BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: January 1420

Pages 832-859

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

January 1420

Syllabus Entry Foedera Text
1420. Jan. 1. Charter exempting the inhabitants of Dieppe from the tax on salt and other dues. Rouen Castle.
O. ix. 832. H. iv. p. iii. 146.
Pro Burgensibus Villae de Dieppe.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 50.
Rex Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Ballivis, Vicecomitibus, Praepositis, Ministris, & aliis Fidelibus suis, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Gratâ memoriâ recensentes Fidelitatem, & Constantiam, ac Dilectionem sinceram, quas, dilecti & fideles nostri, Burgenses, Manentes, & Habitantes Villae de Dieppe,
Postquam, Divino Nutu, nobilissimam Civitatem nostram Rothomagi ingressi fuimus, & ipsi Burgenses, Manentes, & Habitantes ad Gratiam & Obedientiam nostras se Subditos reddiderunt & subjectos,
Tam in sana Gubernatione & secura Custodia Villae praedictae, & praecipuè cum eadem Villa nuperime per Inimicos & Rebelles nostros fraudulenter & proditorie per Noctem Capta esset & Tradita, ipsis Inimicis & Rebellibus viriliter resistendo, quàm in aliis diversis & multimodis Obsequiis, Custibus, & Expensis intolerabilibus & sumptuosis, Nobis honorifice & laudabiliter ostenderunt, & indies incessanter (prout oculatâ fide conspicimus) ostendere non desistunt,
Volentesque proinde fideles & benè meritos hujusmodi,
Qui fidei constantis fervore Regiis Beneplacitis adhaeserunt, & quamplura & notabilia & fructuosa Obsequia, ut praemittitur, impenderunt,
Favore Regio communire, & quanto Fideles hujusmodi ad tam utilia Obsequia inveniuntur proniores, tanto debet eos Regia Benivolentia gratiosius amplecti, & inter sibi peculiares merito numerare, ut sic ad grata Obsequia se reddant imposterum promptiores, & Praecedentes Subsequentibus Causam majoris Gratiae exhibeant & Favoris,
Hinc est quòd, de nostra speciali Gratia,
Ad Meliorationem Villae praedictae, ac Burgensium, Manentium, & Inhabitantium in eadem, necnon Supportationem Onerum eidem Villae necessario incumbentium,
Ex certa scientia & mero motu nostris, necnon de Avisamento & Assensu concilii nostri,
Concessimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, & hac praesenti Carta nostra Con- firmavimus, praefatis Burgensibus, Manentibus, & Habitantibus quod ipsi, & Successores sui, Burgenses, Manentes, & Habitantes Villae praedictae, de omnimodis Gabellis Salis ac Impositionibus Forinsecis, necnon Quartagiis quorumcumque Portuum, qui exnunc, in eadem Villa, per ipsos Burgenses, Manentes, & Habitantes, & eorum Successores, Vendentur seu Venditioni exponentur, IMPERPETUUM SINT QUIETI ET EXONERATI; qualicumque Cursu, quem dicta Auxilia alibi infra Dominia nostra habuerint, non obstante:
QUIETAMUS etiam, &, Tenore Praesentium, pro Nobis, & Haeredibus nostris, pro perpetuo EXONERAMUS ipsos Burgenses, Manentes, & Habitantes, & Successores suos praedictos, de quibuscumque Custumis & Subsidiis antiquis, per Terram, & per Mare, ratione Deveriorum & Mercandisarum, quae per praedictos Burgenses, Manentes, & Habitantes, seu Successores suos, in Villis, Feriis, & Mercatis, seu alibi ubicumque fuerit, in Locis & Metis infra Dominia Potestatem nostra Empta sive Vendita fuerint, Nobis seu Haeredibus nostris competentibus seu aliqualiter pertinentibus;
Omnimodis Custumis & Subsidiis, ad Mercandisas Stapulae pertinentibus, ac etiam Modiationibus & Custumis Vinorum, quae ipsos Burgenses, Manentes, & Habitantes in praedicta Civitate nostra Rothomagi emere seu vendere contigerit, dumtaxat exceptis, & Nobis omnino Reservatis:
Et ulterius, de uberiori Gratiâ nostrâ,
Et ad finem quod praedicti Burgenses, Manentes, & Habitantes sub nostro & Haeredum nostrorum Dominio, ac Pacis & Tranquillitatis Clipeo, exnunc Regantur & Gubernentur,
Ac ut ipsorum Vota penes Nos, & praecipuè ad ea quae salvam & securam Custodiam praedictae Villae & Partium adjacentium, contra Malitiam & Violentiam Inimicorum nostrorum, concernunt, uberius augmententur,
VOLUMUS, &, per Praesentes, CONCESSIMUS, pro Nobis, & Haeredibus nostris praedictis, quod iidem Burgenses, Manentes, & Habitantes, & Successores sui praedicti, non trahantur in Placitum seu Processum, nec teneantur respondere de aliqua re, ad Jurisdictionem Temporalem spectante, alibi nec coram aliis Justiciariis, quàm coram Officiariis & Ministris, sive aliis, specialiter ad hoc Commissis sive Deputatis, seu imposterùm dèputandis, in Villâ supradictâ,
Habito semper Resorto ad Scaccarium vel Dies principales Archiepiscopi Rothomagensis, quamdiu ipsa Villa in Manibus Ecclesiae contigerit remanere,
Et postmodum ad Scaccarium nostrum & Haeredum nostorum Nomanniae, prout antiquitùs fuerat consuetum;
Superioritate & Juribus Regalibus nostris, & dictorum Haeredum nostrorum, in omnibus, ad factum Justitiae nostrae spectantibus, quamdiu eadem Villa in Manibus Ecclesiae praedictae fuerit, semper salvis;
Quare VOLUMUS, & firmiter PRAECIPIMUS, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quod praedicti Burgenses, Manentes, & Habitantes, & Successores sui IMPERPETUUM, habeant & teneant has praedictas Libertates, Franchesias, & Quietantias benè, liberè, pacificè, & quietè, & eis, & earum qualibet, plenè gaudeant & utantur, sicut praedictum est, sine impedimento nostri, vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Ballivorum, Vicecomitum, aut aliorum Officiariorum, seu Ministrorum nostorum quorumcumque.
Hiis Testibus,
Venerabilibus Patribus,
P. Wigorniensi, Cancellario nostro Normanniae,
J. Roffensi, Custode Privati Sigilli nostri,
Episcopis:
Carissimo Fratre nostro, Thoma Clarentiae,
Carissimo Avunculo nostro, Thoma Exoniae,
Ducibus:
Carissimis Cousanguineis nostris, Ricardo Warrewicae,
Johanne Mariscallo
,
Et Willielmo Suffolciae,
Comitibus:
Dilectis & Fidelibus nostris,
Henrico de Fitz Hugh Camerario nostro,
Et Waltero Hungerford Senescallo Hospitii nostri,
Militibus;
Et aliis.
Dat. per Manum nostram apud Castrum nostrum Rothomagi i. die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 2. Safe conduct for Robert Doly, servant of the duchess of Brittany, going to Paris. Rouen Castle.
O. ix. 834. H. iv. p. iii. 147.
Pro Serviente Ducissae Brabantiae.
An. 7. H. 5. Norm. 7 H. 5 p. 2. m. 46.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Mensem proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Robertum Doly Armigerum, Servientem Ducissae Brabantiae, usque Civitatem Parisius, cum Novem Personis, se ipso Decimo, pedestrè vel equestrè, per Dominia & Potestatem Regis, cum Bonis, Rebus, Cariagiis, & Hernesiis suis, transeundo, & exinde ad propria salvò & securè redeundo;
Proviso semper quod ipsi quicquam, &c. quòdque ipsi nullum Castrorum, &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi secundo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 3. Confirmation of a grant of land by the empress Matilda to the monastery of S. Marie de Noa. Rouen Castle.
O. ix. 834. H. iv. p. iii. 147.
De Confirmatione pro Abbatia de Noa.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 19.
Rex omnibus, ad quod &c. Salutem.
Inspeximus quandam Cartam, inclitae recordationis, Matildae Imperatricis, Filiae Henrici, quondam Regis Angliae Progenitoris nostri, factam in haec verba,
M. Imperatrix, Regis Filia, Archiepiscopo Rothomagensi, Episcopis, Abbatibus, Baronibus, Justiciariis, & omnibus suis Fidelibus de Terrâ Normanniae, Salutem.
Sciatis quod ego Terram quandam pro xl. Libris emi, quam Deo, & Ecclesiae Sanctae Mariae de Noa, & Monachis ibidem Deo servientibus, ad Construendum ejusdem Loci Coenobium, pro Salute Animae meae, & Animarum Patris & Matris meae, & Gaufridi Comitis Andegaviae, & Filiorum meorum Gaufridi & Willielmi, in perpetuam donavi Eleemosinam &c.
Nos autem, Cartas, Scriptum, & Literas praedicta, ac omnia & singula in eis contenta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus, Approbamus, ac, Dilectis nobis in Christo, nunc Abbati & Conventui Loci praedicti, & Successoribus suis IMPERPETUUM, Tenore Praesentium, Concedimus & Confirmamus, prout Cartae, Scriptum, & Literae praedicta rationabiliter testantur, & prout iidem Abbas & Conventus, & Praedecessores sui, Donis & Concessionibus supradictis, & eorum quolibet, hactenus rationabiliter usi sunt & gavisi.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi tertio Die Januarii.
Per ipsum Regem.
March 1. Confirmation of a grant by Richard de Vernone to the church of Vernone of the grant of his ancestor William de Vernone, who lies buried in the church of Vernone. Rouen.
O. ix. 834. H. iv. p. iii. 147.
De Confirmatione pro Ecclesia de Vernon.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 17.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Cartam quondam Ricardi de Vernone in haec Verba,
Sciant praesentes & futuri quod ego, Ricardus de Vernone, pro Salute Animae meae, Antecessorum & Successorum meorum, Concedo & proprio Sigillo Confirmo Donationem, quam primus Willielmus de Vernone, Antecessor meus, cujus Corpus in Ecclesia de Vernone jacet, Donavit Ecclesiae Vernonensi &c.
Nos autem, omnia & singula, in Cartis praedictis contenta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, & praefatis Canonicis ac Successoribus suis Concedimus & Confirmamus, prout Cartae praedictae rationabiliter testantur, & prout Ipsi & Antecessores sui Donis & Concessionibus, in Cartis illis specificatis, ante haec tempora, rationabiliter usi sunt & gavisi.
In cujus &c.
Teste Rege apud Rothomagum primo die Martii.
Per ipsum Regem.
Jan. 3. Confirmation of a grant by Henry [II.] of an annual fair to the lazar house of Mons Infirmorum near Rouen. Rouen Castle.
O. ix. 835. H. iv. p. iii. 147.
De Confirmatione pro Leprosis de Monte Infirmorum.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 25.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
INSPEXIMUS quandam Cartam, celebris memoriae, Domini H. quondam Regis Angliae, Progenitoris nostri, factam in haec verba,
H. Dei gratiâ, Rex Angliae, & Dux Normanniae & Acquitanniae, & Comes Andegaviae, Archiepiscopo Rothomagensi, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, & omnibus Ministris & Fidelibus suis Normanniae, Salutem.
Sciatis me Concessisse & Dedisse, in perpetuam Eleemosinam, & praesenti Carta Confirmâsse, pro Salute Regis H. Avi mei, Domini Patris mei G. Comitis Andegaviae, & M. Imperatricis Matris meae, & pro Salute mea & omnium Antecessorum meorum, Leprosis de Monte Infirmorum super Rothomago, Feriam singulis Annis Imperpetuum Habendam &c.
Nos autem, Cartas praedictas, ac omnia & singula, in eis contenta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus, Approbamus, ac, dilectis nobis in Christo, nunc Custodi & Infirmis Loci praedicti, & successoribus suis Imperpetuum, Tenore Praesentium, Concedimus & Confirmamus, prout Cartae praedictae rationabiliter testantur, & prout iidem Custos & Infirmi, & Praedecessores sui, Donis & Concessionibus supradictis, & eorum quolibet, hactenus rationabiliter usi sunt & gravisi.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi tertio die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 16. Confirmation of the confirmation by Louis K. of France of a grant by Robert duke of Normandy to the abbey of Cirisiac. Rouen Castle.
O. ix. 835. H. iv. p. iii. 148.
De Confirmatione pro Abbatia Sancti Vigoris.
Ibid. m. 35.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Patentes, Celebris memoriae Ludovici, quondam Francorum Regis, Progenitoris nostri, factas in haec Verba,
Ludovicus, Dei gratiâ, Francorum Rex, Notum Facimus quod Nos Literas, inclitae Recordationis, * Henrici, quondam Regis Angliae, vidimus in haec Verba,
Sanctorum Patrum Auctoritate docemur quod haec mortalis Vita brevi intercludatur spatio, & ideò Bona Transitoria, quae Nobis Divinae Largitatis Dono conceduntur, ut AEterna vereque manentia, Deo reddente Vicissitudinem, per Caritatis Officium mercemur,
Quapropter ego * Robertus, Normannorum Comes, omnibus Christi Fidelibus, tam praesentibus, quàm futuris, notum esse cupio qualiter, in nomine Sanctae & individuae Trinitatis, Congregationem Monachorum in Loco qui dicitur Cirisiacus Ordinavi, &, praesente Hugone ejusdem Loci Episcopo, cum aliis quampluribus autenticis Personis, tam Episcopis, quàm Abbatibus, Abbatiam, sub libera Potestate, in honore Sancti Vigoris piissimi Confessoris, Abbate constituto, construxi, de Rebus autem meis Fiscalibus &c.
Nos autem, Literas praedictas, ac omnia & singula, in eis contenta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, ac, Dilectis Nobis in Christo, nunc Abbati & Conventui de Cirisiaco, & Successoribus suis, Tenore Praesentium, Concedimus & confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur, & prout idem Abbas & Conventus, & Praedecessores sui, Donis & Concessionibus supradictis, & eorum singulis, ante haec tempora, rationabiliter usi sunt & gavisi.
In cujus rei Testimonium has Litteras nostras fecimus Patentes.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi decimo sexto die Mensis Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 20. Confirmation of a grant by Henry [II.] to the lazar house of Kevilli. Rouen Castle.
