BHO

Close Rolls, September 1260

Pages 107-122

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, September 1260

Schedule I.

H. dei gratia Rex Anglie, Dominus Hybernie et dux Aquitannie, vicecomiti Glouc' salutem. Monstravit nobis Willelmus Noel quod, cum Cristiana de Wokeseya tenuisset quoddam tenementum in Cyrencestr' ad vitam suam per feoffamentum Radulfi Noel avi predicti Willelmi, cujus heres ipse est, ac idem Willelmus post mortem ipsius Cristiane tanquam heres predicti Radulfi se in eodem tenemento posuisset, Robertus Aumflers cum immensa multitudine armatorum ipsum Willelmum in eodem tenemento existentem noctanter invasit, et ipsum cum eisdem armatis in eodem tenemento vulneravit et maletractavit contra pacem nostram, propter quod idem Willelmus dictum Robertum et alios transgressores attachiari fecit coram nobis per preceptum nostrum ad respondendum de transgressione predicta. Et quia idem Robertus ipsum Willelmum in comitatu tuo ea occasione de maemio et pace nostra fracta maliciose appellat quo minus idem Willelmus placitum suum coram nobis prosequi possit de transgressione predicta, nos, volentes quod veritas premissorum coram nobis plenius declaretur, tibi precipimus quod appellum illud quod predictus Robertus facit versus ipsum Willelmum in comitatu tuo predicto de maemio et pace nostra fracta sicut predictum est venire facias coram nobis a die Sancti Michaelis in unum mensem ubicunque tunc fuerimus in Anglia, ut ambe loquele invicem valeant terminari. Et habeas ibi attachiamenta illius appelli et hoc breve. Teste me ipso apud Merleberg' vij. die Septembris anno regni nostri xliiijto.

Schedule II.

Reverendo domino H. Dei gracia illustri regi Anglie suus humilis et devotus W. Dei permissione abbas Sancti Johannis Colecestr' salutem in domino sempiternam, obsequium et reverenciam. Voluntati vestre pro possibilitate nostra in omnibus volentes satisfacere, Henrico Prat', servienti elemosinarie vestre, liberacionem, qualem habet unus de liberis servientibus nostris, in domo nostra ad mandatum et beneplacitum vestrum concessimus et assignavimus. Super eo, vero, quod habeat litteras patentes sigillo capituli nostri munitas ad dictam liberacionem confirmandam, fratres nostros nullatenus valemus inducere, maxime cum nullis temporibus fuit antea rogatum, set est eis omnino inauditum. Nec est necesse, cum semper sumus et erimus parati preceptis vestris in omnibus parere. Placeat eciam dominacioni vestre capellanum, quem dudum per litteras vestras ad nos transmisistis de capella vestra de Haveringe perhendinaturum ad tempus, ammovere, ne per oneracionem nimiam talium congregacionem fratrum nostrorum, pro vobis et successoribus necnon et antecessoribus vestris die quacunque Deo famulantium, oporteat minorare, scituri pro vero domum vestram et nostram ere alieno nimium gravari et onerari et circa victualia et alia domui necessaria querenda quamplurimum fatigari. Valeat dominacio vestra per tempora longa.

[m. 5.]

De cervis datis.Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Dene faciat habere Humfrido de Boun, comiti Hereford' et Essex', duos cervos de dono regis. Teste rege apud Clarindon' ij. die Septembris

De ponendo per ballium.Nicholaus Heyman, detentus in prisona regis de Lutegereshal' pro morte quorundam hominum ignotorum unde rettatus est, habet breve vicecomiti Wiltes' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.
Walterus le Lung et Editha uxor ejus, detenti in prisona regis de Luttegerishal' pro morte quorundam hominum ignotorum unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Wiltes' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est custodi episcopatus Wintoniensis quod in parco regis de Farneham faciat habere uxori Nicholai de Haudlo ad relevacionem suam tres damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Balliolo.Cum rex concesserit Johanni de Bayllolo pro laudabili servicio suo regi nuper tam in regno Francie quam in regno Anglie impenso ducentas marcas pro expensis suis quas rex ei in aliquo loco certo assignasse debuit et nondum fecit, rex in recompensacionem predictarum ducentarum marcarum concessit eidem Johanni custodiam terrarum et tenementorum Walteri de Wassingel' qui de rege tenuit in capite, de quibus idem Walterus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo in balliva sua die quo obiit, et que Willelmus de Wendling', escaetor regis citra Trentam, cepit in manum regis, habendam usque ad legitimam etatem heredum predicti Walteri una cum maritagio eorundem. Et mandatum est predicto Willelmo quod eidem Johanni de custodia predicta una cum heredibus predictis plenam seisinam sine dilacione habere faciat, salva tamen uxori predicti Walteri racionabili dote sua de terris et tenementis predictis. Teste rege apud Clarendon' iiijto. die Septembris.

