BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: November 1419

Pages 809-815

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

November 1419

Syllabus Entry Foedera Text
Nov. 1. Safe conduct for Bernard de Mal Canelle, and other servants of the lord of Angoulème, to go to France. Westm.
O. ix. 809. H. iv. p. iii. 138.
Pro Servientibus Domini d'Engoulesme.
An. 7. H. 5. Franc. 7. H. 5. m. 8.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum diem Januarii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Bernardum de Mal Canelle, Fratrem Radulphum Nautell, Johannem Piboules Johannem de Moncy, Matheum Fere, Willielmum le Templier, Johannem de Ganac, & Johannem le Normant, Servientes Domini d'Engoulesme, in Regno Regis Angliae jam existentes, versus partes Franciae transeundo, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd praedicti, Bernardus, Radulphus, Johannes, Johannes, Matheus, Willielmus, Johannes, & Johannes, benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, quódque ipsi quicquam, quod in Re- gis Contemptum, aut Populi sui Dampnum, cedere valeat non attemptent, aut facere vel attemptare praesumant, quovis modo.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium Primo die Novembris.
Per Concilium.
Nov. 5. Safe conduct for John de Saulx, lord of Courtinron, Andrew de Vallins, and six others. Mante.
O. ix. 810. H. iv. p. iii. 138.
De veniendo in praesentiam Regis, & inde usque Parisius transeundo.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 9.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Quintumdecimum diem Novembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Johannem de Saulx Militem Dominum de Courtinron, Andream de Vallins Militem, Magistrum Johannem Doule Hugonem Rapcout, Ymbertum de Campis, Petrum Corderii, Nicholaum de Venbrisset, & Reymundum Marc, usque Praesentiam Regis cum Centum Personis in Comitiva sua, vel infra (cujuscumque Conditionis vel Statûs existant) Armatis vel non Armatis, ac cum Equis, Bonis, Rebus, Libris, Literis, Manticis & Jocalibus suis veniendo, & abinde usque Civitatem Parisius transeundo;
Proviso semper quòd ipsi quicquam &c. & quòd ipse nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de. Mante Quinto die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 8. Power for sir John Gray to receive the inhabitants of the castellanies of S. Germain, Montjoy, and Poissy into the K.'s obedience. Mante.
O. ix. 810. H. iv. p. iii. 138.
De Recipiendo ad Gratiam.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 9. d.
Rex, Dilecto & fideli Militi suo, Johanni Gray, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate & circumspectione vestris pleniùs confidentes,
Damus vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem, ad Recipiendum & admittendum ad gratiam & Obedientiam nostras omnes & singulos de Castellaniis & Dominis Sancti Germani, Monjoye, & Poissy, qui Ligei & Subditi nostri deveniri voluerint,
Et eos super Sacramentis Fidelitatis & Ligeantiae, Nobis debitis, Onerandum,
Ac, praestitis hujusmodi Sacramentis, eis & eorum cuilibet Bilnetas, Sigillo vestro consignatas, Tradendum & Liberandum;
Ita semper quòd de hiis, quae nobis de hujusmodi Bilnetis pertinent, respondere teneamini.
In cujus &c. quamdiu Regis placuerit duraturas.
Teste Rege apud Villam suam de Mante viii. die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 12. Safe conduct for sir John Guerin and Peter le Verrart to go to Paris. Mante.
O. ix. 810. H. iv. p. iii. 138.
Pro quibusdam usque Parisius transituris.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 8.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Quartumdecimum diem Novembris proximò futurum inclusivè duraturas, suscepit in salvum &c. Johannem Guerin Militem & Petrum le Verrart Armigerum, in Villa Regis de Mante ad praesens existentes, abinde usque Civitatem Parisius, cum Quinquaginta Personis in Comitiva sua, vel infra, Armatis vel non Armatis, Equestrè, vel Pedestrè, transeundo;
Proviso semper quòd ipsi quicquam &c. quódque ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante xii. die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 10. Safe conduct for 50 French nuncios. Mante.