O. ix. 836. H. iv. p. iii. 148.
De Confirmatione pro Leprosis de Keuilli.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 34.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Cartam, celebris memoriae, H. quondam Regis Angliae & Ducis Normanniae, Progenitoris nostri incliti, in haec verba,
H. Dei gratiâ, Rex Angliae, & Dux Normanniae & Aquitanniae, & Comes Andegaviae, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, & omnibus Ballivis & Fidelibus suis, Salutem.
Sciatis Me Dedisse, in Liberam & perpetuam Eleemosinam, pro salute Animae meae, & Antecessorum & Successorum meorum, &, praesenti Carta mea, Confirmasse Leprosis de Keuilli Clausum meum Domorum mearum &c.
Nos autem, omnia & singula, in Cartis praedictis contenta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus, Approbamus, & praefati Hospitalis Custodibus, Servientibus ipsius, ac Infirmis in eo manentibus, necnon Capellano Capellae dicti Castri, & Successoribus suis, Concedimus & Confirmamus, prout Cartae praedictae rationabiliter testantur, & prout ipsi, & Successores sui, Donis & Concessionibus, in Cartis illis specificatis, ante haec tempora, rationabiliter usi sunt & gavisi.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi xx die Januarii.
Per ipsum Regem.
[Jan. 20.] Confirmation of the confirmation by Philip K. of France of the foundation of the church of S. Martin de la Corveille by William de Harecourt, sire de la Saucaye.
O. ix. 836. H. iv. p. iii. 148.
De Confirmatione S. Martini de la Corveille.
Ibid. m. 28.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes Philippi, quondam Regis Franciae, Primogenitoris nostri, in haec verba,
Phelip, par la grace de Dieu, Roy de France, Nous faisons savoir a tous, presens & avenir, que, comme, nostre ame & feal Chivaler, Guillaume de Harecourt, Sire de la Saucaye, eust & prist a nostre Tresorer de Paris Cent & Soyxant Livres Paris de Rente perpetual &c.
Inspeximus etiam quasdam Literas Patentes Guillaume de Harecourt quondam Domini de la Saucaye Militis, & Blanchae Danangor tunc Uxoris suae, haec verba,
A tous ceulx, qui verront ou orront ces presentes Lettres, Guillaume de Harecourt, Seigneur de la Saucaye, Chivaler salut en nostre Seigneur.
Nous faisons savoir a tous ceulx, qui sont & qui avenir sont, que,
Comme Nous aions Fonde, Ordonne, & Estable une Esglise, en la Paroisse de Saint Martin de la Corveille, ou Diocese d'Eureux, ou l'Onneur de la sainte Trinite, & de la glorieuse Vierge Marie, & de toute la sainte Court de Paradis, & especialment du glorieux Confesseur Monsigneur Saint Loys jadis Roy de France,
En la quelle Nous avons Ordonne & Establey Treize Chanoines tous Prestrez, d'esquielx yl y a un Doyen, & ultre Chantre,
Si come il est plus plainement contenu en noz Lettres sur ce faictes,
Nous,
Voullans plus largement & habundement donner & assignir le Doyen, Chantre, & Chanons dessusdiz &c.
Nos autem, omnia & singula, in Cartis praedictis contenta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus, Approbamus, & praefatis Decano, Canptori, & Canonicis, ac Successoribus suis, Concedimus & Confirmamus &c.
In cujus &c.
Teste ut supra.
[Jan. 20.] Confirmation of a grant by Louis K. of France to the prioress and convent of S. Matthew, near Rouen.
O. ix. 837. H. iv. p. iii. 148.
De Confirmatione pro Prioressa Sancti Mathei.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 22.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Cartam, celelebris memoriae, Ludovici, quondam Francorum Regis, Progenitoris nostri, in haec verba,
In Nomine sanctae & individuae Trinitatis, Amen.
Ludovicus
, Dei gratiâ Franciae Rex, Notum facimus universis, tam praesentibus, quàm futuris, quod,
Cùm, ex Causa Permutationis, inter Nos &, dilectum ac fidelem nostrum, O. Rothomagensem Archiepiscopum habitae, de Consensu Capituli Rothomagensis, acquisierimus Manerium dictum de sancto Matheo, situm juxta Rothomagum ultra Pontem, cum Prato, Gardino, & omnibus pertinentiis suis, sicut idem Archiepiscopus ea antea tenebat & possidebat,
In quo quidem Loco prius Fratres Praedicatores habitare solebant,
Nos,
Desiderantes ut in eodem Loco Domino perpetuò Serviretur,
Ad honorem ipsius Domini nostri, Bonorum omnium Largitoris, Congregationem quandam Religiosarum Mulierum ibidem collocari fecimus,
Quae Habitum & Ordinem Sancti Dominici susceperunt, & eidem Ordini incorporatae, Curae & Custodiae Fratrum Praedicatorum, auctoritate Apostolicâ, sint Commissae,
Quibus Priorissae (videlicet) & Sororibus, Divini Amoris intuitu, & ob Remedium Animae nostrae, & Animarum, inclitae recordationis, Ludovici Regis Genitoris nostri, & Reginae Blanchiae Genetricis nostrae, ac aliorum Antecessorum nostrorum, Donamus & Concedimus, in puram & perpetuam Eleemosinam, Locum ipsum dictum de Sancto Matheo, cum AEdificiis &c.
Nos autem &c. praefatis Priorissae & Conventui & Successoribus suis Concedimus &c.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Jan. 21. Confirmation of a grant by Philip K. of France to the abbess and convent of S. Amand, Rouen.
O. ix. 837. H. iv. p. iii. 148.
Pro Abbatia de Sancto Amando.
Ibid. m. 37.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quandam Cartam, Inclitae recordationis, Philippi quondam Francorum Regis, Progenitoris nostri, factam in haec verba,
In nomine sanctae & individuae Trinitatis, Amen.
Philippus
, Dei gratiâ, Francorum Rex, inter caetera Virtutum Praeconia, quibus Regalem Excellentiam condecet venustari, illud credimus esse non minimum, si ad Dei sacrosanctas Ecclesias, & maximè Religiosas, in suorum conservatione jurium, se liberalem exhibeat & benignam.
Sane, ex parte, Religiosarum Mulierum, Abbatissae & Conventus Monasterii Sancti Amandi Rothomagensis &c.
Nos autem &c, nunc Abbatissae & Conventui Loci praedicti &c.
In cujus &c.
Teste ut supra xxi. die Januarii.
Per ipsum Regem
Jan. 14. Confirmation of a grant by Henry [II.] to the lazar house of Dieppe.
O. ix. 837. H. iv. p. iii. 148.
De Confirmatione pro Leprosis de Diepp.
Ibid. m. 40.
Rex Omnibus, &c.
Inspeximus Cartam, incliti Progenitoris nostri, Domini Henrici, quondam Regis Angliae & Ducis Normanniae, in haec verba,
Henricus, Rex Angliae, Dux Normanniae & Aquitanniae, & Comes Andegavensis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Justiciariis, Vicecomitibus, & omnibus Justiciariis, & Fidelibus suis Angliae, Normanniae, Aquitanniae, & Andegaviae, tam praesentibus &c.
Sciatis Me Dedisse & Imperpetuum Confirmasse Leprosis de Depa &c.
Nos autem &c.
In cujus &c.
Teste ut supra xiv. die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 29. Confirmation of the foundation of the abbey of S. Mary de Voto [Vœu] by Henry [II.] and his mother.
O. ix. 838. H. iv. p. iii. 148.
De Confirmatione pro Abbatia de Voto.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 36.
Rex omnibus &c.
Inspeximus quandam Cartam, celebris memoriae, Domini Henrici, quondam Regis Angliae, Progenitoris nostri, factam &c.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae, & Dux Normanniae & Aquitanniae, & Comes Andegaviae, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Baronibus &c. Salutem.
Sciatis Me & Dominam Matrem meam M. Imperatricem H. Regis Filiam, Fundasse Abbatiam Sanctae Mariae de Voto, de Ordine Cisterc. &c.
Nos autem &c.
In cujus &c.
Teste ut supra xxix die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 18. Confirmation of a grant by Peter des Preaux to the abbey of S. Mary de Beaulieu.
O. ix. 138. H. iv. p. iii. 149.
De Confirmatione pro Bello Loco.
Ibid. m. 43
Rex Omnibus &c.
Inspeximus Cartam celebris memoriae Domini Johannis quondam Regis Angliae &c.
Johannes, Dei gratiâ, Rex Angliae &c. Salutem.
Sciatis Nos dedisse, & Concessisse, Dilecto & Fideli nostro, Petro de Pratellis &c.
Inspeximus etiam quandam Cartam praedicti Petri de Pratellis, de & super Concessione praedicta factam, in haec verba,
Omnibus tam praesentibus, quàm futuris, ad quos praesens Scriptum pervenerit, Petrus de Pratellis, Salutem.
Sciatis quod ego, pro Salute Animae meae, & Patris mei, & Matris meae, & Fratrum meorum, & Antecessorum meorum, Dedi & Concessi, in puram & perpetuam Eleemosinam, Sanctae Mariae de Bello Loco, & Canonicis ibidem Deo Servientibus &c.
Nos autem &c.
Teste ut supra decimo octavo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 28. Confirmation of a grant by Louis K. of France to the Maison de Dieu at Vernon.
O. ix. 838. H. iv. p. iii. 149.
De Confirmatione pro Domo Dei de Vernon.
Ibid. m. 11.
Rex Omnibus &c.
Inspeximus Literas Patentes, Inclitae recordationis, Domini Philippi quondam Francorum Regis, Progenitoris nostri, factas in haec verba,
Philippus, Dei gratiâ, Francorum Rex, Notum Facimus universis, tam Praesentibus, quàm futuris, quod Nos Quatuor Paria Literarum, inclitae recordationis, carissimi Domini, & Genitoris nostri, Ludovici Regis Francorum, vidimus, quarum Tenores tales sunt.
In Nomine Sanctae & Individuae Trinitatis Amen.
Ludovicus
, Dei gratiâ, Francorum Rex, Notum Facimus universis, tam Praesentibus, quàm Futuris, quod Nos, divini Amoris intuitu, & pro salute Animae nostrae, necnon & pro Remedio Animarum, inclitae recordationis, Genitoris nostri Ludovici Regis, & Genitricis nostrae Blanchiae Reginae, & aliorum Antecessorum nostrorum, Domini Dei Vernon &c.
Nos autem, Literas praedictas, ac omnia &c. Approbamus, ac, Dilectis Nobis in Christo, nunc Priorissae & Conventui Loci praedicti, & Successori- bus suis imperpetuum, Tenore Praesentium, Concedimus &c.
In cujus &c.
Teste Rege ut supra vicesimo octavo die Februarii.
Per ipsum Regem.
March 5. Confirmation of a grant by Philip K. of France to the abbey of S. Wandregesil.
O. ix. 839. H. iv. p. iii. 149.
De Confirmatione pro Abbatia Sancti Wandrigesili de Roven.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Patentes, inclitae recordationis, Domini Philippi, quondam Franciae & Navarre Regis, Progenitoris nostri, factas in haec verba,
In Nomine Sanctae Et Individuae Trinitatis Amen.
Philippus, Dei gratiâ, Franciae & Navarre Rex, inter caetera Virtutum Praeconia, quibus Regalem Excellentiam condecet venustari, illud credimus esse non minimum, si ad Dei Sacrosanctas Ecclesias, & maximè religiosas, in suorum conservatione Jurium, se liberalem exhibeat & benignam.
Sanè, ex parte Religiosorum Virorum, Abbatis & Conventûs Monasterii Sancti Wandregisili, Rothomagensi Dioecese, &c.
Nos autem &c. dilectis nobis in Christo, nunc Abbati & Conventui Loci praedicti, &c.
Teste ut supra quinto die Martii.
March 12. Confirmation of the foundation of a chapel in the cathedral of Evreux by Louis count of Evreux.
O. ix. 839. H. iv. p. iii. 149.
De Confirmatione pro Capellania Ecclesiae Ebroicensis.
Ibid. m. 2.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quandam Cartam, celebris memoriae, Ludovici, Regis Franciae Filii, quondam Comitis Ebroycensis, factam in haec verba,
Ludovicus, Regis Franciae Filius, Comes Ebroycensis, universis, praesentes &c. Salutem.
Notum facimus quòd Nos, Divini Cultûs augmentum desiderabiliter affectantes, quandam Capellaniam, in honore Gloriosissimi Confessoris beati Ludovici, quondam Regis Franciae, Avi nostri, ac pro Parentum nostrorum Nostro & M. Carissimae Consortis nostrae Animarum Remedio & Salute, Fundamus, Ordinamus, & Instituimus in Cathedrali Ecclesia Ebroicensi, &c.
Nos autem &c. Dilecto nobis in Christo, nunc Capellano Capellaniae praedictae, &c.
Teste ut supra duodecimo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 1. Confirmation of a grant by Henry [II.] to the abbey of Fontenay.
O. ix. 839. H. iv. p. iii. 149.
De Confirmatione pro Abbate de Fonteneio.
Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quandam Cartam, inclitae recordationis,
Domini H. quondam Regis Angliae, Progenitoris nostri, factam in haec Verba,
H. Rex Angliae, & Dux Normanniae & Aquitanniae, & Comes Andegaviae, Justiciariis, Vicecomitibus, &c. Salutem.
Concedo quòd omnes Res Abbatiae & Monacorum de Fonteneio sint Quietae de Passagio, Theoloneo, & Pontagio, & omni Consuetudine, per omnia Dominica mea, &c.
Nos autem &c. Approbamus, ac, Dilectis nobis, Abbati & Conventui Loci praedicti, &c. Confirmamus, &c.
In cujus &c.
Teste ut supra primo die Martii.
Jan. 4. Restitution of the temporalities to the canons and vicars of S. Mellon [de Pontisara Pontoise] and to the priory of Estouteville. Rouen Castle.
O. ix. 840. H. iv. p. iii. 149.
De Restitutione Temporalium.
An. 7. H. 5. Norm 7. H. 5. p. 2. m. 30.
