BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: July 1419

Pages 773-785

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

July 1419

Syllabus Entry Foedera Text
July 2. Letters of safe conduct for persons about to be sent to the K. of England by the Q. of Jerusalem and Sicily. Mante.
O. ix. 773. H. iv. p. iii. 124.
Pro Regina Siciliae.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 38.
Rex, Universis & singulis Castellanis, & eorum Loca tenentibus, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, ad quos &c. Salutem.
Sciatis qud,
Cm Regina Jeru salem & Siciliae, certis de causis, ipsam moventibus, quosdam de Gentibus suis usque Praesentiam nostram mittere proponat ut accepimus,
Nos,
Pro Securitate illorum, quos eadem Regina in hac parte mittet, prospicere volentes,
Suscepimus Unum Militem & unum Clericum de Gentibus praefatae Reginae (cujuscumque Stats seu Conditionis fuerint) usque Praesentiam nostram praedictam, cum Viginti Personis in Comitiva sua, vel infra, Armatis, vel non Armatis, ac Equis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exinde salv & secur redeundo;
Proviso semper qud ipsi quicquam &c. quodque ipsi nullum Castrum &c.
In cujus &c. usque Tricesimum Primum diem Julii proxim futurum duraturas.
Teste Rege apud Villam suam de Maunte secundo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 5. Power for the abp. of Canterbury and others to treat for peace with France and concerning the residue of the ransom of John formerly K. of France. Mante.
O. ix. 774. H. iv. p. iii. 124.
De eundo ad Praesentiam Consanguinei Franciae.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 34.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis qud Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industri, Reverendissimi in Christo Patris Henrici Archiepiscopi Cantuariensis totius Angliae Primatis & Apostolicae Sedis Legati, ac Carissimi Consanguinei nostri Ricardi Comitis Warrwicae, necnon, dilectorum & fidelium nostrorum, Guastonis de Foix Comitis de Longueville. Magistri Philippi Morgan Electi Wygorniae Cancellarii nostri Normanniae, Gilberti Umfraville Chivaler, Willielmi Porter Chivaler, & Magistri Johannis Stafford Legum Doctoris, plenam gerentes fiduciam,
Ipsos Septem, Sex, Quinque, aut Quatuor eorumdem nostros Fecimus, Ordinavimus, & Deputavimus, ac Facimus, Ordinamus & Deputavimus, certos & indubios Ambassiatores, Nuncios & Commissarios, speciales, per praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Septem, Sex, Quinque, aut Quatuor eorumdem, plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, ad personaliter eundum ad Praesentiam Consanguinei nostri Franciae,
Et ibidem cum dicto Consanguineo nostro, ejusve Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, seu Nunciis, plenam & sufficientem potestatem ab eodem habentibus,
De & super Pace Finali, ac omnibus & singulis Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis ab eadem,
Ac super omnibus & singulis, Quietem, Tranquillitatem, & Pacem utriusque Regnorum Franciae & Angliae concernentibus,
In Omnibus & singulis Locis, ac totiens quotiens eis Septem, Sex, Quinque, aut Quatuor eorumdem videbitur expedire, Communicandum & Tractandum,
Ac omnia & singula, pro Parte nostra, ad perpetuam rei memoriam, & Pacis perpetuae firmitatem plenariam, finaliter Terminandum & Concludendum,
Necnon de & super omnibus & singulis Debatis, Contentionibus, Petitionibus, Quaestionibus, Demandis, Discordiis, & earum Materiis, cum suis Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis, inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum qualitercumque pendentibus, habitis, sive motis, vel movendis,
Ac etiam de Die, quo Nos, & Isabella Consanguinea nostra Franciae, ac Illustris Princeps Johannes Dux Burgundiae Consanguineus noster, in Loco, alis ordinato & disposito, Conveniemus,
Necnon tam de quibuscumque Denariorum summis, nobis ratione Financiae & Redemptionis Johannis Olim Regis Franciae debitis & pertinentibus, qum aliis Summis quibuscumque, quas praedictus Consanguineus noster Franciae, per Se, seu ejus in hac parte Commissarii, seu Deputati Nomine suo, contra Nos se habere praetendit, seu praetendunt,
Respondendum, Communicandum, Tractandum, Componendum, Transigendum, ac plen & fideliter Concludendum, & Determinandum,
Necnon de & super omnibus & singulis,
Ab eisdem Commissariis nostris Septem, Sex, Quinque, aut Quatur eorumdem, cum Commissariis seu Deputatis praedicti Consanguinei nostri Franciae, in Praemissis, vel eorum aliquo, Appunctuatis, Concordatis, Compositis, seu Conclusis,
Per nos ben & fideliter observandis, in Animam nostram Jurandum,
Literas etiam sigillatas, & alterius cujuscumque generis Securitates & Cautiones, in hac parte requisitas, conventas, seu concordatas, pro Nobis & Nomine nostro, Dandum, Faciendum, & Exponendum, quas parem & eundem Effectum & Vigorem habere Volumus, ac si nos eas in Persona nostra Daremus, faceremus, & exponeremus,
Et consimilia Juramentum, in Animam dicti Consanguinei nostri Franciae, Literas, Obligationes, Securitates, & Cautiones alias, sufficientes & in hac parte nobis necessarias, pro Nobis & Nomine nostro, Commissariis seu Deputatis praedicti Consanguinei nostri Franciae Petendum, Recipiendum, & Optinendum,
Ac quoscumque Tractatus, per dictos Commissarios nostros Septem, Sex, Quinque, aut Quatuor eorum, cum ejusdem Consanguinei nostri Franciae Commissariis seu Deputatis, captos sive habitos, prout eis expedire videbitur, Prorogandum & Continuandum,
Et, generaliter, omnia alia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea seu eorum aliquod necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si de se Mandatum exigant magis speciale,
Et promittimus, bon fide, & in Verbo Regio, ac sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum, Nos Ratum, Gratum, Firmum, ac Stabile perpetuo habituros totum & quicquid per dictos Commissarios, seu Deputatos nostros, Sex, Quinque, aut Quatuor eorumdem, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum, ita qud nunquam per nos, vel alium Nomine nostro, Dicemus, faciemus, aut proponemus, in Judicio, vel extra, quicquam in contrarium.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante Quinto die Julii.