O. ix. 811. H. iv. p. iii. 138.
Pro Nunciis Reginae Franciae ad Praesentiam Regis.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Decimum octavum diem Novembris proximò futurum inclusivè duraturas, suscepit in salvum &c. Quinquaginta Personas, vel infra (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) quas carissima Consanguinea Regina Franciae ad Regem destinare voluerit, usque Praesentiam Regis, Armatis, vel non Armatis, cum Equis, Rebus, Bonis, Jocalibus, Libris, Literis, Manticis, Cariagiis, & Hernesiis suis quibuscumque, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & abindè salvò & securè redeundo;
Proviso semper quòd ipsi quicquam &c. quodque ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante x. die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 19. Safe conduct for Theobald de Neufchastel, master of the French King's household, Gilbert de Lannoy, and four others, going to the duke of Burgundy. Mante.
O. ix. 811. H. iv. p. iii. 138.
Pro Milite & Armigero ad praesentiam Ducis Burgundiae.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 5.
Rex, per Literas suas Patentes, usque quartum Diem Decembris proximò futurum inclusive duraturas, suscepit in salvum &c. Theobaldum de Neufchastel Magistrum Hospitii Consanguinei Regis Franciae, & Gilbertum de Lannoy, Milites, ac Magistrum Simonem Fournell Legum Doctorem, Henricum Chauffour Armigerum, Georgium d'Ostende Secretarium Consanguinei Regis Ducis Burgundiae, & Johannem Sac Burgensem Parisius, in Villa Regis de Mante ad praesens existentes, abinde usque ad Praesentiam Consanguinei Regis Ducis Burgundiae, cum Sexaginta Personis, vel infra (cujuscumque fuerint Statûs seu Conditionis) ac totidem Equis in Comitiva sua, Armatis, vel non Armatis, tam per Diem, quàm per Noctem, transeundo, & exinde penes Praesentiam Regis, ubicumque ipsum tunc fore contigerit, reveniendo, & ibidem morando, & deinde ad Propria salvò & securè redeundo, necnon Libros, Literas, Manticas, Bagas, Cariagia, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd ipsi quicquam, &c. quodque ipsi nullum Castrorum, &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante decimo nono die Novembris.
Nov. 19. Safe conduct for William bp. of Evereux going from Paris to Mante and returning. Mante.
O. ix. 811. H. iv. p. iii. 138.
Pro Gulielmo Ebrovensi Episcopo.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, per Viginti Dies proximò futuros duraturas, suscepit in salvum &c. Venerabilem Patrem, Gullielmum Ehrovensem Episcopum a Civitate Parisius usque Villam Regis de Mante, & abinde usque Civitatem Regis Rothomagi, cum Tribus Personis in Comitivâ suâ, tam per Diem, quàm per Noctem, unà cum Equis, Cariagiis, Bonis, Jocalibus, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exinde salvò & securè redeundo;
Proviso semper quòd ipsi quicquam, &c. quodque ipsi nullum Castrorum, &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante decimo nono die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 20. Truce until Dec. 4. for Paris and the neighbourhood. Mante.
O. ix. 812. H. iv. p. iii. 138.
De Treugis, pro Civitate Parisiensi, & Locis eidem adjacentibus, appunctuatis.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 3.