Rex Omnibus, ad quos &c Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut Divinum Servitium, ac alia Pietatis Opera (quae in Ecclesia Sancti Melloni de Pontisara fieri debeant) plus solito accrescant & ibidem laudabiliùs manuteneantur & sustineantur,
Concessimus, Dilectis Nobis, Canonicis & Vicariis Ecclesiae praedictae omnia Temporalia, eidem Ecclesiae, infra Regnum nostrum Franciae, qualitercumque pertinentia sive spectantia,
Habenda, in Sustentationem Divini Servitii ac aliorum Pietatis Operum praedictorum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Rouen Quarto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literae de Restitutione Concessae sunt Priori & Conventui Prioratûs de Estouteville in Caleto.
Jan. 5. Confirmation by Philip duke of Burgundy of the treaty with the K. against the dauphin. Arras.
O. ix. 840. H. iv. p. iii. 149.
Confirmatio, pro Parte Ducis Burgundiae, Foederis cum Rege Angliae, ac Ligae ad prosequendum Delphinum & alios Murdratores nuper Ducis.
An. 7. H. 5. Ex Autogr.
Philippus, Dux Burgundiae
, Comes Flandriae, Arthesii, & Burgundiae, Palatinus, Dominus de Salinis, & de Machliniâ, Universis, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem, & eisdem fidem indubiam adhibere.
Cum pridem (videlicet) post Mensem Septembris ultimatè praeteritum, inter, Serenissimum atque Christianissimum Principem, & Metuendissimum Dominum, & Patrem nostrum, Dominum Karolum, Dei gratiâ, Francorum Regem, ac, Serenissimum & Excellentissimum Principem, Dominum Henricum, eâdem gratiâ, Regem Angliae, & Dominum Hiberniae, Consanguineum nostrum praecarissimum, & Nos, nonnulli Tractatus assidui habiti fuerint, in Negotio Pacis finalis & Concordiae, inter praefatum Metuendissimum Dominum & Patrem nostrum, Dominum Francorum Regem, & Serenissimum, Principem Regem Angliae praedictum, ac inclita Franciae & Angliae Regna, favente Domino, componendae,
Ac in eisdem certae OBLATIONES & PETITIONES per eundem Consanguineum nostrum Regem Angliae factae fuerunt, quas, sub certis Articulis, in claram, Scripturam redactas, nos gratas habuimus & acceptas sub formâ, nostris Litteris Patentibus, super hoc confectis, pleniùs expressatâ,
Velimusque & intendamus, omni nostrâ possibilitate, nostra impendere Sollicitudines & Labores, ut praefatum Pacis Negotium, secundum OBLATIONES & PETITIONES praedicti Consanguinei nostri Regis Angliae supradictas, Exitum & Effectum sortiatur optatum, prout nostris praedictis Litteris innotescit evidenter,
Quod tamen, ut eo celerius, utiliùs, commodiùs, & securiùs effici valeat, desideramus praefatum Consanguineum nostrum Angliae Regem, & Nos Amoris & Affectûs mutui, ac specialis Amicitiae Foederibus invicem copulari,
Nos,
Consideratione Praemissorum, & eo quòd, si, annuente Domino, dictus Tractatus Pacis Fine desiderato concludatur, erit per Matrimonium, inter ipsum Serenissimum & Excellentissimum Principem, Dominum Henricum Angliae Regem Consanguineum nostrum praecarissimum, & Illustrissimam Dominam, Dominam Katherinam dicti Metuendissimi Domini, & Patris nostri, Francorum Regis Filiam, Sororem Michaelae Franciae Conthoralis nostrae praecarissimae, necnon per Medium Matrimonii, inter unum ex Praecarissimis Fratribus dicti Regis Angliae Consanguinei nostri, & Unam ex nostris Praecarissimis Sororibus, si Deus annuerit, Contrahendi,
Nos, eidem Regi Angliae eo casu Frater effecti, aliisque variis de causis rationabilibus, & justis, Nos ad id moventibus, desideriis ejusdem Regis Angliae Consanguinei nostri benivolâ promptitudine inclinati,
Concordavimus ac Convenimus, Concordamus ac Convenimus, cum eodem Rege Angliae Consanguineo snostro in eum qui sequitur Modum,
Inprimis, quod Nos dictum Regem Angliae Consanguineum nostrum, velut praecarissimum Fratrem nostrum, Diligemus sinceriter & effectuosè, quoad vixerimus:
Ac sibi, ut praecarissimo Fratri nostro, Favebimus & Amicabimur:
Ac ipsum, & Regnum, Terras, Patrias, & Dominia sua, pro Posse nostro, Conservabimus, Tuebimur, & Manutenebimus in suis & eorum Juribus, Praerogativis, & Praeeminentiis universis:
Eaque Procurabimus quae eidem Regi Angliae Consanguineo nostro esse valeant & cedere ad Commodum & Honorem;
Fidelitatetamen, qua tenemur ad praefatum Metuendissimum Dominum & Patrem nostrum Karolum Franciae Regem antedictum Dominum nostrum Supremum, quamdiu vixerit, semper salvâ.
Item, quod idem Rex Angliae Consanguineus noster simili modo Nos, velut praecarissimum Fratrem suum, Diliget sinceriter & effectuosè quoad vixerit:
Ac Nobis, ut praecarissimo Fratri suo, favebit & amicabitur:
Et Nos, ac Terras, Patrias, & Dominia nostra, pro posse suo, conservabit, tuebitur, & manutenebit in nostris Juribus, Praerogativis, & Praeeminentiis Universis;
Eaque Procurabit quae Nobis esse valeant & cedere ad Commodum & Honorem;
Statu Coronae Franciae, ac Juramentis, per eundem Regem Angliae Consanguineum nostrum praestandis, si & quando, Divinâ favente Clementiâ, ad REGIMEN Reipublicae Regni Franciae, & ad CORONAM ejusdem, eundem Regem Angliae admitti & pervenire contigerit, in omnibus semper Salvis.
Item, quod efficaciter & diligenter idem Rex Angliae Consanguineus noster laborabit & intendet omnibus viis & modis, quod Punitio condigna fiat de Karolo Delphino Viennensi, & suis Complicibus culpabilibus Atrocis Homicidii, in personam Illustris Principis, praecarissimi Domini, & Genitoris nostri, Domini Johannis ultimatè Ducis Burgundiae perpetrati.
Item, quod, si contingat dictum Karolum Delphinum Viennensem, aut quoscumque alios, praedicti Homicidii culpabiles, ad Manus ipsius Regis Angliae Consanguinei nostri, aut suorum, per Guerram, aut alio modo quocumque devenire; nullâ Redemptione aut Remissione liberabuntur absque consensu nostro, sed salvò & securè juxta Posse servabuntur, quousque de ipsis fiet quod Justitia exigit & requirit.
Item, contemplatione Personae dictae Michaelae Filiae praefati Domini Regis Franciae, Conthoralis nostrae praecarissimae, necnon affectus illius quem Nos ad bonum praefatae Pacis finalis habemus, prout idem Rex Angliae nos habere perpendit, ac occasione Sumptuum & Expensarum grandium quos Nos jam impendimus, & Domino concedente impendemus, ac Discriminum & Laborum quibus nos & nostros exposuimus & exponemus in dictae Pacis Negotio, ut ipsum felicem & votivum sortiatur Effectum, aliisque de causis rationabilibus ipsum Regem Angliae in eâ parte moventibus, nobis Concessit & Promisit quod dabit & impendet Operam diligentem, solertem, & efficacem ut per dictum Metuendissimum Dominum nostrum Francorum Regem Nobis Assignentur, Concedantur, & Tradantur (absque Dismembratione seu Diminutione Coronae) Terrae, Possessiones, & Dominia prope Terras, Possessiones, & Dominia, quas habemus & tenemus in Regno Franciae, usque ad verum Valorem Annuum Viginti Milium Librarum Parisiensium, remansura Nobis necnon praefatae Michaelae, nostrae Conthorati, ad totam Vitam nostram & cujuslibet nostrûm, ac nostris Haeredibus Masculis inter Nos & ipsam procreandis,
Tenenda à Rege & Corona Franciae in Feodum & secundum Morem & Consuetudinem Regni Franciae supradicti,
Et quod, super eisdem, Nobis dentur Litterae efficaces dicti Metuendissimi Domini nostri Francorum Regis, necnon Litterae Approbatoriae Metuendissimae Dominae & Matris nostrae Isabellae Reginae Franciae,
Quas Assignationem, Concessionem, & Traditionem idem Rex Angliae Consanguineus noster confirmabit & Ratificabit, sub Litteris suis Patentibus, pro ipso & Haeredibus suis IMPERPETUUM,
Et, si contingat quod praefatus Metuendissimus Dominus & Pater, Do- minus Francorum Rex dictas ASSIGNATIONEM, Concessionem, & Traditionem nobis non faciat, ipse Rex Angliae Consanguineus noster, quamprimùm ad CORONAM & Dignitatem Regalem Franciae pervenerit, eas Nobis faciet per modum superiùs expressatum, ac Faciet & Permittet Nos, & dictam Michaelam Conthoralem nostram, ac nostros Haeredes supradictos, absque impedimento vel contradictione dicti Regis Angliae, vel Haeredum suorum, eisdem, modo praemisso, pacifice & quietè gaudere.
Item, Concordatum est, inter ipsum Regem Angliae Consanguineum nostrum & Nos, quod si aliquis alius, eâ de causâ quod duxerit Filiam de Domo Franciae, vel aliâ occasione, exigat aut petat, in futurum, quod aliqua ASSIGNATIO Terrarum, Dominiorum, seu Possessionum Regiorum sibi fiat, Nos eidem Regi Angliae Consanguineo nostro, pro Posse nostro, si super hoc per eum fuerimus requisiti, auxiliabimur, & assistemus, ac Juvabimus eundem adversus Petitionem hujusmodi, & ad eam impediendam, ac Temeritates & Malitias sic Petentium, si quas, hac de causâ, contra praefatum Regem Angliae Consanguineum nostrum machinari conentur seu moliri.
Quae omnia & singula suprascripta, hiis praesentibus Literis nostris contenta, quatenus Nos & Partem nostram concernunt, Nos impleturos & observaturos Promittimus in Verbo Principis, & ad Sancta Dei Euvangelia per Nos corporaliter tacta, & quod non veniemus in contrarium eorum, vel aliquorum eorumdem; dummodo praesens Pacis Tractatus finalem & desideratum sortiatur effectum.
In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium has Litteras nostras sub Magni Sigilli nostri appensione fecimus communiri.
Datum in Villa nostra Attrebatensi, Quintâ die Mensis Januarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo nono.
Per Dominum Ducem in suo Concilio.
Menart.
Sub Sigillo Magno praefati Ducis Burgundiae, cerâ rubrâ expresso, pendente à caudâ pergamenae.
Jan. 11. Commission to J. bp. of Exeter and Thomas Polton, dean of York, to receive an oath of fealty from the Normans at the court of Rome. Rouen Castle.
O. ix. 842. H. iv. p. iii. 150.
De Potestate ad Sacramenta capienda.
An. 7. H. 5. Norm. 7. H. 5. p. 2. m. 48.
Rex, Venerabili in Christo Patri, J. eâdem gratiâ, Episcopo Exoniae, ac, Dilecto sibi, Magistro Thomae Polton Clerico Decano Eborum, Salutem.
De vestris fidelitate & circumspectâ providentiâ in Domino plurimum confidentes, ad Petendum, & Exigendum, Sacramenta, Vice & Nomine nostris, à quibuscumque Personis, Gallicis & Normannis, de & sub Dominio & Potestate nostris Natis, ac de aliis quibuscumque in dictis Dominio & Potestate Beneficiatis (etiam si fuerint Italicae) in Curia Romana de praesenti Residentibus, & ad Obedientiam nostram venire volentibus,
Ipsasque & earum quamlibet, secundum formam & tenorem cujusdam Cedulae, quam vobis mittimus Praesentibus interclusam, Jurare faciendum,
Hujusmodique Sacramentum, assumptis per vos Notariis Publicis, Nomine nostro Recipiendum & acceptandum, ut praemittitur, ab eisdem,
Ipsisque Personis, & earum singulis, Literas Testimoniales, mentionem de & super Sacramentis illis, sic praestitis, facientes, sub Sigillis vestris confisciendum & liberandum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Exercendum & Expediendum quae hujusmodi Negotii qualitas & natura exigunt & requirunt,
Vobis, Tenore Praesentium, Committimus Potestatem,
Significantes Nobis, sub Sigillis vestris, ac Signis & Subscriptionibus Notariorum Publicorum, per vos in hac parte assumptorum, de Nominibus & Cognominibus Juratorum praedictorum, ac quid & qualiter in praemissis seu eorum aliquo duxeritis faciendum.
In cujus &c. usque Festum Sancti Michaelis proximo futurum duraturas.
Teste Rege apud Castrum suum de Rouen xi. die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 12. The K. confers the prebend of S. Hildenert Gournay on Stephen de Rudemare. Rouen Castle.
O. ix. 843. H. iv. p. iii. 150.
De Praebenda Data.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 44.
Rex Decano & Capitulo Ecclesiae Collegiatae de Gourneyo, Salutem,
Vobis, Tenore Praesentium, significamus quod Canonicatum & Praebendam Sancti Hildenerti in Ecclesia praedicta, per Obitum Magistri Nicholai Talebart nunc Liberos & Vacantes, & in Manibus nostris pleno jure existentes, ut dicitur (quorum quidem Canonicatûs & Praebendae Collatio & omnimoda Dispositio Nobis noscuntur pertinere) Dilecto Nobis Stephano de Rudemara in utroque Jure Licentiato, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, Conferimus & Donamus,
Mandantes quatinus ipsum Stephanum, seu ejus in hac parte Procuratorem recipiatis in Canonicum & Fratrem, ipsumque in Corporalem Possessionem Canonicatûs & Praebendae praedictorum ponatis, seu poni & induci faciatis, Stallum in Choro & Locum in Capitulo, prout moris est, eidem assignantes,
Eundemque Stephanum Fructibus Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis ab eosdem spectantibus, uti & gaudere permittatis, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Rouen xii. die Januarii.
Jan. 12. Presentation of Robert Dulcis to the church of Saqueinville. Rouen Castle. Also of John Morini to the church of S. Honorina. Jan. 14.
