BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: May 1419

Pages 745-759

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

May 1419

Syllabus Entry Foedera Text
May 6. Commission to Jehansan Saluart to arrest workmen for rebuilding the palace at Rouen. Vernon Castle.
O. ix. 745. H. iv. p. iii. 113.
Pro Palatio de novo aedificando infra Civitatem de Rouen.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. I. m. 53. dors.
Rex, dilecto sibi, Jehansan Saluart, Salutem.
Scias quod assignavimus Te ad tot Operarios, quot pro Aedificatione & Constructione cujusdam Palatii nostri, infra Civitatem nostram de Roven, de novo aedificandi, necessarii fuerint & oportuni, pro rationabiliter solvendo, prout inter Te & praefatos Operarios poterit concordari, Arestandum & Capiendum;
Et ideò Tibi Praecipimus quod circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Ligeis & Subditis nostris, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quod Tibi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne vi. die Maii.
May 6. Power for sir Walter Hungerford, steward of the household, sir Gilbert Umfreville, and John Stafford to prorogue the day for the interview with the K. of England and the French K.; also to prorogue the truce. Vernon Castle.
O. ix. 746. H. iv. p. iii. 114.
De Potestate ad Diem CONVENTIONIS Prorogandam.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. I. m. 59
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm nuper,
Per nostros Commissarios & Deputatos, ac Ambassiatores & Nuncios Consanguinei & Adversarii nostri Franciae,
Certae Treugae & Guerrarum Abstinentiae, certis modo & formâ, captae fuerint & concordatae,
Quibus pendentibus dictus noster Adversarius, & Isabella nostra Consanguinea Franciae, & Inclita Puella Domina Katerina Filia eorumdem, & Johannes Dux Burgundiae,
In Loco, inter Villam nostram Meduntam & Pontisaram, per nostros & dicti Consanguinei & Adversarii nostri Deputatos eligendo,
Ad Tractandum, Communicandum, & finaliter Concludendum de & super Pace finali, inter Inclita Regna Franciae & Angliae feliciùs consequendà,
Debuissent unà Nobiscum, Quintodecimo Die praesentis Mensis Maii, personaliter convenire,
Prout haec omnia in singularibus Literis dicti Consanguinei & Adversarii nostri, & Isabellae Consanguineae nostrae Franciae, & dicti Johannis Ducis Burgundiae, ipsorum Sigillis Magnis Sigillatis, latiùs continentur,
Jamque in proximo, superveniente dictae Conventionis Die, dictus noster Consanguineus & Adversarius, Viros providos & circumspectos, Ambassiatores suos egregios, Dominos Anthonium de Thouloujon, & Gullielmum de Digny, Milites, ac Magistrum Guidonem Geluner, ad Nos, versus Conventionem praelocutam, Iter suum dirigentes, in Castro nostro de Vernon super Secanam, Sexto Die istius Mensis Maii, destinare curavit,
Qui, ad nostram Praesentiam accedentes, nobis cum instantiâ supplicârunt quatinus, pro Bono tanti Negotii Pacis, & ad dictarum Isabellae & Katerinae Consanguinearum nostrarum specialem Rogatum, dictas Conventionem, Treugas, seu Guerrarum Abstinentias ad Terminum ulteriorem Elongare seu Prorogare dignaremur,
Nos igitur,
Qui fuimus, &, Deo volente, semper erimus ad dictum Pacis Negotium ferventissimo zelo dispositi, & ad Dei Laudem & Honorem, ac ad effusionem Sanguinis humani evitandam, necnon ad dictarum Consanguinearum nostrarum precatum singularem,
Dictorum Ambassiatorum instantibus Supplicationibus inclinati,
Praemissa PROTESTATIONE, quod non intendimus, per hanc praesentem Prorogationem sive Dilationem, recedere ab aliquibus Obligationibus, ratione Lapsûs Primi Terimini antedicti & non Servati, aut aliis Juris vel Facti Remediis, ratione Lapsûs hujusmodi, nobis competentibus vel competituris, set eisdem firmiter adhaerere in eventum quo hujusmodi Secundus Terminus non sit observatus, perinde ac si nulla Prorogatio sive ulterior Dilatio dictae Conventionis facta fuisset,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Dominorum, Walteri Hungerford Senescalli Hospitii nostri, & Gilberti Umfreville, Militum, ac Magistri Johannis Stafford Legum Doctoris, Consiliariorum nostrorum, & ipsorum cujuslibet, pleniùs confidentes,
Ad Elongandum seu Prorogandum dictas Conventionem, Treugas, seu Guerrarum Abstinentias, cum omnibus Clausulis necessariis & oportunis, pro Nobis & Nomine nostro, cum Ambassiatoribus & Nunciis dicti Consanguinei & Adversarii nostri, plenam & sufficientem ab eodem in ea parte Potestatem habentibus, usque ad tempus longius, quod praedictis dilectis & fidelibus nostris, aut Duobus eorumdem, videbitur oportunum,
Ac praefatas Treugas & earum Prorogationem, si eis aut duobus eorumdem videbitur expedire, proclamari faciendum, ac Confirmationes Prorogationis & Conventionis hujusmodi, per nos fiendas, Nomine nostro, promittendum,
Et consimiles Confirmationes ab Ambassiatoribus dicti Consanguinei & Adversarii nostri, sub ipsius sigillo magno, petendum & optinendum,
Caeteraque omnia & singula, in praemissis vel circa ea oportuna vel necessaria, excercendum, faciendum, & expediendum,
Ipsis Tribus, aut Duobus eorumdem, Tenore Praesentium, speciale Mandatum ac plenam & liberam Concedimus facultatem,
Promittimus, insuper, in bonâ fide & Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per ipsos Tres Commissarios & Deputatos nostros, aut Duos eorumdem, factum fuerit in Praemissis & singulis Praemissorum,
Et si Treugas, & Guerrarum Abstinentias, ac Conventionem praedictas per ipsos Tres, aut Duos ipsorum, elongari & prorogari contingat, Treugas, seu Guerrarum Abstinentias, & Conventionem ipsas, sic Elongatas & Prorogatas, per Literas nostras Patentes, Sigillo nostro Magno Sigillatas, Confirmabimus, Servabimus, & Servari faciemus, perinde si per Nos, in Persona nostra propria, fuissent Elongatae & Prorogatae.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne sexto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 8. Prorogation of the before-mentioned interview till May 30, and the truce till eight days after the close of the interview. Vernon.
O. ix. 747. H. iv. p. iii. 114.
Tractatus super Prorogatione praetacta.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 58.