Sequitur Abstinentia Guerrae,
Facta, appunctuata, & concordata Medunta, vicesimâ Die Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo Nono,
Per & inter Philippum Electum & Confirmatum Wigorniensem, Henricum Dominum Fitz Hugh Serenissimi Principis Domini Henrici, Dei gratiâ, Regis Franciae & Angliae & Domini Hiberniae Camerarium, ac Dominum Walterum Hungerford Magnum Magistrum Hospitii ejusdem Domini Regis, Commissarios & Deputatos ipsius Domini Regis ex parte una,
Et, Reverendum in Christo Patrem Dominum Marenium Episcopum Atrobatensem, Nobilem & Egregios Viros, Dominum Johannem de Saulx Militem Dominum de Courtinron, & Magistrum Johannem Daule, Ambassiatores & Nuncios Serenissimi Principis Domini Karoli Franciae, ex parte altera,
Pro Civitate Parisiensi, ac Locis eidem Civitati in Circuitu proximò adjacentibus, sub formâ infrascriptâ,
In Primis, Concordatum est quòd dictus Serenissimus Princeps Rex Franciae & Angliae non faciet aut movebit Guerram, a dictâ Vicesimâ Die Mensis Novembris inclusivè, usque ad Quartam Diem Mensis Decembris proximò futurum etiam inclusivè, per se, neque per suos, contra dictam Civitatem Parisiensem, aut Personas habitantes seu degentes in eadem, necnon contra personas habitantes seu degentes infra & per Quinque Leucas proximò adjacentes dictae Civitati Parisiensi, in Circuitu illo ubi dictus Dominus Rex Franciae & Angliae non habet Terras & Dominia sibi subdita; set in illo Circuitu dictae Civitatis, ubi idem Dominus Rex habet Terras & Dominia infra Quinque Leucas dictae Civitatis Parisiensis proximò adjacentes, praesens Abstinentia Guerrae non extendetur ad Leucas, sed tantum ad proximiores Merchias seu Fronterias, dictae Civitati Parisiensi viciniores, Terrarum & Dominiorum eidem Domino Regiae Franciae & Angliae subjectorum.
Item, Concordatum est quòd durante tempore praesentis Abstinentiae, nullus (cujuscumque statûs, gradûs, aut conditionis) degens aut inhabitans infra Loca praesentis Abstinentiae, seu extra (sub Obedientiâ tamen dicti Principis Karoli Franciae) tenens Partem Ducis Burgundiae, faciet aut movebit Guerram dicto Domino Regi Franciae Angliae, Terris aut Dominiis, Subditis & Vasallis suis quibuscumque, veniendo aut itinerando, per praedictam Civitatem Parisiensem, aut ab eadem Civitate, seu per dicta Loca, in praesenti Abstinentiâ inclusa, eidem Civitati, ut praemittitur, proximò in Circuitu adjacentia.
Item, Concordatum est quòd, durante tempore praesentis Abstinentiae, dictus Dominus Rex Franciae & Angliae non obsidebit, aut capiet, per se, nec per suos, aliquas Villas seu Castra Regalia dicti Principis, tenentia partem Ducis Burgundiae.
Item, Concordatum est quòd, non obstante praesenti Abstinentiâ, benè liceat praefato Domino Regi Franciae & Angliae, per se, & suos, transire per Terras seu Loca non firmata, sub Obedientiâ dicti Principis Karoli Franciae existentia, &, ut praefertur, partem dicti Ducis Burgundiae tenentia, pro inferendâ Guerrâ illi Parti quae dicitur Dalphini seu Armeniaci, aut ad Ponendum Obsidionem alicui Villarum, Castrorum, seu Locorum, sub praesenti Abstinentiâ non comprehensorum:
Benè etiam licebit Gentibus ejusdem Domini Regis Franciae & Angliae, hiis Casibus, tam eundo, quàm redeundo, necnon in Obsidione hujusmodi immorando, accipere in locis, praefato Principi Karolo Franciae subjectis, rationabiliter & moderatè Victualia seu Alimenta pro se & Animalibus suis; dum tamen ea non accipiant ab hiis, qui hujusmodi Victualia ad Vendendum Parisius apportaverint, nisi pro Pretio de quo inter Apportantes hujusmodi & dictas Gentes poterit rationabiliter concordari:
Nec aliis Casibus, quàm in praesenti Articulo expressatis, licebit Subditis unius Partis vel alterius, vigore praesentis Abstinentiae, ingredi Limites Obedientiae alterius Partis.
Item, Concordatum est quòd durante praesenti Abstinentiâ, dictus Princeps Karolus Franciae per se non faciet Guerram, nec per illos qui tenent Partem Dolphini seu Armeniaci fieri permittet, per Loca praesenti Abstinentiâ inclusa, dicto Regi Franciae & Angliae, Terris & Dominiis, Subditis aut Vassallis suis quibuscumque.