O. ix. 843. H. iv. p. iii. 151.
De Praesentationibus.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 45.
Rex Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Ebroicensis, Sede ibidem vacante, Salutem.
Ad Ecclesiam Parochialem de Saqueinuilla Ebroicensis Dioecesis, per Mortem ultimi Possessoris ejusdem Vacantem, & ad Nostram Donationem spectantem ut dictur, dilectum Nobis, Robertum Dulcis Capellanum, in Decretis Licentiatum, vobis Praesentamus,
Intuitu Caritatis Rogantes quatinus ipsum Robertum ad Ecclesiam praedictam admittatis, & Parsonam instituatis in eadem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Rouen xii. die Januarii.
Ibid. m. 44.
Johannes Morini Capellanus habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem Sanctae Honorinae Guillsagiensis Dioecesis, Vacantem per Mortem Mathei Sapientis Capellani, ultimi Possessoris ejusdem, & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur,
Et diriguntur Literae illae, Venerabili in Christo Patri, J. eâdem Gratiâ Episcopo Sagiensi.
In cujus &c.
Teste ut supra Decimo Quarto Die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 12. Truce with Flanders until All Saints' day. Calais.
O. ix. 843. H. iv. p. iii. 151.
Tractatus Treugarum Flandriae
An. 7. H. 5. Franc. 7. H. 5. m. 3.
Universis Christi Fidelibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Willielmus Bardolf Miles Locumtenens Capitanei Villae Calesii, David Price in Legibus Licentiatus, Willielmus Bray Bacallarius in Legibus formatus, Johannes Chirche Locumtenens Majoris Stapulae Villae Calesii praedictae, & Johannes Pykering,
Excellentissimi in Christo Principis & metuendissimi Domini nostri Domini Henrici, Dei Gratiâ, Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, Commissarii ad infrascripta specialiter deputati,
Salutem in omnium Salvatore.
Literas Commissionis dicti metuendissimi Domini nostri Regis recepimus in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, dilecto & fideli suo, Willielmo Bar- dolfe Chivaler Locumtenenti Capitanei Villae nostrae Calesii, ac, dilectis sibi, Magistro Davyd Pryce in Legibus Licentiato, Magistro Willielmo Bray Baccallario in Legibus formato, Johanni Chirche Locumtenenti Majoris Stapulae Calesii, Richardo Bokeland Vitellario Calesii, & Johanni Pykeryng, Salutem.
Sciatis quod,
Cùm certae Treugae, sive Guerrarum Abstinentiae, quae nuper inter Nos ex unâ, &, inclitae Memoriae, Johannem nuper Ducem Burgundiae, Carissimum Consanguineum nostrum, parte ex alterâ,
Necnon certae Securitates generales, pro Mercatoribus, Piscatoribus, & Peregrinis, tam Regni nostri Angliae, quàm Patriae sive Comitatûs Flandriae, & generaliter pro Omnibus Merchandisis hinc inde faciendis,
Per certos Commissarios nostros sive Deputatos, & Commissarios dicti Johannis nuper Ducis Burgundiae, captae, tractatae, conclusae fuerint & firmatae usque ad Festum Omnium Sanctorum proximò jam futurum &c. prout supra dat. 12. Oct. de Tract. super Interc. Flandr.
Post quas quidem Commissionis Literas, per nos receptas,
Habitis Conventione & Interlocutione in Villâ Calesii, inter Nos, &, honorabiles Viros, Magistros, Johannem de Cuelsbronc Licentiatum in Decretis Praepositum Ecclesiae Sanctae Pharahildis Gandensis & Theodricum Gerbode, Incliti ac Magnifici Principis Philippi Ducis Burgundiae & Comitis Flandriae Moderni Commissarios,
Super Prorogatione, sive Renovatione Treugarum, sive sufferentiarum, aut Guerrarum Abstinentiarum, necnon Securitatum & Provisionum, super communi Cursu Merchandisarum, inter Regnum Angliae & Patriam sive Comitatum Flandriae, Transitúque Clericorum & Peregrinorum, ac Negotiationibus Piscatorum hinc inde,
Inter dictum metuendissimum Dominum nostrum Regem ex parte unâ, &, inclitae memoriae, magnificum Principem Dominum Johannem nuper Ducem Burgundiae, ex parte alterâ nuper captarum, usque ad Festum Paschae proximò praeteritum duratarum, & per lapsum ejusdem Festi expiratarum & finitarum,
Ac posteà (videlicet) à Sextodecimo die Mensis Julii, ultimò praeterito, usque ad Festum omnium Sanctorum novissimè jam effluxum, denuo & rursus Resumptarum & Renovatarum,
Ac etiam, post lapsum ejusdem Festi Omnium Sanctorum de novo ac notoriè expiratarum, prout per Appunctuamenta inde successivè confecta, quae hic pro repetitis habeantur & expressis, plenius dinoscitur contineri,
Licetque certi Commissarii, sive Ambassiatores,
Pro parte Flandriae destinandi ad Tractandum, & Concludendum, tam super Prorogatione dictarum Treugarum & Securitatum ad ulteriorem Terminum, post praedictum Festum Omnium Sanctorum ultimum elapsum, ac super certis Articulis & Materiis tam Reparationem Attemptatorum, quàm alia ardua Negotia concernentibus, pro parte Angliae in ultimâ Congregatione traditis & ministratis,
Quintodecimo die Mensis Octobris ultimò praeterito Calesii convenire debuissent,
Prout ex Tenore ultimi Appunctuamenti (videlicet) de Data Quartidecimi diei Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo Nono, liquet manifestè,
De non Adventu dictorum Commissariorum, pro parte Flandriae, ad dictum Quintumdecimum Diem Octobris praefati Commissarii dicti Ducis & Comitis moderni se excusarunt, quod illud fieri nec servari potuit bono modo, ut asseruerunt, obstantibus pro tunc & citra nonnullis Impedimentis & Perturbationibus quae interim evenerunt, potissimè de Nece tanti Domini & Principis sui, quondam, recolendae memoriae, Ducis Burgundiae & Comitis Flandriae, tam horribiliter & nephariè Interfecti.
Ea propter,
Hiis attentius consideratis quae tam notoria sunt,
Ut mutua Commerciorum Viciscitudo inter Regnum Angliae, & Patriam sive Comitatum Flandriae, pro bono communi Subditorum utriusque Partis & utilitate Reipublicae, prout hucusque viguit, continuari valeat & exerceri,
Quodque dampnis, periculis, & incommodis, quae Guerrarum & Treugarum dissolutionum occasione evenire solent & poterunt, cautiùs obvietur & tutiùs occurratur,
Necnon ut Personae, in Sufferentiis sive Treugis, aut Guerrarum Abstinentiis, ac Securitatibus, & Provisionibus antedictis comprehensae, fructum optatum exindè valeant reportare, ac suas Negotiationes liberiùs exercere,
Nos praesati, Willelmus Bardolfe, David Price, Willielmus Bray, Johannes Chyrche, & Johannes Pykering, Nomine dicti metuendissimi Domini nostri Regis, de consensu & assensu dictorum Commissariorum Ducis Burgundiae & Comitis Flandriae, Nobiscum in hac parte concludentium & concordantium, in Vim Potestatis nobis hinc inde attributae, praedictas Treugas, Sufferentias, sive Guerrarum Abstinentias, ac Securitates, & Provisiones, quocumque nomine censeantur,
Aliàs captas & firmatas inter praefatum Metuendissimum Dominum nostrum Regem ex parte unâ, & praedictum, recolendae memoriae, Principem Dominum Johannem, nuper Ducem Burgundiae & Comitem Flandriae, parte ex alterâ,
In Festis Paschae & Omnium Sanctorum ultimis praeteritis finitas & expiratas,
Prout in Litteris inde confectis liquet manifestè, quas hic volumus haberi, de Articulo in Articulum, & de Verbo in Verbum, pro expressis, latiùs continetur,
Tenore Praesentium RESUMIMUS & INNOVAMUS, & cum Commissariis antedictis, Nomine dicti Domini sui, unà Nobiscum easdem Resumentibus, Innovantibus, & Ineuntibus, & de novo INIMUS.
Ac easdem durare volumus, à die Primae Publicationis Praesentium, usque ad Festum Omnium Sanctorum proximò futurum inclusivè (quod erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo) tam per Terram, quàm per Mare, eisdem modo, formâ, & vigore quibus antea viguerunt pro temporibus supradictis,
Non obstante quod Guerrae vigeant inter Angliae & Franciae Regna, aut, quod absit, vigere contigerit in futurum,
Ulteriùs Promittentes quod Die Sabbati (videlicet) Tertiodecimo die Mensis Januarii proximò futuro, fieret Publicatio sive Proclamatio in Villa Calesii hujusmodi Resumptionis & Innovationis Treugarum, sive Guerrarum Abstinentiae, Provisionum, & Securitatum praedictarum, & deinceps, quamcitiùs commodè fieri poterit, in aliis Locis & Portubus Regni Angliae consuetis,
Prout Commissarii dicti Domini Ducis, Nobiscum in hac parte concludentes, sic fieri in Villa de Gravelinghez, & aliis Locis Patriae sive Comitatûs Flandriae, & alibi consuetis, Nobiscum consimiliter promiserunt,
Quibus Publicationibus, sic factis in Villa Calesii, ac etiam in Villa de Gravelinghez, die supradicto, Mercatores & alii quicumque, in dictis Treugis & Suritatibus comprehensi, eisdem incontinenti uti & gaudere poterunt & debebunt, ac ipsos ligabunt & astringent per Terram & per Mare, tam in Regno Angliae, & aliis Locis, & Dominiis, dicto Domino nostro Regi subjectis, quàm in partibus Flandriae, & aliis Dominiis dicti Domini Ducis, in dictis Treugis contentis, quibuscumque.
Item,
Quia, ut praefertur, nonnulla, tam per partem Flandriae, quàm Regni Angliae, fuerunt Attemptata, durantibus Treugis, sive Guerrarum Abstinentiis, & Securitatibus supradictis (videlicet) in Festo Omnium Sanctorum ultimò jam praeterito expiratis, ac etiam durantibus aliis Continuationibus particularibus post praedicta Festa, ex parte nostra & dictae Patriae Flandriae, inter quoscumque diversis vicibus factis, quae de Jure & Ratione recenter debeant Reformari,
De communi assensu & consensu praedictorum Commissariorum, Nobiscum in hac parte concludentium, Appunctuatum est & Concordatum, quod hujusmodi tam noviter Attemptata, tam per Partem Angliae, quàm per Partem Flandriae, quae in praesenti Tractatu per promptas Evidentias notoria sive liquida fore constant, aut ante Publicationem sive Proclamationem supradictam sic liquidari contigerit, & unde Personae & Bona adhuc sunt impeditae seu impedita utrobique,
Potissimè Captiones quarundam Navium de Sandewico & Whitby, una cum Bonis & Mercandisis in iisdem existentibus, factis per Copin Christian & Socios suos d'Ostend,
Necnon aliorum Bonorum Anglicorum, in Navi Willielmi Claisson, per certas Naves, vocatas Corvers, Flandriae captorum, & ad Portum Scluse adductorum; pro quorum quarumque Liberatione praedictus Dux Burgundiae Comes Flandriae nuper scripsit,
Citra & ante instans Festum Purificationis beatae Mariae Virginis, proximò jam venturum, debeant reparari realiter & cum effectu,
Insuper, quoad unam Navem & certas Personas de Winchelse, apud Novum Portum Arestatas & Detentas, cujus occasione una Navis, Lignis Onerata, spectans ad quendam Burgensem de dicto Novo Portu, apud Wynchelse etiam capta est & detenta,
Pro quibus Captionibus Ambae Partes, quas Negotium tangit, praesentes coram Nobis & Commissariis dicti Ducis se dixerunt esse concordes quod hinc indè fieret Restitutio, & optulit ille de Wynchelse, nominatus Johannes More, de hoc adimplendo pro Parte sua dare in Calesio Securitatem, prout de facto sic fecit,
Appunctuatum est quod dicti Commissarii pro parte Flandriae, in eodem Regressu, adibunt Novum Portum, & facient omnimodum posse suum penes Detentores dictorum Captivorum & Navis, &, ob eorum Resistentiam & Defectum, penes Capitaneum & alios Officiarios dicti Ducis ibidem, ad effectum quod dicti Captivi & Naves effectualiter liberentur,
Alioquin, si impedimentum, quod absit, reperierent, dicti Commissarii referent, vel alter eorum referet, praedicto Domino Duci Burgundiae, ad finem quod, per Cohertionem ipsius, ipsa Liberatio fieri possit & impleri ante Festum Purificationis beatae Mariae supradictum;
Proviso quod consimiliter fiet de dicta Navi, cum Lignis, apud Wynchelse, ut praefertur, detenta:
Item, Appunctatum est & Concordatum inter Nos Commissarios hinc inde superius nominatos, quod, primo die Mensis Junii, proximò jam futuro, Commissarii, quos metuendissimus Dominus noster Rex, pro parte sua, ac praefatus Inclitus Princeps Philippus Dux Burgundiae & Comes Flandriae, pro Parte sua, duxerint deputandos & ordinandos, simul convenient in Villa Calesii, ad Procedendum tunc ibidem, cum aliis Diebus subsequentibus continuatis, ad Reparationem & Reformationem aliorum Attemptatorum, durantibus Treugis sive Guerrarum Abstinentiis supradictis, & in Festo omnium Sanctorum ultimò praeterito expiratis (nondum tamen, tempore praesentis Tractatûs, aut ante Publicationem praedictam, liquidorum, set pro tunc liquidandorum) necnon de & super omnibus aliis & singulis Attemptatis & Dampnis quibuscumque, illatis ex utraque Parte, de quibus aliàs tractatum & appunctuatum diversis vicibus extiterat, & quae adhuc pendet indecisa, adtunc ibidem consimiliter continuè Procedendum, Diffiniendum, & finaliter Determinandum,
Et praesertim de & super Reparatione & Restitutione certorum Bonorum & Mercandisarum, in Portu de Sclusiâ dudum Arestatorum, & ad Valorem Decem Milium Librarum, ut dicitur, se extendentium, de quibus in diversis Tractatibus temporibus retroactis sub certâ formâ extitit Appunctuatum,
Necnon de aliis Causis, Negotiis, & Querelis, quae per Sententias, aut Transactiones, seu Appunctuamenta, vel aliàs, liquida fore constiterit, debitum & effectuale Justitiae in omnibus complementum faciendum,
Ac suas Sententias, Ordinationes, seu Appunctuamenta quaevis, ut Querelantes, & Dampnificati Bonorum, ab eis ablatorum, seu aliàs injustè Detentorum, Restitutionem seu Satisfactionem consequantur, executioni debitè Demandandum, seu demandari Procurandum, prout decebit, absque ulteriori dilatione frustratoriâ quacumque;
Et nihilominus aliis Appunctuamentis, circa hanc Materiam habitis perantea, nondum plenè discussis (quae hic etiam pro repetitis habeantur) in suo robore duraturis.
