BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: March 1420

Pages 864-870

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

March 1420

Syllabus Entry Foedera Text
March 1. Safe conduct for William le Templer, servant of the count of Angoulême. Rouen Castle.
O. ix. 864. H. iv. p. iii. 159.
De Salvo Conductu pro Serviente Comitis Ingolismensis.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 15.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Beatae Mariae Magdalenae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Guillielmum le Templer Servientem Comitis Ingolismensis, ad ducendum seu transmittendum in Regnum Regis Angliae, per Mare, & per Terram, Sexaginta Dolia Vini, & Quadraginta Scuta in Auro, ac quoddam Vas pro Portagio Vini & Scutorum praedictorum competens, necnon Marinarios pro Gubernatione ejusdem Vasis necessarios;
Proviso semper quod idem Guillielmus, aut Marinarii praedicti, quicquam, quod in Regis Contemptum, &c. & quod ipsi nullum Castrorum &c. quodque Regi de Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis, sibi debitis, fideliter respondeatur, ut est justum.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi primo die Martii.
March 11. The K. has determined to levy an imposition on salt and certain beverages in Normandy. Rouen Castle.
O. ix. 864. H. iv. p. iii. 159.
De Impositione.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 2. m. 8. dors.
Henry, &c. a touz &c. Salutem.
Savoir faisons que,
Pour le grant, cler, & evident Prouffit, a la conservation, tuition, & garde de nostre Peuple & Paiis, tant de France, que de Normandie, & pour ycelui tenir & faire tenir en Paix, & Tranquillite, & bonne Pollicie, pour eviter aux Inconveniens & Dampnables Enterprinses d'aucuns noz Anemis & Mal veuillans,
Qui desirons de tout nostre cueur & affection, a l'Onner & a Louenge de Dieu nostre Soveraine Createur, parvenir a la fin de bonne & seure Paix, & en ce exposer Nous, noz Freres, Oncles, & autres Seigneurs de nostre Sang, & noz autres Vassaulx, Amis, Aliez, & Bienveiullans en toutes manieres que faire se pourra al aide de nostre Seigneur,
Et que sumptueuse & merveilleuse chose, & aussi come importable, serroit Consideres les tresgrans & marveilleux Fraiz, Missions, & Despens que Nous avons portes & soustenuz pour ceste present nostre Conqueste, sans l'Aide de nostre dit peuple & Paiis de France & Normendie,
Nous, par tresgrant & meure deliberation, tant de noz diz Freres, Oncles, & autres de nostre Sanc, & les Gensde nostre Grant Conseil, avons delibere & ordonne l'Imposicion sur le Sel mis en Guernier sur chescun Muy & le Quartage de touz Beurages (c'estassavoir) Vin, Cidre, Cervoise, & Bochet, ainsy qu'il a este acoustume avoir Cours en nostre dit Paiis pour le present, & aussy que autresfoys a este, tant come bon Nous semblera.
Si donnons en Mandement & Commission a nostre bien ame & feal Escuier, Guillem Alyngton, nostre Tresorier Generall, tant en Demaines, que en Aides, es dites Paiis, ou son Lieutenant ou Commis, que iceulx Aides ils facent ou facent faire Crier & Publier & solempnellement Notiffier par touz les Lieux & Places de noz diz aiis, ou l'en a acoustoume faire Cris, & bailler yceulx Aides ainsy qu'il appart, & qui autersoiz a este en temps passe,
Et de mettre & instituer ou mestier serra Officers pour nous & nostre Nom es diz Paiix, ou a aucuns d'iceulx, Jure a nostre Ordonnance, ainsy qui'l Verra bon estre,
Les quielx Officers, par luy, ou son Lieutenantz ordonnes, pourront bailler les diz Aides a Ferme, & deliurer a plus offrans & derraines encherisseurs, par en Prenant ou faisant Prendre bon & suffisantz Cauxcion & Plege,
Et les Fermes, des diz Aides ainsy baillz come dit est, baillent par desclaration au Receuer ou Receueurs sur ce ordonnez, a fin que les Deniers, de ce issans, soyent receus, distribues, & bailles, par l'Ordonnance de nostre dit Tresorier, come raison donrra,
Les quielx Receueurs, & chescun d'eulx, en rendrant Compete en nostre Chambre des Comptes, ainsy qu'il appartient,
Et, par raison de ce, feront Serement bien & duement exerser ses diz Offices, & russi bauldront bon & suffisant Cauxion a nostre dit Tresorer, ou en nostre dite Chambre des Comptes,
Mandons & aussy commettons a nostre dit Tresorier, & aux Commis & Deputes par lui, que la Juridicion des Causes, Querelles, & Debaz, mouvans & sourdans a cause de ce, il face tenir par ceulx qu'il y commettra bien & deuement, ainsy qu'il appart, & que aux parties facent bon & brief droit & acomplissement de Justice,
Et oultre Mandons a tous noz Suggez & Obeissance, que a nostre dit Tresorier, & a ses Commis & Deputes, & a chescun d'eulx, entendent & obeissent diligentment, en ce faisant & exersant, sur peine d'encourir nostre Indignation & de telle amend come au cas doivt appartenir.