Per ipsum Regem.
July 5. Power for the same to treat for the K.'s marriage with Catharine, the French K.'s daughter. Similar commissions, with the substitution of John Kempe, bp. elect of Rochester, for the abp. of Canterbury. Mante. July 18.
O. ix. 775. H. iv. p. iii. 125.
De Tractando super Matrimonio, cum Katerina, Filia praedicti Consanguinei Franciae, contrahendo.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis qud nos,
De Fidelitate, Prudentia, Circumspectione, & Industria, Reverendissimi in Cristo Patris, Henrici, Archiepiscopi Cantuariensis, totius Angliae Primatis, & Apostolicae Sedis Legati, ac carissimi Consanguinei nostri Ricardi Comitis Warwicae, necnon, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Guastonis de Foix Comitis de Longueville, Magistri Philippi Morgan Wygorniae Electi Cancellarii nostri Normanniae, Gilberti Umfreville Chivaler, Williclmi Porter Chivaler, & Magistri Johannis Stafford Legum Doctoris, plenari confidentes,
Ad Tractandum & Communicandum, cum Consanguineo nostro Franciae, suisve Ambassiatoribus, Nunciis, seu Procuratoribus, Potestatem ab eodem Consanguineo nostro sufficientem in ea Parte habentibus, de & super Sponsalibus, aut Matrimonio, inter Nos & Inclitam Puellam Dominam Katerinam Filiam praedicti Consanguinei nostri contrahendis,
Necnon de Dote, Dotalitio, seu Donatione propter Nuptias, ac Arris, in hac parte Dandis & Constituendis, & eorum singulorum qualitate & quantitate,
Ac etiam de Terminis, Modis, & Locis Solutionum & Satisfactionum de eisdem,
Et quanto Tempore, Expensis Parentum & Amicorum, debeat Sustentari,
Necnon super Praemissis omnibus & singulis, ac quando & cujus Expensis & sub qua forma per Parentes & Amicos debeat transmitti, Conveniendum & Concordandum,
Et ea, quae sic Tractata, Conventa, & Concordata fuerint, quatenus ad Nos attinet, omnimod Securitate, honest & legitim, Nomine nostro Firmandum,
Similemque Securitatem a praedicto Consanguineo nostro, seu ejus Ambassiatoribus, aut Procuratoribus praedictis, Nomine nostro, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint vel oportuna, & quae qualitas hujusmodi Negotii & natura exigunt & requirunt, & quae Nos faceremus seu facere possemus si personaliter ibidem praesentes essemus, etiam si Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Praedictos, Archiepiscopum, Comites, Philippum, Gilbertum, Willielmum, & Johannem, Septem, Sex, Quinque, aut Quatuor eorum, nostros veros, legitimos, & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales, Facimus, Ordinamus, Creamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, in verbo Regio, nos Ratum & Gratum, perpetuis temporibus, habituros quicquid per Procuratores nostros praedictos, Septem, Sex, Quinque, aut Quatuor eorum, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum,
Ipsosque Procuratores & Nuncios nostros, & eorum quemlibet, ab omni Onere Satisdandi express, Tenore Presentium, Relevamus,
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante Quinto die Julii.
Per ipsum Regem.
Innovantur Commissiones ad Tractandum &c. prout proxim supra, sub Nominibus, Ricardi Comitis Warwicae, Guastonis de Foix Comitis de Longueville, Magistri Johannis Kempe Roffensis Electi Custodis Privati Sigilli Regis, Gilberti Umfraville Chivaler, Willielmi Porter Chivaler, & Magistri Johannis Stafford Legum Doctoris.
Teste Rege ut supra Decimo Octavo Die Julii.
Per ipsum Regem.
July 11. Treaty between Charles dauphin of Viennoiz and John duke of Burgundy against the English. Near Poille le Fort.
O. ix. 776. H. iv. p. iii. 125.
Alligantiae factae & juratae inter Delphinum & Ducem Burgundiae, qui proximo Mense (viz. 18. Aug.) praetextu Personalis Conventionis, Assassinatus est.
An. 7. H. 5. Ex Bibl Cot. Tiberius B. 12. fol. 138. B.
Charles, Filz du Roy de France, Daulphyn de Viennoiz, Duc de Beroy & de Touraine, & Conte de Poitou,
Et Johan, Duc de Burgoigne, Conte de Flandres, d'Artois
, & de Burgoigne, Palatin, Seigneur de Salins & de Malines,
A Tous Ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Comme, a l'Occasion des grans Divisions, qui, depuis certaine Temps en ca, ont Regne en ce Royaume, aucunes Suspisions se seront engendres es cuers de Nous & de pluseurs noz Officiers, Servitours, & Vassaulx, les uns envers les autres,
Par quoy, & pour pluseurs Ymaginations, que a celle Cause avons conceves, Avons este Empechies de Concordament vacquer, & entendre aux grans Fais & Besoignes, touchans Monsieur le Roy & son dit Royaume, & de ensemble Resister a la dampnable Enterprinse de, ses Anciens Ennemis & les nostres, les Engloiz,
Qui, soubz Umbre & Par le Moyen des devandictes Divisions, se sont en hardis d'eulx ainsi avant vouter en ce dit Royaume, & de fait y ont Conqueste, & de present occupont & usurpont une bien grant Partie de la Seignourie, & purroient encore plus faire, les Choses estans en telle & semblable Disposition,
Savoir faisons que Nous,
Considrans & Attendans les tens grans & innumerables Maulx & Inconveniens, qui par le fait des dites Divisions, se Appaisiers n'estoint, le pourroient encor plus ensuir, a la tresgrant foule, & par aventure perdition totale de ceste dicte Seigneurie, qui Nous redendroit, & a chascun de Nous, a qui la Chose puet plus toucher apres Mon dit Seigneur que a nul Autre, a tresgrant Charge & Deshonnour,
Desirans de toute Affection, ainsi que toutes tenus y Sommes, y Remedier & Pourveior,
