omnia & singula praedicta benè & fideliter adimplere & observare, ac facere impleri & observari.
Et, pari modo, ex parte dicti Serenissimi Principis, Consanguinei & Adversarii dicti Domini nostri, jurabunt Illustres Principes Duces Clarentiae & Gloucestriae, Fratres ejusdem Serenissimi Principis Regis Angliae, ad Sancta Dei Euvangelia, per eos corporaliter tangenda, de observando omnia & singula, dictam Conventionem concernentia.
Et, si contingat praefatas Literas Confirmatorias seu Ratificatorias, infra praefatum Terminum, ad hoc limitatum, Loco supradicto, sic, ut praefertur, non transmitti atque tradi, extunc, praefatus Serenissimus Princeps, Rex Angliae liber existat, nec teneatur ad praedictas Conventionem personalem & Treugas observandas.
Et, pari modo, si contingat aliquam praedictarum Partium deficere in Observatione Conventionis supradictae, aut in Electione Loci, quo, ut praefertur, Conventio fieri debeat, Pars alia, per quam non steterit, liberetur ab omni Obligatione praedictorum; nec extunc teneatur ad Treugas supradictas custodiendas seu observandas:
Promittimus igitur Nos, Ambassiatores & Deputati praefati Serenissimi atque Christianissimi Principis Domini nostri Metuendissimi Regis Franciae, Vice & Nomine ejusdem, secundum omnem Vim Potestatis nobis attributae, quòd idem Dominus noster Rex praemissa omnia & singula, quatenus ipsum & Partem suam concernunt, plenè, fideliter, & bonâ fide custodiet & observabit, ac ea faciet sic custodiri & observari.
Et, pro feliciori & promptiori expeditione Conventionis supradictae, Communicatum est, inter Ambassiatores & Commissarios Partium praedictarum, de Literis salvi Conductûs, praefati Metuendissimi Domini nostri, transmittendis, Illustri & Magnifico Domino Domino Comiti Warwici, & aliis Ambassiatoribus ipsius Serenissimi Principis, Consanguinei & Adversarii dicti Domini nostri, ad Numerum Quadringentarum Personarum Armatarum, & totidem Equorum, ad Praesentiam dicti Metuendissimi Domini nostri venturarum; per quos debeant ultra maturari & tractari Modus Conventionis supradictae, & aliae Materiae de quibus videbitur expedire.
Et insuper Nos, Henricus de Inche Miles, Consiliarius & Cambellanus Illustris Principis Domini Ducis Britanniae,
Ipsius Serenissimi Principis ac Metuendissimi Domini nostri Regis Franciae, nuper in Materiâ Tractatûs Pacis hujusmodi, principalis Commissarii & Deputati, & qui ultimatè in Rothomago ipsum Tractatum Pacis jam promovit & in parte deduxit,
Commissarius, Ambassiator, & Nuncius ad supradicta Consentienda & Grata habenda, omnia & singula suprascripta Conclusa, Concordata, & Appunctuata, in Vim potestatis nobis datae, & Nomine praefati Domini Ducis, consensimus & consentimus, & illa Grata habuimus & habemus.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Testimonium atque Fidem Nos, Henricus de Chaufour, & Henricus de Inche, Praesentes Literas nostris Sigillis sigillavimus,
Et easdem Nos, Guido le Geluner & Johannes de Rinel supradicti, Signis nostris Manualibus, quibus utimur, signavimus.
Datum, in Vernone super Secanam, Die septimâ Mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo octavo, ante Pascha.
April 7. The K. grants to David Douglas the possessions forfeited by Peter de Villers in the bailliwick of Caen. Vernon Castle.
O. ix. 727. H. iv. p. iii. 106.
Pro David Douglas.
An. 7. H. 5. Pat. Norm.7. H. 5. p. 1. m. 79.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratiâ nostrâ speciali, & pro bono Servitio, quod, dilectus nobis, David Douglas Armiger nobis impendit, & impendet in futurum,
Dedimus & Concessimus ei omnia Terras, Tenementa, Redditus, Servitia, & Possessiones, cum omnibus suis Pertinentiis, infra Bailliagium de Caen,
Quae fuerunt Petri de Villers, qui hucusque contra Nos Rebellis existit ut dicitur,
Habenda & Tenenda omnia praedicta, Terras, Tenementa, Redditus, Servitia, & Possessiones, cum omnibus suis Pertinentiis, praefato David, & Haeredibus suis Masculis, de Corpore suo exeuntibus, ad Valorem Ducentorum & Quinquaginta Scutorum per Annum tantum, de Nobis, & Haeredibus nostris, per Homagium, ac Reddendo Nobis, & eisdem Haeredibus nostris, apud Castrum nostrum de Cadomo, unum Daggarium, ad Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae singulis Annis imperpetuùm;
Reservatis &c.
Proviso semper quòd praedictus David, & dicti Haeredes sui, ad Equitandum Nobiscum, seu Haeredibus nostris, aut Locumtenente nostro, cum Lancea sua, & uno Sagittario, durante praesenti Guerrâ, ad Custus suos proprios, sint prompti & parati,
Finitâque Guerrâ, hujusmodi Onera & Servitia de Terris, Tenementis, Redditibus, Servitiis, & Possessionibus praedictis, debita & consueta faciant imperpetuum,
Ac etiam quòd idem David, & Haeredes sui praedicti, aut eorum Deputati ibidem, in absentia sua, Castro seu Villae nostrae de Cadomo, cum Gentibus & Familia suis, benè & competenter pro Guerra Arriatis & Munitis, ad Custus suos proprios, sint Intendentes quotiens opus fuerit, & super hoc, ex parte nostra, vel dictorum Haeredum nostrorum, rationabiliter fuerint praemuniti,
Quódque Terrae, Tenementa, Redditus, Servitia, & Possessiones praedicta; seu aliqua Parcella eorumdem, de Dominico Ducatûs nostri Normanniae, seu alicui alii Personae per Nos ante haec tempora Data & Concessa seu aliquae de Terris & Possessionibus subtùs Villam nostram Falesiae, ac infra Villam nostram de Cadomo, aut de Lapidicina seu Quarruris prope eandem Villam (quas ad opus nostrum specialiter Reservavimus) non existant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon septimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 7. Presentations of Laurence Bachalary to the chapel of S. Nicholas, Evreux, and of Reginald de Griney to the chapel of S. Martin des Preaux. Vernon Castle.
O. ix. 727. H. iv. p. iii. 107.
De Capella Sancti Nicholai Data.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 78.
Rex Vicecomiti nostro d'Eureux, Salutem.
Tibi, Tenore Praesentium, significamus quòd alteram Portionem Capellaniae Sancti Nicholai, in Loco seu Placea in quibus Castrum in Civitate nostra Ebroicensi aedificabatur Fundatae per Mortem Magistri Nicholai Franci vacantem, ut dicitur, & ad nostram Donationem pleno jure spectantem, Dilecto nobis Laurentio Bachalary Capellano, cum suis Juribus & Pertinentiis quibuscumque, Conferimus & Donamus; mandantes ut ipsum Laurentium in Corporalem Possessionem Portionis praedictae ponas & inducas, seu poni & induci facias: ac ipsum Fructibus, Obventionibus, & Emolumentis, ad eandem spectantibus, uti & gaudere permittas cum Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon septimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas, ad Cantorem & Capitulum Ecclesiae Cathedralis Constanciensis, Sede vacante, directas, habet Riginaldus de Griney Clericus pro Capella seu Capellania Sancti Martini des Preaux in Parochia beatae Mariae de Bris Constanciensis Dioecesis.
April 10. Safe conduct for two ambassadors of Yoland Q. of Sicily. Vernon Castle.
O. ix. 728. H. iv. p. iii. 107.
De Salvo Conductu pro Ambassiatoribus Reginae Ceciliae.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex universis & singulis Capitaneis, &c. Salutem.
Sicatis quòd,
Ad Instantiam, Praeclarissimae Dominae, Dominae Yoland Reginae Ceciliae & Jerusalem,
Suscepimus Duos de Ambassiatoribus & Nunciis suis, quos penes Nos, certis de Causis, duxerit destinandos (quorum unus erit Miles, & alter Clericus) cum Decem & Octo Personis in Comitiva sua, ac Equis, Bonis, Libris, Literis, & Hernesiis suis, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exinde ad propria redeundo, in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales;
Et ideò &c. non inferentes, &c. & si quid &c. proviso semper quòd ipsi quicquam &c. quodque ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c. per unum Mensem proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Castrum praedictum decimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 10. Proclamation to be made by the bailiffs of Rouen, Caen, and five other places, forbidding the K.'s soldiers to take victuals or horses without paying for them. Vernon Castle. Similar proclamation to be made by the sheriffs of Auge, Pontaudemer, and Orbec. Vernon Castle, April 15.
O. ix. 728. H. iv. p. iii. 107.
De Proclamatione facienda.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 80. dor.
Rex, Ballivo suo de Roven, vel ejus Locumtenenti, Salutem.
Vobis, firmiter injungendo, Mandamus quòd, in singulis Locis, infra Ballivam vestram, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè ex parte nostra proclamari faciatis.
Ne quis Soldarius, seu alius, in Castris, Villis, & Garnesiis, vel alibi, infra dictam Ballivam vestram, existentes (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerit) aliqua Victualia, seu aliquas Pecuniarum Summas, de aliquibus Ligeis nostris Juratis, absque promptâ Solutione pro eisdem, prae manibus facienda,
Nec Equos, seu Animalia, dictorum Ligeorum nostrorum, ad Carectas, Carucas, & Cariagia sua pertinentia, sine eorum Voluntate,
Aut quaecumque Blada, seu Grana, eorumdem Ligeorum nostrorum,
Absque eo quod de speciali Waranto nostro hoc fecerit, quovis quaesito Colore, capiat, sub Poena Imprisonamenti & Redemptionis ad Voluntatem nostram;
Et hoc, sicut Nos & Honorem nostrum diligitis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne decimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Ballivis subscriptis, videlicet,
Ballivo de Caen &c.
