BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: October 1419

Pages 800-809

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

October 1419

Syllabus Entry Foedera Text
Oct. 4. Safe conduct for Henry de Chanffour, esquire, and George d'Ostende, secretary of the duke of Burgundy. Gisors Castle.
O. ix. 800. H. iv. p. iii. 135.
Pro Secretario Ducis Burgundiae.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 17.
Rex, per Literas suas Patentes, per Quatuordecim Dies proximò futuros duraturas, suscepit in salvum &c. Henricum de Chauffour, Armigerum, & Magistrum Georgium d'Ostende, Secretarium, Ducis Burgundiae, usque Praesentiam Regis, cum Duodecim Personis, Armatis vel non Armatis, ac Duodecim Equis in Comitiva sua, unà cum Libris, Literis, Manticis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis, tam per Diem, quàm per Noctem, veniendo, ibidem morando, & exinde salvò & securè redeundo;
Proviso semper quòd praedicti Henricus & Georgius ac Personae praedictae quicquam &c. quódque ips nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Gisors iv. die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 1. Safe conduct for Ivo de Kemayon going to the marshal de Boursiquant in England. Gisors Castle.
O. ix. 801. H. iv. p. iii. 135.
Pro Ivone de Kemayon, ad praesentiam Marescalli de Boursiquant
An. 7. H. 5. Ibid. m. 16.
Rex, per Literas suas Patentes, per Duos Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum &c. Ivonem de Kemayon, in Regnum Regis Angliae, ad Praesentiam Marescalli de Boursiguant transeundo, ibidem morando, & exinde ad Partes suas proprias redeundo;
Proviso semper quòd ipse quicquam &c. quòdque ipse nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum praedictum Primo Die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 1. The K. desires the bp. of Durham, chancellor, to see to the safe keeping of the dukes of Orleans and Bourbon and the other French prisoners. Gisors.
O. ix. 801. H. iv. p. iii. 135.
Super Custodia Ducum de Borbon & de Orleans de maxima cura adhibenda.
An. 7. H. 5. Penes Cler. Pell.
Worshypfull Fader in God, Right Trusty and Wellbeloved, We Greet You Well
.
And We Wol, and Pray Yow, And also Charge Yow, that, as We Trust unto Yow, And as ye Loke to have our good Lordship, ye see and Ordeyne that good Heed be taken unto the seure Keping of our Frensh Prisonners withynne our Reaume of England; And in especial of the Duc of Orleins, And after to the Ducs of Borbon:
For their Eschaping, And Principally the saide Duc of Orliens, might never have been so harmful ner prejudicial unto Us, as hit might be Now, if any of Them Escaped, and Namely the saide Duc of Orliens; whiche God Forbede.
And therefor, as We Trust, you seeth that Robert Waterton, for no Trust, faire Speche, ner Promesses that might be Maad unto Hym, ner for noon other manner Cause, be so Blynded by the saide Duc, that he bee the more Recheles of his Kepyng; but that, in Eschuying of alle Perils that may falle, he take as good Heed unto the seure Kepyng of his Personne as is possible.
And Enquireth if Robert of Waterton use any Recheles Governance about the Kepyng of the saide Duc, and Writeth to Hym thereof, that hit be Amendid.
And God have You in his Keping.
Yeven, under oure Signet, at oure Town of Gizors, the Furst Day of October.
To the Worshipfull Fader in God, our Right Trusty and Welbeloved, the Bishop of Duresme, our Chancellor of England.
Oct. 4. Restitution of the temporalities to Hugh Desionquiers, governor of the Lazar house at Gournay. Gisors Castle.
O. ix. 802. H. iv. p. iii. 135.
De Restitutione Temporalium.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut Divinum Servitium, ac alia Pietatis Opera (quae in Domo Lazarorum seu Infirmorum de Gournay fieri debeant) plus solito accrescant, & ibidem laudabiliùs manuteneantur & sustineantur,
Concessimus, dilecto Nobis, Hugoni Desionquiers Capellano, Gubernatori seu Ministratori Domûs praedictae, omnia Temporalia, eidem Domui, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentia sive spectantia,
Et ulterius, de uberiori Gratia nostra, Concessimus eidem Hugoni omnia & singula Arreragia Temporalium praedictorum, nobis qualitercumque debita seu pertinentia,
Habenda, in Sustentationem Divini Servitii, & aliorum Pietatis Operum praedictorum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Gisors quarto die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 7. Safe conduct for John de Sauls, lord of Courtinron, Andrew de Valins, Imbert des Champs, and Regimand Marc, burgesses of Paris, going to the duke of Burgundy. Gisors Castle.