Item, Appunctuatum est & Concordatum, inter Nos Commissarios hinc inde superiùs nominatos, quod certi Articuli, in ultimo Tractatu propositi & ministrati (de quibus in ultimo Appunctuamento ejusdem Tractatûs novissimè praeteriti fit mentio) habeantur de praesenti pro hic repetitis; eorum discussione, tempore Congregationis, ut praemittitur, proximò futurae, imposterùm reservatis.
Item, Appunctuatum est & Concordatum quod, Temporibus & Locis Publicationum & Proclamationum, de quibus superius fit mentio, necnon aliis temporibus & locis, quibus meliùs videbitur expedire, fiant consimiles Publicationes & Proclamationes,
Quod omnes & singuli, tam Regni Angliae, quàm Patriae sive Comitatûs Flandriae, Dampnificati, & Interesse se habere putantes aut praetendentes, compareant, per se, vel per alios, sufficientem Potestatem in ea parte habentes, in praedictâ Villâ Calesii, praedicto Die proximo Congregationis futurae,
Ibidem (videlicet) primo die Mensis Junii proximò futuro, cum Diebus subsequentibus continuatis, Querelas suas, & Evidentias, Informationes, Munimenta, & Documenta quaecumque, adtunc secum delaturi, quae eis hincinde necessaria videbuntur seu aliqualiter oportuna:
Ac etiam adtunc, si eis videbitur expedire, ibidem Proposituri & Allegaturi quare ad Reparationem & Reformationem Attemptatorum praedictorum, necnon ad Restitutionem aliorum Dampnorum, minimè procedere adtunc de- beant Commissarii, hinc inde, ut praefertur, deputandi,
Palam & publicè intimando eisdem quòd, si hujusmodi, sic, ut praefertur, Praemuniti, praedictis Loco & Die, cum aliis Diebus sequentibus, comparere non curaverint, Commissarii, hinc inde, ut praemittitur, deputandi, ad Executionem praedictarum Reparationum, & Restitutionum, usque ad finalem expeditionem earumdem, prout Jus exiget, effectualiter procedent; ipsorum sic Praemunitorum & Proclamatorum absentiâ seu pertinaciâ non obstante.
Item, Appunctuatum est & Concordatum, inter Nos Commissarios, hinc inde superius nominatos, quod praefati Commissarii, ex parte Ducis Burgundiae, Literas Confirmatorias ab Adversario Franciae, de & super Treugis superius, ut praefertur, renovatis, in formâ debitâ & sufficienti concedi, ipsasque, ante Festum Paschae proximò futurum, Capitaneo sive Locumtenenti Villae Calesii in eadem Villa tradi & liberari procurabunt & facient cum effectu,
Et Nos praefati, Willielmus Bardolfe, David Price, Will. Bray, Johannes Chirche, & Johannes Pykering, Commissarii praedicti, Vice & Auctoritate metuendissimi Principis Domini nostri Regis, procurabimus & faciemus quod praedictus Dominus noster Rex, in verbo suo Regio, omnia & singula Praemissa, sub modo & formâ superius expressatis, faciet inviolabiliter observari,
Et quòd idem Dominus noster Rex, de & super eisdem, Literas suas Confirmatorias, ante Primum Diem Mensis Martii proximò futurum concedet,
Ipsasque, infra idem tempus, Nuncio, dicti Domini Ducis, ad hoc specialiter deputato, faciet in Villa Calessii realiter liberari,
Quodque praefati Commissarii praedicti Domini Ducis Burgundiae & Comitis Flandriae consimiles Litteras Confirmatorias praefati Ducis, in verbo suo Principis,
Et etiam Ratihabitorias & Ratihabitionis Promissorias Quatuor Membrorum Flandriae, sub debitis formis & sufficientibus, ab eisdem obtinebunt,
Et easdem, ante dictum primum diem Martii, in Villa Calesii, Capitaneo ejusdem Villae, sive ejus Locumtenenti ibidem, facient tradi & realiter liberari.
In quorum Testimonium praesentes Literas Sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari.
Datae Calesii Duodecimo Die Mensis Januarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo Nono supradicto.
Jan. 12. The K. orders John Bourdon and Robert Deboymaire, wardens of the mint at Rouen, to coin groats and florins. Rouen.
O. ix. 847. H. iv. p. iii. 152.
Pro Moneta Rothomagi.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 2. m. 50 d.
Henry, &c. A Johan Bourdon, & Robert Deboymaire Gardes de nostre Monoye de Rouen, Salut.
Il est venue a nostre Cognoissance que, en nostre Paiis & Dusche de Normendie, & ailleurs a nostre Obeissance, a este Apporte plusours Monoyes, tant d'Or, come de Argent, du Paiis de France, & d'ailleurs, les quelles sont moult Fiebles, tant en Poys, come en Lay, dont nostre Peuple est a present moult Pleuple & Garny, qui est ou grant Grief, Prejudice, & Dommage de Nous & de nostre Seigneurie, & semblablement de nostre Peuple, & uncore plus seroit ce par Nous n'y estoit Pourveu de Remedie convenable,
Pour quoy,
Nous ces Choses Considerez, & qui voullons, de tout nostre Povoir & Puissance, Garder que nostre Peuple ne soit, pour le temps present, & aussy pour le temps advenir, en aucune manere decheu,
Nous,
Par l'advis & deliberation de nostre Grant Conseil, & pour escheuir auz Grans Dommagez & Inconveniens qui pour le temps avenir se pourroit ensuir, & pour certains Causes & Considerations a ce Nous Mouvans,
Avons Ordonne & Ordonnons que vous feistes faire, en nostre dite Monoye a Roven, GROZ, qui avont Cours pour xx d. Tournois la pieche, a iii d. viii Grains Argent le Roy, & de vi s. viii d. de Poys au Marc, & que en yceulx GROZ ait en la Pille iii Fleurs de Lis, & desus une Couronne, & a coste d'icelles Fleurs de Lis ii Lieppars, les quelx tendront icelles iii Fleurs de Lis, & en l'Escripture d'entour ara escript, HENRICUS FRANCORUM REX, & ou par My de la grande Croiz ait une, H. tout au plus just que faire se pourra, avec les differences qui auterfoiz ont este faitz ez GROZ devant faiz, & en l'Escripture d'entour icelle grande Croix soit escript, SIT NOMEN DOMINI BENEDICTUM;
Et donrrons au Maistre particulier de nostre dite Monoie, & a chescun Changeur, & a Marchant frequentant ycelle, xvi l. x Souls, pour le Marc d'Argent Allay, a la dite Allaye.
Item, & aussy Nous vous Mandons que vous faciez faire PETIS FLEURINS D'OR, nomes ESCUS, a xxii Karras, & de xcvi. au Marc, les quielx aront Cours pour xxiv. Reaulx, qui valent ii Frans, es quielx ESCUS ara en la Pille un Escu de noz plaines Armes, Escarteles de France & d'Engleterre, & en l'Escripture d'entour ara escript, HENRICUS, DEI GRATIA, REX FRANCIAE ET ANGLIAE, & devers la Grand Croiz ara au permy d'icelle, au plus juste que faire se pourra, une H. & entre les Fleurons d'icelle Croix ii Lieppars, & ii Fleurs de Lis & en l'Escripture d'entoure ara escript, CHRISTUS VINCIT, CHRISTUS REGNAT, CHRISTUS IMPERAT;
Et donrrons au Maistre particulier de nostre dite Monoye, a chescun Changeur & Marchant, frequentant icelle, clxxxiv l. Tournois pour Marc d'Or,
Si vous Mandons & Commandons, & par la Teneur de ces Presentes Commettons, se mestier est, que les choses dessusdiz vous Accomplisses, de Point en Point, bien & diligeaument, sans enfraindre en aucune maniere, jusques ad ce que par nous auterment soit Pourveu,
Et faites savoir a tous Changeours & Marchans ad ce Congnoissance que la Monoye desusdite est a vailler, & icelle soit baillee en la maniere accustumee.
Donne a nostre Ville de Roven le xii. Jour de Januer, l'An de nostre Regne Septisme.
Par le Roy.
Feb. 15. Confirmation of the truce concluded with France on Dec. 24. Rouen Castle.
O. ix. 848. H. iv. p. iii. 153.
De Confirmatione Treugarum Generalium Franciae.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 40.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas,
De & super certis Treugis generalibus per Terram, inter nonnullos Commissarios & Deputatos nostros ex una Parte, & Ambassiatores, &, Nuncios, & Deputatos Illustris Consanguinei nostri Ducis Burgundiae, Commissarii in hac parte Serenissimi Principis Karoli Consanguinei nostri Franciae, ex altera, apud Villam nostram Rothomagensem nuper Tractatis & Concordatis, confectas,
Quarum Tenor talis est,
Nos, Philippus, & Johannes, Permissione Divinâ, Wigorniensis, & Roffensis, Episcopi, Henricus Dominus de Fitzhugh, Illustrissimi Principis Domini Henrici, Dei gratiâ, Regis Franciae & Angliae, & Domini Hiberniae, Camerarius, Walterus Hungerford Magnus Magister Hospitii ejusdem dicti Domini Regis, Johannes Tiptoft Seneschallus Aquitaniae, dicti Illustrissimi Henrici Regis Consiliarii, & ipsius in hac parte Commissarii, &c. ut de Dat. vicesimo quarto die Decembris ultimò praeterito.
Nos omnia & singula, per praefatos Commissarios & Deputatos nostros, in formâ praedictâ, Tractata & Concordata, Rata habentes & Grata, ea, quantum in Nobis est, Acceptamus, Approbamus, &, Tenore Praesentium, ex certâ Scientiâ, Ratificamus & Confirmamus, ac ea omnia & singula, juxta Vim, Formam, & Effectum eorundem, ab omnibus & singulis Ligeis, Vassallis, & Subditis nostris Teneri volumus & inconcussè observari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Roven decimo quinto die Februarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 16. Licence to the brotherhood of the Virgin Mary at Rouen to sell salt. Rouen Castle.
O. ix. 848. H. iv. p. iii. 153.
Pro Fraternitate beatae Mariae de Roven.
An. 7. H. 5. Norm. 7. H. 5. p. 2. m. 43. dor.
Henry, &c. aux Governuer & Contrerouller de nostre Guernier a Sel de Roven, Salut.
Receue avons humble Supplication de, noz Homes Lieges & Sugez, les Confrieres de la Confrarie de la Glorieuse Virge Marie, Fonde en l'Esglise de nostre Dame de Rouen, contenant,
Come la dite Frarie a moult de Charges en Messes & Sepultures de ceulx qui vont de Vie a Trespas, & mesment des Poures qui n'ont de quoy eulx faire ensevelir, & d'autres Omosnes,
Et n'a la dite Confrarie de quoy supporter les Charges si non des Coustages des diz Confreres, & des Omosnes que l'en leur donne,
Et il soit ainsy qu'ilz aient de present en Guernier a Roven certain quantite de Sel, montant Vyng & Cinq Muys ou environ, qui leur a este donne par partie par les Marchans de Sel, ainsy qu'il a este acustume de donner a ycelle Confrarie, de tel temps qu'il n'est memoire du contraire,
Du quel Sel, ainsi donne a la dite Confraire, n'a este Paie Gabelle ou temps passe, mais touz jours, de temps en temps, leur a este donne la dite Gabelle par les Nobles, noz Predecesseurs, Roys de France,
Humblement supplians que, de nostre Grace, pur voie de Charite, nous pleroit leur donner Congie de Vendre leur dit Sel, qu'ilz ont a present en Guernier, a leur Prosit, pour tourner & convertir es Omosnes & bien faiz d'icelle Confraire, sans en paier aucun Droit de Gabelle a nostre Prouffit,
Pour quoy nous, ces Choses consideres, veullans ensuir les Bonnes Euvres Charitables de nos diz Predecesseurs Roys de France, & a fin d'on estre participant es Omosmes & Bien Faiz de la dite Confrarie, avons, en Charite & Omosme, Grante & Ottroie aux diz Confreres que eulx puissent Vendre & faire Vendre les diz Vingt & Cinq Muis de Sel, & au deseuls, que eulx ont de present en Guernier au dit Lieu de Roven, toutes foys qui leur plaira, a leur Proffit, sans pour ce Nous paier aucun droit de Gabelle,
Dont il nous appartient, a cause de nostre Droit, pour chescun des diz Vingt & Cinq Muys, Trent Lib. Tournois, qui monte en somme toute vii C. Lib. Tournoys, la quelle Nous leur avons Donnee, Remise, & Quittee, & Promise Garanter par ces Presents,
Si vous Mandons que de nostre dit Don, & Ottroy, & Quitance, vous les lefiez Joir plainement & paisiblement sans leur donner ne souffrer estre donnee aucun Destourbier ou Empeschement au contraire,
Et, par rapportant ces Presents a nostre Chambre de Comptes, avecques Certification ou Quittance des diz Confreres, Nous Voullons & Mandons que vous en soies tenuz & lesses Quittes & Paisibles de ce Sommes par ces Presentes;
Car ainsi nous plaist il estre fait, & aux diz Supplians l'avons Ottroye, & Ottroyens, de Grace especial, en Charite & Omosne, come dit est.
Donne à nostre Chastel de Roven le xvi. jour de Januer.