Item, Concordatum, est quod per nullum Attemptatum hujusmodi seu Interprisam, factam per Subditos unius Partis vel alterius, contra superiùs expressata, debet praesens Abstinentia censeri rupta; set manebit nihilominus in suis robore & vigore.
Et debent omnia Attemptata & Malefacta hujusmodi, per Conservatores & Commissarios, hinc inde Deputatos, prout singulos eorum concernit, juxta exigentiam Casuum occurrendorum, debitè corrigi & reformari.
Et erunt Conservatores dictae Abstinentiae,
Pro Parte dicti Domini Regis Franciae & Angliae, Dominus Johannes Gray Capitaneus Sancti Germani in Lays, & Dominus Radulphus Cromwell, Milites:
Et, pro Parte dicti Principis Karoli Franciae, Johannes Dominus de Thoulonjon Miles, Capitaneus Nemoris Vincenarum, & Praepositus Parisiensis.
Et quilibet Conservatorum, superiùs nominatorum, habet & habebit sufficientem Potestatem ad faciendum Reparari & Emendari omnia Injurias, Attemptata, Malefacta, & Dampna quae fient & committuntur contra Tenorem praesentium Abstinentiarum, & ad Puniendum omnes Malefactores secundum quod Casus exigerit & requirit.
Nov. 21. Commission to Richard earl of Warwick and others to treat for a truce with France. Mante. Commission to the bp. of Rochester, the earl of Warwick, and four others, to treat for peace, and for a contract of marriage with France, and for a truce with the duke of Burgundy. Rouen Castle, Feb 4.
O. ix. 813. H. iv. p. iii. 139.
De Tractando super Treugis Franciae.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 2. m. 46.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod nos,
De fidelitate, prudentiâ, circumspectione, & industriâ, carissimi Consanguinei nostri, Richardi Comitis Warwicae, ac, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Magistri Johannis Kempe, Electi Confirmati Roffensis, Willielmi Domini de Roos, Johannis Tiptoft, & Willielmi Porter, Militum, Johannis Boteler Armigeri Armigeriae nostrae, & Magistri Richardi Caudray Secretarii nostri, plenam gerentes fiduciam,
Ipsos, Comitem, Johannem, Willielmum, Johannem, Willielmum, Johannem, & Richardum, nostros Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus, ac per Praesentes Facimus, Ordinamus, & Constituimus veros & legittimos Ambassiatores, Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eis, Sex, Quinque, & Quatuor eorumdem plenam, Tenore Praesentiam, Potestatem & Auctoritatem ad Tractandum, Concordandum, & finaliter Concludendum,
Cum Consanguineo nostro Franciae, suisve Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis sive Nunciis, sufficientem in ea parte Potestatem habentibus,
De & super Treugis, seu Guerrarum Abstinentiis, generalibus, vel particularibus, per Mare, Terram, seu Aquas, ac tanto tempore duraturis secundum quod inter eos meliùs & efficaciùs poterit concordari,
Pro Nobis, Regnis, Terris, Patriis, Dominiis, Subditis, Vassallis, Amicis, Alligatis, & Confoederatis nostris quibuscumque, omnibus honestioribus & securioribus Viis, Modo, & Formâ, quibus inter se poterunt concordare,
Et ipsas Treugas, inter se capiendas & concludendas, si necesse fuerit, Prorogandum & Elongandum,
Ac easdem Treugas per omnia Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque proclamari & publicari Faciendum, ubicumque opus fuerit,
Et, ut eo firmiùs & inviolabiliùs Treugae praedictae observentur, tam per Terram, quàm per Mare, & Aquas, ad Faciendum, Ordinandum, & Deputandum tot & tales Conservatores & Judices Treugarum praedictarum, generales & speciales, & in tanto numero, prout praefatis, Comiti, Johanni, Willielmo, Johanni, Willielmo, Johanni & Richardo, Sex, Quinque, vel Quatuor eorum videbitur expedire, ad Corrigendum & Reformandum totum & quicquid contra dictas Treugas fuerit attemptatum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis ac singulis Praemissorum necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Necnon de & super omnibus & singulis,