O. ix. 802. H. iv. p. iii. 135.
De salvo Conductu pro Burgensibus Parisius.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 80.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Mensem proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Johannem de Sauls Dominum de Courtinron, & Andream de Valins, Milites, Imbertum des Champs, & Regimundum Marc, Burgenses Parisius, penes Praesentiam Consanguinei Regis Ducis Burgundiae, cum Quadraginta Personis, Armatis, vel non Armatis, ac Quadraginta Equis in Comitiva sua, insimul, vel per partes, tàm per Diem, quàm per Noctem, per omnia & singula Dominia & Potestates Reges, unà cum Libris, Literis, Manticis, Bagis, Bonis, Jocalibus, Auro, Argento, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, salvò & securè transeundo, ibidem morando & perhendinando, & exinde ad Propria redeundo;
Proviso semper quòd praedicti, Johannes, Andreas, Imbertus, & Reymundus, ac Personae praedictae, quicquam &c. quodque ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Gisors septimo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 7. Safe conduct for the lords of Cellanova, lord of Luriac, and John de Guiginis, lord of Dynoua, to go to Pontoise. Gisors Castle.
O. ix. 802. H. iv. p. iiii. 135.
Pro Dominis, de Luriaco, & de Dynoua.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 16.
Rex, per Literas suas Patentes, per Sex Septimanas proximò futuras duraturas, suscepit in salvum &c. Dominum de Cellanova Dominum de Luriaco, & Johannem de Guigimis Dominum de Dynoua, usque Villam Regis de Pontopse, cum Trescentis Personis, Armatis, vel non Armatis, ac totidem Equis, vel infra, & abinde usque Praesentiam Regis, ubicumque fuerit, cum Sexaginta Personis, Armatis, vel non Armatis, ac totidem Equis, vel infra, in Comitiva sua, tam per Diem, quàm per Noctem, unà cum Libris, Literis, Manticis, Bagis, Auro, Argento, Jocalibus, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria salvo & securè redeundo;
Proviso semper quòd praedicti Domini ac Personae praedictae quicquam &c. quódque ipsi nullum Castrum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Gisors septimo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 9. Safe conduct for the bp. of Arras, Gilbert de Lanvoy, captain of Sluys, and three other ambassadors of the duke of Burgundy. Mante.
O. ix. 803. H. iv. p. iii. 135.
Pro Episcopo d'Arras & aliis Nunciis Ducis Burgundiae.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 15.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum Diem Novembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Venerabilem Patrem, Episcopum d'Arras, Gilbertum de Lauvoy Magistrum Capitaneum de l'Escluse, & Magistrum Simonem de Formelles, Consiliarios Consanguinei Regis Ducis Burgundiae, ac Henricum Chauffour, Armigerum, & Magistrum Georgium d'Ostende, Secretarium, ejusdem Consanguinei Regis, usque Praesentiam Regis cum Sexaginta Personis in Comitiva sua, Armatis, vel non Armatis, ac cum Equis, Rebus, Bonis, Jocalibus, Libris, Literis, Manticis, Cariagiis, & Hernesiis suis quibuscumque, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & abinde ad partes suas proprias salvò & securè redeundo;
Proviso semper quod ipsi quicquam &c. & quod ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante ix. die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 9. Safe conduct for 40 French persons sent by the K. of France. Mante.
O. ix. 803. H. iv. p. iii. 135.
Pro Gentibus Consanguinei Franciae.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque primum diem Novembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Quadraginta Personas, vel infra (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) quas Consanguineus Regis Franciae mittere voluerit usque Praesentiam Regis, Armatas, vel non Armatas, cum Bonis, Rebus, Jocalibus, Libris, Literis, Manticis, Cariagiis, & Hernesiis suis quibuscumque, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & abindè salvò & securè redeundo;
Proviso semper quod ipsi quicquam &c. quodque ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante ix. die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 11. Safe conduct for William de Chamdivers, chamberlain of the duke of Burgundy. Gisors Castle.