Pro Matillide uxore Elie Rabayn.Cum rex dudum assignaverit Matillidi uxori Elie de Rabayn triginta libratas terre in maneriis de Waye et Lyme in comitatu Dors', una cum instauro ejusdem manerii de Waye, ad se sustentandum donec magnates de consilio regis aliter inde providerint, et rex postmodum, perpendens dictas triginta libratas terre sibi ad hoc sufficere non posse, ac rex volens propter hoc eidem Matillidi uberiorem graciam facere in hac parte, de consilio magnatum regis tune existentium, rex concessit prefate Matillidi quadraginta libratas terre in maneriis de Lyndewode et Styveton', una cum blado presentis autumpni et instauro in eisdem maneriis inventis, ad sustentacionem suam predictam, preter triginta libratas terre supradictas. Et mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod predicta maneria de Lindwode et Styveton' per sacramentum etc. extendi et bladum, et instaurum predictum appreciari, et ea secundum extentam et appreciacionem illam eidem Matillidi sine dilacione liberari faciat, ita quod de precio bladi et instauri illius regi respondeat ad mandatum suum. Et, si dicta maneria de Lyndwode et Styveton' ad predictas quadraginta libratas terre non sufficiant, tunc extentam illam in manerio de Toresweye sibi perfici faciat, ita quod in universo habeat sexaginta et decem libratas terre, salvis regi residuo predicti manerii de Toresweye et aliis terris predicti Elye in manu regis existentibus. Teste rege apud Clarendon' iiij. die Septembris.

De quercubus datis.Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis Carleol' faciat habere Eustachio de Balliol' decem quercus ad (sic) aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta de Clyve faciat habere Johanni de Bayllol' duos damos de dono regis. Teste.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta de Dene faciat habere Fratribus Predicatoribus de Bristoll' quatuor quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in parco regis de Wodestok' sine dilacione capiat ad opus regis triginta damos, si tot ibidem capi poterunt sine destruccione ejusdem parci regis; et damos illos bene saliri et cariari faciat usque Westmonasterium, liberandos ibidem custodi lardarii regis. Et custum tam salicionis illius quam cariagii quod circa hoc apposuerit, cum rex illud sciverit, sibi reddi faciet. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De instauro episcopatus Dunelmensis.Mandatum est magistro Johanni Mansell', custodi episcopatus Dunelmensis, sicut alias, quod in solucionem septingentarum marcarum, que restant regi reddende de fine mille marcarum nuper facto cum rege ex parte ipsius episcopi pro sequestro ecclesiarum ad episcopatum Karleolensem in diocesi Dunelmensi spectantium, retineat ad opus regis per visum et consilium Willelmi le Latymer escaetoris regis ultra Trentam, de melioribus bobus, vaccis, ovibus, et alio instauro dicti defuncti usque ad septingentas marcatas per legitimam appreciacionem proborum et legalium hominum ad hoc juratorum, prout commodo regis viderint magis expedire, ad instaurandum terras Willelmi de Fortibus quondam comitis Albemarl' in manu regis existentes de carucis et aliis instauris, sicut rex nuper sibi mandavit : et accepta securitate ab executoribus testamenti dicti episcopi de aliis debitis regi reddendis, si que idem episcopus regi debuit die quo obiit, ipsos executores de residuo totius instauri dicti episcopi, una cum bladis et omnibus aliis bonis et catallis ad dictum defunctum spectantibus, liberam administracionem habere permittat ad execucionem dicti testamenti inde faciendam. Et quod permittat eos habere commoditates grangiarum et aliarum domorum in maneriis ad dictum episcopatum spectantibus ad blada dicti defuncti in eis reponenda. Et similiter permittat eos habere pasturam in dictis maneriis et forestis ad instaurum dicti defuncti sustentandum quousque ipsi inde plenarie ordinaverint. Et dominicos porcos qui fuerunt predicti defuncti similiter permittat habere pessonam in forestis et boscis predicti episcopatus quietos de pannagio. Teste rege apud Clarendon' iiijto. die Septembris. Per ipsum regem, comitem Glouc' et J. Mansell', Robertum Walerand' et W. de Merton' tune existentibus apud Clarendon.

