BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: June 1419

Pages 760-773

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

June 1419

Syllabus Entry Foedera Text
June 1. Instructions to sir William Bardolf and his colleagues for treating with the ambassadors of the duke of Burgundy for the safety of merchants, &c. Westm.
O. ix. 760. H. iv. p. iii. 119.
Super Tractatu Flandriae.
Instructio, data Willelmo Bardolf Militi Locumtenenti Capitanei Villae Calesii, Magistro Johanni Escourt in Legibus Baccallario, Ricardo Bokeland Vitellario Calesii, Magistro Willielmo Bray Clerico, Johanni Chirche Locumtenenti Majoris Stapulae Calesii, & Johanni Pykeryng, Commissariis per Dominum nostrum Regem Deputatis ad Tractandum, & Renovandum Securitates Mercandisarum, Mercatorum, Clericorum, & Peregrinorum, & Piscatorum, & Familiarum eorumdem, cum Deputatis ex Parte adversapro Parte Flandriae.
An
. 7. H. 5. Pen. Cler. Pel.
In Primis, quod videant Potestatem Partis Adversae fore sufficientem ad omnia inter eos concludenda, tam pro Adversario Franciae, quam Duce Burgundiae, ac etiam Quatuor Membris Flandriae praedictae.
Item, quod Securitates, nuper captae, & jam in Festo Paschae ultimo praeterito finitae, transferrantur fideliter de Lingua Gallica ad Latinam: & quod dicti Commissarii, pro parte Domini nostri Regis, omnia & singula, concernentia Tractatum hujusmodi, Tractent, Communicent, Scribant, & Concludant in Lingua Latina, & non in Gallica, sicut aliàs factum fuerat.
Item, attento quod Flandrenses multum instant pro Renovatione Securitatum praedictarum, & quod expediat Mercatoribus Angliae quod ipsae Securitates cum Bonis Provisionibus habeantur, quas Provisiones cum Bona maturitate fieri oportebit; vult Dominus noster Rex quod Commissarii sui pro nunc renovent, & de novo capiant Securitates pro Mercatoribus, Mercandisis, Clericis, Peregrinis, & Piscatoribus, ac eorum Familiaribus, sub eisdem modo & forma in dictis Securitatibus expressatis, à Die Conclusionis eorumdem usque ad Festum omnium Sanctorum proximò futurum duraturis; additis tamen Provisionibus infrascriptis; viz.
Quod, durante Tempore Securitatum praedictarum, nulli Flandrenses, aut Inhabitantes Patriam Flandriae, faciant Guerram Domino nostro Regi per Terram vel per Mare: nec aliquam Armatam facient, aut fieri permittent, in Partibus, Portubus, Ripariis, Hauris, aut aliis Locis quibuscumque Partium Flandriae, aut exire de eisdem ad faciendum Guerram contra Dominum nostrum Regem antedictum, aut Subditos ejusdem.
Item, in Casu quo aliquae Gentes Armorum, super Mare laborantes contra Dominum nostrum Regem, in Portus, Hauras, Riparias, aut Loca Partium Flandriae praedictarum applicuerunt, ipsae ibidem nullatenus receptabuntur; nec Gentes Partium Flandriae praedictae aliqua Victualia, Artelarias, aut alia Guerrarum Praeparamenta eisdem ministrabunt, aut Favores alios adhibebunt quovismodo, durante tempore supradicto.
Item, quod Appunctetur & Concludatur Una Conventio, fienda durantibus Securitatibus praedictis, Ambassiatorum utriusque Partis circiter Festum Assumptionis vel Nativitatis beatae Mariae Virginis, in qua prolixiores Securitates sive Treugae inter Partes praedictas capi poterint, cum Additionibus aliarum Provisionum, quae interim excogitari debeant, pro majori Securitate & Observatione meliori earumdem Securitatum, hinc & inde.
Item, Instenteffectualiter dicti Commissarii pro Reparatione Attemptatorum, & praesertim pro Restitutione Decem Milium Librarum, pro certis Mercandisis dudum Arrestatis in Portu de Sclus, & ibidem dissipatis, contra formam Appunctuamentorum tunc pendentium; de quibus Mercatores Angliae pleniorem dabunt Informationem.
In cujus Testimonium huic praesenti INSTRUCTIONI praefatus Dominus noster Rex tam Magnum quam Privatum Sigilla sua apponi fecit.
Dat apud Westm. Primo die Junii, Anno Regni ejusdem Domini nostri Regis Septimo.
June 1. Power for Thomas duke of Clarence, Humfrey duke of Gloucester, Henry abp. of Canterbury, Thomas duke of Exeter, and Henry bp. of Winchester to treat for peace with France and for the K.'s marriage. Mante.
O. ix. 761. H. iv. p. iii. 119.
De finaliter concordando cum Commissariis Franciae.
An. 7. H. 5. pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 43.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm inter Nos & Consanguineum nostrum Franc. nuper Appunctuatum fuisset de simul Conveniendo, ad Communicandum, Tractandum, & Concordandum super nonnullis Rebus, unde inter certos Commissarios & Deputatos nostros ac Ambassatores & Deputatos praedicti Consanguinei nostri per antea praelocutum fuit,
Acidem Consanguineus noster, Prout per Literas suas Patentes plenariè accepimus, de praesenti extet impeditus, quo minus ipse ad Conveniendum unà Nobiscum Personaliter interesse non possit,
Nos igitur,
De fidelitate, circumspectione, & industria, Carissimorum Fratrum nostrorum, Thomae Ducis Clarenciae, & Humfridi Ducis Gloucestriae, ac Reverendissimi in Christo Patris Henrici Cantuariensis Archiepiscopi, necnon, Carissimorum Avunculorum nostrorum, Thomae Ducis Exoniae & Henrici Episcopi Wintoniensis, pleniùs confidentes,
Ipsos Quinque, Quatuor, aut Tres eorum Constituimus & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Constituimus & Ordinamus, nostros veros & indubios Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales,
Ad Conveniendum, Tractandum, Componendum, Transigendum, Paciscendum, ac plenariè & finaliter Concordandum cum Ambassatoribus seu Deputatis praedicti Consanguinei nostri, sufficientem in hac parte Potestatem habentibus, in quibuscumque Locis & Placeis, ubi, pro CONVENTIONE praedicta, & pro Facto Tractatûs Pacis inter Nos & eundem Consanguineum nostrum, melius eis videbitur, super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Riotis, & Discordiis, motis vel movendis, unà cum omnibus suis Articulis, Circumstantiis, Incidentibus, Emergentibus, & Dependentiis, inter Nos, Regna, Subditos, Dominia, Amicos, Alligatos, Auxiliantes, & Adhaerentes nostros quoscumque, tam citra, quàm ultra Mare, ex una parte, & praedictum Consanguineum nostrum, Subditos, Dominia, Amicos, Alligatos, Auxiliantes, & Adhaerentes suos quoscumque, ex altera,
Et ulterius Facimus, Constituimus, & Ordinamus, per Praesentes, praefatos Fratres nostros, Archiepiscopum, & Avunculos nostros, Quinque, Quatuor, aut Tres eorum, nostros veros Procuratores & Nuncios speciales,
Et ipsis Quinque, Quatuor, vel Tribus eorumdem Damus plenam & liberam Potestatem, & Mandatum speciale, ad Tractandum, Nomine nostro, cum praedictis Ambassatoribus seu Deputatis praedicti Consanguinei nostri, de & super Sponsalibus per verba de futuro, seu Matrimonio per verba de praesenti, inter Nos & Inclitam Puellam Dominam Katerinam Filiam ejusdem Consanguinei nostri, prout magis commodè, firmiùs, & convenientiùs fore viderint faciendum,
Necnon ad omnia & singula, pro Nobis & Parte nostra, cum Ambassatoribus seu Deputatis praedicti Consanguinei nostri, sufficientem in hac parte potestatem habentibus, Tractata, Composita, Transacta, & Concordata, per Nos benè & fideliter Observanda, in Animam nostram Jurandi,
Literas etiam sigillatas, Obligationes, Promissiones, & alterius cujuscumque generis Securitates & Cautiones, in hac parte conventas, concordatas, seu requisitas, Dandum & Concedendum, quas parem & eundem Effectum & Vigorem habere Volumus, ac si Nos in Persona nostra eas Daremus, faceremus, seu exponeremus,
Et generaliter omnia & singula Faciendum, exercendum, & expediendum quae in praemissis, vel circa ea, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale.