O. ix. 803. H. iv. p. iii. 135.
Pro Camerario Ducis Burgundiae.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 14.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Octavum diem Novembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Guillielmum de Chamdivers Militem, Camerarium Consanguinei Regis Ducis Burgundiae, usque Praesentiam Regis cum Viginti & Quatuor Personis in Comitiva sua, vel infra, ac cum Equis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis, veniendo, ibidem morando, & exinde ad Partes Flandriae, per omnia Dominia, Terras, & Potestatem Regis, transeundo;
Proviso semper quod ipse quicquam &c. & quod ipse nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Gisors xi. die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 12. Congé d'élire to the prior and convent of Carlisle to elect a bp. on the death of William de Strikeland. Mante.
O. ix. 804. H. iv. p. ix. 135.
De Licentia eligendi.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 15.
Rex, dilectis sibi in Cristo, Priori & Conventui Ecclesiae Cathedralis Karlionensis Salutem,
Ex parte vestra Nobis est humiliter supplicatum ut,
Cùm Ecclesia vestra praedicta, per Mortem, bonae memoriae, Domini Willielmi de Strikeland, ultimi Episcopi Loci illius, Pastoris sit solatio destituta,
Alium vobis Eligendi, in Episcopum & Pastorem ejusdem Ecclesiae, Licentiam concedere dignaremur,
Nos (Precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati) Licentiam illam vobis, Tenore Praesentium, duximus Concedendam,
Mandantes quod talem vobis eligatis in Episcopum & Pastorem, qui Deo Devotus, Ecclesiae vestrae praedictae Necessarius, Nobisque & Regno nostro Utilis & Fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante xii. die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 12. Commission to sir William Bardolf, lieutenant of Calais, and others to treat for a truce and mercantile intercourse with Philip, son and heir of John late duke of Burgundy. Westm.
O. ix. 804. H. iv. p. iii. 136.
De Tractando super Intercursu Flandriae.
An. 7. H. 5. Franc. 7. H. 5. m. 5.
Rex, dilecto & fideli suo, Willielmo Bardolf Chivaler Locumtenenti Villae nostrae Calesii, ac, dilectis sibi, Magistro David Pryce in Legibus Licentiato, Magistro Willielmo Bray Bacallario in Legibus formato, Johanni Chirche Locumtenenti Majoris Stapulae Calesii, Richardo Bokelond, Vitellario Calesii, & Johanni Pykering, Salutem.
Sciatis quod,
Cùm certae Treugae sive Guerrarum Abstinentiae,
Quae nuper inter Nos, ex unâ, &, inclitae memoriae, Johannem, nuper Ducem Burgundiae, Carissimum Consanguineum nostrum, parte ex alterâ,
Necnon certae Securitates generales pro Mercatoribus, Piscatoribus, & Peregrinis, tam Regni nostri Angliae, quàm Patriae sive Comitatûs Flandriae, & generaliter pro omnibus Merchandisis hinc inde faciendis,
Per certos Commissarios nostros sive Deputatos & Commissarios dicti Johannis nuper Ducis Burgundiae Captae, tractatae, conclusae fuerint, & firmatae,
Usque ad Festum Omnium Sanctorum proximò jam futurum duraturae,
Prout ex Tenore Appunctuamenti inde confecti pleniùs continetur,
Nos igitur,
Bonum Pacis, Quietis, & Concordiae hujusmodi sinceris affectibus desiderantes,
De vestris fidelitate probata & circumspectione provida plurimùm confidentes,
Vos Sex Facimus, Constituimus, & Ordinamus nostros Commissarios, Deputatos, Factores, Procuratoresque, ac Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes vobis, & Tribus vestrûm (quorum alterum vestrûm vos, praefati David & Willielme Bray, unum esse volumus) Potestatem generalem & plenariam, ac Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, sive Nunciis, Carissimi Consanguinei nostri, Philippi Primogeniti & Haeredis praefati nuper Ducis Burgundiae, seu aliis quibuscumque, pro Patria sive Comitatu Flandriae supradictae ad hoc sufficiens Mandatum ac legitimam Potestatem sufficientem in hac parte habentibus, super Treugis, & Guerrarum Abstinentiis, Securitatibusque, & aliis Rebus ac Materiis de novo occurrentibus & emergentibus, Tractandi, Conferendi, Concordandi, Concludendi, & Appunctuandi,