Pro executoribus W. quondam Dunelmensis episcopi.Rex vicecomiti Norhumbr' salutem. Quia reddidimus et concessimus W. quondam Dunelmensi episcopo et ecclesie sue Dunelmensi sequestrum ecclesiarum quas episcopus Karleolensis et ecclesia sua in episcopatu Dunelmensi usibus suis propriis habent assignatas, per finem, videlicet mille marcarum, quem dictus episcopus Dunelmensis nobiscum fecit et de quo fine nobis solvendo executores dicti episcopi plenam nobis securitatem fecerunt, tibi precipimus quod quicquid de sequestro predicto de duobus ultimis vacacionibus episcopatus Karleolensis ad manus tuas vel ballivorum tuorum devenit, executoribus predictis sine dilacione restitui facias; et omnes illos qui in arreragiis aliquibus tenentur ex empcione sequestri predicti distringas ad arreragia illa prefatis executoribus sine dilacione reddenda. Et taliter te habeas in hac parte quod diligenciam tuam exinde debeamus habere commendatam. Teste ut supra. Per us (sic) supra.

De probatore recipiendo.Mandatum est custodi gayole regis de Neugate quod Johannem le Brazur, probatorem, quem vicecomes regis Wiltes' sibi liberabit, ab eo recipiat et in prisona regis ibidem salvo custodiri faciat donec rex aliud inde preceperit. Teste.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam quod in foresta regis de Gillingham faciat habere abbatisse Sancti Edwardi Shaston' decem quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Clarendon' vj. die Septembris.
Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Savernaco faciat habere Beatrici Murdac tres quercus, et in foresta de Cette tres alias quercus, aptas ad maeremium ad capellam Beate Marie Wilton' inde faciendam. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De damis datis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Gillingham faciat habere uxori Roberti Walerand' duos damos de dono regis. Teste.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Savernako faciat habere abbatisse et monialibus de Wilton' viginti et quinque quercus, et in foresta regis de Chete alias viginti quinque quercus, aptas ad cheverones ad cumulum refectorii sui inde faciendum, de dono regis. Teste rege apud Clarendon' vij. die Septembris. Per ipsum regem et J. Mansell'.

De novis militibus faciendis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod Alano de Plugenet et socio suo, quos rex cingulo milicie in festo Sancti Edwardi proximo venturo decoraturus est, ea que ad novam miliciam suam pertinent habere faciant, sicut alii novi milites regis habere consueverunt. Teste ut supra.

De denariis ad expensas hospicii regine.Mandatum est Stephano Fromund', ballivo regis de Marleberg', quod de exitibus ballive sue de Marleberg' sine dilacione faciat habere regine regis sexaginta libras liberandas Hugoni de la Penne, custodi garderobe predicte regine, ad expensas hospicii regine inde acquietandas. Et cum eas ei liberaverit, rex breve suum de Allocate sibi inde fieri faciet. Teste rege apud Clarendon' viij. die Septembris.

De roboribus datis.Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Graveling' faciat habere Fratribus Predicatoribus de Wilton' sex robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De fagis ad opus regis.Mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi foreste regis de Windes', quod in foresta regis de Windes' sine dilacione faciat habere Willelmo de Rading' duos bonos fagos ad tabulas inde faciendas ad stabellias de Kenyton' et Westmonasterio. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Gillingham faciat habere abbatisse et monialibus de Wilton' duas bonas quercus aptas ad duas longas trabes, ad supportandum ruinosum cumulum refectorii sui, de dono regis. Teste rege apud Clarendon viij. die Septembris.