Promittentes, bonâ fide & in verbo Regio, Nos Firmum & Gratum perpetuò habituros quicquid per praefatos Commissarios seu Deputatos nostros Quinque, Quatuor, aut Tres eorum, Nomine nostro, Actum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum, & quòd dabimus Literas nostras Confirmatorias, nostro Magno Sigillo, Sigillo sigillatas, super hiis quae sic Concordata erunt, & ea, quantum in nobis est, absque fraude vel malo ingenio, in omnibus exequi faciemus, nec unquam Dicemus, faciemus, seu proponemus, in Judicio, vel extra, quicquam in contrarium,
Damus insuper praefatis Commissariis & Deputatis nostris Quinque, Quatuor, aut Tribus eorumdem, plenam, per Praesentes, Potestatem ad Convocandum & Assumendum sibi, quotiens & quando eis placuerit, tot & tales Personas de Concilio nostro, ad communicandum cum eisdem super Praemissis, prout juxta sanas discretiones suas fore viderint melius faciendum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante Primo die Junii.
Per ipsum Regem.
The K. demands of France the places ceded by the treaty of Bretigny, and the duchy of Normandy, in absolute sovereignty.
O. ix. 762. H. iv. p. iii. 120.
Petitiones & Demandae factae per Regem Angliae.
An. 7. H. 5. Ex Bibl Cot. Tiberius B. 6. fol 25 B.
Ad Honorem & Laudem Divini Nominis, & effusionem Christiani Sanguinis evitandam,
Nos Henricus, Dei Gratiâ, &c. Volumus & parati Sumus concludere PACEM FINALEM cum Consanguineo nostro Franciae, sub Modis & Conditionibus quae sequuntur; inhaerendo PROTESTATIONI jam Nomine nostro factae &c.
In Primis, quòd DIMITTANTUR, remaneant, & fiant Nobis, Haeredibus, ac Successoribus nostris IMPERPETUUM, Omnia & singula, de quibus in Tractatu MAGNAE PACIS, inchoato apud Bretigny juxta Carnotum, Concordatum erat quòd, inclitae Memoriae, Progenitori nostro, Edwardo Regi, & Haeredibus suis, DIMITTERENTUR, remanerent, & fierent.
Item, quòd DIMITTANTUR & remaneant Nobis, & Haeredibus nostris IMPERPETUUM, totus Ducatus Normanniae, cum suis Juribus & Pertinentiis, etiam cum hiis quae de Praesenti in Manibus nostris non existunt; unà cum Civitatibus, Villis, Fortalitiis, Terris, Patriis, Dominiis, atque Locis quibuscumque, per Nos infra Regnum Franciae pro Tempore Guerrae nostrae obtentis, seu per eam adquisitis, HABENDA Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris integrè & pacificè, ità quod inde liberè possimus disponere quomodocumque Nobis placuerit.
Item, quòd Nos, Haeredes, & Successores IMPERPETUUM, Praemissa omnia & singula, unà cum eorum Homagiis, Obedientiis, Ligeantiis, Feodis, Vassallis, Recognitionibus, Superioritatibus, Resortis, mero & mixto Imperio, ac omnibus & singulis eorum Juribus & Pertinentiis, etiam hic non specificatis (licet sint talia quae de sui Naturâ seu propter eorum Excellentiam non transeunt sub generalitate verborum, sed specialem Expositionem requirant) HABEAMUS pacificè & quietè, & teneamus tanquam Dominus Ligeus & Supremus eorum, ac omnium & singulorum Hominum, seu Subditorum, de Civitatibus, Terris, Patriis, & Locis supradictis, tamquàm Vicinus Regis Franciae, & non ab aliquo Hominum, sed a solo Deo; Ita quòd liberè ab omni Subjectione, Jurisdictione, Obedientiâ, Superioritate, Recognitione Regis & Coronae Franciae & cujuscunque alterius, sicut per Nos & Concilium nostrum advisari poterit & scribi: Ita quòd nec Rex Franciae quiscunque, pro tempore existens, ratione Coronae Franciae, aut alio quocumque, Titulo seu Colore, nec alius quiscunque, nisi Nos, & Haeredes, aut Successores nostri, seu habentes Causam a Nobis, aliquid Juris, seu Jurisdictionis, aut Superioritatis vendicare poterit, seu debeat, aut habere in Rebus aut Personis supradictis.
Et debent Praemissa omnia, sic generaliter & in grosso expressata, redigiper extensum in Scripturam, & Nos inde securari sic per viam Cessionis, Transportationis, Liberationis, Renunciationis, & aliis quibuscunque Modis & ita sub bonis, claris, specialibus, securis, & apertis Modo, Formâ, & verbis, sicut Nos & Concilium nostrum sciverimus scribere seu advisare.
Et, pro eo quòd quaedam ex praedictis, quae Nobis per Praesentem TRACTATUM remanere & liberari deberent, absque Guerrâ inferendâ Possessoribus eorumdem, verisimiliter haberi non debeant; videtur Nobis quod, si pro illis per Nos Guerras fieri oporteat, quòd ea omnia, quae per hujusmodi Guerras, per Nos faciendas, obtinebuntur, Nobis remanere debeant per Ipsos Modum & Formam, quibus alia superius expressata Nobis remanere debent.
Demands on the part of France, with the K.'s answers.
O. ix. 763. H. iv. p. iii. 120.
Petitiones factae pro parte Franciae, cum Responsionibus.
An. 6. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. fol. 26. A.
Praesuppositis Semper PROTESTATIONIBUS in hac Materiâ FACTIS,
Pro Bono Pacis finalis & Tranquillitatis perpetuae, inter Christianissimum & Serenissimum Principem & Dominum nostrum Metuendissimum Dominum Karolum Sextum, Dei Gratiâ, Francorum Regem, & Excellentissimum Principem Henricum, eâdem Gratiâ, Regem Angliae, Successores, Regna, Patrias, & Subditos eorumdem, videtur esse Rationi & Justitiae congruum, ymò necessarium, quòd, ut ad Pacem ipsam perveniatur, Ipse Rex Angliae illa concordet quae sequuntur;
Petitio 1.
PRIMO, quòd Ipse Rex Angliae, pro Se, suis Haeredibus, Successoribus, & ab eo Causam habentibus, Renunciet omnibus & singulis Juribus, Causae, Querelae, Actioni, & Titulo, quae hactenus Ipse & sui Praedecessores habuerunt, aut praetenderunt, seu praetendit Ipse habere aut habuisse, NOMINI & CORONAE Regni Franciae & in eisdem, Causâ, Colore, seu Titulo Praedecessorum suorum, sui vel alterius cujuscunque, tam pro Se, quàm pro suis Successoribus, & ab eo vel eis Causam habentibus, Jusve Titulum in eisdem habere praetendentibus nunc vel in futurum, ad Utilitatem, Commodum, & Profectum dicti Domini nostri Francorum Regis, Haeredum, & Successorum suorum, ac ab eo Causam habentium; Omnibusque Juri & Titulo, ratione & Causâ Successionis, Conquestae, Acquisitûs, Emptionis, Translationis, Transportûs, vel aliàs quovismodo, competentibus aut spectantibus, competiturisque vel spectaturis, Ipsi Regi Angliae, vel suis Praedecessoribus, tàm Paternis & Maternis, quàm Collateralibus, vel aliis, Successionibus, Juribus, Titulis, Rationibus, sive Causis, aut Coloribus quibuscunque, In Dominiis, Principatibus, Terris, Castris, Fortalitiis, Locis, Redditibus, Servitutibus, Homagiis, Ressortis, Superioritatibus, & Servitiis quibuscunque, infra Regnum Franciae existentibus.