Nos, Walterus Hungerford Senescallus Hospitii Regii, & Gilbertus Humfrevill, Milites, ac Magister Johannes Stafford Legum Doctor,
Illustrassimi Principis, & Domini nostri Metuendissimi, Henrici, Dei gratiâ, Regis Franciae & Angliae, & Domini Hiberniae, Commissarii & Deputati ad Tractandum Communicandum & Concludendum, cum Ambassiatoribus, Commissariis, seu Nunciis Serenissimi Principis Consanguinei & Adversarii sui Franciae, de & super infrascriptis sufficienter & legitime Deputatis,
Prout ex ejusdem Metuendissimi Domini nostri Commissionum Literis (quarum Tenor sequitur, & est talis) evidenter apparet,
Henricus, Dei gratia, Rex Franciae & Angliae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cum nuper,
Per nostros Commissarios & Deputatos, ac Ambassiatores & Nuncios Consanguinei & Adversarii nostri Franciae,
Certae Treugae & guerrarum abstinentiae, certis modo & forma, captae fuerint & concordatae,
Quibus pendentibus dictus noster Adversarius, & Isabella nostra Consanguinea Franciae, & inclita puella Domina Katerina Filia eorumdem, & Johannes Dux Burgundiae,
In Loco, inter Villam nostram Medontam & Pontisaram, &c. prout jam supra dat. 6. Maii, tunc sic; viz.
Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem, & hiis Literis nostris fidem indubiam adhibere.
Ad Universitatis vestrae notitiam deduci volumus per Praesentes, quod,
Cum nuper,
Inter Commissarios dicti Metuendissimi Domini nostri, ac Ambassiatores, Nuncios, seu Deputatos Consanguinei & Adversarii sui Franciae supradicti,
Concordatum fuisset quod dictus Metuendissimus Dominus noster Rex, & Consanguineus & Adversarius suus supradictus, necnon Serenissima Principissa Consors & Conthoralis ejusdem, ac Inclitissima Domina Domina Katerina Filia eorumdem, & Illustris Princeps Dux Burgundiae,
Aut saltem (ipso Adversario impedito) dicta Serenissima Principissa, & Domina Katerina, ac Dux Burgundiae, supradicti, Vice & Nomine dicti Consanguinei & Adversarii Domini nostri supradicti,
Quintodecimo Die hujus Mensis Maii, in aliquo certo Loco, inter Villas de Medunta & Pontisara, ad hoc congruo, eligendo,
Deberent personaliter convenire,
Et, pro Securitate dictae Conventionis inter Partes praedictas, certae Treugae initae suerunt & concordatae,
Prout in Literis Commissariorum, de Data Septimi Diei Mensis Aprilis ultimi praeteriti, plenius continetur,
Quam quidem Conventionem, per sonaliter faciendam, tam Dominus noster Rex, quam dictus Adversarius suus, in verbis Regiis, ipsâque Inclitissima Prin- cipissa in verbo Principissae, observare & sic personaliter convenire promiserunt, praefatusque Dux Burgundiae, tactis per eum Evangeliis Sacrosanctis, eandem observare & personaliter convenire promisit & juravit,
Prout in eorum Literis singularibus, eorum Magnis Sigillis sigillatis, pleniùs continetur,
Ad quam quidem Conventionem, dictis Die & Loco realiter faciendam, Metuendissimus Dominus noster Rex paratus est, & erit Deo duce,
Jamque, ex relatione Anthonii Thoulonjon, & Guillielmi Digni, Militum, & Magistri Guidonis Geluner Licentiati in Legibus, Commissariorum & Nunciorum dicti Consanguinei & Adversarii Domini nostri,
Qui ad Praesentiam suae Serenitatis, Sexto die instantis Mensis Maii, ad Castrum suum de Vernon super Secanam, personaliter accesserunt,
Idem Metuendissimus Dominus noster percepit & intellexit quod dicti, Consanguineus & Adversarius suus, Consors & Conthoralis ejusdem, & Dux Burgundiae supradictus, ipsis Die & Loco, ut praesertur, ex certis causis, eos moventibus, personaliter, ut asserunt, commodè convenire non possunt,
Unde dicto Domino nostro Regi, ex parte dicti onsanguinei & Adversarii sui, ac illustrissimae Principissae Consortis ejusdem ac Ducis Burgundiae supradicti, extitit cum instantia deprecatum, quatenus dictum Quintumdecimum diem usque ad ulteriorem Terminum elongare sive prolongare sua Serenitas dignaretur,
Nos igitur, Commissarii praedicti, Praemissâ PROTESTATIONE quod non intendimus, nec intendit Dominus noster per hanc praesentem Elongationem sive Prolongationem, recedere ab aliquibus Obligationibus, ratione Lapsûs Primi Termini antedicti & non servati, aut aliis Juris vel Facti Remediis, ratione Lapsûs hujusmodi, eidem Domino nostro competentibus vel competituris, set eisdem firmiter inhaerere in eventum quo hujusmodi Secundus Terminus non fuerit Observatus,
Scientes quod dictus Dominus noster Rex ad Bonum Pacis & Concordiae, & omnia Media rationabilia ejusdem semper fuit & est Zelo ferventissimo inclinatus,
Ob reverentiam Dei & totius Cristianitatis, Promittimus, & in vim Potestatis nobis attributae Concordamus, quod dictus Dominus noster Rex ipsos, Consanguineum & Adversarium suum, ac Serenissimam & Inclitissimam Principissam Consortem ejusdem, Dominam Katerinam, ac Ducem Burgundiae, supradictos, quoad Personalem Conventionem, modo quo praemittitur, dictis Die & Loco faciendam, usque ad Penultimum Diem instantis Mensis Maii expectabit,
Cum hoc, quod iidem, Consanguineus & Adversarius Domini nostri supradicti in verbo Regio, dicta Serenissima Principissa in verbo Principissae, promittant, & illustris Princeps Dux Burgundiae supradictus, tactis per eum Sacrosanctis Dei Evangeliis, juret & promittat, quod, dicto penultimo Die Mensis Maii, Loco quo praefertur, personaliter convenient, ac omnia & singula, in dictis Literis Conventionis contenta, quatinus singulos eorum concernunt, observabunt & facient fideliter observari,
Ac Treugas supradictas, Modo & formâ quibus fuerunt initae & concordatae, de quibus in Literis Commissariorum supradictis plenius continetur, juxta omnem Vim, formam, & Effectum earumdem, usque dictum Penultimum diem, & totum tempus Conventionis supradictae, ac Octo Dies post eandem Conventionem finitam & terminatam, auctoritate quâ supra, Prorogamus una cum dictis Ambassiatoribus, qui etiam nobiscum easdem Prorogarunt,
Ac ipsas Treugas, per nos Prorogatas, tantam vim & effectum in omnibus suis Articulis obtinere Volumus, ac si Praedicto Die Septimo Mensis Aprilis captae fuissent & concordatae, & Tenor earumdem Praesentibus de verbo in verbum fuisset insertus,
Et Promittimus nos, Commissarii antedicti, Vice & Nomine Metuendissimi Domini nostri, secundum omnem Vim Potestatis Nobis attributae, quod idem Dominus noster Praemissa omnia & singula, quatenus ipsum & Partem suam concernunt, plenè, & fideliter, ac bonâ fide custodiet & observabit, ac ea faciet sic custodiri & observari,
Quodque ipse Serenissimus Princeps & Dominus noster metuendissimus in verbo Regio necnon, Incliti Principes Thomas Dux Clarenciae, & Humfridus Dux Gloucestriae, sui Fratre Germani, tactis per eos Sacrosanctis Evangeliis, quatenus ipsos & quemlibet ipsorum concernunt, facere, complere, & inviolabiliter observare, ac bonâ fide, plenè, & fideliter custodire, promittent,
Et quod, pendente Tempore supradicto, dictae Partes Principales per Se, vel per suos, non attemptabunt, aut facient, quovis quaesito Colore, directè vel indirectè, quomodolibet attemptari, quod posset dictis mutuae Conventioni & Treugis praefatis aliquo modo praejudicare, seu eandem Conventionem & Treugas supradictas quomodolibet impedire seu diferre; cessantibus Dolo, Fraude, Dilationibus, & malo Ingenio quibuscumque,
Et super hiis, praefati Illustres Principes, Duces Clarenciae & Gloucestriae, suas dabunt Literas, infra Vicesimum nonum diem instantis Mensis Maii,
Et, ut Praemissa majori firmitate nitantur, Concordatum est, quod dictus Consanguineus & Adversarius Domini nostri supradicti, citra finem Quinti decimi diei instantis Mensis Maii, transmittet & tradi faciet praefato Metuendissimo Domino nostro, ejusve Deputato, Literas suas Patentes, Majori Sigillo suo sigillatas, necnon Literas Patentes praefatae Serenissimae Principissae Consortis ejusdem, ac etiam praefati Ducis Burgundiae, Ratificatorias & Confirmatorias omnium & singulorum Praemissorum,
In quibus etiam, inter caetera, continebitur; videlicet,
In Literis ipsius Consanguinei & Adversarii Domini nostri, quod ipse in verbo Regio,
In Literis ipsius Inclitissimae Principissae, quod ipsa in verbo Principissae, Promisit,
Et in Literis ipsius Domini Ducis Burgundiae, quod ipse, tactis Sacrosanctis Evangeliis, juravit & promisit,
Omnia & singula supradicta benè & fideliter implere & observare, ac facere impleri & observari; cessantibus Fraude, Dolo, Dilationibus, & Maló Ingenio quibuscumque.