Ballivo de Constentyn &c.
Ballivo d'Alencon &c.
Ballivo d'Eureux &c.
Ballivo de Caux &c.
Ballivo de Gisors &c
.
Rex Vicecomiti d'Auge, Salutem.
Praecipimus Tibi, firmiter injungentes, quod in singulis Locis, infra Vicecomitatum tuum &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne xv. die Aprilis.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis; videlicet.
Vicecomiti de Pontandemer.
Vicecomiti Dorbec
.
April 11. Letters of safe conduct for the duke of Brittany and for his subjects. Vernon Castle.
O. ix. 729. H. iv. p. iii. 107.
De salvo Conductu pro Duce Britanniae.
An. 7. H. 5. Pat. Norm.7. H. 5. p. 1. m. 69.
Rex, universis & singulis Alligatis nostris, Capitaneis, Castellanis, & eorum Loca tenentibus, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, Fidelibus, & Subditis nostris, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quod,
Cum, Consanguineus noster Johannes Dux Britanniae usque ad Praesentiam nostram, pro certis Causis & Materiis, ipsum moventibus, & Nobis in Adventu suo declarandis, accedere desideret, ut accepimus,
Nos, eâ consideratione, suscepimus ipsum Ducem, usque Praesentiam nostram praedictam,
Cum Gentibus suis, sub Numero Quingentarum Personarum, in Comitiva sua, Equestrium vel Pedestrium, cum eorum Equis, Auro, Argento, Jocalibus, Libris, Literis, & aliis Bonis suis quibuscumque,
Veniendo, ibidem morando & perhendinando, & abinde salvò redeundo,
Absque Dampno eis per Nos, Gentes, vel Alligatos nostros faciendo, vel fieri patiendo, & absque Impetitione danda in Corporibus sive Bonis, quacumque de Causa vel Occasione temporis praeteriti, occasione Treugarum, vel Promissionum (quas Homo dicere vellet fractas fuisse) vel aliter, qualitercumque fuerit, seu pro quacumque Re quae accidere potest, durante Viagio, per praefatum Ducem faciendo,
In salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales,
Et eis, Tenore Praesentium, bonâ fide & verbo Regio, fidelem Securitatem damus,
Volumus etiam & Concedimus quod Ducatus seu Patria Britanniae, & Subditi ipsius Ducis, in dictis Ducatu & Patria commorantes (durantibus dictis Viagio & salvo Conductu) à Nobis Gentibus, Subditis, & Alligatis nostris quibuscumque securi, absque ulla Molestatione Guerrae, permaneant, si Guerram interim contra nos aut nostros non fecerint seu inierint;
Et ideò vos Alligatos nostros praedictos Requirimus & Rogamus, vobisque Capitaneis, Castellanis, vestrisque Locatenentibus, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, Fidelibus, & Subditis nostris praedictis Praecipimus & Mandamus, quod ipsum Ducem, usque Praesentiam nostram praedictam, cum Gentibus suis, sub Numero Quingentarum Personarum in Comitiva sua, Equestrium vel Pedestrium, cum eorum Equis, Hernesiis, Auro, Argento, Jocalibus, Libris, Literis, Catallis, & aliis Bonis suis quibuscumque, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & abinde salvò, ut praemittitur, redeundo,
Absque Dampno eis per Nos, Gentes, vel Alligatos nostros faciendo, vel fieri patiendo, & absque Impetitione dandâ, in Corporibus sive Bonis, quacumque de causa vel occasione Temporis praeteriti, occasione Treugarum vel Promissionum (quas homo dicere vellet fractas fuisse) vel aliter, qualitercumque fuerit, seu pro quacumque Re quae accedere potest durante Viagio, per praefatum Ducem faciendo,
Manuteneatis, protegatis, & defendatis,
Non inferentes eis, seu quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen,
Et, si quid eis Forisfactum sive Injuriatum fuerit, id eis sine dilatione faciatis corrigi & debitè reformari;
Proviso semper quod idem Dux aliquem, vel aliquos, de Gentibus suis praedictis, ad praemuniendum Capitaneos nostros Locorum, ad quae ipsum venire & declinare contigerit, de Adventu suo ad eadem Loca praemittat omnimodo,
Quodque Gentes aut Personae praedictae quicquam, quod in nostri Contemptum vel Praejudicium, aut Populi nostri Dampnum, aliqualiter cedere valeat, non attemptent, nec faciant quomodolibet attemptari;
Ita tamen quod, si contingat aliquem Personarum praedictarum aliquid, quod in nostri Contemptum vel Praejudicium, aut Populi nostri Dampnum, cedere valeat, attemptare vel facere attemptari, ipse, sic attemptans, seu attemptari faciens, per has Literas nostras de salvo Conductu à Poena non excusetur, sed subjaceat & teneatur Poenis in ea parte debitis & condignis; ipsis tamen Literis nostris de salvo Conductu omnibus aliis Personis supradictis, non attemptantibus, nec attemptari facientibus, valituris & profituris, ac in suis robore & firmitate duraturis & permansuris,
Attemptato seu Attemptatis hujusmodi non obstantibus.
In cujus &c. usque xvi. Maii proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon supra Sayne undecimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 12. Commission to J. bp. of Coventry and Lichfield and Thomas Polton, dean of York, to receive all Normans at the court of Rome into the King's favour. Vernon Castle.
O. ix. 730. H. iv. p. iii. 107.
De admittendo ad Gratiam in Curia Romana.
An. 7. H. 5. Pat. Norm.7. H. 5. p. 1. m. 46. dors.
Rex, Venerabili in Christo Patri, J. eâdem gratiâ, Episcopo Coventrensi & Lichfeldensi, ac, dilecto Clerico suo, Magistro Thomae Polton Decano Eboracensi, Salutem
Sciatis quod Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria vestris pleniùs confidentes,
Dedimus vobis, ac plenam, Tenore Praesentium, Damus Potestatem & Auctoritatem, ad omnes & singulos Normannos (cujuscumque fuerint Statûs seu Conditionis) in Curia Romana de praesenti degentes, & sub fide & Ligeantia nostris morari volentes, ad Gratiam nostram Recipiendum & Admittendum,
Et ipsos, & eorum quemlibet, super Sacramento suo, nobis in hac parte debito, firmiter Onerandum (videlicet) quod ipsi, & eorum quilibet, Nobis, & Haeredibus, ac Successoribus nostris, Fideles, Ligei, & Subditi erunt, & erit, & in omnibus & per omnia, prout veri Ligei Dominis suis Supremis de jure tenentur, permaneant imperpetuum,
Omnibus quidem Sacramentis, sic praestitis, ac aliis Circumstantiis, in ea parte necessariis & oportunis, eorum singulis Literas Testimoniales, sigillis vestris, vel alterius vestrûm, ac signo & subscriptione Notariorum Publicorum, per vos in hac parte assumptorum, signatas, conficiendum & deliberandum,
Ac de Nominibus & Cognominibus hujusmodi Juratorum, & de Statu eorumdem, necnon de eorum Beneficiis & aliis Possessionibus, quibus infra Ducatum nostrum Normanniae optinuerunt & possiderunt, ac de toto Facto vestro in hac parte, Nobis, in Cancellariam nostram Normanniae, sub Sigillis vestris, distinctè & apertè, Certificandum, unà cum hiis Literis;
Promittentes nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid, Nomine nostro, feceritis, seu alter vestrum fecerit, in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne duodecimo die Aprilis.
April 17. Articles granted by pope Martin V. for reformation of abuses in the English Church. Florence.
O. ix. 730. H. iv. p. iii. 108.
Capitula concordata pro Reformatione Abusuum in Regno Angliae.
An. 7. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. Fol. 8. B.
Universis & singulis, praesentes Literas Inspecturis, Nos Branda, Miseratione Divinâ, Tituli Sancti Clementis Presbiter Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis, ac Cancellariae Apostolicae, pro, Reverendissimo in Christo Patre & Domino, Domino Johanne, Eadem Miseratione, Episcopo Hostiensi, dictae Romanae Ecclesiae Cardinale Vice Cancellario, in ejus Absentiâ, de Mandato, Sanctissimi in Christo Patris & Domini, Domini Martini, Divinâ Providentiâ, Papae Quinti, Curam gerens, Salutem in Domino Sempiternam.
Si, juxta laudabilem Antiquorum Sententiam, & providum sapientum Consilium dignum est ea, quae Majorum consultissimâ Prudentiâ in Subditorum Gratiam & Commoda geruntur, Scripturae Testimonio redigere, dignum per Consequens est, & Rationi consentaneum, ut adeò nota fiat eorum Veritas, quod inde nec desit Pacificis oportuna Provisio, nec usquam, sub ignorantiâ variandi, supina facultas relinquatur.
Cùm itaque inter dictum Dominum nostrum, & Reverendos Patres, Praelatos, necnon Egregios & Circumspectos Ambassiatores, Procuratores, Doctores, & Magistros, caeterosque, venerabilem Nationem Anglicanam generaliter in Constantiensi Concilio repraesentantes & facientes, nonnulla CAPITULA concordata, & ab utraque Parte sponte suscepta, necnon, de dicti Domini no- Stri Papae Mandato, in Libro dictae Cancellariae in quo Romanorum Pontificum Constitutiones & Ordinationes solent conscribi) ad futuram Rei certitudinem, conscripta & registrata fuerint; quorum Tenorem Idem Dominus noster Papa de Libro ipso sumi, & sub ViceCancellarii dicti Literarum Testimonio indigentibus voluit concedi:
Hinc est quod Nos (qui Cancellariae praedictae Curam gerimus, ut praefertur) ad, Reverendi in Christo Patris Domini Johannis, Lichfeldensis & Coventrensis Episcopi ac, Ambassiatoris Serenissimi Principis Domini Henrici Regis Angliae Illustrissimi, per eum ad dictum nostrum Papam missi, Instantiam, CAPITULA & ORDINATA PRAEDICTA, ex integro, de Libro praefato, de Verbo ad Verbum, fideliter transcribi, & Praesentibus fecimus Annotari;
Quorum tenor sequitur in haec Verba
Concordata & Concessa per Sanctissimum Dominum nostrum, Dominum Martinum Papam Quintum, pro Reformatione Ecclesiae Anglcanae, ac Terrarum & Dominorum Hiberniae & Walliae.