Respons.
Iste Articulus placet Regi Angliae usque huc,
Et vult Dominus noster Rex quòd Iste Articulus Finiatur sic
,
Exceptis tantummodo & RESERVATIS dicto Regi Angliae Principatibus, Ducatibus, Comitatibus, Dominiis, Civitatibus, Castris, Fortalitiis, Villis, Insulis, & Locis, Homagiis, Superioritatibus, Servitiis, Resortis, Ligeantiis, Subjectionibus, & aliis Rebus & Juribus quibuscunque, quae secundum Tenorem Praesentis Tractatus Regi Angliae, Haeredibus, & Assignatis suis, ac Successoribus suis, remanebunt, poteruntque & debebunt competere & pertinere;
Quae omnia, in ipsa sua Renunciatione, melioribus Modis & Formis, qui Sibi & Concilio suo videbuntur expedire, in Genere & in Specie Reser vabit.
Vel sic
,
Exceptis tantummodo illis, quae praefato Regi Angliae per praesentem Pacem remanebunt, poteruntque & debebunt competere & pertinere, tam ratione & Causâ Tractatûs de Bretigny, quàm Captionis & Redemptionis Regis Johannis Franciae: & etiam omni Jure, quod possit petere vel inquirere ratione Trium Millionum Scutorum, de quibus in dicto Tractatu de Bretigny Mentio facta fuit; necnon omnibus & singulis Guerris & Processibus, ab inde ortis, seu oriendis in futurum, in Curiis quibuscumque, tam Ecclesiasticis, quàm Secularibus, in quocunque statu decisae vel indecisae forent, aut per Appellationem non suspensae.
Petitio
2.
Item, Renunciabit idem Rex Angliae Feodis, Superioritatibus, & Demaniis Ducatuum Turonensis, Andegaviae, & Britanniae, & Comitatuum ac Patriarum Flandriae & Coenomaniae; & generaliter omnibus Petitionibus, quae Rex Angliae fecit, aut facere potuit, aut potest, Regi Franciae, quacunque de Causâ Hoc sit vel fuerit; Exceptis hiis, quae ad praesentem tractatum sibi debent remanere.
Respons.
Iste Articulus non placet Domino nostro Regi.
Petitio
3.
Item, Jurabit & Promittet, in verbo Regio, Idem Rex Angliae, pro suis Haeredibus, Successoribus, & ab eo Causam habentibus, quòd non recipiet, aut acceptabit in futurum, Cessionem aut Transportum Juris vel Tituli Regni seu Coronae Franciae de & à quacunque Personâ, quae nunc vel in futurum speret, aut spectet, seu habeat, aut habere praetendat Jus, Titulum, sive Causam in dictis Regno & Coronâ, Titulo successorio, haereditario, vel alio quocunque; nec etiam Principatibus & Dominiis, nunc, vel in futurum, dicto Domino nostro Regi, aut suis Haeredibus, vel Successoribus pertinentibus:
Exceptis tamen illis quae per Tractatum & Pacem hujusmodi sibi debent remanere.
Et, si tempore jam transacto, vel in futurum, aliquae tales vel consimiles Cessiones aut Transportus essent vel forent Factae, Tractatae, sive Promissae, aut Facti, Tractati, sive Promissi, illis, exnunc prout extunc, & extunc prout exnunc, Renunciat, & Renunciabit, ad Utilitatem, Commodum, & Profectum praefati Domini nostri Regis, suorumque Haeredum, Successorum, & Causam ab eo habentium, quotiens fuerit expediens & oportunum.
Respons.
Iste Articulus placet Domino nostro Regi; dum tamen Pars Consanguinei sui Franciae, eodem Modo, pro Parte suâ, faciat Confirmari, Ratificari, Jurari, & Promitti.
Petitio
4.
Item, quòd omnes & singulas Promissiones, Renunciationes, Transportus, & omnia contenta in illis, ac caetera Bonum dictae Pacis concernentia, quae per ipsum Dominum nostrum & ejus Consilium poterunt meliùs advisari atque scribi, Idem Rex Angliae, per Dominos Fratres suos, & alios Propinquiores sui Sanguinis, ac Tres Status Regni Angliae, faciet Confirmari, Ratificari, Jurari, & Promitti.
Respons.
Iste Articulus non placet Domino Regi.
Petitio
5.
Item, quòd, pro Comitatu de Pontieu, & aliis Rebus, quae dictus Rex Angliae se dicit habere in villâ de Monsterolio super Mare, & ejus pertinentiis, sit licitum dicto Domino nostro Regi, quantumcumque sibi placuerit, dare & assignare dicto Regi Angliae, aut ejus Haeredibus, vel Successoribus, Terras & Dominia Valoris aequivalentis in Finibus Ducatûs Aquitanniae, & prope ipsum Ducatum.
Respons.
Iste Articulus non placet Domino nostro Regi.
Petitio
6.
Item, Considerato quòd dictus Rex Angliae Ducatum Normanniae per praesentem Tractatum habiturus est: in quo quidem Ducatu sunt quaedam Villae, Terrae, atque Castra, quae per eundem nondum sunt Conquisitae seu conquisita; Ipse Rex Angliae dicto Domino nostro Regi Dimittat omnes Terras, Villas, atque Castra, per eum, extra Ducatum praedictum, pro Tempre praesentis Guerrae, acquisitas seu acquisita.
Item, quòd omnes & singulae Personae, tam Ecclesiasticae, quàm Seculares, possint in suis Redditibus, Haereditagiis, & Beneficiis quibuscunque revertiliberè, pacificè, & quietè, & eisdem, atque Universitates Studiorum Regni Franciae suis Privilegiis, uti & gaudere quemadmodum ante tempus Guerrae faciebant.
Item, quòd tales Confoederationes & Alligantiae, quales fuerint advisatae, fiant inter Partes & eorum Confoederatos & Alligatos.
Respons.
Iste Articulus placet Domino nostro Regi; & vult idem Rex quòd fiant in bonâ formâ; dum tamen non includantur in hujusmodi Confoederationibus & Alligantiis Scoti & alii Rebelles, qui subesse deberent.
Petitio
7.
Item, dicto Regi petantur Sexcenta Milia Scutorum in Auro, quae tradita fuerant Regi Ricardo, in Deductionem Dotis Octingentorum Millium Scutorum Auri, sibi promissorum Causâ Matrimonii Isabellae Franciae sibi desponsatae: necnon Jocalia & Bona Mobilia ejusdem Dominae Isabellae, ad Summam Quadringentorum Milium extendentia, quae dictus Rex Ricardus pro Se, suis Haeredibus, & ab eo Causam habentibus, Promisit dicto Domino nostro Regi Reddere & Restituere eo Casu, quo ante dictam Dominam Isabellam ab hac vitâ decederet; pro quibus reddendis fuerunt Fidejussores, Dominus Johannes Dux Lancastriae, Edmundus Dux Eborum, Thomas Dux Gloucestriae, & plures alii, & quilibet eorum in solidum.
Respons.
Quantum Ad Istum Articulum Dominus Rex vult quòd de omnibus hiis, de quibus rationabiliter exonerari non poterit, fiat Compensatio, cum Summâ aequali, de Redemptione Regis Johannis:
Quoad Summam Quadringentorum Millium, petitam pro Jocalibus, &c. Rex multùm miratur de Summâ tantâ petitâ, cum, in Rei veritate, notorium sit, quòd valor non extendebat se ad Quartam Partem; tamen de illis, de quibus non poterit sic rationabiliter exonerari, Respondeatur ut supra.
Petitio
8.