Jan. 17. Restitution of the temporalities to John de Pistres, preceptor of the house of S. John of Jerusalem at Evanbourc. Rouen Castle.
O. ix. 849. H. iv. p. iii. 153.
De Restitutione Temporalium.
An. 7. H. 5. Norm 7. H. 5. p. 2. m. 45.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod,
De Gratia nostra speciali, & ut Divinum Servitium, ac alia Pietatis Opera (quae in Domo de Saint Evanbourc, Ordinis Sancti Johannis Jerusalem, in Normannia, fieri dabeant) plus solito accrescant & ibidem laudabiliùs manuteneantur & sustineantur,
Concessimus Johanni de Pistres Militi, Praeceptori Domûs praedictae, & Fratribus ibidem, omnia Temporalia, eidem Domui, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentia sive spectantia,
Habenda, in Sustentationem Divini Servitii ibidem ac aliorum Pietatis Operum praedictorum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi decimo septimo die Januarii.
Jan. 20. Licence to Geoffrey de Beauvoir, abbot elect of S. Martin's, Seez, to go to Rome for his confirmation. Rouen Castle.
O. ix. 849. H. iv. p. iii. 153.
Pro Abbate de Sees.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Concessimus & Licentiam Dedimus Galfrido de Beauvoir, Monachi Monasterii Sancti Martini de Sees, Electo in Abbatem ejusdem Monasterii, quod ipse ad Curiam Romanam, pro Confirmatione Electionis hujusmodi, prout moris est, ut dicitur, cum Johanne Fossart Confratre suo, Magistro Nicholao Anesge, & Michaele de Guernier se divertere, ibidem, durante tempore Confirmationis praedictae, stare & morari, & abinde ad Mo- nasterium suum praedictum redire possit salvò, securè, & impunè;
Proviso semper quod ipse quicquam ibidem, quod in nostri Contemptum vel Praejudicium aliqualiter cedere valeat, non attemptet, aut per alios, quantum in ipso est, attemptari permittat quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Roven vicesimo die Januarii.
Jan. 20. The K. exempts the ecclesiastics of the province of Rouen from the payment of aids and other impositions. Rouen Castle.
O. ix. 850. H. iv. p. iii. 153.
Pro universali Ecclesia Provinciae Rothomagensis.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 2. m. 29.
Rex Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Ballivis, Vicecomitibus, Praepositis, Ministris, & aliis Subditis & Fidelibus suis, Salutem.
Sciatis quod, inter nonnullas Reipublicae Curas & Solicitudines varias, Regiis humeris incumbentes, Votis nostris occurrit primum & praecipuum, Sacrosanctam Matrem Ecclesiam in suis Juribus, Privilegiis, & Immunitatibus defendere & tenere, & eam pro viribus à Noxiis preservare.
Credimus namque quod tanto in nostris actibus virtus crescat & augetur, quanto ad Conversationem Jurium & Privilegiorum Ecclesiae, solertiùs excitamur,
Quid enim retroactis temporibus regale Solium magis provexisse & ornâsse conspicimus, quàm quod piè Regnantes Loca Christo consecrata, ac laudabiliter & onorificè Fundata & Dotata, & eorum Ministros & Servientes, in suis Juribus praeservârunt, & praeservata defenderunt?
Ut igitur Sancta Mater Ecclesia, unica Christi Sponsa, ubique locorum, Nobis Subditorum, & praecipuè in Ducatu nostro Normanniae (quem, operante multiformi gratiâ Salvatoris, qui Justitiam diligit & videt Aequitates, tanquam parcellam Coronae Regni nostri Franciae, Conquesti sumus) undique in suis Juribus & Privilegiis, quibus eam incliti Progenitores & Praedecessores nostri, quondam Reges tam Franciae quàm Angliae, & Duces Normanniae, & quamplures alii, pro Salute Animarum suarum & suorum, magnificè & salubriter Fundârunt & Dotârunt, illaesa perseveret, & integra perseveretur, ac Ministri & Deo Militantes, tam de Die, quàm de Nocte, in eadem eo serventiùs divinis obsequiis, juxta Vota dictorum Fundatorum Progenitorum nostrorum, vacent & intendant, quo à Solicitudinibus & Mundanis Curis magis segregantur & alieni redduntur, praecipuè cùm nemo Militans Deo, implicat se Negotiis Secularibus.
Ad laudem & honorem Nominis Crucifixi, & ut Bonorum Operum Praecedentium Participes effici valeamus, de Gratiâ nostrâ speciali, ex certâ scientiâ & mero motu nostris, ac de Avisamento Concilii nostri, VOLUMUS & CONCEDIMUS, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, & hac praesenti Cartâ nostrâ CONFIRMAMUS, omnibus & singulis Viris Ecclesiasticis & Deo Servientibus, ubique infra Provinciam Rothomagensem, quod ipsi, & Successores sui IMPERPETUUM, sint Liberi, Quieti, & penitùs Exonerati de omnibus Auxiliis (Aide de Ville vulgariter nuncupatis) & de omnibus Impositionibus, Solutionibus, Quartagiis, & aliis Oneribus quibuscumque, Nobis, Haeredibus, seu Successoribus nostris praedictis, aut Civitatibus, Villis, Burgis, seu aliis quibuscumque Locis, vel Personis, quomodolibet persolvendis, ratione seu occasione Vinorum, Bladorum, Ciserarum, Cervisiarum, Potuum, Bibariorum, seu aliarum Rerum & Provisionum, provenientium de Ecclesiis, seu Beneficiis Ecclesiasticis, sive de Terris, Tenementis, seu Redditibus spectantibus ad eadem, aut etiam Emptorum, seu alio quocumque modo per eos Provisorum, pro eorum propriis Expensis;
Proviso quod Vina, Blada, Cisarae, Cervisiae, Potus, Bibaria, seu aliae Res & Provisiones, praedicta, per ipsos sic Empta & Provisa, non Revendantur ab eisdem, nec Venditioni quomodolibet exponantur.
Illa verò, quae de Ecclesiis, seu Beneficiis Ecclesiasticis, aut de aliquibus Terris, Tenementis, Redditibus, seu Locis quibuscumque, Ecclesiis seu Beneficiis hujusmodi appropriatis & annexis, aut de propriis Haereditatibus suis pervenerint, benè liceat eis & eorum cuilibet Vendere seu Alienare absque Solutione Custumarum, Quartagiorum, aut aliorum Onerum seu Impositionum quorumcumque, inde aliqualiter imposterùm facienda:
Volumus, etiam Decernimus, Declaramus, & Concedimus quod nec ipsi, nec eorum aliquis, de caetero, teneantur, nec per aliquos Officiarios, vel Ministros nostros, aut Haeredum seu Successorum nostrorum quoscumque, compellantur, distringantur, seu trahantur ad Vigilias, seu Custodias Diurnas vel Nocturnas, infra Provinciam praedictam, ratione Personarum suarum, aut Ecclesiarum, seu Beneficiorum suorum praedictorum, sive Locorum spectantium ad eadem, faciendum; vel ad Muros, Portas, sive alia Loca Civitatum, Burgorum, Villarum, seu Suburbiorum Custodiendum; aut Fossata eorumdem facienda, reparanda, seu Mundanda; nec ad aliquem, vel aliquos, eâ ratione seu de causâ, loco sui Inveniendum, Ponendum, Substituendum, seu Deputandum,
Quare Volumus, & firmiter Praecipimus, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris praedictis, quod praedicti Viri Ecclesiastici, & Successores sui, Libertates, Quietantias, & Privilegia praedicta Habeant & teneant; & eis, & eorum quolibet, de caetero, plenè, integrè, & perfectè Gaudeant & Utantur, absque Impedimento, Molestatione, Inquietatione, vel Gravamine aliquorum Officiariorum, Ministrorum, seu Subditorum nostrorum, aut Haeredum seu Successorum nostrorum quorumcumque.
Hiis Testibus,
Venerabilibus Patribus,
Philippo Wygorniensi, Cancellario nostro Normanniae,
Et J. Roffensi, Custode Privati Sigilli nostri,
Episcopis:
Carissimo Fratre nostro, Thoma Clarentiae,
Et Thoma Exoniae, Avunculo nostro carissimo,
Ducibus:
Praedilectis Consanguineis nostris,
Johanne Huntingdoniae,
Edmundo Marchiae,
Ricardo Warrewicae
,
Et Johanne Marescallo,
Comitibus:
Henrico Fitz Hugh Camerario nostro,
Et Waltero Hungerford Senescallo Hospitii nostri,
Militibus;
Et aliis.
Dat. per Manum nostram apud Castrum nostrum Rothomagi vicesimo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 20. The truce with Flanders is ordered to be published throughout England. Westm.
O. ix. 851. H. iv. p. iii. 154.
De Proclamamatione Treugarum Flandriae.
An. 7. H. 5. Claus. 7. H. 5. m. 3. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Cùm, inter Ambassiatores nostros, pro Regno nostro Angliae, & Commissarios Philippi Ducis Burgundiae, pro Patria Flandriae, Duodecimo Die Januarii ultimò praeterito, APPUNCTUATUM fuerit & CONCORDATUM, quòd Treugae, Sufferentiae, sive Guerrarum Abstinentiae, ac Securitates & Provisiones, quocumque Nomine censeantur,
Alias Captae & Firmatae inter Nos ex una, & Johannem nuper Ducem Burgundiae parte ex altera, in Festis Paschae & Omnium Sanctorum ultimò praeteritis Finitae & Expiratae,
Prout in Literis, inde confectis (quas iidem Ambassiatores & Commissarii hic volunt haberi, de Articulo in Articulum, & de Verbo in Verbum, pro expressis) latius continetur,
Resumantur & Innoventur, prout de Facto Resumuntur & Innovantur, duraturae, a Die Publicationis earumdem (videlicet) a Tertiodecimo die Januarii similiter ultimò praeterito, usque ad Festum Omnium Sanctorum proximò futurum inclusivè, quod erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vicesimo, tam per Terram, quàm per Mare, eisdem modo, formâ, & vigore, quibus antea viguerunt pro temporibus supradictis, non obstante quòd Guerrae vigeant inter Angliam & Franciam Regna, aut, quod absit, vigere contigerit, in futurum,
Et, ulterius, quòd omnes & singuli dicti Regni nostri Angliae, Dampnificati in hac parte, & Interesse se habere putantes aut praetendentes, compareant, per Se, vel per Alios, sufficientem Potestatem in ea parte habentes, in Villa nostra Calesii, coram Ambassiatoribus & Commissariis, ab utraque Parte Ordinandis & Deputandis, primo die Junii proximò futuro, cum Diebus subsequentibus continuatis, Querelas suas, Evidentias, Informationes, Munimenta, & Documenta quaecumque ad tunc secum delaturi, quae eis necessaria videbuntur seu aliqualiter oportuna,
Et, quia Appunctuamentum & Concordiam praedicta ad Notitiam omnium & singulorum Ligeorum nostrorum, quorum interest, festinanter deduci volumus, vobis Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis praesentibus, eadem Appunctuamentum & Concordiam, in singulis Locis Civitatis praedictae, & Suburbiorum ejusdem, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè Proclamari, & ea, sic Proclamata, quantum ad vos attinet, juxta vim, formam, & effectum eorumdem, firmiter & inviolabiliter Observari & Teneri faciatis;
Praemuniendo eisdem Ligeis nostris, quòd, si praedictis Die & Loco, cum aliis Diebus subsequentibus, Comparere non curaverint, Ambassiatores & Commissarii praedicti, ut praefertur, ordinandi & Deputandi, ad Executionem Reparationum, Reformationum, & Restitutionum quorumcumque Attemptatorum, hinc inde factorum, usque ad finalem Expeditionem earumdem, prout Jus exiget, effectualiter procedent; ipsorum sic Praemunitorum Absentiâ non obstante:
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Humfredo Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westmonasterium vicesimo die Januarii.
Per Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecom. Eborum.
Vicecom. Villae Novi Castri super Tynam.
Vicecom. Lincoln.
Vicecom. Norff. & Suff.
Vicecom. Kanc.
Vicecom. Somers. & Dors.
Vicecom. Surr. & Sussex.
Vicecom. Suthampt.
Vicecom. Devon.
Vicecom. Cornub.
Vicecom. Bristoll.
Cancellario Regis in Comitatu Palatino Lancastriae.
Carissimo Fratri Regis
Humfredo Duci Gloucestriae Constabulario Castri Regis Dovorriae ac Custodi Quinque Portuum suorum vel ejus Locumtenenti.
Jan. 21. The K. orders the publication of an extension of the truce with France. Rouen Castle.
O. ix. 852. H. iv. p. iii. 155.
Super Ampliatione, Treugarum Franciae per Mare, Publicanda.
An. 7. H. 5. Norm. 7. H. 5. p. 2. m. 33.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cum nuper certae Treugae, Generales per Terram, per Deputatos & Nuncios, Illustris Consanguinei nostri, Philippi Ducis Burgundiae (Commissarii in hac parte Serenissimi Principis Karoli Consanguinei nostri Franciae) ex Parte unâ, & Commissarios & Deputatos nostros Conclusae fuerint & Concordatae, ex parte altera,
In quibus quidem Treugis comprehenduntur omnes & singuli Homines, Vassalli, & Subditi nostri, & eorum quilibet, necnon omnes & singulae Civitates, Villae, Castra, Fortalitia, Terrae, Patriae, & Dominia nostra, & earum quaelibet, tam in Regnis nostris Franciae & Angliae, quàm alibi Nobis obedientes & obedientia, & quae etiam, tempore hujusmodi Treugarum seu Abstinentiae Guerrae durante, Nobis obedient,
Et consimiliter comprehenduntur, pro parte dicti Serenissimi Principis Karoli Consangainei nostri Franciae, omnes & singuli Homines, Vassalli, & Subditi sui, & eorum quilibet, necnon omnes & singulae Civitates, Villae, Castra, Fortalitia, Terrae, Patriae, & Dominia sua, & quaelibet earum, in Regno Franciae, & alibi sibi Obedientes & Obedientia, & Quae imposterum, tempore hujusmodi Treugarum & Abstinentiae durante, extra Ducatum Normanniae, sibi obedient,
Ita quod, praesentibus Treugis durantibus, Nos non movebimus aut faciemus Guerram Hominibus, Vassallis, Subditis, Civitatibus, Villis, Castris, Fortalitiis,Terris, Patriis, & Dominiis dicti Serenissimi Principis Karoli Consanguinei nostri Franciae, nec a nostris Subditis eisdem fieri permittemus,
Nec Obsidemus seu Capiemus, seu ab aliis nostris Subditis Obsideri aut Capi permittemus, de Die sive Nocte, viâ Guerrae, Tractatûs, Emptionis, aut aliàs, quovis modo, Villas, Castra, Fortalitia, seu Passagia quaecumque, dicti Serenissimi Principis Karoli Consanguinei nostri Franciae, praedictis Treugis comprehensa,
Et, simili modo, dictus Serenissimus Princeps Karolus Consanguineus noster Franciae, per se, aut alios, non movebit aut faciet Guerram Hominibus, Vassallis, Subditis, Villis, Castris, Fortalitiis, Terris, Patriis, & Dominiis nostris.