De apris et layis datis.Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam quod in foresta regis de Dene sex apros et sex layas habere faciat Ricardo de Clare, comiti Glouc' et Hertf', de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere uxori Reginaldi de Drumar' militis unam robam, pallium cum furrura de cuniculis et capam, hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De lectrino reparando.Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod lectrinum ferreum quod est apud Westmonasterium disjunctum per frusta sine dilacione conjungi et erigi faciat in novo capitulo Westmonasterii, ita quod promptum sit et paratum ad proximum adventum regis ibidem. Et custum quod ad hoc posuerit, cum rex illud sciverit reddi faciet. Teste ut supra.

De roboribus datis.Mandatum est Thome Gredley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Graveling' faciat habere Fratribus Minoribus Sarisburie quatuor robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Clarendon' x. die Septembris. Per ipsum regem.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Reginaldo de Drumar' militi unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De dolio vini dato.Mandatum est custodibus vinorum regis apud Norhampt' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere uxori Petri de Nevill' unum dolium vini de dono regis. Teste ut.

De damo dato.Mandatum Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Roteland' faciat habere uxori Petri de Nevill' unum damum de dono regis. Teste ut supra.

De caplicio Windes' cariando.Mandatum est Ricardo de Freytmantell', custodi foreste regis de Windes', quod totum caplicium quod invenerit in foresta et parco regis de Windes' per visum et testimonium Willelmi de Rading', servientis regis, in buscam ad ardendum scindi et unam medietatem usque Windes' et aliam medietatem usque Westmonasterium sine dilacione cariari faciat. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc apposuerit, illud sibi allocari faciet. Teste rege apud Lotegersal' xj. die Septembris.

De providenciis contra festum Sancti Edwardi, videlicet de gallinis et aliis.Mandatum est vicecomiti Kancie quod quadringentas gallinas, trescentas aucas, sex milia ovorum, ducentos cuniculos, centum lepores, xla. fasianos, c. et la. perdices ad opus regis emi faciat contra instans festum Beati Edwardi apud Westmonasterium, ubi rex Johannem de Britannia militem facere proponit domino concedente. Et, cum rex sciverit custum quod ad premissa posuerit, illud sibi allocari faciet. Et de cignis, gruibus, et pavonibus, quantumcunque curialiter perquirere poterit in balliva sua ad opus regis, contra festum predictum perquirat de dono prout viderit expedire, ita quod tam predictam empcionem suam quam quod habere poterit ex perquisito habeat apud Westmonasterium tercio die ante festum predictum. Et ita diligenter se habeat in hac parte quod rex pro defectu sui dampnum vel dedecus non incurrat per quod rex ad se graviter capere debeat. Teste rege apud Lotegershal' xj. die Septembris.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Essex' et Hertford' de quadringentis gallinis ccc. aucis, sex milia ovorum, cc. cuniculis, centum leporibus, xla. fasianis c. et l. perdicibus. Et, cum rex sciverit custum, etc. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Surr' et Sussex'. Et custum etc.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Bed' et Buk'. Et cum rex sciverit etc.

De ponendo per ballium.Eda uxor Galfridi le Bulur, detenta in prisona regis de Norwico pro morte Walteri Stafles unde rettata est, habet breve vicecomiti Norf' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Chypham duos damos capi et eos habere faciat Roberto Tregoz de dono regis. Teste rege apud Lutegershal' xij. die Septembris. (Cancelled) Vacat, quia reddidit breve.

De translacione nundinarum Wintonie.Mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod proclamari faciat in instantibus nundinis Sancti Egidii Wintonie quod mercatores non vendant aliquid nec morentur cum mercandisis suis supra montem Sancti Egidii ultra tempus quo mercatores ibidem vendere et morari antiquitus consueverunt, set, lapso tempore illo, descendant cum mercandisis suis in civitatem regis Wintonie et ibi vendant prout vendere consueverunt; proclamari eciam faciat in eisdem nundinis quod mercatores secure veniant ad instantes nundinas Beati Edwardi apud Westmonasterium, ubi quieti erunt et inmunes ab omnimodis prisis regis et capcionibus seu gravaminibus quibuscumque. Teste rege apud Lotegershal' xiij. die Septembris.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Waltero et Ricardo de Lotegershal', capellanis ministrantibus in capella regis de Lotegershal, duas robas de dono regis. Teste ut supra.