En Tesmoing &c.
Donne a nostre Chastel de Roven le xi. jour de Mars.
March 15. Joan Q. of Hungary, Jerusalem, and Sicily, to the duke of Bedford, desiring credence for Augustine de Lante of Pisa. Naples.
O. ix. 865. H. iv. p. iii. 159.
Litera ab Regina Siciliae, de Credentia.
Illustri Principi Domino Johanni Duci Bedfordiae, Comiti Archimondi &c. tanquam Fratri nostro carissimo.
An. 7. H. 5. Ex Bibl Cot. Tiberius B. 6. fol. 128. B.
Illustris Princeps & tamquam Frater carissime,
Nonnulla practicavimus cum, Nobili & Egregio Viro, Augustino de Lante de Pisis, utriusque Juris Doctore, Advocato Consistorali, Consiliario fideli & dilecto nostro, per eum vestrae Magnitudini de nostri Commissione per suas Literas intimanda;
Idcirco ejusdem Augustini Literis, tamquam Personae nostrae propriae, seu propriis nostris Literis, Fidem placeat indubiam adhibere; offerentes Nos semper ad quaelibet grata vobis.
Dat. in Castro Novo Neapolis, sub Anulo nostro secreto, Quindecimo Mensis Martii, xiii. Indic.
Johanna Secunda, Dei Gratiâ, Regina Hungariae, Jerusalem, Siciliae.
March 12. Restitution of the temporalities to John of Ipswich, prior of S. Peter's of Ipswich. Westm.
O. ix. 866. H. iv. p. iii. 159.
De Temporalibus Prioratus Sancti Petri de Gippewico liberandis.
An. 7. H. 5. Pat. 7. H. 5. m. 3.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Norffolciae & Suffolciae, Salutem.
Cum, Venerabilis Pater, Johannes Episcopus Norwicensis Electionem, nuper factam in Ecclesia regulari sive Prioratu Sancti Petri de Gippewico suae Dioecesis, de, dilecto nobis in Christo, Fratre Johanne de Gippewico, Canonico ejusdem Domûs, in Priorem Lociillius (cui prius Regium Assensum adhibuimus & favorem) confirmaverit, sicut per Literas Patentes ipsius Episcopi, nobis inde directas, nobis constat,
Nos, Confirmationem illam acceptantes, cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Prioratûs illius prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò tibi Praecipimus quod eidem Electo Temporalia praedicta cum Pertinentiis, in Balliva tua, liberes in formâ praedictâ; salvo jure cujuslibet.
Teste Humfredo Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westmonasterium duodecimo die Martii.
Et Mandatum est Militibus, liberis Hominibus, & omnibus aliis Tenentibus de Prioratu praedicto, &c.
March 15. Restitution of the temporalities to Roger elect of Carlisle, then rector of the church of Burghclere. Westm.
O. ix. 866. H. iv. p. iii. 159.
De Temporalibus liberandis.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Cumbriae & Westmerlandiae, Salutem.
Cum Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesia Cathedrali Karliolensi, per Mortem, bonae memoriae, Willielmi, ultimi Episcopi Loci illius, eidem Ecclesiae de Persona, dilecti nobis in Christo, Rogeri Electi Karliolensis, tunc Rectoris Parochialis Ecclesiae de Burghclere Wyntoniensis Dioecesis, Bacallarii in Theologia, providerit, ipsumque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis inde directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quod idem Episcopus omnibus & singulis verbis, in dictis Literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae Angliae praejudicialibus, coram nobis palam & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit,
Volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Fidelitatem ipsius Episcopi, Nobis pro Temporalibus suis debitam, pro Viginti Solidis, nobis solutis in Hanaperio nostro, usque Redditum nostrum in Angliam, Respectuavimus, & Temporalia illa, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideo tibi Praecipimus quod eidem Episcopo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Humfrido Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westmonasterium decimo septimo die martii.