Et redigentur Praemissa, sic generaliter & in grosso expressata, per extensum, in Scripturam; & dictus Dominus noster Rex, & sui Haeredes inde Securari sic per bonos, claros, speciales, securos, & opertos Modos, Formas, atque verba, sicut Ipse Dominus noster & ejus Concilium sciverint advisare.
Respons.
Quoad Istum Articulum, veniat qui de Jure petere possit, & sibi rationabiliter respondeatur.
June 7. Safe conduct for ambassadors of the K. of France and the duke of Burgundy. Mante.
O. ix. 765. H. iv. p. iii. 121.
Pro Commissariis Franciae.
An. 7. H 5. pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 37.
Rex universis & singulis Capitaneis, Gentibus Armorum, & de Tractatu, ac aliis Ligeis, Subditis, & Vassallis suis quibuscumque, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quod,
Cùm Consanguineus noster Franciae, ac Consanguinea nostra Consors sua, & Johannes Dux Burgundiae intendant, certis de Causis ipsos moventibus, de Militibus, Scutiferis, & Gentibus suis, semel, aut saepius, usque Praesentiam nostram mittere, ut accepimus,
Nos,
Pro Securitate illorum, qui sic mittentur, prospicere volentes in hac parte,
Suscepimus illos omnes & singulos (cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerint) sub Numero Quinquaginta Personarum, quos praedicti Consanguinei nostri & Dux Burgundiae, aut eorum aliquis, nobis mittere voluerint, vel voluerit, usque Praesentiam nostram praedictam, insimul, vel per Partes, Armatos vel non Armatos, veniendo, ibidem morando, & exinde salvo & securè, quotiens sibi placuerit, redeundo, ac Equos, Res, Bona, Jocalia, & Hernesia sua quaecumque,
Proviso semper quod ipsi quicquam, &c.
In cujus &c. usque Festum Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Villam suam de Maunte septimo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 10. The bailiffs of Cotentin, Mante, Evreux, and five other places are ordered to forbid the sale of victuals to the K.'s enemies. Mante.
O. ix. 765. H. iv. p. iii. 121.
De Victualibus extra Normaniam non traducendis.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 31. dor
Rex Ballivo nostro de Constantine Salutem.
Quia certitudinaliter informamur quod, pendentibus certis Treugis, seu Guerrarum Abstinentiis, inter Nos & Adversarium nostrum Franciae, quidam Habitantes Parisius & aliorum Locorum diversorum, de Obedientia nostra non existentium, ad diversas Partes Ducatûs nostri Normanniae, sub umbra & colore Treugarum praedictarum, jam noviter se diverterunt, ac plura & diversa Victualia, tam Boves, Oves, Vaccas, Bacones quàm Vina & Grana quaecumque, extra dictum Ducatum nostrum secum trahunt & abducunt, quae, si amplius fieri permitterentur, in nostri grave Dampnum & Praejudicium cederent manifestè,
Nos, de Remedio, quo congruit, in hac parte, Ordinare volentes & providere, ut tenemur, vobis Mandamus, firmiter injungentes, quod statim, visis praesentibus, in Locis infra Ballivam vestram, ubi melius expedire videritis, publicè proclamari faciatis, nè quis Subditorum aut Ligeorum nostrorum (cujuscumque statûs fuerit) aliqua Victualia, qualiacumque fuerint, alicui, de Obedientia nostra non existenti, sub Forisfactura omnium quae nobis forisfacere poterit, Vendat, nec ea sibi in Escambio, seu alio quovis quaesito colore, Tradat seu Deliberet quovis modo.
Teste Rege apud Villam suam de Maunte decimo die Junii.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Ballivo de Maunt.
Ballivo d'Eureux,
Ballivo de Caux.
Ballivo de Gisors.
Ballivo de Roven.
Ballivo de Caen.
Ballivo d'Alencon
.
June 11. The K. creates Guaston de Foisx, captal de la Bugh, count of Longueville. Mante.
O. ix. 765. H. iv. p. iii. 121.
Pro Capitali de Borgio, in Comitem de Longueville, praefecto.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 35.
Rex universis & singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Ballivis, Vicecomitibus, Praepositis, & omnibus Ministris & Fidelibus suis, Salutem.
Regalis Dignitatis Solium & Fastigium nedum insignire set potiùs augere confidimus, dum inter Personas Nobiles, discretas, & potentes Honorum Culmina dispensamus:
Credimus namque nostram Regiam Magnificentiam tanto lucidiùs ornari & fulciri, quanto Viris virtuosis & strenuis, ac saltem in partem solicitudinis Regiae Consilio praepollentibus, ad Honorum Gradus evocatis, ad directionem Boni publici roboratur:
Haec quidem in Regalis discussionis Examine revolventes, ad Personam Nobilis & Praepotentis Viri, dilecti & fidelis nostri, Gaustonis de Foisx, Capitalis de la Bugh, intuitum nostrae considerationis direximus,
Quem, ob Reverentiam & Honorem instantis Solempnitatis sanctae & individuae Trinitatis, ac propter Virtutum Praecellentiam, & Armorum Strenuitatem, aliaque diversa probitatis Merita, ad Honoris Culmen producere dignum ducimus,
Et eidem Guastoni Nomen & Honorem Comitis dedimus, ac ipsum in Comitem de Longueville, praeficimus, necnon de eisdem Nomine & Honore per Cincturam Gladii eundem Guastonem investimus.
Et, quia, crescente Statûs Celsitudine, consequenter crescunt diversa Sumptus & Onera, pro Statu suo Comitis in hac parte decentius sustinendo, totum Comitatum de Longueville, in quantum se extendit cum omnibus pertinentiis & dependentiis suis, eidem Guastoni, Tenore Praesentium, Damus & Concedimus,
Habenda & Tenenda sibi & Haeredibus suis Masculis, de Corpore suo exeuntibus, de Nobis & Haeredibus nostris, per Homagium, quod idem Guasto personaliter Nobis fecit, & Reddendo Nobis & eisdem Haeredibus nostris unum Equm singulis Annis imperpetuum;
Ita semper quod idem Guasto, & dicti Haeredes sui, ad portandum Trenam nostram, & Haeredum nostrorum, annuatim, die Solemnitatis Sanctae Trinitatis, si praesentes in Ducatu nostro personaliter inter fuerimus, prompti sint & parati.
Hiis Testibus,
Praecarissimis Fratribus nostris,
Thomâ Clarentiae,
Et Humfrido Gloucestriae,
Ac, carissimo Avunculo nostro, Thomâ Exoniae,
Ducibus:
Edmundo Marchiae,
Johanne Huntingdoniae,
Ricardo Warrwicae,
Johanne Comite Marescallo
,
Et Willielmo Suffolciae,
Consanguineis nostris carissimis,
Comitibus:
Johanne de Roos,
Johanne de Clifford,
Johanne de Beauchamp
de Bergevenny,
Roberto de Wylughby,
Henrico Fitz Hugh
Camerario nostro,
Waltero Hungerford Senescallo Hospitii nostri Militibus,
Magistro Philippo Morgan Cancellario nostro Normanniae.
Magistro Johanne Kempe Custode Privati Sigilli nostri,
Willielmo Alyngton Thesaurario nostro Normanniae;
Et aliis.
Dat. per Manum nostram apud Villam nostram de Maunte undecimo Die Junii.
Per ipsam Regem.
June 14. Pope Martin [V.] informs the K. of the submission of Baldassar Cossa, late pope John XXIII. Florence.
O. ix. 766. H. iv. iii. p. 121.
Super Gestu & Submissione Johannis nuper Papae Notificatio.
An. 7. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. Fol. 63. B.