Abeisdem, Comite, Johanne, Willielmo, Johanne, Willielmo, Johanne, & Richardo, Sex, Quinque, vel Quatuor eorum, cum praefato Consanguineo nostro, aut suis Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, sive Nunciis praedictis, in Praemissis, vel eorum aliquo, Appunctuatis, Concordatis, seu Conclusis,
Per Nos benè & fideliter observandis, in Animam nostram Jurandum,
Literas etiam Sigillatas, Obligationes, & alterius cujuscumque generis Securitates & Cautiones, in hac parte conventas seu concordatas, pro Nobis & Nomine nostro Dandum, Faciendum, & Exponendum, quas parem & eundem effectum & vigorem habere volumus, ac si Nos in Personâ nostrâ eas Daremus, faceremus, seu exponeremus,
Et consimilia Juramentum, Literas, Obligationes, Securitates, & Cautiones alias sufficientes, & in hac parte Nobis necessarias, pro Nobis & Nomine nostro, Petendum, Recipiendum, & Optinendum,
Ac quoscumque Tractatus, per ipsos, Comitem, Johannem, Willielmum, Johannem, Willielmum, Johannem, & Richardum, Sex, Quinque, vel Quatuor eorum, captos, sive habitos, prout eis visum fuerit, Prorogandum & Continuandum,
Promittentes, bonâ fide, & in verbo Regio, ad Tenendum & Observandum, ac teneri & observari faciendum, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile totum & quicquid per praedictos, Comitem, Johannem, Willielmum, Johannem, Willielmum, Johannem, & Richardum, Sex, Quinque, vel Quatuor eorum, Actum, Gestum, seu Conclusum fuerit in Praemissis & singulis eorumdem,
Et quod Nos Concedemus & fieri faciemus Literas Confirmatorias, sub Magno Sigillo nostro, de & super omnibus & singulis Articulis & Punctis, de quibus inter eos fuerit Concordatum seu conclusum, & de exequendo & exequi faciendo eadem cum debita Diligentia, secundum Tenorem & Formam Praemissorum, quantum ad Nos dinoscitur pertinere,
Et hoc Promittimus etiam sub Cautione & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, mobilium & immobilium, praesentium & futurorum, ita quod nunquam per Nos, seu alium nomine nostro, dicemus, faciemus, aut proponemus, in Judicio, nec extra, quicquam in contrarium,
Mandantes omnibus & singulis Justiciariis, & Subditis nostris quibuscumque, quatinus praefatis, Comiti, Johanni, Willielmo, Johanni, Willielmo, Johanni, & Richardo, Sex, Quinque, & Quatuor eorumdem, ac eorum Literis & Mandatis, obediant & intendant in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Villam suam de Mante vicesimo primo die Novembris.
Per ipsum Regem.
Innovantur Commissiones ad Tractandum de Pace inter Regem & Consanguineum suum Franciae, de Treugis capiendis, de Matrimonio contrahendo, & salvis Conductibus fiendis, modo & formâ quibus supra scribuntur, set sub Nominibus & Datae quae sequuntur; videlicet,
Johannis Episcopi Roffen.
Richardi Comitis Warr.
Johannis Domini de Roos
Militis.
Gilberti Umfreville Militis.
Willielmi Porter Militis.
Magistri Richardi Cordon Legum Doctoris.
Magistri Richardi Caudray Secretarii Regis.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi Quarto Die Februarii.
Per ipsum Regem.
Item, innovatur Commissio ad Tractandum cum Duce Burgundiae de Treugis, in formâ quâ supra, & sub Nominibus & Datâ proximis supra.
Per ipsum Regem
.
Nov. 26. Commission to sir Simon Felbrygge, sir John Pyllyngton, Thomas Wodevill, and four others to raise a loan in Northamptonshire. Similar commission to sir John Howard, &c. Westm.
O. ix. 814. H. iv. p. iii. 139.
De Mutuo Regi faciendo.
An. 7. H. 5. Pat. 7. H. 5. m. 13.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Simon Felbrygge Chivaler, Johanni Pyllyngton Chivaler, Thomae Wodevill, Thomae Wake, Johanni Longvyll, Thomae Mulso, & Johanni Catesby, Salutem.