In Primis, quod Numerus Cardinalium Sanctae Romanae Ecclesiae a deo sit moderatus, quod non sit gravis Ecclesiae, nec nimis Numerositate vilescat; qui indifferenter de omnibus Regnis & Provinciis totius Christianitatis, ac cum Consensu & Assensu Collegii Dominorum Cardinalium, vel majoris Partis Eorumdem, eligantur & assumantur.
Item, quod,
Cum, occasione diversarum Indulgentiarum, ac Literarum Facultatum, a Sede Apostolicâ concessarum, ad Absolvendum quoscunque Visitantes sive Offerentes in certis Locis, & Quaestorum quamplurimorum, qui in Angliâ plus solito nunc habundant, nonnulli peccandi audaciam frequenter assumant, & contemptis suis propriis Curatis, ac Ecclesiis suis Parochialibus dimissis, ad ipsa Loca, spe Indulgentiarum & Confessionum, accedunt, Decimas, Oblationes, & Debita dictarum Ecclesiarum Parochialium subtrahunt, seu solvere differunt minus juste,
Committatur Dioecesanis Locorum ad inquirendum super qualitate earum, cum potestate suspendendi omnino, Auctoritate Apostolicâ, illas quas invenerunt Scandolosas, & illas Denunciandi Papae ut illas revocet.
Item, de caetero nullae fiant Appropriationes Ecclesiarum Parochialium Motu proprio, seu Committatur Episcopis Locorum ad Inquirendum de veritate suggestionum: &, in eventum quo, per debitam & juridicam Notionem, constare poterit quod Causae Appropriationum verae sint & legitimae, procedatur ad Approbationem prout fuerit Juris: Illarum autem, quae jam sortitae sunt Effectum, nulla fiat Revocatio, si ex Revocatione sequi possit Scandalum; alias vero Committatur Ordinariis quod inquirant, & quas invenerint meritò non debuisse (vocatis tamen ad hoc vocandis) Cassent,
Item, omnes Uniones, Incorporationes, Appropriationes, & Consolidationes Vicariarum perpetuarum in Ecclesiis Parochialibus, ex quibuscumque Causis factae à tempore Scismatis, indistincte Revocentur; & Vicarii perpetui in eisdem, per Ordinarios Locorum, hac Vice Ordinentur & Instituantur: ac in singulis Ecclesiis Parochialibus sit unus Vicarius perpetuus, qui Curae insistat Animarum, & competenter Dotatus pro Hospitalitate ibidem tenendâ, & omnibus Debitis supportandis Literis Apostolicis, & Ordinariorum Compositionibus, Statutis, & Consuetudinibus, ac aliis, in contrarium factis, non Obstantibus quibuscunque.
Item, omnia Privilegia, citra Obitum, foelicis Recordationis, Gregorii Papae xi, concessa Praelatis Inferioribus, de utendo Pontificalibus (scilicet) Mitris, Sandaliis, & hujusmodi, ad Dignitatem Pontificalem pertinentibus, Revocentur; quae verò, ante obitum Ipsius Gregorii, concessa fuerunt, in suo Robore permaneant & Effectu.
Item, licet Pluralitas Beneficiorum Canonibus exosa existat, ac super eâ Dispensationes, Jure hoc dictante, fieri non debeant (nisi Personis Nobilibus & Viris eximiè Literatis) nunc tamen in Curiis Dominorum, tam spiritualium, quam temporalium, tales Dispensationes irrepserunt, Praemissa, seu eis Consimilia, de Caetero non fiant; sed in Praemissis servetur Concilium Generale: Illae tamen, quae sunt sortitae Effectum, in suo Robore permaneant, nisi forte aliquae fuerint quae sint scandalosae; de quibus fieri Mandamus Concessionem Locorum Ordinariis, & Ordinarii certificent, & revocentur Scandalosae.
Item, quod,
Modernis Temporibus, plus solito, cum diversis Personis, infra Regnum & Dominia praedicta Beneficia Curata obtinentibus, per Sedem Apostolicam, contra Jura communia, dispensatum existit, ut per Tres, Quatuor, Quinque, Sex, & Septem Annos, vel ultra aut Imperpetuum, Beneficiati praedicti ipsa Beneficia possidere & occupare valeant, sic ut ad Ordines debitos interim ordinari minime teneantur, in grave Scandalum Ecclesiae,
Omnes Dispensationes hujusmodi indistinctè Revocentur; & Beneficiati hujusmodi Ordinatione Juris communis in hac Parte omnino subdantur, si tamen Beneficiati praedicti sint alias habiles ad hujusmodi Ordines suscipiendos.
Item, quod,
Propter Dispensationes Sedis Apostolicae, nonnullis Personis, infra Regnum & Dominia praedicta super non Residentiâ, necnon Archidiaconis ad Visitandum per Procuratores, factas, non solum Animarum Cura negligitur, sed etiam Potestas Episcopalis per impetrantes Dispensationes hujusmodi contempnitur,
Nullae Dispensationes tales deinceps fiant absque Causa rationabili & legittimâ, in Literis Dispensationum hujusmodi exprimendâ, Concessae autem absque Causâ rationabili vel legittimâ Revocentur; de quibus fiat Commissio Ordinariis.
Item, omnes Literae Facultatum, concessae Religiosis quibuscunque infra Regnum & Dominia praedicta, de optinendo Beneficia Ecclesiastica, Curata vel non Curata, quae non sunt sortitae effectum, indistincte Revocentur; & abstineatur de caetero ab hujusmodi Literis Facultatum concedendis,
Item, quod aliqui, qui sunt de Natione Anglicanâ, dum tamen sint ydonei, ad singula Officia Curiae Romanae assumantur una cum aliis de caeteris Nationibus indifferenter:
Et, ne a quoquam super hoc haesitari valeat, has praesentes Literas exinde fieri, nostrique Sigilli jussimus munimine roborari.
Dat Florentiae, in Domo Habitationis nostrae, sub Anno à Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo Nono: Indictione Duodecimâ: Die Decimâ Septimâ Mensis Aprilis; Pontificatûs Sanctissimi Domini Martini Papae praedicti Anno Secundo.
April 18. Confirmation, by Charles K. of France, of the treaty for a personal interview between himself and the K. of England. Prouvins.
O. ix. 732. H. iv. p. iii. 108.
Confirmatio Tractatus, super CONVENTIONE PERSONALI, per Regem Franciae.
An. 7. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. sol 32 B.
Charles
par la Grace de Dieu, Roy de France, A tous Ceulx, qui ces presentes Lettres verront Salut.
Come pour le Bien de Paix & Concorde, & appaisier les Discors, Guerres, & Querels, qui de Pieca ont este, si commune encores sont de present, entre Nous d'une Part, & notre Cousin & Adversaire, d'Angleterre d'autre,
Et continuant certain Appointment passe en la Ville de Roven, par, notre Treschere & Tresame Filz, le Duc de Bretaingne, & autres noz Ambassadours & Deputes avecques Lui, ou Nom de Nous, & les Ambassadours & Deputes de notre dit Cousin & Adversaire, ou Nom de Lui, ayons darrenierement Envoye deverse nostre Cousin & Adversaire, & ses Ambassadours, tant a Mant comme a Vernon, noz Amez & Feaulx Conseillers, & Ambassadeursen ceste Partie, Henry de Chaffour Escuier Maistre Guy Geluner Licencie en Loys, & Maistre Johan Rinel notre Secretaire,
Lesquelx,
Apres ce que aux Ambassadeurs de notre Cousyn & Adversaire orent expose, par vertue de la Puissance que leur avions ballie, notre Volente & Entention sur la Matier d'icelle Paix, & fait certainnes Offres de notre Coste, & aussi apres pleuseurs Choses Traictees, Communiquees, & Protestees d'une Partie & d'autre,
Finablement, pur le plus expedient & proufitable, & pur plus legierment parvenir a la Fin desiree d'icelle Matier, certains Appointments ont este prins au Leu dit de Vernon, tant par noz diz Ambassadeurs, come par ceulx de notre dit Cousin & Adversaire, ainsi comme par les Lettres de noz diz Ambassadeurs, faites sur les diz Appointmens, Nous est deuement apparu,
Des quelles la Tenuer s'ensuit,
Nos, Henricus de Cauffour Armiger, Guido de Geluner &c. prout sup a de Dat. Septimo Die Aprilis.
Savoir Faisons Que Nous,
Qui, pour Reverence de notre Seigneur, & la Tranquillite & Repos de noz Peuple & Subgiez, & pour eviter l'effusion du Sanc humain, desirons, de tout notre Cueur (pour Nous, noz Royaume, Paiis, & Subgiez) bonne Paix finale, Amour, Concorde, Confederatione, & Alliance, tant par Mariage, comme autrement, avoir, a tous jours mays, avec notre dit Cousin & Adversaire, ses Royaume, Paiis, & Subgiez,
Toutes & chascunez les Choses, continues es Lettres de noz diz Ambassadeurs transcriptes avons Agreables, & icelles avons Loues, Approuvees, & Ratifions,
Et Promettons, en bonne Foy & Parole de Roy, & soubz Obligation de touz noz Biens, presens & advenir, Enteriner & Accomplir, ou faire Enteriner & Accomplir, de notre Part, les Choses dessus dictes, selon la Forme & Teneur des dictes Lettres dessus Transcriptes.