Et, si contingat praefatas Literas Ratificatorias seu Confirmatorias, infra praefatum Decimum quintum diem, ad hoc limitatum, ad & in Villas de Medunta seu Vernona, sic ut praefertur, non transmitti atque tradi, extunc praefatus Metuendissimus Dominus noster Liber existat, nec tenentur ad praedictas Conventionem Personalem & Treugas observandas.
In quorum omnium & singulorum fidem & Testimonium Nos, Walterus, Gilbertus & Johannes, Commissarii & Deputati praedicti, Sigilla nostra Praesentibus apposuimus.
Dat. apud Vernonam super Secanam, Octavo Die Mensis Maii, Anno Domini, Millesimo, Quadringentesimo, Decimo nono, & Regni Metuendissimi Domini nostri supradicti Septimo.
May 8. Power to sir Henry FitzHugh, chamberlain, sir Walter Hungerford, steward of the household, sir Gilbert Umfravile, sir John Tiptoft, and Richard Caudray, clerk of the council, to decide upon the place for the interview between the Ks. of England and France. Vernon Castle.
O. ix. 749. H. iv. p. iii. 115.
De Potestatibus ad Tractandum cum Commissariis Adverversarii Franciae,
Super Loco CONVENTIONI congruo.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. I. m. 43
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, dilectorum & Fidelium nostrorum, Henrici Fitz Hugh Camerarii nostri, Walteri Hungerford Senescalli Hospitii nostri, Gilberti Umfravile, & Johannis Tiptoft, Militum, ac Magistri, Ricardi Caudray Clerici Concilii nostri, plenam gerentes fiduciam,
Ad Conveniendum, Tractandum, Communicandum, & finaliter Concludendum,
Cum Ambassiatoribus, Procuratoribus, Commissariis, & Deputatis Consanguinei & Adversarii nostri Franciae, plenam & sufficientem Potestatem in hac parte habentibus ab eodem,
De & super Loco competenti,
Mutuo ex consensu ipsorum Henrici, Walteri, Gilberti, Johannis, & Ricardi, ac dicti Adversarii nostri Commissariorum, inter Medontam & Pontisaram eligendo & assignando,
In quo Nos, & dictus Consanguineus & Adversarius noster, ac Isabella Francia, & Katerina Filia eorumdem Consanguineae nostrae carissimae, & Johannes Dux Burgundiae, personaliter debemus convenire,
Ibidem, Deo Duce, super Pace finali inter Franciae & Angliae Regna inclita tractaturi,
Et de omnibus & singulis Incidentibus, Emergentibus, & Annexis, in hac parte necessariis seu quomodolibet oportunis,
Praefatos, Henricum, Walterum, Gilbertum, Johannem, & Ricardum, nostros Fecimus & Deputavimus, ac, per Praesentes, Facimus & Deputamus Commissarios, Procuratores, & Deputatos speciales,
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per praedictos, Henricum, Walterum, Gilbertum, Johannem, & Ricardum, Quinque, Quatuor, Tres, vel Duos eorum, pro Nobis & Nomine nostro Actum, Gestum, Procuratum, seu Conclusum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum,
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne viii. die Maii.
Per ipsum Regem.
[May 8.] Power for the same commissioners to negotiate concerning the K.'s marriage with the French K.'s daughter Catharine.
O. ix. 750. H. iv. p. iii. 115.
Super Matrimonio.
An. 7. H 5. Ibid. m. 80.
Rex, omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis &c. ut supra usque ibi, Confidentes, & tunc sic,
Ad Tractandum & Communicandum,
Cum Procuratoribus, Parentibus, & Amicis Inclitae Puellae Dominae Katerinae Filiae Consanguinei & Adversarii nostri Franciae, suisve Ambassiatoribus, Nunciis, & Procuratoribus, Potestatem ab eodem Adversario nostro sufficientem in ea parte habentibus,
De & super Sponsalibus aut Matrimonio, inter Nos & dictam Dominam Katerinam Contrahendis,
Necnon de Dote, Dotalitio Donatione propter Nuptias, ac Arris in hac parte dandis & constituendis, & eorum singulorum qualitate & quantitate,
Ac etiam de Terminis, Modis, & Locis Solutionum & Satisfactionum de eisdem,
Et quanto tempore Expensis Parentum & Amicorum debeat sustentari,
Necnon ad quem Locum praedicta Domina, ac quando, & cujus Expensis, & sub qua forma, per Parentes & Amicos debeat transmitti,
Conveniendi & Concordandi,
Et ea, quae sic Tractata, Conventa, & Concordata fuerint, quatenus ad Nos attinet, omnimodâ Securitate, honestâ & legitimâ, Nomine nostro Firmandi,
Similemque Securitatem Nomine nostro Petendi, Stipulandi, & Recipiendi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Exercendi, & Expediendi quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint vel oportuna, & quae qualitas hujusmodi Negotii & Natura exigunt & requirunt, & quae nos faceremus, seu facere possemus, si personaliter ibidem praesentes essemus, etiam si Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Praedictos, Comitem &c. Sex, Quatuor aut Tres eorum, nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, Creamus, & Constituimus per praesentes,
Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum & Gratum, perpetuis temporibus, habituros quicquid per Procuratores nostros praedictos Sex &c. Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum,
Ipsosque Procuratores & Nuncios nostros, & eorum quemlibet, ab omni Onere satisdandi expressè, Tenore Praesentium, Relevamus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem suam Devereux. xxviii. die Martii.