Per ipsum Regem.
Rex Escaetori suo in Comitatu Northumbriae, Salutem.
Cum, &c. ut supra usque ibi, debitam, & tunc sic, pro quodam Fine, Nobis soluto in Hanaperio nostro, usque Reditum nostrum in Angliam, &c. ut, supra.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Lincoln.
Escaetori Regis in Com. Derb.
Escaetori Regis in Com. Midd
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
March 21. The K. grants to John and Thomasia Crespin their inheritance in Normandy. Seventeen similar grants. Rouen Castle.
O. ix. 867. H. iv. p. iii. 160.
De Haereditatibus concessis.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 1. m. 33.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod, Auctoritate nostrâ Regiâ, & ad Supplicationem Johannis Crespin & Thomasiae Uxoris ejus, Juratorum Ligeorum nostrorum, de Gratiâ nostrâ speciali, Dedimus & Concessimus eis Haereditates, Redditus, & Possessiones quoscumque, quos ipsi ante Primum Diem Augusti, Anno Regni nostri Quinto, infra Ducatum nostrum Normanniae Tenuerunt & Possidebant
Habendos & Tenendos Haereditates, Redditus, & Possessiones praedictos praefatis Johanni & Thomasiae, eisdem modo & formâ, quibus iidem Johannes & Thomasia eos, ante diem praedictum, Tenuerunt & Possidebant,
Per Homagium si & ubi debetur faciendum, secundum Consuetudinem Ducatus nostri praedicti, ac faciendo alia Onera & Servitia inde debita & consueta,
Reservatâ semper Nobis & Haeredibus nostris altâ & supremâ Justitiâ, ac omni alio Jure quod ad Nos poterit pertinere;
Proviso semper quod Haereditates, Redditus, & Possessiones praedicti seu aliqua Parcella eorumdem, de Dominico Ducatûs nostri praedicti, aut alicui alii Personae per Nos ante haec tempora Dati & Concessi, aut aliqui de Terris & Possessionibus subtus Villam nostram Falesiae, vel infra Villam nostram de Cadomo, aut de Lapidicina seu Quarruris prope eandem Villam, quos ad opus nostrum specialiter Reservavimus, aut de Loco seu Spatio Terrae pro Aedificando Nobis Palatio infra Civitatem nostram de Rouen, sive extra prope Muros ejusdem, juxta Compositionem in hac parte factam non existant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi vicesimo primo die Martii. Anno Regni nostri octavo.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis habent subscripti; videlicet,
Gilbertus Louvet Armiger & Maria Uxor ejus Jurati &c.
Johannes Martel Juratus &c.
Thomas le Tierroux Juratus &c.
Johannes Fourmage Juratus &c.
Thomas Poylene Armiger Juratus &c.
Thomas Maintaint Juratus &c.
Guillielmus le Grant Juratus &c.
Rogerus Peen Armiger Juratus &c.
Guillielmus Peen Armiger Juratus &c.
Guillielmus de Meherent Armiger Juratus &c.
Petrus Dumont & Margareta Uxor ejus Jurati &c.
Nicholaa de Lignon Jurata &c.
Johannes de Seint Marie Armiger Juratus &c.
Johannes le Sene & Belota Uxor ejus Jurati &c.
Guillielma Bourdet Jurata &c.
Julianus Gaultier & Agnes Uxor ejus Jurati &c.
Guillielma de Condevilla Vidua Jurata &c.
Consimilesque Literas Jurati Ligei Regis, utriusque Sexus, habent fere infiniti.
March 22. Confirmation of a grant of Edw. III. confirmed by Ric. II. and Hen. IV. of certain privileges to the merchants of Aquitain, dated Westm., 13 Aug., 30 Edw. III. Westm.
O. ix. 867. H. iv. p. iii. 160.
De Confirmatione, pro Mercatoribus Aquitaniae.
An. 8. H. 5. Vas. 8. H. 5. m. 6.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes Domini H. nuper Regis Angliae, Patris nostri, factas in haec verba,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Patentes Domini R. nuper Regis Angliae, Secundi post Conquestum, factas in haec verba,
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Constat nobis, per inspectionem Rotulorum Cancellariae Domini E. Filii Regis Henrici, quondam Regis Angliae, Progenitoris nostri, quod idem Progenitor noster quandam Chartam fieri fecit in haec verba,
Edwardus, Dei Gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitanniae, Archiepiscopis, Episcopis Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Praepositis, Ministris, & omnibus Ballivis & Fidelibus suis, Salutem.