Et,
Pour ce que les Lettres de Puissance, par Nous Donne a Noz diz Ambassadeurs, n'estoit fait aucune expresse ou especial Mention de Trieues & Abstinences de Guerre, les quelles neantmoins ont este prinses, d'une Coste & d'autre, commes dessus est Escripte,
Nous icelles Trieues & Abstinences de Guerre, & tous les Poins, contenues en icelles, avons conferme & confermons, & icelles Garderons & ferons Garner, de notre Coste, per noz Vassaulx, Obeisans, & Subgiez, ainse que Accorde a este par noz diz Ambassadeurs, Sans venir ou contraire en quelque Maniere que ce soit; Purveu que de Coste de notre dit Cousin & Adversaire soit fait pareillement.
En Tesmoing de ce Nous avons fait mettre nostre Seel a ses Presents.
Donne a Prouvins, le xviii. Jour d'Auril, l'An de Grace Mille, Quatre Cens, & Dix Neuf, apres Pasques, & de nôtre Regne le xxxix.
Par le Roi en son Grant Conseil.
Collation est faite.
Barrau.
Receptae apud Vernon super Sayne xxiv. die Aprilis.
April 20. Grants of dowries to Joan de Hodenc, widow of William de Jeucourt, and five other widows. Vernon Castle.
O. ix. 733. H. iv. p. iii. 109.
De Dotibus concessis.
An. 7. H. 5. Pat Norm 7. H. 5. p. 1. m. 65.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod,
Auctoritate nostra Regia, & ad Supplicationem Johanne de Hodenc, quae fuit Uxor Guillielmi de Jeucourt Armigeri Defuncti, juratae Ligeae nostrae,
De Gratia nostra speciali Concessimus ei rationabilem Dotem suam, Eam contingentem, de Haereditatibus, Redditibus, & Possessionibus, quos praedictus Willielmus, ante Primum diem Augusti, Anno Regni nostri Quinto, infra Ducatum nostrum Normanniae, tenuit & possidebat,
Habendam & Tenendam, pro Termino Vitae suae, secundum Consuetudinem Ducatûs nostri praedicti, per Onera & Servitia inde debita & consueta;
Reservatis semper nobis, altâ & supremâ Justiciâ, ac omni alio Jure quod ad nos poterit pertinere.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne xx. die Aprilis.
Consimiles Literas habent
Ibid m. 66. b.
Adamia Donneeant
, quae fuit Uxor Johannis de Mesuil dicti le Galoiz Defuncti.
Isabella Martell Vidua de Haereditatibus, Redditibus, & Possessionibus, quos Robertus de la Chapelle Chivaler, & Johannes de Mellemont, nuper Viri sui ut dicit &c.
Johanna Martell Vidua, quae fuit Uxor Hugonis de Benfuille Chivaler Defuncti.
Margareta Martell, quae fuit Uxor Guillielmi Martell Chivaler Defuncti.
Margareta Martell Vidua, quae fuit Uxor Johannis Senescalli de Eu Chivaler Defuncti.
April 22. Confirmation, by the K. of England, of the treaty for a personal interview with the K. of France. Vernon Castle.
O. ix. 734. H. iv. p. iii. 109.
Tractatus super CONVENTIONE PERSONALI Confirmatio per Regem.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 60.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm, post nonnullos Tractatus & Communicationes,
Inter Commissarios, Ambassiatores, & Deputatos nostros, pro Nobis & Nomine nostro, ex parte una, & Ambassiatores, Commissarios, Nuncios, & Deputatos Consanguinei & Adversarii nostri Franciae, pro eo ac Nomine ejusdem, ex parte altera, in Villa nostra de Vernon, super Secanum, pro Bono Pacis & Concordiae, nuper habitas,
Quaedam Appunctuamenta super hiis, quae inter eosdem Commissarios, Ambassiatores, & Nuncios Tractata, Communicata, Gesta, Conclusa, & Concordata hinc inde fuerunt, in scriptis facta extiterunt, prout ex eorumdem Commissariorum, Ambassiatorum, & Deputatorum nostrorum Literis apparet evidenter,
Quarum quidem Literarum Tenor sequitur & est talis.
Nos, Ricardus Comes Warwicae, Johannes Gray, Gilbertus Vmframvill, & Willielmus Porter, Milites, Magister Johannes Kemp, Custos Privati Sigilli, & Johannes Stafford, Legum Doctor, Invictissimi Principis & Domini nostri &c. prout supra de Dat. 7. Aprilis, tunc sic; viz.
Nos igitur,
Qui, ad honorem & laudem Christi Nominis, & Christiani Sanguinis effusionem evitandum, quietem & tranquilitatem Franciae & Angliae Regnorum, ac aliis nonnullis piis & justis Causis, in ea parte moventibus, toto corde desideramus (prout hactenus desideravimus) quod super omnibus & singulis Contentionibus, Debatis, Quaestionibus, Querelis, & Discordiis, inter Nos & Consanguineum ac Adversarium nostrum praedictum qualitercunque motis seu pendentibus Bonis, & rationabilibus Mediis in Concordiam veniatur,
Ac quod Dissentiones & Guerrae, super hiis Motae, in Pacis Amoenitatem convertantur,
Omnia & Singula, Contenta in Literis Commissariorum, Ambassiatorum, & Deputatorum nostrorum suprascriptorum, Rata & Grata habemus pariter & Accepta, eaque Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus, ac Promittimus, bonâ Fide, & in verbo Regio, ac sub Ypotheca & Obligatione omnium & singulorum Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum, quod Praemissa omnia & singula, suprascriptis Literis contenta, pro parte nostra, plenè, & fideliter, & bonâ fide observabimus & implebimus, ac eadem sic faciemus observari & impleri,
Praesertim quod Treugas seu abstinentias Guerrarum supradictas, à Subditis & Vasallis nostris, per modum quo à dictis Comissariis, Ambassiatoribus, & Deputatis nostris est concordatum, pro parte nostra, plenè & fideliter in omnibus observabimus, & faciemus observari; Proviso quod consimiliter fiat ex parte Consanguinei nostri supradicti.
In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Castrum nostrum de Veruon super Secanum, vicesimo secundo die Mensis Aprilis, Anno Incarnationis Dominicae millesimo, Quadringentesimo, Decimo Nono, & Regni nostri Septimo.
April 22. Power for Richard earl of Warwick, John Kemp, bp. elect of Rochester, keeper of the privy seal, and others, to treat with the French K. concerning peace, and a personal interview. Vernon Castle.
O. ix. 734. H. iv. p. iii. 109.
De Potestatibus ad Tractandum de CONVENTIONE & PACE.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 48.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Nos,
De fidelitate, Circumspectione, & Industria, carissimi Consanguinei nostri Ricardi Comitis Warrwicae, ac, dilectorum & Fidelium nostrorum, Magistri Johannis Kempe Electi Roffensis Custodis Privati Sigilli nostri, Johannis Gray, Gilberti Umframville, & Willielmi Porter, Militum, ac Magistri Johannis Stafford Legum Doctoris, Consiliariorum nostrorum, necnon Magistri Willielmi Hayton Secretarii nostri, plenam gerentes fiduciam,
Ad personaliter eundum ad Praesentiam Consanguinei & Adversarii nostri Franciae, ac ad Conveniendum, Communicandum, Tractandum, Componendum, Transigendum, ac plene & finaliter Concludendum & Concordandum, pro Nobis & Nomine nostro, cum eodem Consanguineo & Adversario nostro, seu ejus Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, sive Nunciis, plenam & sufficientem in hac parte Potestatem ab eodem habentibus,
De & super omnibus & singulis Debatis, Contentionibus, Petitionibus, Quaestionibus, Demandis, Discordiis, & earum Materiis, cum suis Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis, inter Nos & praefatum Consanguineum & Adversarium nostrum qualitercumque pendentibus, sive motis, vel movendis,
Et generaliter super omnibus & singulis, Quietem, Tranquillitatem, & Pacem Regnorum Franciae & Angliae concernentibus,
Necnon de & super Personali Conventione nostra & dicti Consanguinei & Adversarii nostri, ac praeclarissimae Consortis suae, aliorumve suorum in ea parte Deputandorum,
Ac de Modo, Forma, & Loco Conventionis hujusmodi,
Et de quibuscumque Securitatibus, in ea parte necessariis, seu quomodolibet oportunis,
Ac de & super omnibus & singulis,
Ab eisdem Consanguineis & fidelibus nostris cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, seu Nunciis dicti Consanguinei & Adversarii nostri, in Praemissis, vel eorum aliquo, Appunctuatis, Concordatis, Conclusisseu Compositis,
Per Nos benè & fideliter Observandis, in Animam nostram Jurandi,
Literas etiam sigillatas, Obligationes, & alterius cujuscumque generis Securitates & Cautiones, in hac parte conventas, concordatas, seu requisitas, pro Nobis & Nomine nostro, Dandi, Faciendi, & Exponendi, quas parem & eundem effectum & vigorem habere volumus, ac si nos in Persona nostra eas daremus, faceremus, seu exponeremus,
Ac generaliter omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet utilia vel oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale,
Plenam eisdem Septem, Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus eorum, Dedimus & Concessimus, ac, per Praesentes, Damus & Concedimus Potestatem,
Insuper Promittimus, bonâ fide, & in verbo regio, Nos Ratum, Gratum, Firmum, ac Stabile perpetuo habituros quicquid in Praemissis, vel aliquo Praemissorum, per praedictos Commissarios seu Deputatos nostros Septem, Sex, Quinque, Quatuor, vel Tres eorum, cum dicti Consanguinei & Adversarii nostri Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, sive Nunciis Compositum, Conclusum, Conventum erit, sive Concordatum,
Et quod omnia & singula, sic Composita, Conclusa, Conventa seu Concordata, absque Dolo, Fraude, vel malo ingenio, quantum in Nobis est, exequemur, & exequi faciemus,
Ac quod super eisdem dabimus Literas nostras Confirmatorias, nostro Magno Sigillo sigillatas.