De robis datis.Mandatum est eisdem quod faciant habere Imberto Pugeys, Ingramo de Percy, Imberto de Munferaunt, et Willelmo de Turberevill' robas cum capis videlicet cuilibet eorum unam robam cum capa sibi competentem hac vice de dono regis. Teste rege apud Lutegershal' xiij. die Septembris.

De novo milite faciendo.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod Roberto de Saham, quem rex ad instanciam Bartholomei le Bygod cingulo milicie in festo Sancti Edwardi proximo futuro decorabit, ea que ad novam miliciam suam pertinent habere faciant, sicut alii novi milites regis habere consueverunt. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De ponendo per ballium.Adam filius Thurstani de Strode et Robertus frater ejus et Stephanus Bretel, detenti in prisona regis Cantuarie pro morte quorundam hominum ignotorum in aqua de Medeweye inventorum unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Kancie quod ponantur per ballium.
Ricardus filius Willelmi de Roington', detentus in prisona regis Lanc' pro morte Jordani le Pouer unde rettatus est, habet breve vicecomiti Lanc' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.Cum rex jam duobus annis elapsis dedisset Henrico de Mercincton quatuor quercus in foresta regis de Silveston' aptas ad maeremium cum omnibus eschaetis suis, ubi melius ad opus ipsius fieri posset propter cariagium, nec eas adhuc habuit, set breve regis inde regis integrum restituit eo quod Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, dirigende sunt littere super hujusmodi liberationibus faciendis, mandatum est predicto Thome quod dictas quatuor. quercus cum omnibus eschaetis suis eidem Henrico in bosco regis predicto de Hanlegh', qui est infra eandem forestam de Silveston', habere faciat de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere uxori Radulfi de Gorgys unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Marleberg' xvj. die Septembris. Per ipsum regem.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Porstok' faciat habere uxori Radulfi de Gorge duas quercus ad focum suum contra instantem yemem de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De damis datis.Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Rokingham' faciat habere Ide de Bello Campo duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De empcionibus regis faciendis in nundinis Wintonie.Cum rex alias mandaverit Nicholao de Haudlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod omnes empciones quas Ricardus de Ewell' et Hugo de Turri, emptores garderobe regis, facient per preceptum regis in instantibus nundinis Wintonie acquietari faceretis (sic) de exitibus predicti episcopatus usque ad summam duorum milium et ducentarum marcarum ; et predictus Nicholaus regi mandaverit quod de exitibus instantium nundinarum Wintonie et exitibus episcopatus Wintoniensis usque ad instans festum Beati Michaelis ultra trescentas marcas et de redditibus ejusdem episcopatus de instanti termino Sancti Michaelis ultra sexcentas marcas per estimacionem habere non poterit; mandatum est predicto Nicholao in fide qua regi tenetur quod dictas empciones per talliam inter ipsum et predictos emptores garderobe regis assummari, et diem cum mercatoribus a quibus dictas empciones ceperint de solvenda eis pecunia sua pro eisdem sine more dispendio per plegiagium vel alio modo capi faciat, sicut rex alias predicto Nicholao mandavit; et dictas empciones ad diem quem cum eisdem mercatoribus ceperit, tam de predicta pecunia de qua regi significavit quam de lana, caseo et bladis vendendis ad minus dampnum regis et de aliis exitibus ejusdem episcopatus prout melius expedire viderit, salvo instauro ejusdem, sine difficultate qualibet acquietari faciat usque ad summam predictam. Et quod taliter se habeat in hac parte quod pro defectu sui empciones predicte non retardentur, per quod rex ad se graviter capere debeat. Teste rege apud Merleberg' xviij. die Septembris.

De dolio vini dato.Mandatum est Johanni de Swineford', captori vinorum regis apud Suthampt', quod de vinis regis que sunt in custodia sua apud Clarendon' faciat habere Roberto Tregoz unum bonum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

De novo milite faciendo.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Alexandro de Aunou, quem rex ad instanciam Ingrami de Percy cingulo milicie decorabit in festo Sancti Edwardi proximo futuro, ea que ad novam miliciam suam pertinent, sicut alii novi milites regis habere consueverunt. Teste ut supra. Per regem et Imbertum Puge[ys].