Martinus Episcopus
, Servus Servorum Dei, carissimo in Christo Filio, Henrico, Regi Angliae, Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Divina Providentia, humanas Actiones in melius, ac in Veritatis & Justitiae Iter, ineffabili suâ bonitate, disponens, tanto majoris Dilectionis ardore suae Clementiae Oculos in Ecclesiam suam dirigit, quanto, juxta successus Rerum & Temporum, magis suae aedificationi viderit expedire; quod & vetera Exempla Nos edocent, & Diebus nostris, in facto Unionis Ecclesiae, possit manifestiùs apparere.
Nuper enim, cùm Baldassar Cossa, olim Johannes XXIII. in sua tunc Obedientiâ nuncupatus (quem assignari Nobis debere Concilium Constantiae decrevit) per quosdam, à Nobis Deputatos, ad Nos humanissimè duceretur, applicans ad Castrum Felini Parmensis Dioecesis, Timore concepto ad Carceres duceretur (quod tamen veritate carebat) Noctis tempore fugiens, divertit ad Sarzavam, Opidum, Amicissimo sibi, Duci Januae subjectum;
Ubi benigne susceptus, & de veritate certificatus, receptis etiam à Nobis & à Communitate Florentinorum salvis Conductibus, sponte & sine morâ Iter arripuit, & hodie, Florentiam intrans, priusque alio diverteret, ad Nos, in generali Consistorio, astantibus Venerabilibus Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, sedentes, ac Praelatorum aliorum spectabilium & insignium Virorum Multitudine circumfusâ, suppliciter venit, ac, cum omni humilitate & laudabili devotione prostratus ante Pedes nostros, Cessionem ac Renunciationem, quas diu ante nostram Assumptionem fecerat, sponte & libere ratificans atque approbans, Nos, verbo factoque, in Romanum Pontificem, ac in universalis Ecclesiae Sponsum indubitatum & unicum, recognovit; propter quae est meritò commendandus;
Haec itaque contigisse, non Hominum Consilio, sed inexhaustae incomprehensibilisque Divinae Providentiae Ordini, cuncta suis Locis & Temporibus disponentis, ascribendum esse censemus.
Quae tuae Serenitati significare decrevimus, ut hujus Rei sentias Veritatem, qui pro Unione, in Ecclesiâ Dei feliciter consummatâ; multos Labores, multaque expensarum Onera subivisti.
Dat. Florenc. xviii. Kal. Julii, Pontificatus nostri Anno Secundo.
Berengarius.
July 12. Baldassar Cossa, bp. of Tusculum, cardinal of Florence, informs the K. of his creation as a cardinal, and professes his readiness to serve him. Florence.
O. ix. 767. H. iv. p. iii. 122.
Litera dicti nuper Papae ad Regem.
An. 7. H. 5. Ibid. sol 64. A.
Serenissime Princeps Et Excelse Domine,
Post Recommendationem, meminisse puto Serenitatem vestram quod eam semper singulari Affectionis zelo colui vestrosque Successus & Incrementa summis votis desideravi; de quo eadem Serenitas, in quocumque Statu fueram, Experimenta suscepit.
Nunc verò, post tantos Casus, quibus pro dandâ Pace Ecclesiae Dei, michi semper desideratissimâ, me sponte objeci, Cardinalis factus, eodem zelo ad eandem Serenitatem constanter insisto: Et, quamdiu in humanis agam, indesinenter insistam omni Studio officiosus; ut quicquid ei Comodum vel Gratum sensero quam cupide faciam: cui me totis Affectibus recommendo.
Dat. Florenc. duodecimo die Julii.
Serenitatis vestrae praefatus Zelator,
B. Cossa Episcopus Tusculanus Cardinalis Florenciae.
June 19. Commission of John duke of Burgundy to the provost of S. Donas at Bruges, James de Lichernelt, lord of Goolstamp, Roland Unckerke, Felix lord d'Estehuse, sovereign bailiff of Flanders, and 17 others, to treat for a prorogation of the mercantile intercourse and for redress of injuries. Pontoise.
O. ix. 767. H. iv. p. iii. 122.
Commissio Ducis Burgundiae ad Tractandum super intercursu Mercandisarum.
An. 6. H. 5. Penes Camer.
Johan Duc de Bourgoigne
, Conte de Flandres, d'Artois, & de Bourgoingne Palatyn, Seignour de Salins & Malines, Commis ceste Partie de Monsieur le Roi, a touz ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Come de pieca,
Par vertu taunt des Licence & Auctorite, a Nous ottroiez de mon dit Seigneur le Roi, pour Traictier & Accorder dez Maniers, Seurtes, & Promisions, par les quelles Merchandise pourront avoir Cours & estre Excerce seurement entre lez Merchantz d'Angleterre & de nostre dicte Paiis de Flandres & lours Alies, Facteurs, Gens, & Famille, ou casque la Guerrefaso ou serroit ouverte entre mon dit Seigneur le Roi & son Roialme d'un part, & la Partie d'Angleterre, d'aultre, & des circumstances & dependences des Choses dessusdites, & de chascun d'icelles,
Comme autrement,
Ait este, pour Traictier sour ce, eu de Nos Gentz & Commis avec lez Ambassateurs & Commis de la dicte Partie d'Angleterre, Accorde Primiers un An, & depuis, par Continuations & Intervales de plusours Ans Merchandise, par Maniere de Provision par Terre & par Mier, entre Angleterre & Flandrie, lez Pelerins faire d'un coste & d'aultre, lour Pelerinages, lez Clers du dite Roiaulme d'Angleterre aler & returner de Rome pour lours Busoingnes, & les Pescheurs generalment aler Peschier sour Mier, suppose & non obstant que la Guerre feust entre mon dit Seigneur le Roi & son dit Roiaulme & la dite Partie d'Angleterre,
Et pour ce que la Darreiniere Continuation, sour ce Prinse, est n'adguers expires,
Et que Nous voloms & desiroms icellui Traitie estre Remis sus, & entretenu par toutes lez bons Maniers & Seurtes, que faire se purra, pour l'avancement de la dite Merchandise & le Prouffit Commune de nostre dite Paiis, & de la Chose Publique,
Confiantz pleinement des sens, & loiaultes, & bonnes diligences de, nos Ames & Foiaulx, le Provoss de l'Esglise de Saint Donas a Brugez, Messire Jaques de Lichernelt Seignour de Goolstamp, Messieur Roland Unckerke, Messieur Felix Seigneur d'Estehuse Soverain Bailly de Flandres, Messieur Guillame Descaule Chastelan de Furnes, Messieur Jaques Seigneur de la Chapelle, Messieur Jehan de Ghistelle Seigneur de Kelsboque, & Messieur Gorart de Maldeghem Seigneur Desconde, Maistre Henri Goodhals Doien de Liege, Messieur Simon de Fourmelles Docteur, Maistre Thers le Roi Licence en Lois, Maistre Sherry Gherbode, Guillame de Rabeque Escuier, nos Conseillers, Maistre Lenin de le Wffle, Simon Vtenhome, Johan Houin, Maistre Bauderyn de la Poele, Maistre Ancell le Boicteiller, Michel le Wffle, Johan le Versenare, & Mestre Pierre Bye.