Dictásque Treugas, Guerrarum Abstinentias, & Securitates, ad Terras, Dominia, & Loca alia, tam ipsius Philippi, quàm Nostra, Commutandi, Prorogandi, Prolongandi, & Extendendi, necnon Resumendi, & Renovandi,
Et praesertim quascumque Captivitates injuriosas Subditorum nostrorum & Ligeorum quorumcumque, ac Captiones injustas sive Depraedationes Merchandi- sarum, Rerum, & Bonorum suorum, necnon alia Dampna & praejudicia, tamipersonis, quàm Rebus, eorumdem Ligeorum & Subditorum nostrorum quorumcumque, citra & ultra Mare, ubilibet existentium & constitutorum, per modum Piratiae, seu aliàs qualitercumque, per Subditos modernos praefati Philippi ac Subditos praefati nuper Ducis Burgundiae, durantibus Treugis & Guerrarum Abstinentiis quibuscumque in hac parte initis & captis, quomodocunque facta, illata, & perpetrata, debitè reparari, restaurari, resarciri, & reformari, alioquin verum & legittimum Interesse praedictorum Captivatorum & Injuriatorum, necnon verum Valorem sive Aestimationem praedictorum Merchandisarum, Rerum, & Bonorum, unà cum Dampnis & Expensis, in hac parte contingentibus, Petendi, Exigendi, & cum effectu Obtinendi,
Et consimiliter, è converso, si hujusmodi Captivitates injuriosae, aut Depraedationes, sive Captiones, aut alia Dampna & Praejudicia, ex Parte Ligeorum & Subditorum nostrorum quorumcumque, ubilibet existentium, durantibus Treugis sive Guerrarum Abstinentiis praedictis, perpetrata seu illata fuisse aut esse Reperientur, eas & ea conformiter Reparandi, & Reformandi, &, si expediens visum fuerit aut opportunum, pro hujusmodi Reparamentis & Reformationibus, ex parte dictorum Subditorum nostrorum fiendis, cum Partibus adversis Paciscendi, Transigendi, Conveniendi, & amicabiliter Componendi,
Ac omnia & singula, quae, ut praemittitur, Tractata, Commutata, Prorogata, Resumpta, & Renovata, Concordata, Conclusa, & Appunctuata fuerint, cum omni Securitate, debita & honesta, Nomine nostro Firmandi, ac sufficientes Securitates, Obligationes, & Cautiones, tam Reales, quàm Personales, pro Nobis & Nomine nostro, super hiis Faciendi, & Promittendo quod Tractata, Conclusa, Concordata, vel Appunctuata hujusmodi Rata habebimus & Grata, nec aliquid Procurabimus aut faciemus per quod Tractata, Conclusa, Concordata, vel Appunctuata hujusmodi effectu debito frustrari poterunt aut quomodolibet impediri,
Securitates, insuper, Obligationes, & Cautiones consimiles ab eodem Philippo, seu ipsius in hac parte Commissariis sive Deputatis, Petendi, Exigendi, Stipulandi & Recipiendi,
Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis, aut aliquo Praemissorum, & circa ea, seu eorum aliquod, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas Negotiorum hujusmodi, de sui natura & consuetudine, exigit & requirit, etiam si talia sint quae Mandatum magis exigant speciale,
Committentes Vobis & Tribus vestrûm (quorum alterum vestrûm vos, praefati David & Willielme Bray, unum esse volumus) circa Praemissa omnia & singula, unà cum eorum Incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis, plenariè expedienda, Vices nostras,
Promittentes insuper, ex superhabundanti, bonâ fide, & verbo regio, Nos Ratum, & Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per vos, aut Tres vestrûm (quorum alterum vestrûm vos, praefati David & Willielme Bray, unum esse volumus) Actum, Gestum, Tractatum, Conclusum, Concordatum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus &c.
Dat. in Palatio Regis apud Westmonasterium xii. die Octobris.
Per ipsum Regem
Oct. 14. Safe conduct for Henry de Chanffour and George d'Ostende, envoys from the duke of Burgundy. Mante.