Nec etiam, per se, aut alios, Obsidebit seu Capiet, seu ab aliis quibuscumque Obsideri aut Capi permittet, de Die sive de Nocte, viâ Guerrae, Tractatûs, Emptionis, aut aliàs, quovismodo, nostra Villas, Castra, Fortalitia, seu Passagia quaecumque, pro Parte nostra, praedictis Treugis comprehensa,
Et ulterius Concordatum est, quod sub illis Treugis seu Abstinentia Guerrae, licet, ut praefertur, sint Generales, non comprehenduntur, ymo potiùs & expressè excipiuntur & excluduntur, ex utraque Parte, Nostrâ (scilicet) & dicti Consanguinei nostri Franciae, omnes Personae Tenentes & foventes illam Partem quae dicitur Delphini seu Armaniaci,
Villae, etiam & Civitates, Terrae, Castra, Fortalitia, Patriae, & Dominia, dicti Delphini seu Armaniaci Partem Tenentes, Manentesque & Habitantes in eisdem, à dictis Treugis excluduntur,
Prout haec & alia latiùs specificantur in aliis Literis, super hoc confectis, & jam publicatis,
Nos,
Ulterius considerantes perquàm fore & utile dictis Regnis nostris Franciae & Angliae, tam pro facto & Expeditione Mercaturae, quàm pro aliis agendis dictorum Regnorum, dictas Treugas seu Abstinentiam Guerrae ampliari per Mare,
Ut omnes Subditi & Obedientes nostri & dicti Consanguinei nostri Franciae, unà cum eorum Navigiis, Apparatibus, Victualibus, Mercimoniis, & aliis Bonis quibuscumque, valeant ire securè ubicumque eis expedire videbitur,
Quas Treugas seu Guerrae Abstinentias praefatus Cousanguineus noster Philippus Dux Burgundiae (dicti Serenissimi Principis Karoli Consanguinei nostri Franciae in hac parte Commissarius) Nobis pridie sub Literis suis Patentibus destinare curavit,
Voluimus & Concordavimus, Consensuimus ac Promisimus, Volumus, Concordamus, Consentimus, &, Tenore Praesentium, Promittimus dictas Treugas Generales seu Guerrae Abstinentias custodiri & observari debere inter Nos, Vassallos, Subditos, & Obedientes nostros, & dictum Serenissimum Principem Karolum Consanguineum nostrum Franciae, Vassallos, Subditos, & sibi Obedientes,
Tenentibus & Faventibus Partem Delphini seu Armaniaci à praesentibus Treugis omnino exceptis,
Quas Treugas incipere volumus, hac Die Dominicâ, Tertiâ Januarii, Anno Millesimo, Quadringentesimo, Decimo Nono.
Et durabunt usque ad Primum Diem Martii, proximò futurum post Datam Praesentium,
Quibus quidem Treugis sic durantibus, poterunt tam omnes nostri Vassalli, Subditi, & Obedientes, quàm omnes Vassalli, Subditi, & Obedientes dicti Consanguinei nostri Franciae, ire, transire, venire, redire, stare, morari, securè & salvò, per Mare inter Franciam & Angliam (videlicet à Patria Flandriae usque ad Villam nostram Cadomensem in Ducatu nostro Normanniae) cum eorum Navigio, Apparatibus, Victualibus, Mercaturis Hernesiis, aliisque Bonis quibuscumque, absque Captione, Arrestatione aut Impedimento Corporum seu Bonorum alteri Parti per alteram inferendis; Proviso quod Subditi nostri non ibunt nec intrabunt Portus, dicto Carolo Consanguineo nostro Franciae Obedientes nisi primitus obtentâ Licentiâ a Capitaneis dictorum Portuum, quibus applicare voluerint; nisi Tempestate aut Fortunâ, sine dolo & Fraude, contigerit ipsos illuc violenter declinare:
Et, simili modo, Subditi dicti Consanguinei nostri Karoli Franciae non ibunt nec intrabunt Portus Nobis obedientes, nisi obtentâ Licentiâ a Capitaneis Portuum nostrorum quibus applicare voluerint; nisi, ut praemittitur, Tempestate aut Fortunâ, sine dolo & fraude, contigerit ipsos illuc violenter declinare:
Et, si contingat aliquas Depraedationes, Captiones, seu Attemptata, in praejudicium Treugarum seu Abstinentiae Guerrarum, per Mare, per alteram Partium alteri Parti sore facta, propter hoc non infringentur, set remanebunt in eorum robore & vigore,
Quae omnia Attemptata & Malefacta per Commissarios & Conservatores super hoc jam à Nobis & a dicto Consanguineo nostro Duce Burgundiae (Commissario in hac parte dicti Consanguinei nostri Karoli Franciae) ordinatos & de- putatos, prout quemlibet ipsorum concernit seu concernere poterit, Corrigi debent, Emendari, & debitè Reformari, juxta formam & modum in Literis dictarum Treugarum, Generalium per Terram, latius expressata:
Quocirca Damus in Mandatis Admirallis nostris, omnibusque aliis Officiariis nostris & eorum Locatenentibus, quatinus hanc praesentem Ampliationem Treugarum, seu Guerrae Abstinentiam, per Mare, Publicent & Publicari faciant in Portubus & Haviis ubi eis expedire videbitur;
Mandantes insuper, ex parte nostra, omnibus Vassallis & Subditis nostris quibuscumque, quod Praesentes Treugas, seu Abstinentiam Guerrae, per Mare, teneant & custodiant, & ab aliis, quatenus in eis est, faciant in omnibus & singulis fideliter observari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi vicesimo primo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 21. Restitution of certain jewels taken from the abbey of Poissy by the K.'s subjects. Rouen Castle.
O. ix. 864. H. iv. p. iii. 155.
Pro Abbatia de Poissy.
An. 7. H. 5. Norm. 7. H. 5. p. 2. m. 42.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod,
Cum certa Jocalia; videlicet,
Unum Chapelet de Perle, cum Quatuordecim Monilibus in eodem,
Ac una Zona de Perle, cum Auro hernesiata,
Necnon quaedam Bursa de Perle,
Pertinentia, ut dicitur, Domui Religiosarum de Poissy, nuper per quosdam Ligeos & Subditos nostros Capta fuissent, eo quod Jocalia illa ad Loca nobis Inimica deportari debuissent,
Quae quidem Jocalia occasione illâ Nobis pertinent tanquam Confiscata,
Nos, de Gratia nostra speciali, & ad Supplicationem Abbatissae & Monialium Domûs praedictae, Concessimus eisdem Abbatissae & Monialibus, ac Fratribus ibidem Deo servientibus, Jocalia praedicta, sic Nobis Confiscata,
Habenda eisdem Abbatissae, Monialibus, & Fratribus, tanquam Thesaurum Domûs praedictae, de Dono nostro;
Proviso semper quod Jocalia illa in Thesauraria infra Domum suam praedictam reponantur, nec abinde aliqualiter distrahantur, vel alicui alienentur, seu vendantur, absque Licentia nostra speciali:
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Rouen vicesimo primo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 24. The K. promises that when he obtains the crown of France he will maintain all the rights and privileges of the city of Paris. Rouen Castle.
O. ix. 854. H. iv. p. iii. 155.
Pro Civitate Paris.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7 H. 5. p. 2. m. 41.
Rex Universis Christi Fidelibus, has Literas nostras inspecturis, Salutem in Omnium Salvatore, & eisdem Fidem credulam ac indubiam adhibere.
Quàm innumeris extet honusta Dispendiis, quod etiam Parens fuerit & Origo Malorum Regnorum Franciae & Angliae, praedolenda Divisio, exacti Recordatio temporis edocet, & considerata prudenter ipsius temporis Discrimina comprobant evidenter; quorum effraenem multitudinem, cunctis penè Christicolis non ignotam, onerosum quidem existeret descripta recitatione proferre.
Horum siquidem Consideratione maturâ, honorabiles & plurimum circumspecti Viri, Cives & Burgenses, Incolae & Inhabitantes, praeclarae Civitatis Parisiensis, Pacis, ut Nobis visum extitit, aviditate ferventes, pro inchoando, inter Serenissimum ac Inclitissimum Principem Karolum Consanguineum nostrum Franciae & Nos, & per medium illustris Principis Consanguinei nostri Philippi Ducis Burgundiae, Pacis finalis Tractatu, & eodem, sic inchoato, & nunc pendente, ad foelicem & votivum exitum deducendo, per Se, & suos in ea parte Nuncios Varios & Legatos, à Septembri novissimè jam transacto, & deinceps, sua non cessârunt impendere Studia, Sumptus, & Labores, ad quod etiam in futurum Omni sua possibilitate procurandum se exponere satagunt, prout eorum Literae Patentes, Nobis super hoc Transmissae, liquidò protestantur.
In ipsius verò Tractatûs Serie,
Oblationibus quibusdam & Petitionibus, per Nos factis, & rationabilibus & honestis Pacis Mediis, per Nos apertis,
Iidem Cives, Burgenses, Incolae, & Inhabitantes,
Exinde non immeritò spei firmitate fiduciâque conceptâ quod praefatus Pacis Tractatus Effectum hinc inde votivum sortiretur & optatum,
Nobis, pro Parte sua, cum instantia supplicari fecerunt, quatenus certis eorum Postulationibus, ipsorum & praefatae Civitatis Parisiensis Statum salubrem concernentibus, annuere dignaremur:
Nos igitur, qui celebrem & insignem Civitatem Parisiensem, velut Nobis carissimam, quantum in Nobis extat, procul dubio, futuram, una cum suis, in nostrae Dilectionis archanum recolligere conabimur & amplecti,
Volentesque praefatos postulantes de pacificis suis studiis, laboribus, & operibus supra memoratis condignae retributionis, quantum in Nobis extat, Praemia praesentire,
Juxta suarum Postulationum Continentiam Concedimus, Annuimus, & Promittimus quod,
Dum & quando habebimus Regimen Regni Franciae, per finalem Concordiam Pacis, inter praefatum Serenissimum Principem Consanguineum nostrum Franciae & Nos, favente Domino, feliciter Componendam,
Securremus & adjuvabimus, pro Posse, nobilem & Insignem Civitatem, Parisiensem, Cives Burgenses degentes ac habitantes in eadem (si de hoc ex parte ipsorum fuerimus requisiti) contra quoscumque suos Adversarios & Inimicos Regni & Coronae Franciae,
Procurabimusque, dicto Casu, quod dicta Civitas Cives Burgenses Degentes & Inhabitantes in eadem manutenebuntur & conservabuntur,
Ac quod (dum & quando ad Coronam dicti Regni Franciae pleno jure pervenerimus) praedictam Civitatem & ipsos manutenebimus & conservabimus in suis Nobilitatibus, Privilegiis, Franchesiis, Libertatibus, Usibus, Consuetudinibus, Praerogativis, & Juribus quibuscumque, suaque Privilegia, Franchesias, Praerogativas, Usus, & Consuetudines confirmabimus, & super hiis nostras eisdem Concedimus Patentes Litteras;
Salvo tamen in omnibus Jure Regni Coronae Franciae, & Reipublicae ejusdem Regni, & alterius cujuscumque;
Quae Praemissa Nos in Omnibus & per Omnia facturos & impleturos promittimus, dummodo praefatus Pacis Tractatus suum sortiatur effectum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi Vicesimo Quarto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 27. H. abp. of York, T. bp. of Durham, and the warden of the spiritualties of Carlisle, are ordered to appoint collectors of the tenth granted by the convocation of the province of York. Westm.
O. ix. 855. H. iv. p. iii. 155.
De Nominibus Collectorum Decimae Certificandis.
An. 7. H. 5. Fin. 7. H. 5. m. 6.
Rex, Venerabili in Christo Patri, H. eâdem gratiâ, Archiepiscopo Eborum, Angliae Primati, Salutem.
Cùm vos, caeterique Praelati, & Clerus vestrae Eborum Provinciae, in ultimâ Convocatione vestrâ,
In Ecclesia Cathedrali beati Petri Eborum, Die Sabbati (videlicet) Tertiodecimo Die Januarii, cum Prorogatione & Continuatione dierum Subsiquentium, ultimò praeterito, celebratâ,
Licet ultra posse suum, propter eorum notoriam Paupertatem, & alia quamplura Dampna, Expensas, & Onera importabilia, hoc instanti tempore plus solito accidentia,
Et praecipuè propter excessivos Labores & Expensas, in anno jam praeterito, saepiùs contra Scotos, pro defensione Regni & Ecclesiae Anglicanae necessarias, notoriè factas,
Cum gravissimis & quasi importabilibus Praelatorum & Cleri praedictorum Oneribus, aliisque Pecuniarum Penuriis, Frugum per Aeris Siccitatem Consumptionibus, Animalium per Morinam ex Pasturarum defectu Destructionibus, ac Hostium Incursibus variis, inconsuetè ingruentibus,
De Beneficiis vestris, & suis Ecclesiasticis Dignitatibus, Praebendis, Hospitalibus, Portionibus, Pensionibus, ac Temporalibus, & Spiritualibus, ac Temporalibus Spiritualibus annexis, infra dictam Provinciam constitutis, secundum Novam Taxam taxatis,
Quibuscumque Prioratibus & Monasteriis de Drax, Madersay, Fellap, Rufford, Watton, Ellerton, Egleston, ac etiam Ecclesia de Kirkeham in Archidiaconatu, Richmondiae: & Beneficiis Sanctarum Monialium quarumcumque propter earum notoriam Paupertatem: necnon Communia Ecclesiae Cathedralis Eborum propter celerem Consummationem Fabricae ejusdem: & ut alias Terris, & Tenementis, ac Possessionibus Abbatis & Conventûs de Melsa per Aquas Maris Humbriae & aliorum Flu- viorum destructis: ac etiam Prioratibus & Monasteriis, ac Beneficiis Omnibus Cumberlandiae, Westmerlandiae, Northumbriae, & Couplandiae, ac Temporalibus & Spiritualibus eis annexis, totaliter: necnon Monasterio de Selby aere alieno ac excessivis Taxationibus multipliciter praegravato, & etiam propter Magnae Summae Auri Depraedationem per subitaneum Incursum Latronum tempore dictae Convocationis eis factum irremediabiliter depauperato; ad Medietatem Medietatis unius Decimae, in eadem Convocatione concessae, duntaxat exceptis,
Concesseritis & concesserunt unam Medietatem Decimae, solvendam Nobis primo die Mensis Maii proximò futuro, Ita tamen quod vos, ac Praelati & Clerus praedicti, seu vestra aut eorum Firmarii, ad Solutionem Quintae Decimae, pro vestris & suis Temporalibus, cum Laicis nullo modo oneremini, seu onerentur, vel vexemini, seu vexentur.