Quae omnia & singula supradicta nos facturos, impleturos, & observaturos, nec ullo unquam tempore eis vel alicui eorumdem Nos contraventuros, promittimus sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, tam praesentium quam futurorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne Vicesimo Secundo Die Aprilis,
Per ipsum Regem.
April 22. Power for the same persons to treat for the K.'s marriage with Catharine, daughter of the French K. Vernon Castle.
O. ix. 735. H. iv. p. iii. 109.
Ad Tractandum de Matrimonio.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 48.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod nos,
De Fidelitate, Prudentia, Circumspectione, & Industria, carissimi Consanguinei nostri Ricardi Comitis Warwicae, ac, dilectorum & Fidelium nostrorum, Magistri Johannis Kempe Electi Roffensis Custodis Privati Sigilli nostri, Johannis Gray Militis, Gilberti Umfraville Militis, Willielmi Porter Militis, & Magistri Johannis Stafford Legum Doctoris, Conciliariorum nostrorum, ac Magistri Willielmi Hayton Secretarii nostri, & eorum cujuslibet, plenariè confidentes,
Ad Tractandum & Communicandum cum Parentibus, Procuratoribus, & Amicis Inclitae Puellae Dominae Katerinae Filiae Consanguinei & Adversarii nostri Franciae, suisve Ambassiatoribus, Nunciis, seu Procuratoribus, Potestatem ab eodem Consanguineo & Adversario nostro sufficientem in ea parte habentibus,
De & super Sponsalibus aut Matrimonio, inter Nos & dictam Dominam Katerinam contrahendis,
Necnon de Dote, Dotalitio, Donatione propter Nuptias, ac Arris, in hac parte dandis & constituendis, & eorum singulorum qualitate & quantitate,
Ac etiam de Terminis, Modis, & Locis Solutionum & Satisfactionum de eisdem, & quanto tempore Expensis Parentum & Amicorum debeat sustentari,
Necon super Praemissis omnibus & singulis, ac quando & cujus Expensis, & sub quâ Formâ, per Parentes & Amicos debeat transmitti,
Conveniendi & Concordandi,
Et ea, quae sic Tractata, Conventa, & Concordata fuerint, quatenus ad Nos attinet, omnimodâ Securitate, honestâ & legitimâ, Nomine nostro, Firmandi,
Similemque, Securitatem, Nomine nostro, Petendi, Stipulandi, & Recipiendi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint vel oportuna, & quae qualitas hujusmodi Negotii & Natura exigunt & requirunt, & quae Nos faceremus seu facere possemus si personaliter ibidem praesentes essemus, etiam si mandatum exigant quantumcumque speciale,
Praedictos, Comitem Johannem, Johannem, Gilbertum, Willielmum, Johannem, & Willielmum, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorum, nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales, Facimus, Ordinamus, Creamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum, perpetuis temporibus, habituros quicquid per Procuratores nostros praedictos Septem, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorum, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum,
Ipsosque Procuratores & Nuncios nostros, & eorum quemlibet, ab omni Onere Satisdandi expressè, Tenore Praesentium, Relevamus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne xxii. die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 22. Power for Richard earl of Warwick to grant letters of safe conduct to all Frenchmen coming to the K. Vernon Castle.
O. ix. 736. H. iv. p. iii. 110.
De Concedendo Salvos Conductus quibuscumque Personis Adversarii Franciae.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Nos,
De Fideliate, Prudentiâ, Circumspectione, & Industria, carissimi Consanguinei nostri Ricardi Comitis Warwicae, plenarie confidentes,
Dedimus ei, ac plenam, Tenore Praesentium, Damus Potestatem & Auctoritatem, ad Dandum, & Concedendum Literas salvi Conductûs, sigillo suo signatas, quibuscumque Personis Consanguinei & Adversarii nostri Franciae, cujuscumque Status fuerint, quos ex parte ejusdem Adversarii nostri usque Praesentiam nostram contigerit destinari, prout juxta sanam discretionem suam fore viderit faciendum;
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid praedictus Consanguineus noster, nomine nostro, fecerit in hac parte.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne xxii. die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 24. Safe conduct for Bidan de Leon, bp. of Rhodes, and sir Bertram de Gualart. Vernon Castle.
O. ix. 737. H. iv. p. iii. 110.
De Conductu pro Episcopo de Rhodes.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. p. 1. m. 46.
Rex, per Literas suas Patentes, per Quindecim Dies, proximò futuros, duraturas, suscepit in salvum &c. Venerabilem Patrem, Bidan de Leon Episcopum de Rodes, ac Bertramum de Gualart Militem, usque Praesentiam Regis, cum Quadraginta Personis ac totidem Equis, salvò & securè veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exindè ad propria redeundo, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque:
Et ideò &c. proviso semper quod ipsi quicquam &c. quodque ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne xxiv. die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 24. The K. desires J. bp. of Bayeaux, L. abp. of Rouen, the bp. of Avranche, and the deans and chapters of Coutances, Lisieux, and Evreux to proceed against persons refusing to reside at their benefices. Vernon Castle.
O. ix. 737. H. iv. p. iii. 110.
De Procedendo contra non Residentes.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 46. dor
Rex, Venerabili in Christo Patri, J. eâdem Gratiâ, Episcopo Bajocensi, vel ejus Vicariis in Spiritualibus, ipso in Remotis agente, necnon Decano & Capitulo Ecclesiae praedictae, Salutem.
Vobis Mandamus quod omnes & singulas Personas Ecclesiasticas de Civitate & Dioecese Bajocensi, extra Obedientiam nostram de praesenti existentes, ad Residendum super Beneficiis suis, juxta Canones in hac parte factos, Moneatis & venire Compellatis,
Ac contra ipsos & eorum quemlibet, hoc facere Renuentes, secundum Juris exigentiam, legitimè procedatis,
Necnon de Bonis Spiritualibus ipsorum & aliorum quorumcumque ordinetis & disponatis, prout vobis videbitur faciendum, & Nobis respondere volueritis in futurum:
Manda vimus enim Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum, quod ipsi de aliquibus Bonis Spiritualibus de caetero nullatenus intromittant, nec quicquam per Ballivos, Officiarios, seu Ministros nostros Ducatûs nostri Normanniae quoscumque aliqualiter fieri permittant.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne xxiv. die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia, sub eadem Data, & eadem Forma, diriguntur subscriptis; videlicet,
Venerabili Patri, L. Archiepiscopo Rothomagensi, vel ejus Vicario Generali, ipso Archiepiscopo in Remotis agente; ac Decano & Capitulo ejusdem Ecclesiae.
Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Constantiensis, Sede vacante.
Venerabili Patri Episcopo Abricensi, vel ejus Vicario Generali, ipso Episcopo in Remotis agente; ac Decano & Capitulo ejusdem Ecclesiae.
Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Lexoviensis, Sede vacante.
Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Ebroiciensis, Sede vacante.
[April 24.] The K. forbids the president of his chamber of accounts to interfere with the revenues of benefices in the above-mentioned dioceses.
O. ix. 737. H. iv. p. iii. 110.
De non Intromittendo.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum, Salutem.
Cùm, per Brevia nostra, inter alia, Mandaverimus Archiepiscopo Rothomagensi, Episcopis Bajocensi, Abricensi, & Sagiensi, seu eorum Vicariis, necnon Decanis & Capitulis Ecclesiarum Cathedralium totius Ducatûs nostri Norniae, quod ipsi de Bonis Spiritualibus, infra Dioeceses suas, quibuscumque ordinent & disponant, prout eis de jure videbitur faciendum,
Vobis Mandamus quod vos de Bonis Spiritualibus, ac Rebus Ecclesiasticis quibuscumque, per totum Ducatum nostrum Normanniae, vel alibi infra Potestatem nostram, de caetero nullatenus Intromittatis;
Prohibentes firmiter, ex parte nostrâ, universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Officiariis, & Ministris nostris Ducatûs nostri praedicti, & aliis, quorum interest, quod ipsi quicquam in contrarium hujusmodi Mandatorum nostrorum non faciant, nec fieri permittant quovis modo, sub Periculo quod incumbit, & sicut gravem Indignationem nostram evitare voluerint in futurum.
Teste Rege ut supra.
Per ipsum Regem.
April 25. Commission to Thomas duke of Clarence to treat with the French ambassadors for redress of infractions of the truce. Vernon Castle.
O. ix. 738. H. iv. p. iii. 111.
Pro Duce Clarentiae ad Tractandum cum Commissariis Franciae, super Reparatione Treugarum.
An. 7. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. fol. 35. B.