Et Pour ce, a ceste Fin, apres pluseur Traictemens, sur ceulx Pourparles, Entre aucuns des ntres, d'une Parte & d'autre, Nous soyons de puis N'aguerres & au Jourduy derichief Assemblez & Convenues ensemble,
Avons, d'une Commun Accort & Assentement,
Pour Honnour & Reverence de Dieu Princepalment,
Aussi pour le bien de Paix, au quel ung chascun bon Catholique doit estre enclin,
Et pour Releur le pour Peuple des Grans & si dures Oppressions, que a la Cause avant dicte l'en a souffre,
Promiz, & Jure, & en Convenance, es Mains de, Reverend Pere en Dieu, Alain Evesque de Leon, Legat envoies devers Nous depar ntre Saint Pere le Pape pour le Fait de la dicte Union & Paix de ce dit Royaume, sur la vraye Croix & Sains Evaungiles de Dieu, pour ce Manuelment touchees de noz Mains, par la Foy & Serement de noz Corps, pour ce prestez l'Un a l'autre, sur ntre Part de Paradis, en Parole de Prince, & autrement le plus avant que faire se puet, les Choses qui cy apres s'ensuit,
Et, Primierment, Nos Johan Duc de Bourgoigne que, toutes les Choses passez mises en oubly, tanti comme Nous vivrons en ce Monde, Nous, apres la Personne de mon dit Seigneur le Roy, Honnourerons, Servirons, & de tout ntre Cuer & Pensee, plus & devant que nul autre, Chierions & Amerons la Personne de mon dit Seigneur le Daulphin,
Et, comme a son Estat appartient, luy obeyrons,
Et ne ferons, ne ne soufferons estre fait, a nostre Povoir, nulle Chose qui soit a son Prejudice,
Et de toute nostre Povoir Luy Aiderons a garder & maintenir son Estat & Prerogatyves en toutes Manieres,
Et luy serrons tousjours vray & loyal Parent,
Son Bien & Honneur porterons,
Son Mal & Dommage escheverons par toutes voyes a Nous possibles, & d'icelluy le advertirons,
Et, s'il avenoiet que auquns, de quelque Estat qu'ilz feussent, Lui voulsissent faire ou porter Guerre, ou autre Dommage, Nos, en ce Cas, le Secourrons, Aiderons, & Servirons, de toute ntre Puissance, envers tous & contre tous, & en ce Nous emplirons comme pour ntre propre fait.
Et, pareillement, Nous Charles Daulphin devant Nomme que, tant qu'il plaira a Dieu Nous donner Vie en Corps, & a quelque Estat, Seignourie, ou Puissance que puissons parvenir le Temps avenir, Nous, tout les Choses passees mises en oubly, amerons & de bonne & loyal Affection cherirons ntre Treschier & Tresame Cousin le Duc de Bourgoigne dessus Nomme,
Et en tous ses Fais & Besoignes le Traicterons comme ntre prochain & loyal Parent,
Son Ben, Honneur, & Avancement Vouldrons & Pourchasserons,
Son Mal & Dommage escheverons,
En ses Estas & Prerogatives le Gardrons, & Maintenderons en tous ses Affaires,
Se aucun (de quelque Estat qu'il soit) le vouloit en aucune Manerie Grever, le soustendrons, porterons,
Et sur tost, comme il Nous requira, le Aiderons & Deffendrons, a toute ntre Puissance, envers tous ceulx qui pueuent Vivre & Mourer,
Et mesmement, se aucun de ntre Sang & Lignage, ou autres quelxconques, vouloient, pour Raison des Choses advenues, le Temps passe, en ce Royaume, ou autrement, Demander ou Quereler aucune Chose de ntre dit Cousin de Bourgoigne, ou a ses Paiis & Subgez, Nous, de toute ntre Puissance, Lui Aiderons, & le Deffendrons, & Soustendrons contre tous lez dessus diz, & autres quelxconques, qui Grever ou Dommagier se vouldroient.
Item, que Nous, Charles Daulphin & Johan Duc de Bourgoigne, entenderons & vacquerons desormais, par bonne Unite & Aliaunce, chascun selon son Estat, a tous les grans Fais de ce dit Royaume, sans vouloic Riens entreprendre, ne avoir aucune envie l'un sur l'autre.
Et, s'aucun Rapport Nous estoit fait, par aucun de noz Officerz, ou autres, qui feust a la Charge de l'un ou de l'autre, & pour engendrez aucune nouvelle Division, Nous en advertirons, de bonne Foy, l'un l'autre, ne ny adjousterons aucune Foy,
Et, comme bons & loyaulx Parens & prochains de mon dit Seigneur le Roy & de la Couronne de France, Nous emploirons principalment, d'une mesme volente, sans Fiction aucune, a la Repulsion de ses diz Ennemiz & nostres, a la Reparation de ceste dicte Seigneurie, & au Relivemens dez Subgez d'icelle,
Ne ne prendrons a vec les diz Enemiz aucun Traicte ou Aliance, se ce n'est par le bon Plaisir & Consentement l'un de l'autre, & pour l'evident Bien de ce dit Royaume.
Et aussi ne Prendrons aucuns Traictiez ou Aliances avec Roys, Princes, Communautez, ou autres Personnes quelxconques, soient de ntre Sang & de Linage, ou autres, qui seront ou puissent estre prejudiciables l'un a l'autre,
Et, que plus est, ou tous Traicties & Aliances, que serons d'ores en avant, y Comprendrons l'un l'autre de bonne Foy,
Et, s'aucuns Traicties ou Aliances avoient este fais, par avant ces presentes, avec les diz noz Ennemis, ou avec autres, prejudiciables a l'un ou a l'autre de Nous, desmaintenant y Renoncons, & les voulons estre dictez nulles & de nul Effect.
Et toutes ces Choses avons Promis, & Promittions comme dessus, tenir firmes & entieres, sans jamais aler ou venir en aucune Maniere ou contraire.
Et, s'aucuns de Nous, de sa Volente, autrement Rompoit ou Enfraingnoit (que Dieu ne vuoille) le dit Traictie & ceste presente Aliance, Voulons, & Nous plaist, & a chascun de Nous, que les Gens, Vassaulx, Subgez, & Servitours, presens & a venir, de celui qui enfraindra la dicte Paix, ne seront tenus, apres la dicte Infraction, de le Service, mais serviront l'autre des Parties.