O. ix. 805. H. iv. p. iii. 136.
Pro Secretario Ducis Burgundiae.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 14.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum omnium Sanctorum proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Henrici de Chaffour, Armigerum, & Magistrum Georgium d'Ostende, Secretarium, Consanguinei Regis Ducis Burgundiae, in Villa Regis de Mante ad praesens existentes, ab inde usque Civitatem Parisius, cum Duodecim Personis, Armatis vel non Armatis, ac Duodecim Equis in Comitiva sua, unà cum Libris, Literis, Manticis, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis, transeundo, & exinde usque Praesentiam Regis salvò & securè redeundo;
Proviso semper quod ipsi quicquam &c. quodque ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante xiv. die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 17. Safe conduct for sir John de Saulx, lord de Courtiron, Andrew de Vallins, and seven other persons sent to the K. by the duke of Burgundy. Mante.
O. ix. 806. H. iv. p. iii. 136.
Pro certis Personis ad Ducem Burgundiae transituris.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 12.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Sextum diem Novembris proximò futurum inclusivè duraturas, suscepit in salvum &c. Dominum Johannem de Saulx Militem, Dominum de Courtiron, Andream de Vallins Militem, Magistrum Johannem Milet, Magistrum Johanem Doule, Hugonem Rapiont, Ymbertum de Campis, Petrum Corderii, Nicholaum de Vanbusset, & Reymundum Marc, usque Praesentiam Regis, cum Centum Personis in Comitiva sua, vel infra, Armatis, vel non Armatis, ac cum Equis, Bonis, Rebus, Libris, Literis, Manticis, & Jocalibus suis veniendo, & abinde ad Consanguineum Regis Ducem Burgundiae transeundo, & deinde ad Praesentiam Regis praedictam reveniendo, ac demum usque Civitatem Parisius salvò & securè redeundo;
Proviso semper quod ipsi quicquam &c. & quod ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante xvii die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 16. Answer given by Philip Morgan, on behalf of the K., to Henry Grenefielde, papal prothonotary, concerning the prospect of peace; the K., is unable to alter, without the consent of the three estates of the realm, certain statutes of which the pope complains. Mante.
O. ix. 806. H. iv. p. iii. 136.
Super Pace, & Statuto in Anglia, Ecclesiae Romanae praejudicativo, Responsio ad Papae Nuncium.
Ista Responsio erat data, Magistro Henrico Grenefelde Prothonotario, per Magistrum Philippum Morgan, in Die Sancti Michaelis in Monte Tumba (viz. xvi. die Octobris) apud Mante, de Mandato Domini Regis, in Praesentia ejusdem Domini Regis, & Ducis Gloucestriae, Hugonis Fitz Hugh Camerarii, & Walteri Hungerford, Senescalli Hospitii, & Magistri Johannis Kempe Electi Roffensis & Custodis Privati Sigilli, Anno Dimini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo Nono, Et Anno Regni Regis Henrici Quinti Septimo.
An
. 7. H. 5. Ex Bibl Cot. Tiberius B. 6. Fol. 9. B.
Et Primo, quoad Pacem, ad quam exhortandam, de Mandato Sanctissimi Domini nostri, venit praedictus Nuncius egregius, pro cujus Transmissione & benigna Paterna Affectione, qua indies ejus Paternitas Dominum nostrum Metuendissimum Favoribus prosequitur gratiosis, Celsitudo Regia eidem Sanctitati ex Cordis Regii integritate, velud suus Devotissimus Filius, Gratias agit multiplices:
Et, quanta Mentis Devotione, Operùmque sollicitudine, ad praemissam Pacem procurandam Regia Celsitudo extiterat, prosundi Ingenii vir Magister Ricardus Flemmyng, Sacrae Theologiae Doctor, Orator Regius, & de Praemissis sufficienter instructus, Dominum nostrum Sanctissimum pleniùs informabit:
Et quid hactenus profuerunt Adversariorum Tractatus varii, praeteritus declaravit eventus:
Et, si quid imposterum, succursu Temporum, circa Pacem contigerit ordinari, Serenitas Regia Dominum nostrum Sanctissimum de occurrentibus, seu juxta occurrentia, certificabit confidenter.
Asseruit praefatus Nuncius quoddam fore Statutum, ab olim in Anglia ordinatum, Romanae Ecclesiae & Domino nostro Papae praejudicativum; quare per praedictum Nuncium egregium fuerat humiliter supplicatum, quod dig- naretur Regia Celsitudo dictum Statutum interpretari, tollere, aut modificare.