De pannis ad coyntisas.Mandatum est eisdem quod faciant habere Johanni de Plesset', comiti Warr', unum pannum ad aurum et quatuor pannos de aresta ad coyntisas sibi faciendas contra instans festum Beati Edwardi de dono regis. Teste ut supra. Per regem et Robertum Walerand'.

[m. 4.]

De providencia vinorum contra festum Beati Edwardi.Cum rex magna providencia tam vinorum quam aliarum rerum indigeat contra instans festum Beati Edwardi, ubi Johannem de Britannia et quamplures alios nobiles regni regis milites facere disponit, mandatum est Petro de Gysorciis, camerario regis London', quod, sicut indignacionem regis vitare voluerit, modis omnibus provideat regi de triginta vel quadraginta doliis vini et quindecim doliis musti, et ea cum omni festinacione qua poterit liberari faciat Johanni de Swineford' reponenda in celariis regis apud Westmonasterium contra festum predictum. Et per consilium et auxilium Johannis de Gysorciis, cui rex super hoc scribit, manucapiat erga mercatores a quibus vina illa ceperit de satisfaciendo eis in proximo adventu regis ibidem pro vinis predictis. Et tune rex predictos Petrum et Johannem erga ipsos acquietabit et ipsos conservabit indempnes. Tantum igitur in hac parte faciant, quod rex vinis illis nullo modo careat, pro quorum defectu ad ipsos et sua graviter capere debeat. Teste rege apud Merleberg' xviij. die Septembris.
Et mandatum est Johanni de Gysorciis, civi London', quod, sicut indignacionem regis vitare voluerit, una cum predicto Petro consilium et auxilium ad predicta vina perquirenda diligenter apponat et manucapiat erga mercatores a quibus vina illa capta fuerint una cum predicto Petro, cui rex hoc idem mandavit, de satisfaciendo eis in proximo adventu regis ibidem. Teste.

De muragio Glouc'.Cum rex dudum concesserit burgensibus regis Glouc' muragium ad villam Glouc' claudendam et muros ejusdem emendandos et reparandos, et rex ad instanciam quorundam de partibus illis propter caristiam temporis muragium illud postmodum suspenderit ad tempus, pro eo quod datum erat regi intelligi quod patria Glouc' occasione illius muragii ultra modum gravata fuit et dampnificata, et dictum muragium nondum regi aut dicte ville cessit in commodum aut utilitatem; rex, volens quod dicta villa claudatur, concessit predictis burgensibus suis muragium predictum capiendum sicut illud prius capere consueverunt, ita tamen quod totum dictum muragium per visum Mathie Bezyl vel constabularii castri regis Glouc' ponatur ad villam predictam claudendam et muros ejusdem emendandos et reparandos et ad commodum et utilitatem regis et ville predicte sicut predictum est. Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod predictos burgenses regis muragium predictum colligere permittat sine impedimento sui vel ballivorum suorum sicut predictum est. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Mathie Bezyll'. Teste rege apud Merleberg' xviij. die Septembris.

De damis et roboribus datis.Mandatum est Johanni de Plesset', comiti Warr', custodi foreste de Schypham quod in foresta predicta sine dilacione duos damos capi et eos habere faciat Roberto Tregoz de dono regis ; faciat etiam habere eidem Roberto duo robora in eadem foresta ad faciendum ei carbonem, de dono regis. Teste rege apud Merleberg' xix. die Septembris.