Circa Statum prosperum Mercatorum de Ducatu nostro praedicto, nos praecipua Cura solicitat qualiter sub nostro Dominio, Tranquillitatis & plenae Securitatis Immunitas eisdem Mercatoribus, futuris temporibus, praeparetur,
Ut itaque vota ipsorum, ad nostra & Regni nostri Servitia, uberius augmententur, ipsorum Petitionibus favorabiliter annuentes, pro Statu eorumdem plenius assecurando, in forma quae sequitur duximus Ordinandum, & eisdem Mercatoribus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, IMPERPETUUM CONCEDENDUM,
Inprimis, videlicet, quod omnes Mercatores Vinetarii de Ducatu praedicto, salvo & secure, sub Tuitione & Protectione nostra, in dictum Regnum nostrum Angliae, & ubique infra Potestatem nostram, veniant cum Vinis & Mercandisis aliis quibuscumque:
Quodque infra idem Regnum & Potestatem nostram, in Civitatibus, Burgis, & Villis Mercatoriis, possint Mercari in Grosso, tam cum Indigenis seu Incolis ejusdem Regni, quam cum Alienigenis, Extraneis, vel Privatis:
Et quod Mercandisas suas, quas ipsos ad idem Regnum & Potestatem nostram adducere, seu infra dictum Regnum & potestatem nostram emere, vel alias adqurere contigerit, possint quo voluerint, tam infra Regnum & Potestatem nostram praedicta, quam etiam extra, ducere seu portare facere, & suam inde facere Voluntatem; solvendo Consuetudines quas debebunt:
Exceptis dumtaxat Vinis, quae, extra idem Regnum seu Potestatem nostram, ipsis, sine Voluntate nostrâ, ducere non liceat quoquo modo.
Item, quod dicti Mercatores Vinetarii, de dicto Ducatu, in Civitatibus & Villis praedictis, pro Voluntate sua, hospitare valeant & morari, cum Bonis suis, ad gratum ipsorum quorum fuerint Hospitia sive Domus.
Item, quod quilibet Contractus, per ipsos Vinetarios, cum quibuscumque Personis, undecumque fuerint, initus de omnimodis Merchandisis, firmus sit & stabilis; ita quod neuter Mercatorum Contractum illum possit dedicere, seu ab eodem recedere, postquam DENARIUS DEI inter Contrahentes Datus fuerit & Receptus:
Et, si forsan, super Contractu hujusmodi, Contentio oriatur, fiat inde Probatio, secundum usus & Consuetudinem Feriarum & Villarum, ubi dictum Contractum fieri contigerit & iniri.
Item, Remittimus & Quietamus dictis Mercatoribus de dicto Ducatu illam Prisam antiquam de Duobus Doliis Vini, quam de qualibet Nave, Vinis Carcatâ, infra Regnum seu Potestatem nostram applicante (unum, videlicet, ante Malum, & aliud retrò) capere consuevimus:
Promittentes, insuper, eisdemque Mercatoribus, pro Nobis, & Haeredibus nostris Imperpetuum Concedentes quod praedictam Prisam, vel quamcumque aliam, Vinorum vel aliorum Mercimoniorum suorum, per nos, vel alium, seu alios, pro aliqua Necessitate seu Casu, nullatenus, contra Voluntatem ipsorum Mercatorum, de caetero faciemus, nec fieri patiemur, absque Solutione, statim, juxta Precium, pro quo dicti Mercatores Vina & alia Mercimonia vendent aliis, facienda, vel aliâ Satisfactione de qua reputent se contentos; ita quod, super Vinis vel aliis Mercimoniis ipsorum, per Nos, vel Ministros nostros, Appreciatio vel Aestimatio non ponantur.
Item, quod de quolibet Dolio Vini Gaugeato, sicut Venditor Vini quod de Gaugeato defuerit supplere tenebitur, sic eidem, per Emptorem, de eo quod ultra Gaugetum superfuerit, juxta praecium ad quod Dolium Vini venditum fuerit, satisfiat.