Pro cujus Negotii expeditione est Menti tenendum, quod, per Biennium continuum, & ultra, Metuendissimus Dominus noster Rex in Regno suo Franciae, ad Jura sua Haereditaria recuperanda, extiterat, prout est de praesenti notoriè occupatus; quorum Partem non modicam Divina Clementia suae subjecit Ditioni; ob quorum etiam ulteriorem recuperationem Jurium nonnullos Campos tenet expansos; Ita quod Materiae propositae, prout ipsius gravitas expostulat, non possit latiùs intendere & vacare Regia Celsitudo ut optat:
Quia ergo de praesenti Locus & Tempus non patiuntur ulterius deliberandi Consilium, Ecce! Responsionem ad Petita, ad Credentiam;
Est verum, quod Statutum, de quo fit Sermo, nusquam fuerat ordinatum temporibus Metuendissimi Domini nostri Moderni, nec etiam inclitae Recordationis Genitoris sui; sed retrò Principes Angliae Reges, Ipsius Domini nostri Progenitores illustres, dictum Statutum Regni in Parliamento solenni sanxierunt & stabiliverunt:
Solus ergo Dominus noster Rex Metuendissimus dictum Statutum vel etiam, aliud quodcunque Statutum, Personam suam Regiam tangens immediatè,
Obstante Juramento quo in sua Coronatione astringitur, prout omnes & singuli sui Progenitores, Angliae Reges illustres, successivis ipsorum Temporibus, simili in suis Coronationibus astringebantur Juramento,
Non posset, etsi vellet, sine Consensu Trium Statuum praedictorum in Parliamento, ut praemittitur, solenni, interpretari, tollere, aut modificare:
Quare, Praemissis omnibus & singulis debitè, ut decet, consideratis, pro constanti tenet Regia Celsitudo quod, cùm per Oratorem suum Sanctitas Domini Domini nostri Papae fuerit pleniùs informata, de istâ veridicâ praesenti Responsione meritò contentabitur.
Oct. 18. The custody of the temporalities of the see of Worcester, vacant by the death of Thomas Peverell, is committed to David Pryse, canon of Lincoln, and William Hertland. Westm.
O. ix. 807. H. iv. p. iii. 137.
De Custodia Temporalium Episcopatus Wygorniae commissa.
An. 7. H. 5. Pat. 7. H. 5. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod,
Per Manucaptionem Thomae Guynne de Londonia, & Ricardi Trohaites de Comitatu Wygorniae,
Commisimus Magistro David Pryse, Canonico Ecclesiae Cathedralis Lincolniae, & Willielmo Hertlond Custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Wygorniae,
Nuper per Mortem, Venerabilis Patris, Thomae Peverell, nuper Episcopi Loci illius, vacantis, & in manu nostra ex causa praedicta existentium,
Habenda, à Festo Sancti Michaelis, ultimò praeterito, usque ad Diem Confectionis Praesentium,
Reddendo nobis, pro Custodia praedicta, Quadraginta Marcas tantum, ad Scaccarium nostrum, ad Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futurum.
In cujus &c.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium xviii die Octobris.
Per Billam Willielmi Kynwolmersh Deputati Thesaurarii Angliae.
Oct. 18. Restitution of the temporalities to Philip Morgan, bp. of Worcester. Westm.
O. ix. 808. H. iv. p. iii. 137.
De Temporalibus Episcopatus Wygorniae liberandis.
An. 7. H. 5. Pat. 7. H. 5. m. 18.
Rex Escaetori suo in Comitatu Wygorniae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesia Cathedrali Wygorniae per Mortem, bonae memoriae, Thomae ultimi Episcopi Loci illius, eidem Ecclesiae de Persona, dilecti nobis in Christo, Philippi Morgan utriusque Juris Doctoris providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini summi Pontificis, nobis inde directas, Nobis constat,
Nos (certis de causis nos ad praesens intimè moventibus) de Gratia nostra speciali, tam Renunciationem omnium & singulorum verborum, in dictis Literis Bullatis contentorum, Nobis & Coronae nostrae praejudicialium, quàm Fidelitatem ipsius Episcopi, Nobis in hac parte debitam, usque ad Festum Purificationis beatae Mariae proximò futurum Respectuavimus, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quod eidem Episcopo Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Johanne Duce Bedfordiae, Custode Angliae apud Westmonasterium decimo Octavo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet.
Escaetori suo in Com. Warr.
Escaetori suo in Com. Glouc. ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus.