Et, en ce Cas, seront Absoilz & Quietes de tous Seremens de Feaultez, & autres, & de toutes Promesses & Obligations de Services, & les quelx, ou dit Cause, desmaintenant, pour lors, Nous en Tenons Quietez, Absolez, & Delivres, sans ce que, pour le Temps avenir, y leur puisse estre impute a charge ou reproche, ne que aucune Chose leve ou puisse estre demandez.
Et, pour greigneur Seurte & Conservation, & a ce que ne doyons avoir aucune Ymagination sur les Officers & Serviteurs l'un de l'autre, avons voulu & ordene que noz plus Principaulx Officers & Serviteurs Jurent, & de fait, en ntre Presence, es Mains du dit Evesque de Leon, ont Jure, tenir de leur Part, & en tant que eulx pourra touchier, les choses devant dictes;
Et especialment que, de tout leur Povoir, ilz nous entretendront ou bonne & vraye Unite & Amour l'un envers l'autre, ne ne feront ou procurreront Chose qui ce doyt Empeschier; mais, se aucuns Empeschemons y apportenoient, Nous advertiront: & de ce, & de toutes les Choses devant dictes, feront leur Loyal Devoir, & en bailleront leur Seelle,
Et mesmement ontce Jure & Promis sur lez Evangiles de Dieu, de la Part de Nous Daulphin,
Nos amez & feaulx,
Messire Jaques de Bourbon Sire de Thury,
Maister Robert le Neaton ntre Chanceler,
Le Viconte de Narbonne,
Le Sire Barbazan,
Le Sire d' Arpason,
Le Sire du Bostage,
Le Sire de Beaunol,
Le Sire de Moutenay,
Le Sire de Gamaches
,
Messire Tanguy de Chastel,
Messire Johan Louvet President de Province,
Guillem d' Anaugout,
Hugnet de Voyers,
Johan du Mesvil,
Pierre Fratier,
Guitard de Bofredont
,
Et Colart de la Bingne,
Et de la Part de Nous Duc de Bourgoigne,
Noz Ames & Feaulx,
Le Conte de Saint Poul,
Messire Johan de Luxembourg,
Messire Archambaut de Foix Seigneur de Novailles,
Le Seigneur Dauthaing
,
Messire Thiebaut Seigneur de Neufchastel,
Messire Johan de Neufchastel, le Seigneur de Montagu,
Messire Johan de la Tremoilles,
Guillaume de Vienne
,
Messire Pierre de Boffremont Grant Prieur de France,
Messire Gauther de Ruppes,
Messire Charles de Leus,
Messire Johan Seigneur de Cottebrune Mareschal de Bourgoigne,
Messire Johan Seigneur de Toulongon,
Messire Renier Pot,
Messire Pierre Seigneur de Gyac,
Messire Anthoine de Thoulongon,
Messire Guillaume de Champdivers,
Philippe Manier
dit Jossequin,
Et Maistre Nicholas Raoulin.
Et outre, pour plus Grant Seurte des Choses dessus dictes, Voulons & Consentons que les Seigneurs du Sang & Lignage de mon dit Seigneur Jurent & Promittent pareillement de Tenir & Garder ceste presente Amitie, Bienvueillance, Union, & Concord, ainsi par entre nous faicte:
Et semblablement les Gens d'Esglise, Nobles, & Gens de Bonnes Villes de noz Paiis & Seigneuries, & de mon dit Seigneur le Roy.
Et, avec ce, Nous sombmettons, & chascun de Nous, pour les Servation & Acomplissement des Choses dessus dictes, a la Cohertion & Contrainte de ntre Mere Saincte Eglise, de ntre Saint Pere le Pape, & de ses Commis & Deputes,
Par les quelx Nous Voulons & Consentons estre contrains, & chascun de Nous, en Droit Foy, a Observer & Acompler les Choses dessus dictes, & chascune d'icelles, par voye d'Excommeniement, Anathematizations, Aggravations, Reaggravations, Interdict en nos Paiis & Terres, & autrement, par la Censure de l'Eglise, le plus avant que faire ce pourra.
En Tesmoing des quelles Choses Nous, & chascune de Nous, avons escript noz Noms, de noz propres Mains, a ces Presentes, & a icelles fait mettre & apposer noz Seaulx.
Donne, au Lieu de notre Convention & Assemble sur le Ponteau, que est a une Lieu de Meleum, ou droit Chemin de Paris, assez prez de Poille le Fort, le Mardi xi. Jour de Juillet, l'An de Grace Mille, Quatrecens, & Dixneuf.
Signee,
Charles, par Monsieur le Daulphin.
J. Campion
.
Item,
Johan, par Monsieur le Duc.
J. Signinat
.
July 14. Letter, in English, of R. Priour, concerning the difficulties made by the French in treating, and of the treaty between the dauphin and the duke of Burgundy. Mante.
O. ix. 779. H. iv. p. iii. 126.
De Fide Francorum in Tractando, & de Alligantia Delphini & Ducis Burgundiae praenotata.
An. 7. H. 5. Ex Bibl. Cot. Caligula D. 5
lowly as y can or may.
And lyke it You for to wete th
blessed be God, and han been many Tymes and ofte with the
that Souverain Lord hath be his Toun of
hopyng full
if th Promesse hadde be perfourmed on the said Frenssh Partie;
Which Promesse was that our Souverain Hymn, and to his Heirs, all that That was contened in the Greet Pees, between Kyng E. and Kyng John of France, the Duchie of Normandie hool, and all That that the Kynge hadde goten on the Frenssh Ground, to Holde all thise Things of God only, and nat of noon Erthly Creature.
And, whanne it was broughte to the Point for to have ben Engrossed, and fullyth to be maad an Ende of, The saide Frenssh Partie hath comen with diverses Demandas and Questions, in Lettyng and Taryyng of that Matere, so ferforthe that, now at this Tyme it, is nat knowen whethir we shall have Werre or Pees.