Item, quod, quamprimum Naves, cum novis Vinis, infra Regnum & Potestatem nostram applicuerint, Vina vetera, ubicumque inveniantur, in Villis vel Locis aliis, ad quae dictae Naves venerint, videantur, & probentur si causa fuerit & etiam incorrupta:
Et de hiis, qui dicta Vina videbunt, sit una Medietas de Mercatoribus Vinetariis Ducatûs praedicti, & alia de Probis Hominibus illius Villae ubi haec fient & sint, ad Praemissa fideliter & sine fraude facienda Jurati, & de Vinis Corruptis Justiciam faciant consuetam.
Item, cum Consuetum & Usitatum olim fuisset quod Emptor & Venditor solverent unum Denarium pro quolibet Dolio de Gaugeto (quilibet eorum, videlicet, Obolum) sic fiat de caetero, & pro Consuetudine observetur.
Item, volumus quod omnes Ballivi & Ministri Feriarum, Civitatum, Burgorum, & Villarum Mercatoriarum, Vinetariis antedictis, coram eis Conquerentibus de Injuriis & Molestiis sibi factis, Debitis, & quibuscumque aliis Placitis, celerem Justitiam faciant, de Die in Diem, sine Dilatione, secundum Legem Mercatoriam:
Et, si fortè inveniatur Defectus in aliquo Balivorum vel Ministrorum praedictorum, unde iidem Vinetarii, vel eorum aliquis, Dilationis incommoda sustinuerint, vel sustinuerit, licet Vinetarius versus partem in Principali recuperaverit Dampna sua, nichilominus Ballivus vel Minister alius versus nos, prout Delictum exigit, puniatur, & Punitionem istam concedimus, in favorem Mercatorum Vinetariorum praedictorum, pro eorum Justitia maturanda,
Item, quod in omnibus generibus Placitorum (salvo Casu Criminis, pro quo infligitur Poena Mortis) ubi Mercator Vinetarius de Ducatu praedicto Implacitatus fuerit, vel alium Implacitaverit, cujuscumque Conditionis idem Implacitatus extiterit, Extraneus vel Privatus, in Nundinis, Civitatibus, sive Burgis, ubi fuerit sufficiens Copia Mercatorum Vinetariorum de Ducatu praedicto, & Inquisitio, fieri debeat, sit Medietas Inquisitionis de hujusmodi Mercatoribus Vinetariis de Ducatu praedicto, & Medietas altera de aliis Probis & Legalibus Hominibus Loci illius ubi Placitum illud esse contigerit:
Et, si Mercatorum Vinetariorum de Ducatu praedicto sufficientem Numerum ibidem minimè contigerit inveniri, ponantur in Inquisitione illi qui de ipsis sufficientes invenientur ibidem, & Residui sint de aliis Bonis Hominibus & sufficientibus de Locis in quibus Placitum illud erit.
Item, quod nulla alia Exactio vel Praestationis Onus super Vina dictorum Mercatorum aliquatenus imponantur.
Item, Duximus Ordinandum, & Ordinatione, illam, pro Nobis, & Haeredibus nostris, Impertetuum Volumus firmiter observari, quod pro quacumque Libertate, quam Nos vel Haeredes nostri de caetero Concedemus, praefati Mercatores Vinetarii suprascriptas Libertates vel earum aliquam non amittant; volentes quod Libertates illae ad dictos Mercatores Vinetarios de Ducatu nostro praedicto tantummodo se extendant.
Pro supradictis autem Libertatibus & liberis Consuetudinibus concesserunt Nobis Mercatores Vinetarii praedicti, quod de quolibet Dolio Vini, quod adducent seu adduci facient infra Regnum vel Potestatem nostram, & unde Marinariis Frectum solvere tenebuntur, Nobis & Haeredibus nostris, ultra antiquas Custumas debitas & solutas in Denariis, sive Nobis, sive aliis solvent, Nomine Custumae, Duos Solidos infra Quadraginta Dies, postquam extra Naves ad Terram posita fuerint Vina ipsa.
Et Volumus quod paedicti Mercatores Vinetarii de Vinis, unde in uno Loco Regni nostri, vel alibi infra Potestatem nostram, praefatam Custumam Duorum Solidorum nobis solverint, in singulis aliis Locis, dicti Regni & Potestatis nostrae, de Solutione praefatae Custumae, Duorum Solidorum, Liberi sint penitùs & Quieti; proviso quod pro aliis Mercandisis quibuscumque, quas ipsos infra Regnum & Potestatem nostram exercere continget, easdem Consuetudines nobis solvere teneantur, quas caeteri Mercatores pro Mercandisis hujusmodi nobis solvent.