Escaetori suo in Com. Midds
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Oct. 27. Further respite until S. Andrew's day for absentees holding benefices in Normandy. Mante.
O. ix. 808. H. iv. p. iii. 137.
De Residentiis Respectuandis.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 9. dors.
Rex, Venerabili in Christo Patri, L. Archiepiscopo Rothomagensi seu ejus Vicario Generali, ipso Archiepiscopo in Remotis agente, Salutem.
Cùm nuper, quibusdam certis & Notabilibus de Causis, Nos specialiter moventibus, & ad Supplicationem Supponentium, Nationis Normanniae, in celebri universitate Parisiensi Studentium, ipsos vel alios quoscumque Beneficiatos, de praesenti absentes, ad Residendum super Beneficiis suis infra Ducatum nostrum praedictum, aut alia Loca Nobis subdita, usque Festum omnium Sanctorum proximò futurum, de Gratia nostra speciali, Respectuaverimus,
Et vobis Mandaverimus quatenus de Processibus, contra eos aut eorum aliquem, pro Residentiâ super Beneficiis suis hujusmodi faciendâ, factis & inchoatis, usque Festum praedictum Supersederetis, & Processus illos in Statu quo tunc fuerunt usque idem Festum Continuaretis & Prorogaretis, Mandato nostro, prius inde vobis directo, non obstante,
Nos tamen, ex habundanti Gratia nostra, praefatos Absentes, ad Residiendum super Beneficiis suis praedictis, usque Festum Sancti Andreae proximò futurum Respectuaverimus, Mandantes vobis quod Processibus praedictis, contra eos, ut praemittitur, factis & inchoatis usque dictum Festum Sancti Andreae Supersedeatis, & eosdem Continuetis & Prorogetis.
Teste Rege apud Villam de Mante xxvii die Octobris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Constantiensis, Sede ibidem vacante.
Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Bajocensis, Sede &c.
Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Lexovien, Sede &c.
Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Ebroicensis, Sede &c.
Venerabili in Christo Patri Episcopo Abrincensi, seu ejus Vicario Generali, ipso Episcopo in Remotis agente &c.
Venerabili in Christo Patri Episcopo Sagiensi.
Oct. 29. Grant of three annual fairs to the inhabitants of Gisors. Mante.
O. ix. 809. H. iv. p. iii. 137.
Pro Villa de Gisors.
An. 7. H. 5. Norm. 7. H. 5. p. 2. m. 22.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus, &, Tenore Praesentium, Confirmavimus, Dilectis Nobis, Burgensibus, Manentibus, & habitantibus Villae nostrae de Gisors quòd Ipsi, & Successores sui Imperpetuum, habeant TRES FERIAS infra Villam praedictam,
Unam (videlicet) die Lunae in Septimana Pentecostes,
Secundam in Festo Sancti Laurentii.
Et Tertiam in Festo Sancti Lucae Evangelistae,
Singulis Annis Tenendas, nisi FERIAE illae sint ad Nocumentum Vicinarum Feriarum,
Quare Volumus & firmiter Praecipimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quòd praedicti Burgenses, Manentes, & Habitantes, & Successores sui praedicti imperpetuum, habeant FERIAS praedictas, infra Villam praedictam, cum omnibus Libertatibus, & Liberis Consuetudinibus, ad hujusmodi FERIAS pertinentibus, nisi Feriae illae sint ad Nocumentum Vicinarum Feriarum, sicut praedictum est.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante xxix. die Octobris.
Per ipsum Regem.
Oct. 29. Safe conduct for sir Henry Inch, coming to the K. Mante.
O. ix. 809. H. iv. p. iii. 137.
Pro Consiliario Ducis Britanniae.
An. 7. H. 5. Ibid. p. 1. m. 12.
Rex, per Literas suas Patentes, per Duos Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum &c. Henricum Inch Militem usque Praesentiam Regis, cum Viginti Personis in Comitiva sua, vel infra (cujuscumque Statûs, Gradûs, vel Conditionis fuerint, majoris vel minoris,) Armatis, vel non Armatis, unâ cum Equis, Bonis, Hernesiis, & Cariagiis suis quibuscumque, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exindè ad Partes suas proprias salvò & securè redeundo;
Proviso semper quòd ipsi quicquam &c. & quòd ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante xxix. die Octobris.
Per ipsum Regem.