Henricus
, Dei gratiâ, Rex Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quod,
Cùm nuper, ad Honorem Dei, & Christiani Sanguinis effusionem evitandam, Inierimus, fecerimus, & concordaverimus Treugas & Guerrarum Abstinentias, sub certis Modo & Formâ, cum Consanguineo & Adversario nostro Franciae, prout ex earum Tenoribus clariùs liquere poterit in Eventum,
Nos,
Pacis seu Treugarum Foedera, quantum in nobis est, inviolata & illibata observari cupientes, ac quicquid, in contrarium Actum est aut fuit ultro citroque, debita cum celeritate reformari,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ carissimi Fratris nostri, Thomae Ducis Clarentiae pleniùs confidentes,
Ad Conveniendum cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, sive Nunciis praefati Consanguinei sive Adversarii nostri, sufficientem in hac parte Potestatem exhibentibus, in quocunque Loco ad hoc apto & congruo,
Audiendumque Ambassiatorum, Commissariorum, Procuratorum, sive Nunciorum hujusmodi Voluntatem de & super omnibus & singulis, praefatarum Treugarum seu Abstinentiarum debitam & fidelem Observantiam concernentibus,
Necnon ad Tractandum & Communicandum cum eisdem de & super omnibus & singulis, Librationem Incarceratorum utriusque Partium praedictarum, ac Reparationem Attemptatorum, circa praefatas Treugas & Abstinentias, qualitercumque concernentibus,
Et Attemptatorum hujusmodi Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem Faciendum, & eas fieri Petendum & Requirendum, & cum Effectu Obtinendum,
Ac utriusque Partis Querelas, ultro citroque propositos & proponendas, cum suis emergentibus, dependentibus, & connexis, Audiendum, & Examinandum, ac Fine Debito Terminandum, summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu & figura Judicii, legalibus Terminis, si eis expedire videbitur, non servatis, aut aliàs, de Consensu Partium, rescissis aut abbreviatis, inspectâ solâ Facti Veritate,
Necnon ad Concedendum, Petendum, & Obtinendum quibuscunque Personis Salvi Conductûs Literas, quatenus Negotii Natura, qualitas, & expeditio exigit & requirit,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint aut quomodolibet oportuna,
Ipsum Ducem nostrumverum & legittimum Ambassiatorem, Commissarium, Deputatum, Procuratorem, Negotiorum Gestorem, & Nuncium specialem Facimus, Creamus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid per eundem Ambassiatorem nostrum Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Castrum nostrum de Vernon super Sayne vicesimo quinto die Aprilis, Anno Regni nostri Septimo.
Per ipsum Regem.
Sturgeon.
April 26. Grant of the county of Perche to Thomas earl of Salisbury. Vernon Castle.
O. ix. 739. H. iv. p. iii. 111.
Pro Comite Sarum, super Comitatu de Perche ei concesso.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 63.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, Congruâ consideratione pensantes cunctorum Actus & Gesta, qui nobis laudabiliter serviunt, desiderare debeamus ipsos Honoribus extollere, & juxta Merita pro viribus praemiare,
Certè magis avidiùs illos, quos pro Recuperandis Juribus nostris alios praecellere conspicimus, & quanto magis Obsequiosos in hac parte Nobis se exhibent, tanto eis majoribus Gratiis, Praemiis, & Honoribus uberius praerogemus.
Considerantes itaque grata & maximè laudabilia Obsequia, Nobis per carissimum Consanguineum nostrum Thomam Comitem Sarum ante haec tempora multipliciter impensa, & praesertim in Adquirendis Juribus nostris infra Ducatum nostrum Normanniae, & alibi infra Comitatum de Perche,
Volentesque proinde, prout Regiae convenit Dignitati, ipsum pro Meritis suis in hac parte condigne praemiare,
De Gratiâ nostrâ speciali Dedimus & Concessimus eidem Consanguineo nostro totum Comitatum de Perche, in quantum in omnibus se extendit tam in Capite quam in Membris & Feodis Nobilibus quibuscumque,
Habendum & Tenendum praefato Consanguineo nostro, & Haeredibus suis Masculis, de Corpore suo exeuntibus,
Cum omnimodis Feodis Militum, Advocationibus Ecclesiarum, Abbatiarum, Prioratuum, Hospitalium, Cantariarum, Capellarum, & aliorum Beneficiorum quorumcumque, Wardis, Maritagiis, Homagiis, Releviis, Escaetis, Forisfacturis, Reversionibus, Justiciis altis, mediis, & bassis, ac aliis Feodis, Nobilitatibus, Dignitatibus, Jurisdictionibus, Pertinentiis, & Commoditatibus quibuscumque, ad Comitatum praedictum seu Membra ejusdem aliqualiter pertinentibus seu spectantibus,
Per Homagium, Nobis & Haeredibus nostris faciendum, ac reddendo unum Gladium Vaginatum, apud Castrum nostrum de Caen, ad Festum Sancti Georgii, singulis Annis, imperpetuum;
Proviso semper quod idem Consanguineus noster Homines ad Arma & Sagittarios, ad Equitandum Nobiscum & Haeredibus nostris, seu Locumtenente nostro Normanniae, durante praesenti Guerra, juxta Quantitatem Valoris Annui Comitatûs praedicti, ad Custus suos proprios, invenire teneatur,
Et, finitâ Guerrâ hujusmodi, Servitia, in hac parte nobis debita impleat & perficiat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne xxvi. die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 26. The K. appoints Thomas earl of Salisbury his lieutenant in Normandy. Vernon Castle.
O. ix. 739. H. iv. p. iii. 111.
Pro eodem Comite, Locumtenente Normanniae constituto.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 65.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Nos,
De Fidelitate & Circumspectione providâ, carissimi Consanguinei nostri, Thomae Comitis Sarum pleniùs confidentes,
Constituimus, Ordinavimus, Deputavimus, & Praefecimus ipsum Consanguineum nostrum Locumtenentem nostrum Generalem Ducatûs nostri Normanniae, ac omnium & singularum Marchearum ejusdem, ex illâ parte Aquae de Sayne, quâ situatur Villa nostra de Vernon super Sayne,
Dantes & Concedentes eidem Consanguineo nostro plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem omnia & singula Faciendi, Excercendi, Exequendi, & Expediendi quae ad hujusmodi Locum nostrum tenentem debite pertinent seu pertinere debent;
Mandantes insuper universis & singulis Ducibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Capitaneis Castrorum, Fortalitiorum, & Villarum firmatarum, Gentibus Armorum & de Tractatu, ac omnibus aliis Ligeis & Subditis nostris quibuscumque, prout ad eorum quemcumque pertinuerint, quod praefato Consanguineo nostro, tanquam Locumtenenti nostro hujusmodi, in omnibus, prout decet, intendant, pareant, & obediant quotiens per ipsum seu Depu- tatos suos ex parte nostra fuerint requisiti.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne xxvi. die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 27. Power for sir Roland Leyntale and Thomas Felde to treat for a truce with Yoland Q. of Sicily and her son Louis. Vernon Castle.
O. ix. 740. H. iv. p. iii. 111.
De Tractando cum Regina Siciliae.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Nos,
De Fidelitate & Circumspectione providâ, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Rolandi Leyntale Militis, & Magistri Thomae Felde Legum Doctoris, pleniùs confidentes,
Ipsos, Rolandum & Thomam,
Ad Treugas seu Guerrarum Abstinentias, pro Nobis & Nomine nostro, ac Subditis, Ligeis, Vassallis, Regnis, Terris, Patriis, & Dominiis nostris, cum Praeclarissima Domina Yoland Regina Jerusalem & Siciliae, ac Lodowico Filio suo, eorumve in hac parte Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, seu Nunciis, sufficientem in hac parte Potestatem exhibentibus, pro Se, Terris, Patriis, & Dominiis suis, melioribus Modis, Viâ, & Formâ, quibus pro Commodo & Honore nostris fore viderint faciendum,
Cum omnibus & singulis Clausulis & Articulis, in hac parte debitis & requisitis,
Ineundum, Faciendum, & Concordandum,
Ac ad Conveniendum cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, seu Nunciis praefatorum Yoland & Lodowici, Potestatem habentibus, in quodam Loco certo, mutuo consensu Partium praedictarum ad hoc eligendo,
Audiendumque Ambassiatorum, Commissariorum, Procuratorum, sive Nunciorum hujusmodi Voluntatem de & super omnibus & singulis, Treugarum seu Guerrarum Abstinentiarum, alias initarum & captarum, debitam & fidelem Observantiam concernentibus,
Necnon ad Tractandum & Communicandum, cum eisdem, de & super omnibus & singulis, Liberationem Incarceratorum utriusque Partium praedictarum, ac Reparationem Attemptatorum, circa praefatas Treugas & Guerrarum Abstinentias, ultimo captas, qualitercumque concernentibus, & Attemptatorum hujusmodi Correctionem punitionem, Reparationem, & Reformationem Faciendum, & eas fieri Petendum, Requirendum, & cum effectu Optinendum,
Ac utriusque Partis Querelas, ultro citroque propositas & proponendas, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, Audiendum & Examinandum, ac Fine debito Terminandum, summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu & figura Judicii, Legalibus Terminis, si eis expedire videbitur, non servatis, aut alias, de Consensu Partium, rescissis aut abbreviatis, inspectâ solâ Facti veritate,
Necnon ad Concedendum, Petendum, & Optinendum quibuscumque Personis salvi Conductûs Literas, quatenus Negotii Natura, qualitas, & expeditio exigit & requirit,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint aut quomodolibet oportuna,
Ipsos, Rolandam & Thomam, nostros veros & legitimos Ambassiatores, Commissarios, Deputatos, Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales, Facimus, Ordinamus, Creamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid per eosdem, Rolandum & Thomam, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum,
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne xxvii. die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 28. Charles de Beaumont informs the K. that a marriage is being negotiated between the daughter of the K. of Navarre and the infant Don John of Aragon. Olit.
O. ix. 741. H. iv. p. iii. 112.
Super Matrimonio Ducis Gloucestriae cum Regina Siciliae, unica Regis Navarrae Filia, Litera a Carolo de Beaumont ad Regem.
An. 7. H. 5. Ex Bibl. Cot. Caligula D. 5.
Treshault & Trespuissant Prince, & mon Treshonnoure & Tresredoupte Seigneur,
J'ay resceu vôtres Treshonnourables Lettres, que par Jehanin, Pourteur de cestes, vous a pleu me Escrire &c.