Iceux ensable, lez Vingt, lez Disneefz, lez Dixhuit, lex Dixsept, lez Sesze, lez Quinsze, lez Quatorze, lez Tresze, lez Dusze, lez Unsze, lez Dix, lez Noef, lez Huit, lez Seopt, lez Sis, lez Sinq, ou lez Quatre d'iceulx (en nombre de queulx Six, Cink, ou Quatre voulons que, du mains, lez Trois ou lez Deux soient de noz ditz Conseillers) avoms Commis, en nostre Lieu en lour doant Povoir & Auctorite, par ces Presentes, de Reprenre le dicte Traite, & d'Assembler sour ce toutes & quantes foiz que Busoigne sera,
Et a faire, a vec lez Ambassateurs ou Commis de la dite Partie d'Angleterre, ad ce Deputez, es Lieus & as Jours avisez, & que avisez serront par eulx d'un Coste & d'aultre, pour Procedre,
Taunt a la Prorogation & Ralongement des dites Provisions & Seurtes, & des Pointz & Articles, accordes par icelles, ou de novel lez prendre & accorder, jesques a tiel Terme que bon lour semblera,
Et s'aucuns Clauses ou Paroles estoient es dites Provisions & Seurtes, trouves Dubitusez ou Obscures, de lez Interpreter & Declarer,
Ou lez Clauses, si Mestier est, ouster, & i mettier & adjouster de nouveaulx Pointz & Articles,
Avec toutz Provisions, Modifications, Declarations, & Interpretations necessaires & convenables,
Comme de Traictier & Accorder le plus expedientment q'ilz pourront, de touz aultres Maniers de Seurtes & Provisions generalment, & particulerment sour la Fait du Cours de la dite Merchandise, pour estre excerce seurement, par Terre & par Mier, entre lez Subjectez, Merchantx, & Habitantz de nostre dite Paiis de Flandres, & ceulx du dicte Roiaulme d'Angleterre, & dez nulles aultres Paiis, Terres, & Seignouries, Subjectz & Obeisantz au Roi d'Angleterre, decea le Mier & dela, & lours Allies, Facteurs, & Famille,
Et, ovec ce, de touz Seurtes, Treues, ou Abstinences de Guerre, ad ce servantz & convenables,
Ja soit ce que Guerre soit a present, ou que elle feust, ou serroit, Ouverte entre mon dit Seigneur le Roi & son Roialme, d'un part, & la dite Partie d'Angleterre, d'aultre,
Avec ce de Traitier & Accorder, avec lez ditz Ambassateurs ou Commis d'Angleterre, de & sour la Reparation & Restitution des Excesses, Attemptes, Prinses, & Damages, qui ount este, ou pourront estre, faitz, & fairs, par lez Subgis, Habitantz, Maronners, Escumers, & aultres du dit Roiaulme & de Nous, par la Partie d'Angleterre sour lez Merchantz, Subgiz, Habitantz, & aultres de nostre dite Paiis de Flandres, & sanlablement par ceulx d'icelli nostre Paiis de Flandres sour ceulx de la Partie d'Angleterre,
Taunt des Attemptes, Prinses, & Dampmages, dount l'en ad aultre foiz baille Compleintz & Requestes, & tenu Journes, & fait Enformations & aultres Diligences, comme aultres quelx conques Faitz, ou que Faitz serroient,
Et des circumstances & dependences des Choses dessusdites & de chascun d'icelles,
De Faire, Convenir, & Contraindre a faire Restitution & Amende touz ceulx, qui pour ce serront a contraindre,
Parties Appelles & oyes, ou Busoigne serra de Sentencier, Arbiter, Composer, Pacificer, Accorder, Appointer, & finablement Conclurer,
Et generalment de faire tout ce que y appartiendra estre fait de Justice & de Reason,
Et des Traitiers & Accordes, qui serront Faits, Pourparlez, avisez, & appointes, bailler Lettres tiels qu'ilz appartiendra, en prenant sour ce Lettres souffisantz de la dite Partie d'Angleterre, & de lez Publier par tout ou Busoingne serra,
Et Promettons par le Foi de nostre Corps, fur nostre Honeur, d'avoir Ferme, & Aggreable, & faire Tenir & Accomplier, tout ce que par Nos ditz Commis, les Vingt, lez Dixnoef, lez Dixsept, lez Sesze, lez Quinsze, lez Tresze, lez Dousze, lez Unsze, lez Dix, lez Noefz, lez Huit, lez Sept, lez Six, lez Cinque, ou lez Quatre d'iceulx, ainsi que dit est, serra Traitie, Promis, Accorde, Conclut, & Appointe es Choses dessusdites & chascun d'icelles, de Bailleier sour ce noz Lettres, & lez faire Confermer par lez Lettres Patentes de mon dit Seigneur le Roi, si avaunt que mestier serra, & requis en serons,
Si Donnons en Mandement, par ces mesmes Presentes, a touz noz Justicers, Officers, Subjectz, lours Lieutenantz, & a chascun d'eulx, sicome a lui appertiendra, que a Nous ditz Commis, par la maniere que dit est, es Choses dessusdites, en ce qui requira execucion, Obeissent & Entendent diligentement.
En Tesmoigne de ce Nous avoms fait mettre nostre Seel a ces Presentes.
Donne a Pountoise le xix. Jour de Juing, l'An de Grace Mille, Quatrecens, & Dixnoef.
Articles which the K. wishes to be added to the mercantile treaty with the duke of Burgundy.
O. ix. 769. H. iv. p. iii. 122.
Articuli, pro Parte Regis propositi, addendi Tractatui super Intercursu Merchandisarum praetactarum.
Praesuppositis Provisionibus, super Securitatibus Merchandisarum, sive Mercaturarum, Subditorum Regni Angliae & Partium Flandriae, hinc inde nuper Factis, & in Festo Paschae ultimò jam praeterito expiratis (quas praesentialiter pro hic insertis haberi volumus & expressis) sequuntur Additiones subscriptae, sine quibus praesens Tractatus non videbitur effectualiter expediri.
Inprimis (videlicet) & ante omnia quod fiat sufficiens Securitas sive Cautio idonea per Dominos Commissarios sive Ambassiatores ex parte Flandriae, in praesenti Tractatu interessentes, de Appunctuando & Concludendo effectualiter, atque finaliter, & ultimatim, certis Die & Loco, per Nos ultro citroque concorditer assignandis, super plenariam Satisfactionem Decem Milium Librarum, Nomine diversorum Bonorum & Merchandisarum, quorundam Mercatorum Regni Angliae & Partium Hiberniae, in Portu de Sclusa dudum injustè Arestatorum, & postea inibi horribiliter Dissipatorum, absque ulteriori Dilatione quacumque seu Excusatione intervenienti in hac parte:
De aliis tamen quibuscumque, hincinde illicitè Attemptatis, Procedendo juxta vim, formam, & effectum Appunctuamenti per, Egregium Virum, Magistrum Philippum Morgan, utriusque Juris Doctorem, & Coambassiatores suos, ex parte una, & alios, ex parte Flandriae nuper existentes, ex parte altera, initi & facti; cujus quidem Appunctuamenti Executio fieri debuisset sub certa forma temporibus retroactis, prout ex Tenore ejusdem Appunctamenti (qui pro hic inserto & expressato haberi volumus) pleniùs continetur,
Item, quod, pendente Dilatione praedictâ, pro communi utilitate Mercatorum Stapulae, & quorumcumque Subditorum Domini nostri Regis Angliae, & praesertim ad effectum quod Mercatores hujusmodi liberè & licitè oportunum Cursum habere valeant ad eandem, benè & commodè liceat eisdem, & aliis cujuscumque Nationis existant (dummodo ad eandem Stapulam causâ Merchandisandi ibidem eos accedere contigerit) quaecumque genera Monetarum secum afferre, per Patriam Flandriae supradictam, etiam ultra Aquam de Gravelyng, usque ad Villam Calesii inclusivè, ubi Stapula praedicta vigere dinoscitur.
Et quod consimiliter licebit Subditis Domini nostri Regis Angliae quibuscumque Monetas, quas eos recipere contigerit à Debitoribus eorumdem in dictis partibus Flandriae, liberè apportare ad dictam Villam Calesii, & alia Loca ubi eis necessarium vel expediens videbitur, absque aliqua Contradictione, aut Scrutatione, aliove Obstaculo, aut Impedimento, in hac parte quomodolibet faciendis; Statutis, Ordinationibus, sive Consuetudinibus dictarum Partium Flandriae, hactenus in contrarium editis, aut observatis, vel in posterum observandis, non obstantibus quibuscumque.