Hiis Testibus,
Venerabili Patre, W. Coventriae & Lichfeldiae Episcopo,
Johanne de Warenna, Comite Surriae,
Rogero le Bygod, Comite Norffolciae
& Marescallo Angliae,
Johanne de Britannia,
Hugone le Despenser,
Willielmo de Brewos,
Waltero de Bello Campo
Senescallo Hospitii nostri,
Rogero de Brabazon,
Johanne de Merke
,
Et aliis,
Dat. per Manum nostram apud Westmonasterium Tertiodecimo die Augusti, Anno Regni nostri Tricesimo.
Nos autem, Ordinationes, Concessiones, Remissiones, Consuetudines, Libertates, & Quietantias praedictas, ac omnia & singula in dicta Carta contenta, Rata habentes & Grata, eas pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Dilectis Nobis nunc Mercatoribus & Vinetariis Ducatûs praedicti, & eorum Successoribus, Tenore Praesentium, Concedimus & Confir- mamus, Prout Carta praedicta rationabiliter testatur, & prout iidem Mercatores & Vinetarii, & eorum Antecessores, Libertatibus & Quietantiis praedictis, Vigore Cartae praedictae, hactenus rationabiliter uti & gaudere consueverunt.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium Duodecimo die Junii Anno Regni nostri Undecimo.
Nos autem, Ordinationes, Concessiones, Remissiones, Consuetudines, Libertates, Quietantias, & Confirmationem praedictas, ac omnia & singula in dictis Carta & Confirmatione contenta, Rata habentes & Grata, ea pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, dilectis nobis nunc Mercatoribus & Vinetariis Ducatûs praedicti, & eorum Successoribus, Tenore Praesentium, Concedimus & Confirmamus, prout Carta & Confirmatio praedictae rationabiliter testantur, & prout iidem Mercatores, & Vinetarii, & eorum Antecessores, Libertatibus & Quietantiis praedictis, vigore Cartae praedictae, hactenus rationabiliter uti & gaudere consueverunt.
In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste Humfrido Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westmonasterium Vicesimo Secundo die Martii.
Pro Quadraginta Solidis solutis in Hanaperio.
March 22. Confirmation of a grant of Henry [II.] to the monastery of Bec. Rouen Castle.
O. ix. 870. H. iv. p. iii. 161.
De Confirmationibus.
Pro Monasterio Beccensi
.
An. 8. H. 5. Norm. 8. H. 5. p. 1. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quandam Cartam, celebris memoriae, Domini H. quondam Regis Angliae, & Ducis Normanniae, Nobilis Progenitoris nostri, factam in haec verba,
H. Rex Angliae, Dux Normanniae & Aquitanniae, & Comes Andegaviae, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Vicecomitibus, Baronibus, Justiciariis, & omnibus Ministris & fidelibus suis, Francis & Anglis, totius Angliae & Normanniae, Salutem,
Sciatis Me Concessisse & Confirmasse, in perpetuam Eleemosinam, pro Salute meâ & Haeredum meorum, & pro Animabus Patris mei & Matris meae Matildis Imperatricis, & omnium Antecessorum meorum, Deo & Ecclesiae Sanctae Mariae de Prato Rothomagensi, & Monachis Becci ibi Deo servientibus, ex Dono Matildis Reginae, Mesvillum &c.
Nos autem, Cartam praedictam &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi Vicesimo secundo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 26. Confirmation of a grant by Richard [I.] to the church of Bonport. Rouen Castle.
O. ix. 870. H. iv. p. iii. 161.
Pro Ecclesia de Bono Portu.
An. 8. H. 5. Ibid. m. 6. 5. 4.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quandam Cartam, celebris memoriae, Domini Richardi, quondam Regis Angliae, & Ducis Nomanniae, Progenitoris nostri incliti, in haec verba,
Richardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dux Normanniae & Acquitaniae, Comes Andegaviae, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Senescallis, Praepositis, Ballivis, & omnibus Ministris & fidelibus suis totius Terrae suae, Salutem.
Sciatis Nos Dedisse, & Concessisse, & praesenti Cartâ nostrâ Confirmasse, pro Salute Animae nostrae, & Antecessorum nostrorum, in puram & perpetuam Eleemosinam, Deo & Ecclesiae beatae Mariae de Bono Portu, quae in Foresta nostra de Bord Sita est & Fundata, &c.
Nos autem, omnia & singula &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi Vicesimo Sexto die Martii.
Per ipsum Regem.