Et quant an fait que vôtre Seigneurie scet, pour le quel vous me fectes savoir que vous envoyes vôtres Embaxeurs par deca &c. selonc devant ces Ores, par le dit Jehanin, vous avoye envoye Notificier, le Roy mon Tresredoupte & Souverain Seigneur a este tant a presse par les Estas de son Royaume, voyant la longue demeure & dillattion que vôtre Seignorie feisoit en cest Cas, que li a convenu oyr & parler du Mariage de la Royanne sa Fille a vecque l'Inffant Don Johan d'Aragon, ja soit que, a mon Povoir, j'ay dillatte & destorbe la Conclusion du dit Mariage tant come j'ay peu; tant que (Dieu Merci) jucques ore n'est riens Conclus.
Et, pour ce, que je eusse meilleur Coleur & Maniere de Entretenir ceste Matiere, & destorber les autres, vous envoyay supplier qu'il vous pleust de me envoyer dire quelles Terres voudries donner a Monseigneur vôtre Frere en Guiaigne.
Et est verite (mon Treshonnoure & Tresredoupte Seigneur) que, apres que le dit Jehanin Partit, devant Noel, pour aler devers vôtre Seigneurie, vindrent yci les Ambaxeurs du dit Inffant, & de la Royne d'Aragon sa Mere.
Et, quant le dit Jehanin ariva par deca a ceste derreniere Foiz, je estoye Dispose, & avoye Ordene un mien Homme pour envoyer a vôtre Seigneurie, a vous Notifier la grant Haste & Diligence que le Roy de Castelle, le Roy d'Aragon, & le dit Inffant Don Johan, & la Roynne sa Mere, & les siens, metoyent au dit Mariage.
Et, pour ce qu'il estoyent venus Nouvelles certaynes, que les dis Embaxeurs, que avoyent este yci, Retornes a Castelle, avant ces ores, avecques aucunes Responsses & Trecties, Retournoyent autre Foy, par deca, j'ay detenu yci le dit Jehanin aucuns Jours, pour ce que je peusse plus certaynement vous Escrire l'Estat des dictes Matieres; Pleise a vôtre Seignourie de le avoir pour escuse de sa longue Demeure; Car par ma voulente le dit Jehanin eust demoure encore aucuns Jours, pour ce que il se dit certaynement que, dedens viii. Jours, les dis Embaxeurs seront yci.
Toute foiz le dit Jehanin, pour aucuns afaires, qui dit que tient en Charge de vôtre Seignorie, n'a peu demourer: Et pour ce je ne vous puis Escrire nulle autre certaynete sus la dicte Matiere; sauvaunt que je metre poynne & trevaillare a Dillatter & Destorber le dit Mariage, se je puis, jucques a tant que vôtre Seignourie ait fait autres Dilligences & plus brieves, qui n'ont este faites jucques yci,
Et pleust a Dieu que vôtres Embaxeurs sussent yci, avecques plein Povoir compli, pour le Temps que les autres Embaxeurs y seront, ou avant; a fin que, avecques eulx ensemble, je peusse Dilatter & Destorber le dit Mariage.
Car moy tout Seul je aure asses a fere, especielment par Raison que, jucques ore, n'aves fait savoir par deca, quelles Terres voudres donner en Guiagne a Monseigneur vostre Frere; Toute foiz mon Tresredoupte Seigneur je fere tout mon plein Povoir.
Et come les diz Embaxeurs du dit Inffant seront partis d'ici, je Notifiere a vôtre Seignourie hastivement l'Estat de la dite Matiere &c. le plus briefment que je porre bonement.
Je me Recomans en vôtre bonne Grace tant humblement come je puys; Et Prie Dieu que il vous doint bonne vie & longue.
Escript, a Olit, le xxviii. Jour d'Avrill.
Vôtre humble & obeissant Serviteur.
Charles De Beaumont.
April 28. Charles de Beaumont sends to the K. his book of Guiron le Cortois, and wishes his son Charlot to marry the widow of the constable of Bourdeaux. Olit.
O. ix. 742. H. iv. p. iii. 112.
Ab eodem Carolo Litera ad Regem.
An. 7. H. 5. Ex Bibl. Cot. Caligula D. 5.
Treshault & Trespuissant Prince, Mon Treshonnoure & Tresredoubte Seigneur,
Pleise vous savoir que j'ay resceu vôtres Treshonnorables Lettres, qu'il vous a pleu me Escrire par Jehanin, & faire savoir par ycelles vôtre Tresnoble Estat & Sante, & la grant & belle Conqueste que vous aves fait sur vôtres Aveyssaires par la Grace de Dieu, & par les Bonnes Vertus de Valentise, & de tous autres Biens & Graces que Dieu a mis en vous; de quoy je Regracie Dieu, tant come je puys, de la bonne Vitoire que il vous donne.
Et je vous Remercie, tant humblement come je puys, de ce que aussi au lonc vous a pleu me Escrire vôtres bonnes Novelles; en les quelles savoir, soyes bien certain, que j'ay eu tressinguler Consolation, & joye en mon Cuer le plus grant que je peusse avoir en ce Monde:
Si vous suppli (mon dit Tresredoupte Seigneur) que, s'il ne vous vient en Desplaisir, que quant a Pleisir vous vendra, ainssi me vueilles fere savoir, & le vous tendre en singuler Grace.
Mon Tresredoupte Signeur, quant est a ce, que vous me Escrives, que je vous vueille envoye mon Livre de Guiron le Cortois; je vueill que vous saches que mon Cuer est vôtre, & mon cors, & tous mes biens; & doncques bien doit estre vôtre un petit de Pargemin que je tiens escrit.
Et, pour ce, que vous me Escrives, que je le vous envoyer le plus tost que je porre le vous envoyer; seurement je ne scay par qui je le vous puisse envoyer plus seurement, que par vôtres Embaxeur, se ils vienent briesment par deca; &, se non, je le vous envoyere par le primier seur Vaxel que je porre trover.
Mon Tresredoupte Seigneur, autre foiz de vous ay suplie moy meismes, & vous ay envoye suplier par une Bille, que je vous ay envoyera de par ma Fame, pour son Droit & de mes Enffans, qu'ils ont en la Terre de Lesparre: Et encore, de rechief, je vous suplie, tant humblement come je puis, qu'il vous Pleise, de vôtre benigne Grace, de comander a vôtres Officiers, a qui le Cas apartient, que ils facent Justice, a ma Fame & a mes Enffans, selonc la Loy, Elus, & Costumes de vôtre Duchie de Guiayne:
Et, se a vôtre Seignorie plest de me fere Justice, si come j'ay Confiance en vous, je n'ay point de pour de perdre la Moytie de tote la Terre de Lesparre:
Et vous, que ne faillastes i ovecques de Justice a nul qui la vous demandast, ma Creance n'est pas que vous vueillies comencer a denier Justice en l'en Dret de ma Fame & de mes Enfans;
Si vous supli humblement que il vous Pleise de me fere Resposte, se il vous plest de cest ma Supplication que je vous Faiz.
Mon Tresredoupte Seigneur, autre foiz je vous ay supplie, moy estant en Anglaterre, qu'il vous pleust, de vôtre benigne Grace, Marier Charlot mon Filz en vôtre Royaume d'Anglaterre; mes je me doupte que il ne soyt tiel, qui ne vous face pas tiels Services; pour quoy il vous doye souvenir del' en Droit son Mariage: Mes je vous suppli, tant humblement come je puis, que vous ne vueilles pas Regarder a la simplesce de li, mes vueilles Regarder a ma petite Suplication, que je vous faiz en Esperance de son Avancement; Car j'ay este toute ma Vie Angles, & suys Angles, & morray vray Angles; & einssit voudroye je Charlot mon Filz, & tous mes autres Enffans, vesquissent vrays Angles, & servissent a vous & a vôtre Corone.
Et, pour ce que aucuns m'ont parle du Mariage du dit Charlot avecques la Fame de vôtre Conestable de Burdeux, qui derrenierement est Mort, se c'est Chose convenant pour li, il vous supli humblement que il vous Pleise de li doner ceste Fame; car aucuns m'ont dit que c'est bon Mariage: & de ceste Matiere je Escris au Sire de Sant Per, qu'il vous en parle puis au lonc.
Et, quant est du fet du Mayre de Bayone, vueilles Croire Jehanin, Porteur de Cestes, de ce que il vous dira de mes Pars.
Je me Recomans, tant humblement come je puys, en vôtre bonne Grace & Seignorie; & prie Dieu que il vous doint bonne vie & longue, & vous doint acomplir tous vôtres bons Desirs.
Escript a Olit le xxviii. Jour d'Avril.
Vostre humble & obeissant Serviteur.
Charles.
April 30. Obligation of Arthur de Bretagne, the K.'s prisoner, to return to England from France, whither he is going to obtain his ransom. Windsor.
O. ix. 743. H. iv. p. iii. 112.
Arthuri de Britannia, pro Reditu in Angliam, Obligatio.
An. 7. H. 5. Ex Autogr.
In Dei Nomine Amen.