Item, quod, pendentibus Induciis antedictis, nulli Flandrenses, aut Inhabitantes Patriam Flandriae, faciant Guerram contra praefatum Serenissimum Dominum nostrum Regem Angliae & Franciae, per Terram, vel per Mare, nec aliquam Armatam facient aut fieri permittent in Partibus, Portubus, Ripariis, Hauris, aut aliis Locis quibuscumque Partium Flandriae, aut exire de eisdem, ad faciendum Guerram contra Dominum nostrum Regem antedictum, aut Subditos eorumdem.
Item, in Casu quo aliquae Gentes Armorum, super Mare Laborantes contra Dominum nostrum Regem, in Portus, Hauras, Riparias, aut Loca Partium Flandriae praedictae applicuerint, ipsi ibidem nullatenus receptabuntur: nec Gentes Partium Flandriae praedictae aliqua Victuasia, Artellarias, autaliarum Guerrarum Praeparamenta, eisdem ministrabunt, aut Favores alios adhibebunt quovismodo.
Item, quod neque praefatus Illustris Dominus Dominus Dux Burgundiae & Comes Flandriae, neque sui Subditi Flandrenses, aut Inhabitantes Quatuor Membra Flandriae, possint aut debeant, durante hujusmodi Treuga, dare nec mittere aliquas Naves, vel aliqua Vasa Navigabilia, aut Stipendiarios, Architinentes, aut Balistarios, in Favorem, Auxilium, vel Juvamen Gallicorum; nec pro Gallicis, in Guerra ipsorum, contra praefatum Serenissimum Dominum nostrum Regem, aut Subditos vel Districtuales ejusdem, se aliqualiter intromittere aut subvenire.
Replies of the commissioners of the duke of Burgundy to the above articles.
O. ix. 770. H. iv. p. iii. 123.
Istae sunt Responsiones Commissariorum, Illustris Principis, Domini Ducis Burgundiae, & Comitis Flandriae, &c. super praedictis Articulis, exhibitis per, Honorandos & Magnificos Dominos, Dominos Ambassiatores, Serenissimi Principis, Domini Regis Angliae, quas addi requirunt Tractatui Securitatis Merchandisiae.
Primo, ad Primum Articulum, quo cavetur Securitatem & Cautionem fieri per Commissarios praedictos, de Appunctuando & Concludendo super Satisfactione Bonorum, quondam Arrestatorum in Portu de Sclusa, ad certam Diem, per utramque Partem Concordandam &c.
Respondent Dicti Commissarii, quod parati sunt assumere & concordare certam Diem, ad Procedendum super hoc, secundum formam ultimi Appunctuamenti: & ulterius non possent nec auderent dare Securitatem seu Cautionem super dictâ Satisfactione; quia necesse est prius super haec Quatuor Membra Partium Flandriae habere Collationem super dicto Domino Duce Burgundiae, sicut aliqualiter Cavetur in dicto ultimo Appunctuamento, & prout latiùs pridie ejusdem Dominis Ambassiatoribus fuit ore tenus declaratum; set, pro Bono Concordiae, libenter promittent bonâ fide facere omnimodam eorum diligentiam, quod Dies, sic assumpta & concordata, tenebitur secundum formam ejusdem Appunctuamenti,
Item, ad Secundum Articulum, Continentem quod liceat Mercatoribus Angiae, & aliis quibuscumque Mercatoribus, secum deferre omnem modum Monetae versu Stapulam Calesii; non obstantibus quibuscumque Ordinationibus, in contrarium factis sive editis &c.
Respondent Dicti Commissarii, quod Moneta, quam de praesenti facit cudere praefatus Dominus Dux in Patria sua Flandriae, fuit ordinata longâ & maturâ Deliberatione, nedùm de Consilio Dominorum de Consilio suo & Quatuor Membrorum Flandriae, verùm etiam de Consilio Communium Merchatorum tunc existentium in Flandria, unà cum Ordinationibus, super dicta Moneta & ejus observatione editis; quare iidem Commissarii dictam Ordinationem, seu eorum aliquam, non auderent neque possent infringere, sicut nec eis liceret; attento quod, pro Communi Utilitate omnium Mercatorum, & totius Reipublicae, fuit Ordinatum & Conclusum; prout etiam latiùs eisdem Dominis Ambassiatoribus fuit pleniùs oretenus expressum.
Item, ad Tertium Articulum, qui continet quod, durantibus Induciis, nulli Flandrenses, aut Inhabitantes Patriam Flandriae, facient Guerram Regi &c.
Dicunt Dicti Commissarii, quod super hoc conceperunt certam formam rationabilem;
Quae hic sequitur de verbo in verbum,
Item, quod, dictis Securitatibus durantibus, per Flandrenses, vel Inhabitantes Patriae Flandriae, non fiet Guerra, per Mare, vel per Terram, Regno nec Regnicolis Angliae, aut aliis Patriis & Dominiis, Regiae Majestati Angliae subjectis, aut occupatis per eandem, neque Subditis eorumdem, nec etiam fiet per ipsos Flandrenses aut alios Armatura aliqua in Partibus, Portubus, Ripariis, Hauris, aut aliis Locis, quibuscumque Flandriae; nec permittet exire ex eisdem ad faciendum Guerram praedictis Regno & Regnicolis Angliae, aut aliis Patriis & Dominiis praedictae Regiae Majestati Angliae subjectis, vel occupatis per eandem, nec Subditis eorum:
Et, consimiliter, non fiet Guerra, per Mare, vel per Terram, per Anglicos vel ipsorum Confoederatos Patriae Flandriae, neque Subditis & Inhabitantibus ejusdem: Etiam quod non fiet Armatura aliqua, per ipsos Anglicos, aut alios, in Partibus, Portubus, Ripariis, Hauris, aut aliis Locis quibuscumque Regni Angliae, Villae Calesii, & aliis Patriis & Dominiis praedictae
Regiae Majestati Angliae subjectis; aut exire permittetur ex eisdem ad faciendum Guerram antedictae Patriae Flandriae, neque Subditis & Inhabitantibus ejusdem.
Item, ad Quartum Articulum, quoad ejus Primum Membrum, cavetur quod Gentes Armorum, super Mare laborantes contra dictum Dominum Regem Angliae, non recipiant in Portubus Flandriae, &c.
Respondent Dicti Commissarii, quod isto Articulo satis provisum est per quendam alium Articulum, contentum in Securitatibus praeteritis.
Item, ad Quintum Articulum, cum Secundo Membro Quarti Articuli, in quibus cavetur quod Gentes Partium Flandriae non ministrent Gallicis Victualia, vel Armorum sive Guerrarum Praeparamenta, quodque dictus Dominus Dux Burgundiae, Comes Flandriae, nec sui Subditi possint mittere Navesstipendiarias, Architenentes, Balistarios, in Juvamenaut Subsidium Gallicorum, &c.
Respondent Dicti Commissarii, quod ista indigerent Confirmatione Regiâ, quam obtinere dicti Commissarii sciunt esse impossibile; quia, ut declaratum fuit dictis Ambassiatoribus, cum maxima difficultate obtenta fuit Confirmatio Regia super Victualibus dumtaxat; & debet sufficere Provisio super Quarto Articulo.
Item, quod, dictis Securitatibus durantibus, Flandrenses, vel Inhabitantes Patriam Flandriae, non facient Guerram, per Mare, vel per Terram, Excellentissimo Principi, Regi Angliae, aut Patriis & Dominiis sibi subjectis; hoc salvo, quod Nobiles Flandriae, & alii Infeodati, Excellentissimo Domino, Regi Franciae, Domino suo superiori, sieis placuerit, servire potuerint extra Patriam Flandriae, & se acquittare, prout ratione Feodorum suorum tenentur:
Nec etiam facient Armaturam aliquam in Partibus, Portubus, Ripariis, Hauris aut aliis Locis quibuscumque Flandriae; neque permittetur exire ex eisdem ad faciendum Guerram praedicto
Regi Angliae, Regno suo aut Subditis suis:
Et consimiliter non fiet Guerra, per Mare, vel per Terram per praedictum Dominum
Regem Angliae, aut Subditos suos, vel Confoederatos, praedictae Patriae Flandriae, neque Subditis & Inhabitantibus ejusdem:
Etiamque non faciet, aut fieri permittet per alios, Armaturam aliquam in Partibus, Portubus, Ripariis, Hauris, aut aliis Locis quibuscumque Regni Angliae, Villae Calesii, & aliis Patriis & Dominiis sibi subjectis; aut exire ex eisdem, ad faciendum Guerram antedictae Patriae Flandriae, neque Subditis & Inhabitantibus ejusdem
.