Vobis Mandamus quod aliquos viros fide dignos de Clero vestrae Dioecesis, pro quibus Nobis respondere volueritis, ad dictam Medietatem Decimae, in eadem Dioecese vestra, juxta sormam Concessionis praedictae, Levandum & Colligendum, prout moris est, assignari & deputari faciatis;
Ita quod Nobis de dicta Medietate Decimae, ad Festum praedictum, in forma praedicta, respondeatur:
Thesaurarium & Barones de Scaccario nostro de Nominibus illorum, quos ad hoc deputaveritis, citra Festum Annunciationis beatae Mariae proximò futurum ad ultimum, distinctè & apertè, Certificantes;
Et hoc, sicut Nos & Honorem nostrum diligitis, nullatenus omittatis.
Teste praefato Custode apud Westm. xxvii. die Januarii.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Th. eâdem gratiâ Episcopo Dunolmensi, Salutem.
Cùm Vos, caeterique Praelati & Clerus Eborum Provinciae, in ultima Convocatione,
In Ecclesia Cathedrali beati Petri Eborum &c. ut supra.
Teste ut supra.
Consimiles Literae diriguntur Custodi Spiritualitatis Episcopatûs Karliolensis, Sede vacante.
June 27. The K. appoints Thomas duke of Exeter, admiral of England, and William earl of Suffolk, admiral of Normandy, conservators of the truce with France. Rouen Castle.
O. ix. 856. H. iv. p. iii. 156.
De Potestate Conservatoribus Treugarum Franciae concessa.
An. 7. H. 5. Norm. 7. H. 5. p. 2. m. 33.
Rex Universis, praesentes Literas nostras inspecturis, Salutem.
Notum facimus quod Nos, Pro Bono Pacis finalis, inter Nos & Serenissimum Principem & Consanguineum nostrum Karolum Franciae ac Franciae & Angliae Regna Tractandae & feliciter Concludendae,
Ex deliberatione & assensu Magni Concilii nostri,
Pro Nobis, Regnis, Terris, & Villis, Castris, Fortalitiis, Dominiis, Subditis, & Vassallis nostris quibuscumque, nobis obedientibus, & qui imposterum nobis obedient,
Fecimus, Inivimus, Concordavimus, & Acceptavimus, Facimusque, Inimus, Concordamus, & Acceptamus, cum praedicto Consanguineo nostro,
Qui etiam pro Se, suisque Regno, Terris, Dominiis, Villis, Castris, Fortalitiis, Subditis, & Vassallis quibuscumque, sibi obedientibus, & qui imposterum sibi obedient, Nobiscum Fecit, Iniit, Concordavit, & Acceptavit, Facitque, Init, Concordat, & Acceptat,
Bonas, firmas & inviolabiles Treugas, Generales per Mare,
Et a Vicesima Prima Die Mensis Decembris, usque ad Primum Diem Martii, proximo & immediate nunc futuri, inclusive,
Ita quod, praesentibus Treugis durantibus, per Nos, aut alios quoscumque, non Movebimus aut Faciemus Guerram Hominibus, Vassallis, aut Subditis, Villis, Castris, Fortalitiis, Patriis, & Dominiis dicti Consanguinei nostri,
Nec Obsidemus aut Capiemus, seu ab aliis quibuscumque Capi permittemus, de Die sive de Nocte, via Guerrae, Tractatus, Emptionis, aut alias, quovis modo, Villas, Castra, Fortalitia, aut alia Loca ipsius Consanguinei nostri, praesentibus Treugis comprehensa,
Et idem Consanguineus noster, per Se, aut alios quoscumque, non Movebit aut Faciet Guerram Hominibus, Vassallis, aut Subditis, Villis, Castris, Fortalitiis, Patriis, & Dominiis nostris,
Nec etiam Obsidebit aut Capiet, seu ab aliis quibuscumque Capi permittet, de Die sive de Nocte, viâ Guerrae, Tractatûs, Emptionis, aut aliàs quovis modo, Villas, Castra, Fortalitia, aut alia Loca nostra, praesentibus Treugis comprehensa,
Sub quibus Treugis (licet sint, ut praefertur, Generales per Mare) non comprehenduntur; ymo potiùs & expressè excipiuntur & excluduntur, hinc & inde, Personae Foventes & Tenentes illam Partem quae dicitur Dalphini seu Arminiaci, necnon Villae, Castra, Civitates, Fortalitia, Patriae, & Dominia, dictam partem Dalphini seu Armaniaci Tenentia, Degentésque & Habitantes in eisdem,
Quas quidem Treugas & Abstinentias Guerrae Capitanei Villarum, Castrorum, Fortalitiorum, & Locorum nostrorum, ac etiam dicti Consanguinei nostri, potissimè in Frontariis marinis hinc inde existentium, Jurare & Promittere tenebuntur, quantum in eis est & erit, fideliter Tenere & Observare, & ab aliis juxta Posse facere Observari,
Nec per ullum Attemptatum seu Interprisam, factam aut faciendam per Subditos unius Partis Subditis alterius, contra Tenorem praesentium Treugarum, debent eaedem Treugae & Abstinentiae Guerrae ruptae censeri, set manebunt nichilominus in suis robore & vigore,
Et omnia attemptata & Malefacta (si quae intervenerint) per Conservatores & Commissarios, hincinde deputatos aut deputandos, prout eorum singulos concernet aut concernere poterit, debebunt corrigi & debitè reformari,
Et, pro Parte nostra, Carissimum Avunculum nostrum Thomam Ducem Exoniae Admirallum nostrum Angliae, & Carissimum Consanguineum nostrum Willielmum Comitem Suffolciae Admirallum nostrum Normanniae, ac eorum Subadmirallos in partibus praedictis, praesentium Treugarum Conservatores Commisimus & Deputavimus, Committimus & Deputamus per Praesentes,
Quibus Admirallis, ac eorum Subadmirallis, & eorum cuilibet in sua Marchia, Damus & Concedimus plenam Potestatem & Mandatum speciale, pro parte nostra, Cognoscendi & Determinandi de Attemptatis hujusmodi, Corrigendique, Reparandi, & Emendandi totum & quicquid Attemptatum aut Forisfactum fuerit contra Tenorem praesentium Treugarum & Abstinentiae Guerrae, ac Puniendi omnes Malefactores & Transgressores, prout Casus exegerint & requirent.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi xxvii. die Januarii.
Per ipsum Regem.
Jan. 27. The K. prorogues the truce with France until March 12. Rouen Castle.
O. ix. 857. H. iv. p. iii. 156.
De Prorogatione Treugarum Franciae.
An. 7. H. 5. Pat Norm 7. H. 5. p. 2. m. 20.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod,
Cùm nuper,
Pro bono Pacis, inter Nos, & Serenissimum Principem & Consanguineum nostrum Karolum Franciae, ac Franciae & Angliae Regna, Tractandae & feliciter concludendae,
Nos,
Ex deliberatione & assensu Magni Concilii nostri,
Certas Treugas, sive Guerrae Abstinentias, cum praefato Consanguineo nostro, tam per Terram, quàm per Mare, videlicet;
Per Terram à Vicesimâ quartâ die Decembris,
Et per Mare à vicesimâ primâ die ejusdem Mensis Decembris, ultimò praeteritâ,
Usque ad primam diem Martii, proximò immediatè futuri, inclusivè duraturas,
Fecerimus, Inierimus, Concordaverimus, & Acceptaverimus, prout & in Literis, de & super Treugis illis hinc & indè confectis, pleniùs poterit apparere,
Nos verò, quibusdam certis & urgentibus de Causis, ac ex maturâ deliberatione praedicti Concilii nostri, Treugas, sive Guerrae Abstinentias praedictas, in Omnibus & Singulis suis Articulis, modo & formâ in Literis praedictis expressatis, usque Duodecimum Diem Martii, proximò nunc & immediatè futurum, inclusivè, Prorogamus, extendimus, & elongamus per Praesentes,
A quibus tamen Treugis, sive Guerrae Abstinentiis, sic Prorogatis, extensis, & elongatis (licet sint, ut praefertur, Generales per Terram & per Mare) Omnino excipiuntur & totaliter excluduntur hinc & inde Castrum, Villa, & Castellania de Beaumont super Oyse, Degentesque & Habitantes in eisdem.
Quae Omnia & Singula, sic Prorogata, extensa, & elongata, (Exceptis Praeexceptis) per Nos & Subditos nostros Teneri volumus & inviolabiliter Observari, ac ea Teneri Observari firmiter injungendo Mandamus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Vicesimo Septimo Die Januarii.
Jan. 30. Congé d'élire to the prior and convent of Preaux on the death of William le Roy, late abbot. Rouen Castle.
O. ix. 858. H. iv. p. iii. 156.
De Licentia Eligendi.
An. 7. H. 5. Norm. 7. H. 5. p. 2. m. 31.
Rex, dilectis sibi in Christo, Priori & Conventui Monasterii de Pratellis, Ordinis Sancti Benedicti, Salutem.
Ex parte vestra Nobis est humiliter Supplicatum ut,
Cùm Monasterium vestrum praedictum, per Mortem, bonae memoriae, Gullielmi le Roy, ultimi Abbatis Loci illius, Pastoris sit solatio destituta,
Alium vobis Eligendi, in Abbatem & Pastorem ejusdem Domûs, Licentiam vobis concedere dignaremur,
Nos (precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati) Licentiam illam vobis, Tenore Praesentium, duximus Concedendam;
Mandantes quod talem vobis eligatis, in Abbatem & Pastorem, qui Deo Devotus, Monasterio vestro praedicto necessarius, Nobisque Utilis & Fidelis extiterit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi xxx. die Januarii.
Jan. 30. Protection for John Saluart, John Russell, and the other persons engaged in building the new palace at Rouen. Rouen Castle.
O. ix. 858. H. iv. p. iii. 156.
Pro Magistris Novi Operis de Roven.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 33. dor.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Concessimus & Licentiam dedimus, dilectis Nobis, Johanni Saluart, Johanni Russell, Johanni Pole, & Johanni le Fournier, Magistris Operis novi Palatii nostri Rothomagi, quod ipsi & eorum quilibet Instrumenta, Victualia, ac omnia alia necessaria, sibi ac Operatoribus Laboratoribus Operis nostri praedicti aliqualiter incumbentia, in quibuscumque Locis & Mercatis sibi placuerit, pro pretio rationabili, prout cum Partibus poterunt concordare, emere, ordinare, & providere, & ea omnia & singula usque Villam nostram de Rouen, tam per Terram, quàm per Aquam, per Se, vel suos, ducere & cariare possint liberè & impunè,
Ipsósque, Johannem, Johannem, Johannem, & Johannem, ac Instrumenta, Victualia, Operatores, Laboratores, Equos, Quadrigas, Batellos, Hernesia, Cariagia, & alia quaecumque Operationibus praedictis necessaria & ipsis incumbentia, in Protectionem & Defensionem nostras Suscepimus speciales,
Mandantes, Tenore Praesentium, universis & singulis Ligeis & Subditis nostris, quorum interest, districtiùs quo possumus, nè quicquam in contrarium hujusmodi Licentiae & Salvae Gardiae nostrarum aliqualiter attemptent seu attemptari faciant;
Et, si quid eis, vel eorum alicui, in aliquo Forisfactum vel Injuriatum fuerit, id eis sine dilatione Corrigi faciant & debitè Reformari.
In cujus &c. quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi xxx. die Januarii.
Jan. 30. Commission to John Saluart and three others to arrest workmen, horses, &c. for the above-mentioned work. Rouen Castle.
O. ix. 858. H. iv. p. iii. 157.
De Laboratoribus pro eodem Opere capiendis.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex, dilectis sibi, Johanni Saluart, Johanni Russel, Johanni Pole, & Johanni Fournier, Salutem.
Sciatis quod assignavimus vos, & quemlibet vestrûm, conjunctim, & divisim, ad Operarios, Laboratores, Equos, Quadrigas, Hernesia, Batellos, & Cariagia quaecumque, ad & circa Operationes Novi Palatii nostri Rothomagi necessaria & oportuna, ubicumque inveniri poterunt, pro Denariis nostris in hac parte, prout cum Partibus concordare poteritis, Arestandum, Capiendum, & Ordinandum,
Ac Operarios & Laboratores hujusmodi, necnon omnia & singula Praemissa, circa Operationes praedictas, & non ad alios usus Ponendum & Applicandum, seu poni & Applicari faciendum;
Et ideo Vobis Mandamus quòd circa Praemissa, &c.
Damus autem universis & singulis Balivis, Vicecomitibus, ac aliis Ligeis & Subditis nostris, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quod Vobis & cuilibet vestrûm, in executione Praemissorum, Intendentes, sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c. Quamdiu Regi placuerit duraturas.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi Tricesimo die Januarii.