Sciatis quod,
Cùm, in ultimo Parliamento nostro, Auctoritate ejusdem, Ordinatum existat quod Tertia Pars unius Decimae & unius Quintaedecimae, concessa de Laicis, ad Festum Sancti Martini in Yme (quod erit Anno Domini Millesimo, Qadringentesimo, Vicesimo) levanda, ad Solutionem omnium illorum,
Qui Mutuum sive Chevantiam Nobis, pro meliori & celeriori Resistentia Malitiae Inimicorum nostrorum, & pro conservatione Jurium & salva Custodia Regni nostri, facere voluerint,
Assignetur,
Et quod Cancellarius Angliae, pro tempore existens,
Per Thesaurarium ejusdem Regni, vel ejus Deputatum, certificatus de Mutuo sive Chevantia, quod vel quam aliqua Capitula Ecclesiarum Cathedralium seu Collegiatarum, aut Abbatiae sive Prioratus, Civitates, vel Burgi, seu aliae Seculares Personae, facient super Promissione Resolutionis inde habendae de Tertia parte praedicta,
Eisdem Capitulis, Abbatiis, Prioratibus, Civitatibus, Burgis, & cuilibet alii Personae, de eadem Summa, unde ipsi Mutuum sive Chevantiam sic facient, vel faciet, Litteras Patentes, sub Magno Sigillo nostro, & Brevia super eisdem, ac Brevia super Tallias, ac alia Warranta sufficienta & necessaria, in forma debita, absque aliquo inde solvendo, in Scaccario, vel alibi, fieri faciet, juxta formam & effectum Ordinationis praedictae,
Nos (de fidelitate, circumspectione, & discretione vestris pleniùs confidentes) Ordinavimus & Assignavimus vos, conjunctim, & divisim,
Tam ad Communicandum, Tractandum, & Concordandum inter vos ipsos de hujusmodi Mutuo sive Chevantia, de quolibet vestrûm Nobis praestandis,
Quàm ad universos & singulos alios Ligeos nostros Seculares, sufficientes Comitatûs Northamptoniae, ad dictum Mutuum sive Chevantiam similiter Nobis ex causis Praemissis praestandum omnibus viis & modis melioribus, quibus juxta sanas discretiones vestras sciveritis aut poteritis,
Personis Ecclesiasticis quibuscumque, quae Nobis de Majoribus Pecuniarum Summis, in Festo Purificationis beatae Mariae, proximò futuro, solvendis, providebunt, dumtaxat exceptis,
Nomine nostro Inducendum & Excitandum,
Acad Thesaurarium nostrum Angliae, sive ejus Deputatum, de Mutuo sive Chevantia praedictis, & Quantitate Summarum, tam de quolibet vestrûm, quàm de universis aliis & singulis Ligeis praedictis (exceptis praeexceptis) Nobis in hac parte praestandarum & concedendarum, citra Vicesimum quartum Diem Januarii, proximò futurum distinctè & apertè, sub Sigillis vestris, vel alicujus vestrûm, Certificandum,
Dantes & Concedentes vobis, & cuilibet vestrûm, Tenore Praesentium, plenam Potestatem & Auctoritatem, Nomine nostro, Promittendi Ligeis nostris praedictis, & eorum cuilibet (exceptis praeexceptis) quod ipsi Promptam Resolutionem Summarum praedictarum, de Tertia parte praedicta, ad Festum Sancti Martini praedictum, absque ulteriori dilatione, fideliter percipient & habebunt,
Quodque Cancellarius praedictus hujusmodi Litteras, Brevia, & Warranta, de Summis praedictis, ut praedictum est, fieri faciet & liberari juxta formam Ordinationis supradictae;
Et ideò vobis Mandamus quod circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in forma praedictâ;
Damus autem universis & singulis Ligeis nostris, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quod vobis, & cuilibet vestrûm, in Executione Praemissorum, pareant, obediant, & intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium vicesimo sexto die Novembris.
Eodem modo assignantur subscripti, sub eadem Datâ, in Comitatibus subscriptis; videlicet,
Johannes Howard Chivaler &c.