But, withynne six Dayes aster the Date of this Lettre, y suppose that ther wole be redy Word of Pees or of Werre; Whethir that it be as soone, as that Tyme cometh, y shall certisie You in all haste.
Moreover (Worshipful Master) duryng al this Tyme of Convention betwene our Souvereyn Lord and the Frenssh Partie, the Daulphin and the Duc of Burgoine han had here Place of Convention and Metyng togeder beside Parys; and thaire Counseil han laboured on other Partie, that they have sette hem Tweyne in Reste and in Accorde; and Proclamed in Parys, that noon an so hardy to make noon Querel on eynes other, because of the Name of Burgoignon or Armaignac, nec e Converso.
For which Accord, it is y supposed in the Kynges Host rather Werre than Pees.
Tydyngges as yit, Worshipful Maister, y can Write You no mo; but y Beseche You Recommande me to all my al Maisters ther, and Greteth wel all my Felysship, and J. Larke my good Freend.
And Almyghty God have You in his Kepyng.
Writen at Maunte xiv. day of Juyll.
Your Servant,
R. Priour.
July 14. Treaty of mercantile intercourse with Flanders until All Saints day next. Calais.
O. ix. 779. H. iv. p. iii. 127.
Instrumentum super Continuatione Pacis & Intercursus inter Mercatores Flandriae & Angliae.
An. 7. H. 5. Ex Autogr. Penes Camer.
Haec Indentura seu CEDULA,
Facta Calesii Die Quartadecim Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo nono,
Inter, Egregios, Nobiles, & Circumspectos Viros, Dominum Willielmum Bardolf Militem Locumtenentem Capitanei Calesii, Magistrum Johannem Estcourt in Legibus Bacallarium, Richardum Bokelond Vitelarium Calesii, Ma- gistrum Willielmum Bray Clericum, Johannem Chyrche Locumtenentem Stapulae, & Johannem Pykeryng,
Ambassiatores pro parte Angliae, ex parte un,
Ac, Nobilem, & Circumspectos Viros, Dominum Jacobum Dominum de Capella Militem, Magistros, Simonem de Fourmollos Legum Doctorem, Theodoricum Gherbode, Livinum de Huffle, Balduinum de le Poele, Ancelmum Boucelgier, & Petrum Bye,
Commissarios pro parte Flandriae, parte ex altera,
Pro Reparatione & Reformatione Attemptatorum & Dampnorum, tam per Mare, qum per Terram, hincinde factorum & illatorum, contra formam Sufferentiarum, Securitatum, & Provisionum jamdudum tractatarum, adinvicem & concordatarum, super communi Cursu Mercandisarum inter Angliam & Flandriam, nuperque in Festo Paschae proxim elapso finitarum & expiratarum, necnon pro dictarum Sufferentiarum, Securitatum, & Provisionum Prorogatione, aut rursus seu iterum, & de novo earundem Resumptione & Renovatione, specialiter destinatos,
Testatur quod,
Cum praesens Tractatus jampridem solenniter, & alias, ut decebat per praefatos Ambassiatores & Commissarios inchoatus, & per aliquot Dies, Locis & Temporibus ad hoc communiter captatis, super Praemissis tentus & continuatus,
Propter arduitatem & difficultatem receptionis seu admissionis quorundam Articulorum, per praefatos Ambassiatores pro parte Angliae de novo exhibitorum,
Quos ipsi Ambassiatores pro uberiori concordi Partium praedictarum, ut dicebant, infra caeteros Articulos praedictarum Sufferentiarum, Securitatum, & Provisionum inseri, addi, & contineri desiderabant,
Et de quibus novis Articulis, sicut praemititur, recipiendis, addendis & admittendis, praedicti Commissarii pro parte Flandriae, propter ipsorum Articulorum magnitudinem, Vires Commissionis seu Potestatis ipsorum Commissariorum excedentem, se excusabant,
Perfici & adimpleri, seu ad finem optatum perduci non possit, de praesenti,
Inter praefatos Ambassiatores & Commissarios de ipsorum communi consensu & assensu, virtute Potestatis eis per Dominos suos utriusque Partis attributae, extitit & est APPUNCTUATUM & CONCORDATUM in modum qui sequitur,
Primo (viz.) quod, propter difficultatem & arduitatem praedictas, praesens Negotium, sive praesens Tractatus, ejusque totus Processus, cum suis dependentiis & connexis, continuabitur, & de praesenti continuatur, Die Datae Praesentis Appunctuamenti inantea, usque ad Festum Omnium Sanctorum proxim jam futurum, ad hunc finem; viz.
Quod, tempore interim pendente, tam Excellentissimus Princeps Dominus Rex Angliae per praefatos suos Ambassiatores, aut eorum Nuncium vel Nuncios, qum etiam Illustris Princeps Dominus Dux Burgundiae, Comes Flandriae, per praedictos suos Commissarios, aut eorum Nuncium vel Nuncios, super dictis novis Articulis, admittendis, vel non admittendis, adiri possit & consuli, valeantque ipsorum Dominorum voluntates, Quint decim Die Mensis Octobris proxim jam sequente, super hoc, in dict Vill Calesii, reportari, ad finem procedendi in & super eisdem secundum Voluntatem seu dispositionem concordem Dominorum antedictorum.
Item,
Ut Dampnis, Periculis, & Incommodis, interim & in ulterius tempus occurratur, quae occasione Guerrarum emergunt, tam in corporibus, qum in rebus, & ut mutua Commerciorum vicissitudo inter Angliam & Flandriam, abolim exercitata, non omnino quiescat & depereat, sed resuscitata potius magis magisque vigeat & crescat, utque caeterae Personae, in Sufferentiis, Securitatibus, & Provisionibus antedictis comprehensae, de praesenti Tractatu & Congregatione fructum suis temporibus reportent,
Appunctuatum & Concordatum est quod Sufferentiae, Securitates, & Provisiones, jamdudum inter Partes praedictas super Communi cursu Merchandisarum, Transitu Clericorum & Peregrinorum, ac Negotiatione Piscatorum factae, initae, & concordatae, ac saepius prorogatae, & quae in Festo Paschae ultimo elapso finierunt & expiraverunt, quasque pro hic expressis & repetitis habere volumus, rursus ac iterum, & de novo resuscitentur, renoventur, & resumantur; quae etiam in praesenti Tractatu, & per praesens Appunctuamentum resuscitantur, renovantur, & resumuntur sub eisdem, seu consimilibus, Modo, Form, & Tenore, quibus initae, factae, prorogatae, & observatae fuerunt, aut saltem observari debuerunt, valiturae & duraturae in consimili virtute, robore, & vigore quibus ante jam dictum Festum Paschae valuerunt & viguerunt, hinc seu a Die Datae praesentis Appunctuamenti, usque ad Festum omnium Sanctorum supradictum, non obstante qud Guerrae inter Regna Franciae & Angliae vigeant de praesenti.