Per ipsum Regem.
[May 8.] Power for the same commissioners to treat for peace.
O. ix. 750. H. iv. p. iii. 115.
Super Pace.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis &c. ut supra usque ibi ab eodem habentibus, & tunc sic,
De & super Pace finali, ac omnibus & singulis Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis ab eadem,
Et generaliter super omnibus & singulis, Quietem, Tranquilitatem, & Pacem utriusque Regni Concernentibus,
In omnibus & singulis Locis, ac totiens quotiens eis Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus eorumdem videbitur expedire, Conveniendi, Communicandi, & Tractandi,
Atque omnia & singula, pro parte nostra, ad perpetuam rei memoriam, & Pacis perpetuae firmitatem plenariam, finaliter Terminandi, & Concludendi,
Necnon de & super omnibus & singulis,
Ab eisdem Ambassiatoribus nostris Sex, Quatuor, aut Tribus eorumdem, cum Ambassiatoribus, Nunciis, seu Commissariis praedicti Adversarii nostri, in Praemissis, vel eorum aliquo, Appunctuatis, Concordatis, seu Conclusis,
Per Nos benè & fideliter observandis, in Animam nostram Jurandi,
Literas etiam sigillatas, Obligationes, & alterius cujuscumque generis Securitates & Cautiones, in hac parte conventas requisitas, seu concordatas, pro Nobis & Nomine nostro, Dandi, Faciendi, & Expediendi, quas parem & eundem Effectum & Vigorem habere volumus, ac si nos in Persona nostra eas daremus, faceremus, & exponeremus,
Et consimile Juramentum in animam dicti Adversarii, nostri, Literas, Obligationes, Securitates, & Cautiones alias, sufficientes & in hac parte Nobis necessarias, pro Nobis & Nomine nostro, ab Ambassiatoribus ejusdem adversarii nostri petendi, recipiendi, & optinendi,
Ac quoscumque Tractatus, per eos, cum dicti Adversarii nostri Ambassiatoribus, Nunciis, seu Commissariis, captos sive habitos, prout eis Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus eorumdem expedire videbitur, prorogandi & continuandi,
Et generaliter omnia alia & singula faciendi, exercendi, & expediendi quae in praemissis, vel circa ea, seu eorum aliquod, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si de se Mandatum exigant magis speciale.
Et Promittimus, bonâ fide & verbo Regio ac sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos nostros Ambassiatores Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorum, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum,
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
[May 8.] Power for Richard earl of Warwick to grant letters of safe conduct to the French ambassadors.
O. ix. 751. H. iv. p. iii. 116.
De Potestate Concedendi Salvos Conductus.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Nos,
De Fidelitate, Prudentiâ, Circumspectione, & Industriâ, carissimi Consanguinei nostri Ricardi Comitis Warwicae, plenariè confidentes,
Dedimus ei, ac plenam, Tenore Praesentium, Damus Potestatem & Auctoritatem, ad Dandum, & Concedendum Literas salvi Conductûs, quibuscumque Personis Consanguinei & Adversarii nostri Franciae, cujuscumque Status fuerint, qui ex parte ejusdem Adversarii mittentur, prout juxta sanam discretionem suam fore viderit faciendum;
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid praedictus Consanguineus noster, nomine nostro, fecerit in Praemissis.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
May 9. Treaty for holding the interview between the Kings of France and England at the plain of la Chat, between Meulan and Meysy. Champ de la Chat.
O. ix. 751. H. iv. p. iii. 116.
De Loco pro CONVENTIONE concordato.
An. 7. H. 5. Ex Bill Cot. Tiberius B. 6. fol. 22. A.
Nos, Henricus Dominus de Fitzhugh Camerarius, Walterus Hungerford Senescallus Hospitii, Illustrissimi Principis & Domini nostri, Domini Henrici, Dei Gratia, Regis Franciae & Angliae, & Domini Hiberniae, & Johannes Tiptoft Senescallus Acquitanniae, Milites,
Praefati Illustrissimi Principis Domini nostri Regis Commissarii, & per suas Literas Patentes ad Infrascripta sufficienter & legitimè Deputati,
Quarum Literarum Tenor sequitur, & est talis,
Henricus, Dei gratia, Rex Franciae & Angliae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quod Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Henrici Fitzhugh Camerarii nostri, Walteri Hungerford Senescalli Hospitii nostri, Gilberti Umfravyle, & Johannis Tiptoft, Militum, ac Magistri Ricardi Caudray Clerici Consilii nostri, plenam gerentes fiduciam,
Ad Conveniendum, Tractandum, Communicandum, & finaliter Concludendum, cum Ambassiatoribus, Procuratoribus, Commissariis, & Deputatis Consanguinei & Adversarii nostri Franciae, &c. prout supra Dat. 8. Die Maii, tunc sic; viz.
Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem, & hiis Literis nostris Fidem indubiam adhibere.
Ad Universitatis vestrae notitiam deducimus, per Praesentes, quod,
Cùm nuper,
Inter Commissarios & Deputatos ejusdem Domini nostri Regis, ac Ambassiatores & Nuncios Consanguinei & Adversarii sui Franciae, habentes ad hoc sufficientem & legittimam Potestatem,
Fuisset Concordatum quod dictus Serenissimus Dominus noster Rex, & praefatus Consanguineus Adversarius suus Franciae, Domina Regina Consors sua, Domina Katerina Filia eorumdem, & Johannes Dux Burgundiae,
Quinto decimo Die hujus Mensis Maii
, in aliquo certo Loco, inter Villam de Medontâ & Villam de Pontiserâ, ad hoc per Commissarios utriusque Partis eligendo & assignando,
Deberent personaliter convenire,
Ac postea, ad instantem deprecationem Nunciorum & Commissariorum dicti Adversarii Franciae, Dies ipse Quintus decimus usque ad Penultimum diem ejusdem Mensis fuerit, mutuo consensu Partium, pro Conventione praedicta Elongatus.