Per praesens Publicum Instrumentum constet omnibus manisestè quòd,
Anno ab Incarnatione Domini, secundum Cursum & Computationem Ecclesiae Anglicanae, Millesimo, Quadringentesimo, Decimo nono,
Indictione Duodecimâ,
Pontificatûs, Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, Domini Martini, Divinâ Providentiâ, Papae Quinti, Anno secundo,
Mensis Aprilis Die ultimo,
In Domo Capitulari Collegii Liberae Capellae Regis de Wyndesore, Sarum Dioecese,
In mei Notarii Publici & Testium subscriptorum Praesentiâ personaliter constitutus, Nobilis Vir, Arthurus de Britaniâ, Filius quondam Ducis Britaniae, in Bello inter Metuendissimum Dominum nostrum Regem & Inimicos suos Franciae nuper Captus, & pronunc existens in Regno Angliae,
Affectans, ut asseruit, ad partes Franciae accedere & pertransire pro Provisione Redemptionis suae, praefato Domino nostro Regi faciendae & persolvendae,
Ex suâ merâ, liberâ, & spontaneâ voluntate, tactis per eum Sacrosanctis Euvangeliis, in fide militari, & sub Poenâ perpetuae Reprobationis & Dedecoris, ac suorum Armorum Reversationis, & perpetuae Infidelitatis,
Juravit quod,
Si (quod absit) in suo praedicto Itinere seu Passagio, sive in Terrâ, sive in Mari, antequam ad Praesentiam praefati Domini nostri Regis pervenerit, ipsum contingat a quocumque Capi, vel ad cujuscumque Manus devenire,
Attamen semper & continuè fidelis Prisonarius praefato Domino nostro Regi permanebit,
Et ad Redemptionem seu Satisfactionem, per praefatum Dominum nostrum Regem limitandam, obligatus erit, & per praesentes Litteras, seu praesens Publicum Instrumentum ad haec firmiter se Obligavit, & etiam Obligat,
Quodque nullam Excusationem, vel Colorem, seu Exceptionem qualemcumque, Juris vel Facti, contra praedicta, vel aliquod praedictorum, faciet, apponet, seu approbabit quovis modo; sed, quamcitiùs poterit, ad Praesentiam & Potestatem praefati Domini nostri Regis in Personâ propriâ redibit; Dolo, Fraude, & Excusatione cessantibus quibuscumque:
Interimque, antequam ab ipso Domino nostro Rege Licentiatus & plenariè Quietatus extiterit, non erit Armatus contra dictum Dominum nostrum Regem, vel suos, nec Consilium, Auxilium, vel Favorem cuicumque praestabit in Dampnum vel Praejudicium Domini nostri Regis supradicti,
Et, ad omnia & singula supradicta fideliter & integraliter observanda, sub Poenis praedictis se Obligavit, & per praesentes Litteras, seu praesens Publicum Instrumentum, firmiter se Obligat, & sub Juramento, in Animam suam praestito, assecuravit, & per Praesentes assecurat.
Protestabatur tamen praefatus Arthurus quòd, non obstantibus omnibus supradictis, postquam ad Praesentiam praedictam Domini nostri Regis pervenerit, & in ejus fuerit Potestate, extunc praesens Instrumentum nullius sit Roboris vel Momenti.
In quorum omnium Testimonium atque fidem praedictus Arthurus hiis praesentibus Literis, seu praesenti Publico Instrumento, Signetum suum apposuit, & Manu sua propria se subscripsit,
Ac Me, Notarium Publicum infrascriptum, requisivit & effectualiter rogavit quatinus super omnibus & singulis supradictis Publicum conficerem Instrumentum.
Acta fuerunt haec, prout suprà scribuntur & recitantur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatûs, Mense, Die, & Loco supradictis.
Praesentibus,
Illustri & Magnifico Viro Radulpho Comite Westmerlandiae,
Et,
Nobilibus Viris,
Thomâ Domino de Camoys,
Thomâ Erpyngham
,
Et Symone Felbrygge,
Militibus Norwicensi Dioecese,
Testibus ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Arthur.
Et ego Ricardus Brunspath, Clericus Dunolmensis Diaecesis, Publicus Apostolica & Imperiali Auctoritatibus Notarius, praemissis Juramenti Praestationi, Obligationi, Assecurationi, Subscriptioni, & Signeti Appositioni, Omnibusque aliis & singulis supradictis, dum sic, ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco supradictis, agerentur & fierent, unà cum praeneminatis Testibus, praesens per sonaliter interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi, audivi, scripsi, publicavi, & in hanc Publicam Formam redegi, meisque Signo & Nomine consuetis, unà cum praedicti Arthuri Signeti appensione, signavi, rogatus & requisitus, in Fidem & Testimonium omnium Praemissorum.
Constat michi Notario praedicto de Interlineari istarum Dictionum,
Protestabatur tamen praefatus Arthurus quòd, non obstantibus omnibus supradictis, postquam ad praesentiam praefati Domini nostri Regis, pervenerit, & in ejus fuerit Potestate, extunc praesens Instrumentum nullius sit roboris vel momenti.
Supra xiii. & xiv. Lineas praesentis Instrumenti, a Capite computando; quem defectum ego approbo Notarius antedictus.
Braunspath.
April 30. Similar obligation of Charles de Artoys, count of Ango, the K's prisoner. Windsor.
O. ix. 744. H. iv. p. iii. 113.
Consimilis Obligatio Caroli de Artoys.
An. 7. H. 5. Ex Autogr.
In Dei Nomine Amen.
Per praesens Publicum Instrumentum constet omnibus manifestè quòd,
Anno ab Incarnatione Domini, secundum Cursum & Computationem Ecclesiae Anglicanae, Millesimo, Quadringentesimo, Decimo nono,
Indictione Duodecimâ,
Pontificatûs, Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, Domini Martini, Divinâ Providentiâ, Papae Quinti, Anno secundo,
Mensis Aprilis Die ultimo,
In Domo Capitulari Collegii Liberae Capellae Regis de Wyndesore, Sarum Dioecese,
In mei Notarii Publici, & Testium subscriptorum praesentiâ personaliter constitutus, Nobilis Vir, Carolus de Artoys Comes de Ango, in Bello inter Metuendissimum Dominum nostrum Regem & Inimicos suos Franciae nuper Captus, & pro nunc existens in Regno Angliae,
Affectans, ut dixit, ad partes Franciae accedere & pertransire pro Provisione Redemptionis suae, praefato Domino nostro Regi faciendae & persolvendae,
Ex suâ merâ, liberâ, & spontaneâ voluntate, tactis per eum Sacrosanctis Euvangeliis, in fide militari, & sub plenâ perpetuae Reprobationis & Dedecorationis, ac suorum Armorum Reversationis, & perpetuae Infidelitatis,
Juravit quod,
Si (quod absit) in suo praedicto Itinere, seu Passagio, sive in Terrâ, sive in Mari, antequam ad Praesentiam praesati Domini nostri Regis pervenerit, ipsum contingat a quocumque Capi, vel ad cujuscumque Manus devenire,
Attamen semper & continuè fidelis Prisonarius dicto Domino nostro Regi permanebit,
Et ad Redemptionem seu Satisfactionem, per praefatum Dominum nostrum Regem limitandam, Obligatus erit, & per praesens Publicum Instrumentum ad haec firmiter se Obligavit,
Quodque nullam Excusationem, vel Colorem, seu Exceptionem qualemcumque, Juris vel Facti, contra praedicta, vel aliquod praedictorum, faciet, apponet, seu approbabit quovis modo; sed, quam citiùs poterit, ad Praesentiam & Potestatem praefati Domini nostri Regis in Personâ propriâ redibit; Dolo, Fraude, & Excusatione cessantibus quibuscumque:
Interimque, antequam ab ipso Domino nostro Rege Licentiatus & plenariè Quietatus extiterit, non erit Armatus contra dictum Dominum nostrum Regem, vel suos, nec Consilium, Auxilium, vel Favorem cuicumque praestabit in Praejudicium Domini nostri Regis supradicti,
Et, ad omnia praedicta fideliter & integraliter observandum, sub Poenis praedictis se obligabit, & per praesentes Litteras, seu praesens Publicum Instrumentum, firmiter se Obligat, & sub Juramento, in Animam suam praestito, assecuravit, & per Praesentes assecurat.
Protestatur tamen praefatus Carolus quod, non obstantibus omnibus supradictis, postquam ad Praesentiam praefati Domini nostri Regis pervenerit, & in ejus fuerit Potestate, extunc praesens Instrumentum nullius sit Roboris vel Momenti.
In quorum omnium Testimonium atque fidem supradictus Carolus hiis praesentibus Literis, seu praesenti Publico Instrumento, Signetum suum apposuit, & Manu sua propria se subscripsit,
Ac Me, Notarium Publicum infrascriptum, requisivit & effectualiter rogavit quatinus super omnibus & singulis supradictis Publicum conficerem Instrumentum.
Acta fuerunt haec, prout supra scribuntur & recitantur, sub anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die, & Loco supradictis.
Praesentibus,
Illustri & Magnifico Viro Radulpho Comite Westmerlandiae,
Et,
Nobilibus Viris,
Thomâ Domino de Camoys,
Thomâ Erpyngham
,
Et Symone Felbrygge,
Militibus Norwicensi Dioecese,
Testibus ad Praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Charles.
Et ego Ricardus Braunspath, Clericus Dunolmensis Diaecesis, Publicus Apostolica & Imperiali Auctoritatibus Notarius, praemissis Juramenti Praestationi, Obligationi, Assecurationi, Subscriptioni, & Signeti Appositioni, Omnibusque aliis & singulis supradictis, dum sic, ut praemittitur, sub anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die & Loco supradictis, agerentur & fierent, unà cum praenominatis Testibus, praesens personaliter interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi & audivi, hocque praesens Instrumentum, Manu propria scriptum, Publicavi, & in hanc Publicam Formam redegi, meisque Signo & Nomine consuetis, unà cum supradicti Caroli Signeti appensione, signavi rogatus & requisitus, in Fidem & Testimonium Praemissorum.
Constat michi Notario praedicto de Interliniari istarum Dictionum,
Protestabatur tamen praefatus Carolus quod, non obstantibus omnibus supradictis, postquam ad praesentiam praesati Domini nostri Regis pervenerit, & in ejus fuerit Potestate, extunc praesens Instrumentum nullius sit roboris vel momenti.
Supra xii. & xiii. Lineas praesentis Instrumenti, à Capite computando; quem defectum ego approbo Notarius antedictus.
Braunspath.