Item, Appunctatum & Concordatum est, qud Die Dominic proxim sequenti, quae erit sext decim hujus Mensis Julii, Hor decim ante Meridiem, fient Publicationes, in Villis Calesii & Gravelinghez, Continuationis, ac Sufferentiarum, Securitatum, & Provisionum praedictarum,
Et deinceps, quantocitis commod fieri poterit, in aliis Locis Regni Angliae, & Partium Flandriae, in quibus hujusmodi Publicationes fieri consueverunt:
Quibus Publicationibus factis in Calesio & in Gravelings, Mercatores & alii quicunque, in eisdem Sufferentiis & Securitatibus comprehensi, incontinenti eisdem uti & gaudere poterunt & debebunt, ac ipsos ligabunt & astringent, tam per Terram, qum per Mare, tam in Regno Angliae & aliis Locis dicto Domino Regi Angliae Subditis, qum in Partibus Flandriae quibuscumque.
Item, Appunctatum est qud, dicto Quintodecimo die Mensis Octobris, cum diebus subsequentibus continuatis, Ambassiatores & Commissarii, quos ab utriusque dictarum Partium Dominis ad hoc assumi & destinari continget, simul conveniant in dict Vill Calesii, fideliter afferentes & referentes omnia & singula Documenta & Munimenta, quae in & super Reformatione & Reparatione omnium & singulorum hinc inde Attemptatorum, & praesertim de & super Determinatione Restitutionis Bonorum quorundam Mercatorum, Regni Angliae, & Partium Hyberniae, dudum in Scluse Arrestatorum, ad Valorem decem Milium Librarum, ut dicitur, & eorum quolibet, ipsorum & Partium querelantium sollertiis mediantibus, perquiri continget & haberi:
Et qud circa expeditionem & determinationem finales dictarum Querelarum, de & super Praemissis traditarum & tradendarum, & Processuum eorundem, quantum possibile erit, secundum Casuum exigentias, continu intendent & vacabunt,
Et prim & ante omnia circa Determinationem Arresti supradictorum Bonorum, dudum ut praefertur facti in Scluse, necnon aliarum Causarum, Negotiorum, & Querelarum, quae per Sententias, vel Transactiones, seu Appunctuamenta, vel alia Liquida fore constiterit,
Et de hiis omnibus & singulis debitum & effectuale facient Justitiae in omnibus complemetum; suas Sententias, Ordinationes, seu Appunctuamenta quaevis, ut Querelantes dampnificati Bonorum ab eis ablatorum, seu alis injust detentorum, Restitutionem seu Satisfactionem consequantur, executioni debitae demandando, prout decebit, absque ulteriori Delatione frustratori quacumque,
Prout in quodam Appunctuamento, Die Duodecimo Mensis Octobris, Anno Domini Milesimo, Quadringentesimo, Sextodecimo, Calessi per Ambassiatores utriusque Partium praedictarum, adtunc ibidem personaliter existentes, facto, plenis continetur.
Item, qud omnes & singuli, qui Querelas suas & Petitiones, super Attemptatis, Ablatis, aut injust Detentis, alis tradiderunt, per se, aut suos in hac parte Deputatos, poterunt, & eis licebit, dictas Querelas & Petitiones, dicto Quintodecimo Die Mensis Octobris, & aliis Diebus tunc sequentibus, mutare, & emendare, seu reformare, prout eis videbitur expedire:
Omnesque alii & singuli Dampnificati utriusque Partis, conqueri & agere volentes, poterunt etiam pro tunc suas Petitiones proponere, ac Munimenta, Probationes, & Evidentias quascumque exhibere pro consecutione Restitutionis Dampnorum, eis illatorum, ac Justitiae complementi.
Item, est APPUNCTUATUM & CONCORDATUM qud, in dict prim futur Congregatione, Ambassiatores & Commissarii utriusque Partis, quos ad hoc assumi & destinari contingat, de & super ulteriori Prorogatione praedictarum Sufferentiarum, & Securitatum, & aliarum, quas utiles putaverint, tractabunt (si praedictis Dominis, Regi Angliae & Duci Burgundiae, adtunc placuerit) & super hiis concordare & concludere poterunt, ad Terminum, seu Terminos, de quo, seu de quibus, eis adtunc videbitur expedire:
Et qud dicti Ambassiatores & Commissarii, seu alii loco ipsorum deputandi, Voluntates & Deliberationes dictorum Dominorum suorum, super omnibus & singulis Praemissis, secum tenebuntur reportare, dicto Quintodecimo Die Mensis Octobris, ac Procedendum, Firmandum, Determinandum, & finaliter Concludendum, super omnibus & singulis Reparationibus, Sufferentiis, Provisionibus, & Securitatibus antedictis, prout melis & utilis, pro Cursu & communi Utilitate Mercandisarum praedictarum, expedire videbitur; in omnibus & singulis semper fraude, dolo, & malo ingenio exclusis:
Proviso semper qud, vigore & praetextu Continuationis, Resumptionis, seu Renovationis praedictarum, Excellentissimus Dominus Rex Angliae antedictus nullatenus astringatur, quin sibi liceat, Praemissis non obstantibus, ab eisdem, si Magestati Regiae placuerit, resilire & divertere; ita tamen qud, ex parte ejusdem Regiae Magestatis, per unum Mensem, ante Ingressum alicujus Guerrae Exercendae contra Flandrenses, fiat Praemunitio hujusmodi Discesss sive Divertentiae Capitaneo de Gravelinghez, aut ejus Locumtenenti cuicunque:
Proviso etiam, consimiliter, qud, vigore & praetextu Continuationis, Resumptionis, seu Renovationis, praedictarum, Illustris Dominus Dux Burgundiae, Comes Flandriae praelibatus, nullatinus astringatur, quin sibi liceat, Praemissis non obstantibus, ab eisdem, si sibi placuerit, resilire & divertere; ita tamen qud, ex parte ipsius Domini Ducis, per unum Mensem, ante Ingressum alicujus Guerrae exercendae contra Anglicos, fiat Praemunitio hujusmodi Discesss sive Divertentiae, Nobili & Potenti Domino, Domino Capitaneo Calesii, aut ejus Locumtenenti cuicunque.