Prout in Literis dicti Domini nostri Regis, & Adversarii sui praedicti, eorum Sigillis sigillatis, pleniùs continetur,
Nos, Commissarii praedicti, in vim Potestatis Nobis attributae, ad & in Villam de Medontâ supradictâ, unà cum Antonio de Thoulonion, Guillielmo Digny, Militibus, & Cambellanis, & Magistro Guydone Geluner, Nunciis & Deputatis dicti Adversarii, ad hoc Potestatem habentibus, personaliter convenimus,
Et nonnulla Loca, inter Villas de Medonta & Pontisara supradictas, simul vidimus, circumgiravimus, & inspeximus,
Et tandem, communicato & deliberato Consilio, ac unanimi Consensu & Assensu, deliberavimus quod Campus, vocatus de la Chat, inter Villam de Merlant & Villam de Meysy constitutus, aptus pro dictâ Conventione, habilis foret & ydoneus,
Ipsumque Locum, sive Campum, taliter per Nos supravisum, una cum dictis Nunciis & Deputatis, eligimus & assignavimus,
Qui etiam Nuncii & Deputati, una Nobiscum, ipsum elegerunt & assignarunt,
Pro Conventione antedictâ,
Et Concordavimus quod metuendissimus Dominus noster Rex Angliae habebit pro se totam Partem Campi praedicti versus Medontam, incipiendo a Lacu magno ibidem situato, & progrediendo ad Tres Arbores Avellanas simul situatas, & ab illis Arboribus progrediendo ad Duos Palos, ibidem, de Consensu nostro & Nunciorum praedictorum, pro Conventione Partium praedictarum positos, & ab illis Palis per Transversum Campi praedicti, & totius Rivi Secanae, & cujusdam Insulae inclusae in eodem Rivo ex opposito dicti Campi, per quamdam Sepem in eâdem Insulâ, & sic extendendo ultra totam Insulam & Rivum praedictum,
Et dictus Adversarius Franciae totum Residuum dicti Campi, Insulae, & Rivi Praedictorum, à Limitibus praedictis versus Pontisaram supradictam, habebit pro Parte suâ,
Et Concordavimus Nos, Commissarii praedicti, cum dictis Ambassiatoribus & Nunciis Partis adversae, qui etiam Nobiscum unanimiter concordarunt, quod dictus Dominus noster Rex, praefato penultimo Die Maii, à Villa de Medonta usque ad & in Locum dictae Conveutionis superiùs expressatum veniet,
Et dictus Consanguineus Adversarius suus Franciae, dicta Principissa Consors sua, Domina Katerina Filia eorumdem, dictus Dux Burgundiae, ab illâ Villâ de Pontisara ad & in Locum Conventionis praedictae pervenient,
Et quilibet eorum perveniet Primo Die Conventionis supradictae.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Testimonium atque Fidem Nos, Henricus, Walterus, & Johannes, Commissarii supradicti, Sigilla nostra Praesentibus apposuimus.
Dat. in dicto Campo de la Chat, Nono Die Mensis Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo nono, & Regni dicti Domini nostri Septimo.
May 12. Confirmation of the treaty by the K. of England for the prorogation of the interview. Vernon-sur-Seine.
O. ix. 753. H. iv. p. iii. 116.
Confirmatio Tractatus super CONVENTIONE prorogata.
An. 7. H. 5. Tiberius B. 6. Fol. 39. A.
Henricus
, &c. Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus quaedam Tractata, Communicata, & Conclusa per, Dilectos & Fideles nostros, Walterum Hungerford Senescallum Hospitii nostri, Gilbertum Umfravil, Milites, ac Magistrum Johannem Stafford Legum Doctorem, Commissarios nostros in hac parte, cum Ambassiatoribus, Commissariis, seu Nunciis Consanguinei & Adversarii nostri Franciae, apud Villam nostram de Vernon super Secanam, octavo Die Maii ultimò praeterito in haec Verba,
Nos, Walterus Hungerford Senescallus Hospitii Regii, & Gilbertus Umfraville, ac Magister Johannes Stafford Legum Doctor, Illustrissimi Principis, & Domini nostri Metuendissimi, Henrici, Dei gratiâ, Regis Franciae & Angliae, & Domini Hiberniae, Commissarii, & Deputati ad Tractandum, Communicandum, & Concludendum cum Ambassiatoribus, Commissariis, seu Nunciis Serenissimi Principis Consanguinei & Adversarii sui Franciae, &c. prout in Tractatu, Dat. apud Vernonam super Secanam octavo Die Maii, tunc sic; viz.
Nos autem, omnia & singula, per praefatos Commissarios nostros, cum Ambassiatoribus, Commissariis, seu Nunciis dicti Consanguinei & Adversarii nostri, in Formâ praedictâ, Tractata, Communicata, & Conclusa, Rata habentes & Grata, ea, quantum in Nobis est, Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, & Confirmamus per Praesentes,
Et Promittimus, in Verbo Regio, quòd Nos ea omnia & singula in Personâ nostrâ tenebimus & observabimus, & per quoscunque Ligeos & Subditos nostros firmiter teneri & custodiri faciemus.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Villam nostram de Vernon super Sayne duodecimo die Maii, Anno Regni nostri Septimo.
May 19. William de la Pole, earl of Suffolk, is appointed admiral of Normandy. Vernon Castle.
O. ix. 753. H. iv. p. iii. 116.
De Admirallo Normanniae constituto.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 55.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Probitate, & Circumspectione providâ, carissimi Consanguinei nostri, Willielmi de la Pole, Comitis Suffolciae, plenam gerentes fiduciam,
Ordinavimus, Constituimus, & Praefecimus, ac Tenore Praesentium, Ordinamus, Constituimus, & Praeficimus ipsum Consanguinem nostrum Admirallum nostrum totius Ducatûs nostri Normanniae,
Habendum & Tenendum, Occupandum & Excercendum Officium praedictum per Se, vel sufficientes Deputatos suos (pro quibus respondere voluerit) cum omnimodis Potestatibus, Cognitionibus, & Jurisdictionibus, ac Exitibus, Proficuis, Commoditatibus, & Emolumentis quibuscumque, eidem Officio antiquitùs debitis & consuetis, sic ac formâ & modo prout alii Admiralli in Officio illo ante haec tempora habuerunt & habere consueverunt.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne decimo nono die Maii.
Per ipsum Regem.
May 20. Power for sir William Bardolf, lieutenant of the captain of Calais, and five others, to prorogue the truce with John duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 754. H. iv. p. iii. 117.
De Potestate ad Tractandum super Treugis Burgundiae elongandis.
An. 7. H. 5. Franc. 7. H. 5. m 9.