Item, quod nulli Piratae, sive Gentes Armorum, supra Mare laborantes, permittentur intrare in Portubus, Hauris, Ripariis, seu aliis Locis quibuscumque Partium Flandriae; vel de eisdem exire: nec etiam in Portubus, Hauris, Ripariis, seu aliis Locis quibuscumque Regni Angliae, Calesii, & aliorum Locorum quorumcumque Regi Angliae Subditorum: ad faciendum Guerram eidem Regno Angliae vel dictae Patriae Flandriae, nisivi ventorum aut Tempestate Maris ibidem fuerint depulsi; quo Casu, quam primum Aura fuerit temperata, exire tenebuntur.
Item, quod, durantibus Securitatibus, & ut tanto firmius teneantur, Serenissimus Princeps, Rex Angliae, nec aliquis Vassallorum sive Subditorum suorum, aut sibi vel Regno Confoederati, poterunt facere Guerram Patriae Flandriae, per Terram, neque per Mare, nec in eandem intrare cum Flota Navium, nec alias per Potentiam quamcumque, ad Nocendum vel Gravandum Patriam vel Subditos ejusdem:
Et, simili modo, Dominus
Dux Burgundiae, Comes Flandriae, nec Patria Flandriae, poterunt facere Guerram de Patria Flandriae Regno Angliae, vel Terris quas habent citra Mare, nec ibi intrare cum Multitudine Navium, nec aliter per Potentiam quovismodo, ad Nocendum dicto Regno nec Subditis ejusdem:
Et licet dictus
Dominus Burgundiae, tanquam Comes Flandriae, vel Nobiles ejusdem Patriae, ieret, vel ierent, ad Servitium Regis Francorum faciendum debitum suum, sicut tenentur ratione Feodorum suorum, contra Anglicos quod propter hoc praesens Securitas seu Tractatus non esset Fractus nec Violatus, nisi dictus Dominus Dux Burgundiae & sua Patria Flandriae haberent vel facerent Guerram Principaliter, & tanquam caput Guerrae, dicto Regi Angliae & suis Subditis.
June 19. Power for William earl of Suffolk, captain of Pontorson, to admit persons into the K.'s favour. Mante.
O. ix. 772. H. iv. p. iii. 124.
De Recipiendo ad Gratiam.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 36.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industriâ, carissimi Consanguinei nostri, Willielmi Comitis Suffolciae, Capitanei de Pontorson, pleniùs confidentes,
Dedimus ei, ac plenam, Tenore Praesentium, Damus, Potestatem & Auctoritatem ad omnes & singulas Personas de Capitania praedicta, extra Obedientiam nostram de praesenti existentes, quae ad Gratiam & Obedientiam nostras venire volunt & desiderant, ad Gratiam & Obedientiam nostras hujusmodi Nomine nostro Recipiendum & Admittendum,
Et eas, & earum quamlibet, super Sacramentis suis, in hac parte assuetis, jurare faciendum,
Hujusmodique Sacramentis praestitis eis, & earum culibet, Bilnetas suas, Sigillo ipsius Comitis sigillatas, Dandum & Liberandum,
Ita semper quod idem Comes de hiis, quae Nobis de hujusmodi Bilnetis pertinent, Nobis respondere teneatur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante decimo nono die Junii.
Per ipsum Regem.
June 20. Grant of the county of Longueville to Gaston de Foix. Mante.
O. ix. 772. H. iv. p. iii. 124.
Pro Comite de Longueville.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 35.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod,
Cum nuper, per Cartam nostram, Dederimus & Concesserimus, dilecto & fideli nostro, Gastoni de Foix, Comiti de Longueville & Capitali de Buch, totum Comitatum de Longueville, in quantum se extendit, cum omnibus Pertinentiis & Dependentiis suis,
Habendum & Tenendum eidem Gastoni, & Haeredibus suis Masculis, de Corpore suo exeuntibus, sub certâ formâ, in Cartâ praedictâ specificatâ, prout in eâdem Cartâ nostrâ pleniùs continetur,
Nos,
Ut Donum & Concessio nostra hujusmodi clariora & appertiora praefato Comiti fiant & habeantur,
De Gratia nostra speciali Dedimus & Concessimus eidem Comiti totum Comitatum praedictum, ac omnia Terras, Tenementa, Redditus, & Possessiones quascumque, cum Pertinentiis ad Comitatum praedictum pertinentibus seu spectantibus, una cum alta Justitia, media, & bassa, ac cum Arreragiis, quae de eodem Comitatu, ac Terris, Tenementis, Redditibus, & Possessionibus, eidem Comitatui pertinentibus, debentur, si ad opus nostrum levata, collecta, & soluta non existant,
Habenda & Tenenda eidem Comiti, & Haeredibus suis Masculis, de Corpore suo exeuntibus, juxta Vim, Formam, & Effectum Cartae nostrae supradictae, IMPERPETUUM.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante vicesimo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 20. Letters of safe conduct for Yvonnet de Bermayan, going to the marshal Bouciquant, prisoner in England, and for Pieretta de la Riviere, lady de la Roche, coming to the K. Mante.
O. ix. 773. H. iv. p. iii. 124.
Pro Marescallo Bouciquant, & Domina de la Roche.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 36.
Rex, per Literas suas Patentes, usque septimum Diem Augusti proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Yvonnet de Bermayan, in Regnum Regis Angliae, usque Praesentiam Marescalli Bouciquant Prisonarii Regis, transeundo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, ac Res, Bona, & Hernesia sua quaecumque,
Proviso semper quòd ipse quicquam &c. quodque ipse nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Maunt vicesimo die Junii.
Per ipsum Regem.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Quintum Diem Julii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Dominam Pierettam de la Riviere, Dominam de la Roche se dicentem, usque Praesentiam Regis, cum Sexaginta Personis, vel infra, in Comitiva sua, veniendo, ibidem morando, & exinde salvò & securè redeundo, ac Equos, Res, Bona, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd ipsi quicquam &c. quodque ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege ut supra.
Per ipsum Regem.
June 30. John bp. of Lichfield and T. Poltonne inform the K. that the pope sends Henry Grenefels, prothonotary of the apostolic see, as nuncio to him. Florence.
O. ix. 773. H. iv. p. iii. 124.
Pro Nuncio Papae.
An. 7. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. fol. 64. A.
Invictissime Regem, Princeps, & Metuendissime Domine
,
Accedit ad vestrae Celsitudinis Praesentiam, Dominus Henricus Grenefels, Apostolicae Sedis Prothonotarius, Archiepiscopi Maguntini & Ducis Bavariae Comitis Palatini Reni Consiliarius, Lator Praesentium, per Dominum nostrum Summum Pontificem ad Celsitudinem ipsam, super certis, de quibus in nostris Literis aliis Mentionem fecimus, transmissus specialiter, ut putamus,
Quem, penes Electores Imperii, magnae, ut intelleximus, Auctoritatis Virum, juxta praedictarum nostrarum Priorum continentiam Literarum, vestra sacra Majestas quaesivimus habere dignetur recommissum.
Ad Vota Cordis vestri Nobilissimi, felicissimo sub Successu, aeternaliter, utinam! prosperanda utriusque Hominis cum Salute.
Scripta Florenciae Junii ultimo.
Vestrae Sacratissime Majestatis,
Humillimi Capellani & Oratores.
Johannis Lichefeldensis
,
Et T. Poltonne.