In quorum omnium & singulorum Testimonium Commissarii, pro Parte Flandriae supradicti, hanc INDENTURAM, seu CEDULAM, suorum Sigillorum munimine roborrunt.
Actum & Factum Anno, Mense, Die, & Loco supradictis.
Sub Sigillis omnium praedictorum Commissariorum Flandriae, cer rubr expressis, & pendentibus a caudis Pergamenae.
July 19. Power for Richard earl of Warwick, Guaston de Foix, count of Longueville, and four others, to prorogue the truce with France. Mante.
O. ix. 782. H. iv. p. iii. 128.
De Treugis Franciae prorogandis.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 33.
Rex, Carissimo Consanguineo nostro, Ricardo Comiti Warrwicae, ac, Dilectis & Fidelibus suis, Guastoni de Foix Comiti de Longueville, Magistro Johanni Kempe Roffensi Electo Custodi Privati Sigilli nostri, Gilberto Umfraville Chivaler, Willielmo Porter Chivaler, & Magistro Johanni Stafford Legum Doctori, Salutem.
Cm jampridem, inter nostros Commissarios & Deputatos, ac Ambassiatores & Nuncios Consanguinei nostri Franciae, certae fuerint Treugae initae & firmatae, usque ad Vicesimum Nonum Diem instantis Mensis Julii proxim futurum tantummodo duraturae,
Et aliqua Negotia, inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum pertractanda interim, occurrunt, quae citra praedictum vicesimum nonum diem non poterunt, ut creditur, verisimiliter terminari,
Idcirco,
Ad Prorogandum Treugas praedictas, in Tenore & Form quibus jam factae & firmataesunt, cum omnibus suis Clausulis, prout vobis Sex, Quinque, vel Quatuor vestrm, visum fuerit oportunum,
Ac praefatas Treugas, & earum Prorogationem, si vobis expedire videbitur, Proclamari faciendum,
Ac Confirmationem Prorogationis hujusmodi, per nos fiendam, nomine nostro Promittendum,
Caeteraque omnia & singula, in Praemissis vel circa ea oportuna vel necessaria, Excercendi, Faciendi, & Expediendi,
Vobis Sex, Quinque, vel Quatuor vestrm, Tenore Praesentium, speciale Mandatum ac plenam & liberam Concedimus facultatem,
Promittimus insuper, bon fide & in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuo habituros quicquid Vos Sex, Quinque, vel Quatuor vestrm feceritis in Praemissis,
Et, si Treugas praedictas per Vos, ut praemittitur, Prorogari contingat Treugas ipsas, sic Prorogatas, per Literas nostras Confirmabimus, Servabimus, & servari faciemus, perinde ac si per Nos fuissent in propri Person Prorogatae.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante xix die Julii.
Per ipsum Regem.
July 20. Extract from the treaty between the dauphin and the duke of Burgundy, attested by the French K. Paris.
O. ix. 783. H. iv. p. iii. 128.
Extractus Literarum Alligantiae, factae inter Delphinum & Ducem Burgundiae.
An. 7. H. 5. Ex Bibl Cot. Tiberius B. 12 Fol. 138. B.
Karolus
, Dei Grati, Francorum Rex, universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Notum facimus qud Nos, de Registeriis Parliamenti Curiae, extrahi fecimus quasdam Literas, in eadem Curia, Die Vicesima Julii, Anno Domini Milesimo, Quadringentesimo, Decimo Nono, Lectas & Publicatas,
Quarum Tenor talis est,
Charles, Filz du Roy de France, Daulphyn de Viennoiz, Duc de Beroy, & de Touraine, & Conte de Poitou, & Johan Duc de Burgoigne, Conte de Flandres, d'Artois, & de Burgoigne, Palatin, Seigneur de Salins & de Malines, a tous ceulx, qui ces Presentes Lettres verront, Salut.
Come, a l'Occasion des Grans Divisions, &c. prout supra in Literis Alligantiarum Dat. 11. Die Jul.
In cujus Extracts Testimonium Praesentibus Literis nostrum jussimus apponi Sigillum.
Dat. Extractus hujusmodi Parisius in Parliamento nostro Vicesima Die Julii Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Vicesimo, & Regni nostri Quadragesimo.
July 22. Safe conduct for Reginald Pot, Anthony Thoulinjou, Henry Goedhals, dean of Liege, and Guido Geluner, French ambassadors, to come to Mante. Mante.
O. ix. 783. H. iv. p. iii. 128.
Pro Consiliariis Regis Franciae.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 32.
Rex, per Literas suas Patentes, usque vicesimum nonum diem Julii proxim futurum inclusiv duraturas, suscepit in salvum &c. Reginaldum Pot Militem, Anthonium Thoulinjon Militem, Magistrum Henricum Goedhals Decanum du Liege, & Magistrum Guidonem Geluner, Consiliarios Consanguinei nostri Franciae, usque & in Villam Regis de Mante, cum Quinquaginta Personis in Comitiva sua, vel infra, & totidem Equis, Armatis vel non Armatis, Equestr vel Pedestr, tam per Diem, qum per Noctem, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu Regis, un cum Auro, Argento, Manticis, Jocalibus, & aliis Bonis suis quibuscumque, Insimul vel per Partes, veniendo, ibidem morando, & perhendinando, & exind salv & secur redeundo, non obstante Marqua, Contromarqua, Reprisalia, seu alia Causa quaecumque;
Proviso semper qud ipsi quicquam &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante vicesimo secundo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 22. The commonalty of Bayonne to the K. of England. The K. of Castile has equipped a fleet to convey Scots to the assistance of the French, and intends to besiege Bayonne. Bayonne.