Rex, dilecto & fideli suo, Willielmo Bardolf Chivaler, Locumtenenti Capitanei Villae Calesii, ac, dilectis sibi, Magistro Johanni Estcourt in Legibus Baccallario Curiae Cantuariensis Examinatori Generali, Richardo Bokelond Vitelario Calesii, Magistro Willielmo Bray, Johanni Chirche Locumtenenti Majoris Stapulae Calesii, & Johanni Pykeryng, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper, inter Nos ex una, & Magnificum Principem Johannem Ducem Burgundiae carissimum Consanguineum nostrum parte ex altera, certae Treugae sive Guerrarum Abstinentiae Tractatae & Conclusae fuerint, necnon certae Securitates generales pro Mercatoribus, Piscatoribus, & Peregrinis, tam Regni nostri Angliae, quàm Patriae dicti Ducis Comitis Flandriae, & generaliter pro omnibus Mercandisis hinc inde excercendis, aliàs Conclusae fuerint & Firmatae, ac etiam subsequenter Resumptae, Prorogatae, & Prolongatae, per certos alios Ambassiatores nostros, usque ad Festum Paschae ultimò jam effluxum, quae per Lapsum ejusdem Temporis notoriè expirârunt & finierunt,
Nos igitur,
Bonum Pacis & Quietis ac Concordiae hujusmodi sinceris affectibus semper desiderantes,
De vestris fidelitate probata & circumspectione providâ plurimùm confidentes,
Vos Sex Facimus, Constituimus, & Ordinamus nostros Commissarios, Deputatos, Factores, Procuratoresque, ac Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes vobis & Tribus vestrûm (quorum alterum vestrûm vos, praefati Johannes Estcourt & Willielme Bray, unum esse volumus) Potestatem generalem & plenariam, ac Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, sive Nunciis dicti carissimi Consanguinei nostri, ad hoc sufficiens Mandatum habentibus, super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Securitatibus, aliisque Rebus & Materiis de novo occurrentibus, Tractandi, Conferendi, Concordandi, Appunctuandi, & Concludendi,
Dictasque Treugas, Guerrarum Abstinentias, & Securitates, ac Terras, Dominia, & Loca alia, tam ipsius Ducis quàm nostra, Commutandi, Prorogandi, & Extendendi, & praesertim quascumque injustas sive illicitas Captiones Mercandisarum, seu aliarum Rerum aut Bonorum quorumcumque, Subditorum nostrorum, per quoscumque Subditos dicti Ducis, durantibus Treugis aut Abstinentiis hujusmodi, quibuscumque per modum Piratiae, aut aliàs qualitercumque, seu alia Dampna & Injurias quaecumque, facta & illata, reparari & reformari Petendi & Obtinendi,
Necnon hujusmodi Mercandisas, Res, & Bona, sic injuste Capta sive Depraedata, aut ipsorum verum Valorem, unà cum Dampnis & Interesse dictorum Depraedatorum seu Dampnificatorum, integraliter Recuperandi, seu satisfieri Obtinendi cum effectu,
Ac de & super eisdem, si necesse fuerit, Paciscendi, Transigendi, Conveniendi, seu amicabiliter Componendi,
Omniaque & singula, quae, ut praemittitur, Tractata, Conelusa, Appunctuata, Comutata, Comutata, Prorogata, & Concordata fuerint, cum omni Securitate, debita & honesta, Nomine nostro, Firmandi,
Ac omnimodas Securitates, Obligationes, & Cautiones, tam reales quàm personales, pro Nobis & Nomine nostro, super hiis Faciendi & Promittendi,
Jurandique in Animam nostram quòd Tractata, Conclusa, Appunctuata, & Concordata hujusmodi Rata habemus & Grata, nec aliquod procurabimus aut faciemus, per quod Tractata, Conclusa, Appunctuata, vel Concordata hujusmodi Effectu debito frustrari possent, aut quomodolibet impediri,
Securitates, insuper, Obligationes, & Cautiones, ac Juramentum consimilia ab eodem Duce, seu ipsius in hac parte Commissariis, sive Deputatis, Petendi, Exigendi, Stipulandi, & Recipiendi,
Caetera que omnia & singula faciendi, excercendi, & expediendi, quae in Praemissis, vel aliquo Praemissorum, & circa ea, seu eorum aliquod, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas ac natura Negotiorum hujusmodi exigunt & requirunt, etiamsi talia sint quae Mandatum magis exigant speciale, & quae Nos ipsi facere possemus etiam si personaliter interessemus,
Committentes vobis & Tribus vestrûm (quorum alterum vos, praefati Johannes Estcourt & Willielme Bray, unum esse volumus) circa Praemissa omnia & singula, unà cum eorum Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, plenariè Expediendi omnimodas Vices nostras,
Promittentes, insuper, ex superhabundanti, per Praesentes, bonâ fide, & in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per vos, aut Tres vestrûm (quorum alterum vestrûm vos, praefati Johannes Estcourt & Willielme Bray, unum esse volumus) Actum, Gestum, Tractatum, Conclusum, Concordatum, & Appunctuatum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium vicesimo die Maii.
May 20. Power for the same commissioners to redress infractions of the truce. Westm.
O. ix. 755. H. iv. p. iii. 117.
De Attemptatis Reformandis.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex, &c. ut supra usque ibi, & praesertim, & tunc sic,
Quascumque Captivitates injuriosas Subditorum nostrorum & Ligeorum quorumcumque, ac Captiones injustas sive Depraedationes Mercandisarum, Rerum, & Bonorum suorum, necnon alia Dampna & Praejudicia omnimoda, tam Personis quàm Rebus, eorumdem Ligeorum & Subditorum nostrorum, per modum Piratiae, seu aliàs qualitercumque, per Subditos praefati Ducis, durantibus Treugis & Guerrarum Abstinentiis hujusmodi, quomodocumque facta, illata, & perpetrata, debitè reparari, restaurari, resarciri, & reformari, alioquin verum & legitimum Interesse praedictorum Captivatorum & Injuriatorum, necnon verum Valorem sive Aestimationem praedictorum Mercandisarum, Rerum & Bonorum, unà cum Dampnis & Interesse in hac parte, Petendi, Exigendi, & cum effectu Obtinendi,
Et consimiliter, è converso, si hujusmodi Captivitates injuriosae, aut Captiones, sive Depraedationes, aut alia Dampna & Praejudicia, ex parte Ligeorum aut Subditorum nostrorum quorumcumque, durantibus Treugis sive Guerrarum Abstinentiis praedictis, perpetrari seu inferri reperiantur, eas & ea conformiter Reparandi & Reformandi, &, si expediens visum fuerit aut oportunum, pro hujusmodi Reparamentis & Reformationibus, ex parte dictorum Subditorum nostrorum fiendis, cum partibus adversis Paciscendi &c. ut supra.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium vicesimo die Maii.
Per ipsum Regem & Concilium.
May 23. Grant to John Burghope of the office of wolf-hunter in the bailiwick of Caux. Vernon Castle.
O. ix. 755. H. iv. p. iii. 117.
De Officio Venandi Lupos concesso.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p 1. m. 42.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus, dilecto Armigero nostro, Johanni Burghope Officium Venandi Lupos per totam Ballivam nostram de Caux,
Habendum & Occupandum Officium illud quamdiu nobis placuerit, cum omnimodis Feodis, Proficuis, & Commoditatibus, eidem Officio pertinentibus & antiquitùs consuetis,
Dantes universis & singulis Ligeis & Subditis nostris, quorum interest Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd praefato Johanni, in Executione Officii praedicti, sint Intendentes, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne xxiii. die Maii.
Per ipsum Regem.
May 23. Commission to Nicholas Habard to receive oaths of fealty from ecclesiastics in Cotentin. Vernon Castle.
O. ix. 755. H. iv. p. iii. 117.
De Juramentis Recipiendis.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 55.
Rex, dilecto sibi, Magistro Nicholao Habard, Salutem.
De vestris fidelitate & prudentiâ in Domino plurimùm confidentes, ad Juramenta Fidelitatis & Ligeantiae, nobis debita, ab omnibus & singulis Viris Ecclesiasticis infra Ballivam de Constatin, qui ad Praesentiam nostram, propter Paupertatem & diversas Infirmitates accedere non valent, ut accepimus, cum omnibus & singulis suis Capitulis in ea parte de jure debitis & consuetis, Vice & Nomine nostris, Recipiendum & Admittendum, vobis, Tenore Praesentium, Committimus Potestatem,
Ita semper quòd Nos de Nominibus omnium & singularum Personarum, de quibus hujusmodi Jura menta receperitis & admiseritis, distinctè & apertè certificetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne xxiii. die Maii.
Per ipsum Regem.
May 24. John Tiptoft and William Phelip are ordered to prepare the place for the interview between the Kings of England and France. Vernon Castle.
O. ix. 756. H. iv. p. iii. 117.
De Campo, pro Personali CONVENTIONE, & Pavillionibus Ordinandis.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 54.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Johanni Tiptoft, & Willielmo Philip, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Discretione, & circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Assignavimus & Ordinavimus vos, aut alterum vestrûm ad Campum & Locum, prope Villam nostram de Medunta, ex parte nostra, ordinatum & dispositum,
Ubi cum Adversario nostro Franciae, seu aliis ejus Nomine, pro Materia Pacis finalis, inter Franciae & Angliae Regna nostra firmiter, ut speramus, Tractandâ & Concludendâ, in proximo Conveniemus,
Conservandum, Regendum, & Gubernandum,
Et pro Tentoriis & Pavillionibus nostris ibidem figendis, juxta discretiones vestras, Ordinandum & Disponendum,
Et Delinquentes in hac parte Castigandum & Puniendum, prout juxta formam cujusdam Appunctuamenti, per certos Commissarios nostros, cum Ambassiatoribus, Commissariis, seu Deputatis dicti Adversarii nostri, in hac parte nuper facti & concordati, rationabiliter fuerit faciendum;
Et ideò vobis, & alteri vestrûm, Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Ligeis & Subditis nostris, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & alteri vestrûm, in Executione Praemissorum, pareant, obediant, & intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon supra Sayne xxiv. die Maii.
Per ipsum Regem.
May 28. Commission to Henry abp. of Canterbury and others to receive the oaths of the K. and Q. of France and the duke of Burgundy, relative to the treaty for the interview. Mante.
O. ix. 756. H. iv. p. iii. 118.
De Commissariis, ad videndum & audiendum Consanguineum Franciae Jurare, super dicta CONVENTIONE, constitutis.
An. 7. H. 5. Ibid m. 43.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd nos,
De Fidelitate, Prudentia, & Circumspectionis Industria, Reverendissimi in Christo Patris, Henrici, eâdem gratiâ, Cantuariensis Archiepiscopi, totius Angliae Primatis, & Apostolicae Sedis Legati, carissimi Avunculi nostri, Thomae Ducis Exoniae, carissimi Consanguinei nostri Ricardi Comitis Warwicae, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Magistri Johannis Kemp Roffensis Electi Custodis Privati Sigilli nostri, & Gilberti Umfraville Militis, plenam gerentes fiduciam,
Ad Transportandum Se ad Praesentiam Serenissimi Principis Caroli Consanguinei nostri Franciae, & Serenissimae Principissae Isabellae Consortis ejus Consanguineae nostrae praeclarissimae,
Ac ad Videndum & Audiendum eos, & Illustrem Principem Johannem Ducem Burgundiae, & eorum quemlibet, Jurare ad Sancta Dei Evangelia, per eos corporaliter tangenda, juxta modum, inter Ambassiatores & Commissarios nostros, ac Commissarios seu Deputatos ipsius Consanguinei nostri Franciae, nuper Appunctuatum, in Villa de Provins,
Necnon ad Communicandum, Tractandum, & Concordandum cum praefato Consanguineo nostro Franciae, suisve Commissariis seu Deputatis, sufficientem in ea parte Potestatem habentibus, de & super omnibus aliis & singulis, Modum Conventionis Personalis, inter Nos concordatum, concernentibus, de quibus praefatis, Archiepiscopo, Duci Exoniae, Comiti, Johanni, & Gilberto, Quinque, Quatuor, aut Tribus eorumdem, videbitur expedire,
Ipsos Quinque, Quatuor, aut Tres eorumdem nostros Fecimus & Constituimus, ac, per Praesentes, Facimus & Constituimus Ambassiatores, Procuratores, Negotiorum Gestores, & Commissarios speciales,
Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per praedictos, Archiepiscopum, Ducem, Exoniae, Comitem, Johannem, & Gilbertum, Quinque, Quatuor, aut Tres eorum, Actum, Gestum, Procuratum, seu Concordatum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante vicesimo octavo die Maii.
Per ipsum Regem.
Oath taken by Charles K. of France to observe the treaty concerning the interview.
O. ix. 757. H. iv. p. iii. 118.
Forma Juramenti, per Regem Franciae praestiti.
An. 7. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. sol. 23, B.
Nos
Karolus, &c. Juramus, ad haec Sancta Dei Evangelia, per Nos corporaliter tacta, quod, sub umbra seu Colore Conventionis Personalis, inter Nos ac, Serenissimum Principem, Henricum Consanguineum nostrum Angliae concordatae, nichil Fraudis Doli, neque Mali Machinabimur, Proponemus, aut Faciemus, fierive permittemus;
Sed, absque Dolo, Fraude, vel Malo Ingenio, benè & fideliter Observabimus, & à nostris faciemus observari, omnia & singula Appunctuamenta dictam
Conventionem concernentia:
Ac quod, toto tempore
Conventionis supradictae, dicto Consanguineo nostro praebebimus Auxilium, eundemque Consanguineum nostrum, pro Posse nostro, Defendemus & Adjuvabimus adver sus quemcumque, qui ipsum Consanguineum nostrum, in Disturbium seu Impedimentum Conventionis supradictae, invadere nitetur aut impugnare.
May 26. Restitution of the temporalities to the abbies of S. Marie du Val and S. Marie de Hambruge, and to the dean and chapter of Gournay. Vernon Castle.
O. ix. 757. H. iv. p. iii. 118.
De Restitutione Temporalium.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 41.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod,
De Gratia nostra speciali, & ut Divinum Servitium ac alia Pietatis Opera (quae in Monasterio beatae Mariae du Val fieri debeant) plus solito accrescant, & ibidem laudabiliùs manuteneantur & sustineantur,
Concessimus, dilectis Nobis in Christo, Abbati & Conventui Monasterii praedicti omnia Temporalia, eidem Monasterio, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentia sive spectantia,
Habenda, in Sustentationem Divini Servitii ac aliorum Pietatis Operum praedictorum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Vernon super Sayne Vicesimo Sexto Die Maii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literae conceduntur,
Decano & Capitulo Ecclesiae Collegiatae de Gournay.
Abbati & Conventui Monasterii Beatae Mariae de Hanbuye
.
May 27. Safe conduct for Raphael de Spinolis and Opizo de Flisco, Genoese ambassadors. Westm.
O. ix. 758. H. iv. p. iii. 118.
Pro Ambassiatoribus Januae.
An. 7. H. 5. Franc. 7. H. 5. m. 10.