O. ix. 783. H. iv. p. iii. 128.
De Armata in Succursum Dalphini destinata.
A, Tresexcellent, Treshaut, & ntre Tresredoute Prince & Tressoverein Seigneur le Roy d'Angleterre & de France, & Duc de Guienne.
An
. 7. H. 5. Pell.
Tresexcellent Treshault & notre Tresredoute Prince & Tressouvereign Seigneur
,
Treshumblement Nous Recomandons a vtre Royal Mageste.
A laquelle Pleyse savoir que hun ntre Balener Arme a pris hun Clerc & Escrivein du Roy de Castele, & de sa armee; qui a empris a fere contre Vous & contre touz les Vostres.
Ovecque lequel Clerc avons troube le Ordenance de le dicte Armee, c'estassavoir, Que le dit Roy de Castele, Arme xl. Nefs, & a Mande az Geans d'icelles que a my tout debot a Bele Ysle,
Et illuecques demourent Diz Jours, & Recevent dedans lez Geans qui vtre Adversaire de France & le Dausin leur remetra; e de illuecque enfore fassent Guerre Mortal.
Et s'n alent en Escossi, & illuecques recevent dedens leur Nefs tous lez Geans d'Aarmes, qui dedans voudront Entrer & alent en France contre Vous.
Et ne fassent Guerre ni Domage a le Terre du Duc de Borgoigne, pour Mandament que vtre Adversaire ni le Daufin leur fassent.
Et, en otre, sumez Avisez & Enformes plenement que le dit Roy de Castele est en Prepous de metre le Siege en ceste vtre Citee: Et a Ordene de a taler & mettre a fut lez Heritages & tout le Paiis adjacent; & sur le tout Vous Pleyse avoir bon Aviz & Conseil:
Et Nous tremetoms devers vtre Lieutenant & Conseil d'Angleterre lez Escriptures & Ordenances du dit Roy de Castele, touchantes le surdicte Armee & Guerre, aussi que yls Vous avisent & fasent aucune bone Provision contre le dicte Armee & Emprise.
Ni Vous ausoms Escrire plus largemant, doubtant que par voz Enemiz notre Present Lettre soit Prise: ni Seeller de ntre Grant Seel, come avoms Acostume; mas d'une ntre Previpse, a fin que ntre Present Lettre soit Portee plus Segretemant.
Et de voz Estez & Sainte (Lezquels Pleyse a Dieux que soient vous) Pleyse a vtre dicte Royal Majeste Nous Certifier, le quele Dieux, pour sa Marci, Mantinge en tresbone Prosperite.
Escriptes en vtre Citee de Baione le xxii. Jour de Juillet.
Les touz votres treshumblez Ligez & Foyalx Subgiz,
Mere, Esclevins, Jurez, Cent Pars, & Communite
de vtre Citee de Baione,
July 28. The sheriffs of London, York, and 12 others are ordered to publish the treaty for a mercantile intercourse with Flanders. Westm.
O. ix. 784. H. iv. p. iii. 128.
De Proclamatione Intercursus Flandriae.
An. 7. H. 5. Claus. 7. H. 5. m. 12. dors.
Rex, Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Cm, inter Ambassiatores nostros pro Parte nostra Angliae, & Commissarios pro Parte Flandriae, quartodecimo die Julii ultim praeterito, Appunctuatum sit & Concordatum qud Sufferentiae, Securitates, & Provisiones,
Jamdudum inter Partes praedictas, super Communi Cursu Mercandisarum, Transitu Clericorum & Peregrinorum, ac Negotiatione Piscatorum, factae, initae, & concordatae, ac saepius Prorogatae, & quae in Festo Paschae ultim elapso finierunt & expiraverunt, quasque iidem Ambassiatores & Commissarii pro hic expressis & repetitis habere volunt,
Rursus, ac iterum, & de novo Resuscitentur, Renoventur, & Resumantur,
Quae etiam in eorum Tractatu, & per praedictum Appunctuamentum, Resuscitantur, Renovantur, & Resumuntur, sub eisdem, seu consimilibus, Modo, Form, & Tenore, quibus Initae, factae, prorogatae, & observatae fuerunt, aut saltem observari debuerunt, valiturae & duraturae, in Consimili Virtute, Robore, & Vigore, quibus ante dictum Festum Paschae Valuerunt & Viguerunt, de hinc seu a dicto Quartodecimo Die Julii usque ad Festum Omnium Sanctorum proxim jam futurum, non obstante qud Guerrae inter Regna Franciae & Angliae vigeant de praesenti,
Et, quia Appunctuamentum & Concordiam praedicta ad Notitiam omnium & singulorum Ligeorum nostrorum, quorum interest, festinanter deduci volumus, Vobis Praecipimus, firmiter Injungentes, qud statim, visis Praesentibus, dicta Appunctuamentum & Concordiam in singulis Locis Civitatis praedictae, & Suburbiorium ejusdem, ubi expediens fuerit & necesse, public Proclamari, & ea, sic Proclamata, juxta vim, formam, & effectum eorumdem, firmiter & inviolabiliter observari & teneri faciatis, nisi interim aliter duxerimus ordinandum;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Johanne Duce Bedfordiae, Custode Angliae, apud Westm. vicesimo octavo die Julii.
Per Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecom. Eborum,
Vicecom, Villae Novi Castri super Tynam.
Vicecom. Lincoln.
Vicecom. Norff. & Suff.
Vicecom. Kanc.
Vicecom. Somers. & Dors.
Vicecom. Surr. & Sussex.
Vicecom. Sutht.
Vicecom. Devon
.
Vicecom. Cornub.
Vicecom. Villae Bristoll.
Cancellar. in Com. Palatino Lancastr.
Carissimo Fratri Regis
Humfredo Duci Gloucestriae, Constabulario Castri Regis Dovorriae ac Custodi Quinque Portuum suorum, vel ejus Locumtenenti.