Rex universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Raphaelem de Spinolis, & Opizo de Flisco, Sindicos & Ambassiatores Ducis & Comunitatis Januensium, usque Villam nostram Calesii, & abinde in Regnum nostrum Angliae, cum Quindecim Personis ac totidem Equis in Comitiva sua, veniendo, ibidem morando, & exinde, pro eorum Libito voluntatis, liberè recedendo & abeundo, ac Equos, Bona, & Res sua quaecumque,
Non obstantibus aliquibus Debitis, Publicis & Privatis, Guerris, Homicidiis, Delictis, Bannis, Excessibus, aut Injuriis, vel offensis quibuslibet, quomodocumque perpetratis, commissis, aut gestis per ipsos, Raphaelem, Opizo, Personas, seu Comunitatem praedictam, vel eorum aliquem;
Et ideò vobis Mandamus quod ipsos, Raphaelem & Opizo, cum Personis praedictis, ac totidem Equis in Comitiva sua, veniendo, ibidem morando, & exinde, pro eorum Libito voluntatis, ut praedictum est, liberè recedendo & abeundo, ac Equos, Bona, & Res sua quaecumque,
Non obstantibus Debitis, Publicis & Privatis, Guerris, Homicidiis, Delictis, Bannis, Excessibus, aut Injuriis, vel Offensis quibuslibet, quomodocumque perpetratis, commissis, aut gestis per ipsos, Raphaelem, Opizo, Personas, seu Communitatem praedictam, vel eorum aliquem,
Manuteneatis, protegatis, & defendatis,
Non inferentes eis, seu, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes, Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen;
Et, si quid eis, seu eorum alicui, forisfactum sive injuriatum fuerit, id eis, & eorum cuilibet, sine dilatione, corrigi & debitè reformari faciatis,
Nolentes quod iidem, Raphael, & Opizo, Personae, seu Comunitas praedicta, aut eorum aliquis, ratione Praemissorum, aut alicujus eorumdem, sive ratione aliquarum Marquarum sive Reprisaliarum, ante haec tempora, versus Ducem & Comunitatem Januensium concessarum quomodocumque capiantur, arestentur, imprisonetur, molestentur, in aliquo, seu graventur, aut capiatur, restetur, imprisonetur, molestetur in aliquo, seu gravetur;
Proviso semper quod praedicti, Raphael, & Opizo, Personae, & eorum quilibet, benè & honestè se habeant & gerant erga Nos & Populum nostrum,
Et quicquam, quod in Nostri seu Populi nostri Praejudicium, Dampnum, vel Malum cedere valeat, non attemptent, aut attemptari faciant, quovis modo.
In cujus &c. per Duos Menses proximò futuros duraturas.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium vicesimo septimo die Maii.
Per Concilium.
May 29. Safe conduct for the count of S. Pol, Charles de Bourbon, John de Saulx, and seven others, sent to the K. of England by the French K. Mante.
O. ix. 758. H. iv. p. iii. 118.
De Salvo Conductu.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. P. 1. m. 37.
Rex, universis & singulis Capitaneis, Gentibus Armorum & de Tractatu, ac aliis Ligeis, Subditis, & Vasallis nostris quibuscumque, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod,
Cùm Consanguineus noster Franciae intendat, & sibi placeat, certis de Causis, ipsum moventibus, Consanguineos nostros, Comitem de Saint Pol, & Karolum de Bourbon, ac Johannem de Saulx Militem, Archambault de Fouix Militem, Claude de Chastelluz Militem, Johannem Verg Militem, Reginer Pot Militem, Magistrum Johannem le Clerc, & Magistrum Guidonem Coluner, Consiliarios praedicti Consanguinei nostri, ac Magistrum Johannem de Rinel Secretarium ejusdem Consanguinei nostri, usque Praesentiam nostram mittere ut accepimus,
Nos,
Pro Securitate praedictorum, Comitis, Karoli, Johannis, Archambault, Claude, Johannis Reguner, Johannis, Guidonis, & Johannis, prospicere volentes in hac parte,
Suscepimus ipsos, Comitem, Karolum, Johannem, Archambault, Claude, Johannem, Reguner, Johannem, Guidonem, & Johannem usque Praesentiam nostram, cum Trescentis Personis in Comitiva sua, vel infra, Armatis vel non Armatis, veniendo, ibidem morando, & exindè salvò & securè redeundo, ac Equos, Res, Bona, Jocalia, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quod ipsi quicquam, quod in nostri Contemptum vel Praejudicium aliqualiter cedere valeat, non attemptent, nec faciant quomodolibet attemptari,
In cujus &c. usque Occasum Solis Diei Martis proximò futuri duraturas.
Teste Rege apud Villam suam de Maunt xxix die Maii.
Per ipsum Regem.
May 29. The K. of England, at his meeting with Isabel Q. of France and John duke of Burgundy, agrees with them in the name of the K. of France, that the conferences shall be continued until a peace is concluded. The place of meeting near Meulant.
O. ix. 759. H. iv. p. iii. 119.
De Appunctuatis Primo Die CONVENTIONIS.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 43.
Rex universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Notum Facimus quod Die, Datae Praesentium, fuimus cum Serenissimâ, Principissâ Isabella Franciae Consanguineâ nostrâ Carissimâ, & Illustri Principe Johanne Duce Burgundiae Consanguineo nostro, Commissariis & Potestatem in ea parte habentibus à carissimo Consanguineo nostro Franciae, congregati in Loco propè & subtùs Meullent, pro Conventione Personali nostra & dicti Consanguinei nostri Franciae ordinato, super intentione Tractandi de Pace finali inter Nos & eundem Consanguineum nostrum Franciae ac Regna Angliae & Franciae:
In quibus quidem Die atque Loco fuit unanimiter inter Nos & praefatos Consanguineam & Ducem, Vice & Nomine dicti Consanguinei nostri Franciae, Concordatum & Appunctuatum quod CONVENTIO, jam incepta secundum Securitates alias, per Nos & praefatum Consanguineum nostrum Franciae promissas, CONTINUABITUR quousque aliqua finalis & votiva Conclusio fuerit, Domino concedente, super ipsa Materia capta & habita:
Et, si nos non vellemus, vel dictus Consanguineus noster Franciae non vellet (quod absit) in Negotio praesenti vacare aut intendere, Nos eidem Consanguineo nostro Franciae, per Octo Dies, ante nostrum totalem Discessum de Medonta, per Literas nostras Patentes, Magno Sigillo nostro sigillatas, notificare tenebimur,
Et ipse Consanguineus noster Franciae Nobis, per Octo Dies, ante ipsius totalem Discessum de Pontisara, per Literas suas Patentes, Magno Sigillo suo sigillatas, notificare tenebitur:
Quibus Octo Diebus durantibus, necnon per alios Octo Dies, post & immediatè sequentes, Treugae & Abstinentia Guerrae inter Nos & praedictum Consanguineum nostrum Franciae durabunt, & per Nos & ipsum Consanguineum nostrum Franciae, per modum inter nostros & ipsius Ambassiatores & Commissarios alias Conclusum & Concordatum, servabuntur;
Quod quidem Appunctuamentum Tenere & Observare, ac per nostros facere Teneri & Observari, bonâ fide, Promisimus, atque Promittimus per Praesentes.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Magni Sigilli nostri Appensione fecimus roborari.
Dat. in Loco praedicto propè & subtùs Meullent vicesimo nono die Maii.
Per ipsum Regem.