De instauro episcopatus Dunelmensis.Cum rex nuper mandaverit Willelmo le Latymer, escaetori suo ultra Trentam, quod carucas maneriorum et terrarum que fuerunt Willelmi de Fortibus, quondam comitis Albemarl', ad terras ejusdem comitis in manu regis existentes excolendas retineret, et mortuo postmodum episcopo Dunelmensi de cujus instauro rex retinuisse providit usque ad septingentas marcatas ad terras predicti comitis excolendas et instaurandas, propter quod rex executoribus ejusdem comitis predictas carucas suas restitui precepit, et quod a magistro Johanne Mansell', custode episcopatus Dunelmensis, reciperet predictas septingentas marcatas instauri ad predictas terras instaurandas et excolendas, ac idem magister Johannes regi postea significaverit quod non sunt ibi aliqui boves, nisi tantum qui deputati sunt ad carucas episcopatus Dunelmensis; rex pro eo quod similiter regi significat quod sibi desunt ad terras dicti comitis excolendas usque ad xxxvj. carucas, preter carucas de Craven', et quingenta quarteria frumenti, septingenta quarteria avene, et lta. quarteria ordei ad seminandum et sustentandum maneria predicti comitis; mandatum est predicto Willelmo le Latymer quod festinanter colloquium et tractatum super hoc habeat cum predicto magistro Johanne et adinvicem provideant de bobus perquirendis vel emendis de predictis dec. marcatis et de alio genere instauri predicti episcopatus capiant prout expedire viderint ad predictas terras instaurandas; et provideant de blado habendo ad easdem terras seminandas, ita quod ex provisione quam adinvicem fecerint, tam de predictis denariis quam de exitibus terrarum predictarum in custodia sua existentium, terre ille bene excolantur et seminentur. Et, si in forma predicta terre ille satis tempestive propter lapsum temporis bene excoli et seminari non possint, tunc secundum quod regi significant, per sacramentum proborum et legalium hominum etc., diligenter inquiri faciant que sunt meliores terre et regi ad excolendum utiliores de terris predicti comitis, et eas excoli et seminari faciant, et alias terras minus utiles per sacramentum predictorum hominum extendi et ad firmam tradi faciant, prout melius ad commodum regis viderint expedire. Teste ut supra.
Cum rex nuper mandaverit magistro Johanni Mansell', custodi episcopatus Dunelmensis, quod Willelmo le Latymer escaetori regis ultra Trentam habere faceret septingentas marcatas de instauro episcopi Dunelmensis defuncti ad terras comitis Albemarl' defuncti inde excolendas; et predictus Johannes postmodum regi significaverit quod in predicto episcopatu non sunt aliqui boves nisi tantum qui deputati sunt ad carucas episcopatus predicti; ac prefatus Willelmus regi mandaverit quod sibi desunt usque ad xxxvj. carucas preter carucas de Craven' et quingenti (sic) quarteria frumenti, septingenta quarteria avene et quinquaginta quarteria ordei ad seminandum et sustentandum maneria que fuerunt predicti comitis; rex nolens predictas terras incultas dimittere, mandat predicto Johanni quod ipse et predictus Willelmus, cui rex hoc idem mandavit, consilium adinvicem habeant et tractatum provisuri de bobus perquirendis vel emendis de dec. marcatis, in quibus executores episcopi Dunelmensis defuncti regi tenentur, sicut noscunt; et de alio genere instauri predicti episcopatus de consilio predicti Willelmi retineant prout adinvicem expedire viderint ad predictas terras sustentandas, ita quod de denariis predictis et aliis exitibus terrarum que fuerunt predicti comitis terre ille bene excolantur et seminentur. Et, si terre ille in forma predicta satis tempestive propter lapsum temporis bene excoli et seminari non possint, tunc meliores terras arari et seminari faciant et residuas ad firmam dimittant prout ipsi ambo consultius duxerint providendum, et prout rex eidem Willelmo per litteras suas plenius significavit. Teste ut supra.

De terris comitis Albemarl' excolendis et seminandis.Cum rex reddiderit Isabelle que fuit uxor Willelmi de Fortibus, comitis Albemarl', manerium de Kenyton' extra Lambyth' cum pertinenciis custodiendum ad opus heredum ejusdem comitis tanquam propinquiori heredi predicto, et rex similiter assignavit eidem Isabelle maneria de Ruddiston', Borleye, et Clopton' cum pertinentiis, habenda sibi in tenenciam loco racionabilis dote sue de terris et tenementis que fuerunt predicti comitis, quondam viri sui, citra Trentam, donec dos sua de predictis terris et tenementis sibi plene fuerit assignata, sicut rex alias Willelmo de Wendling', escaetori citra Trentam scripserit; rex miratur vehementer et movetur quod extentas terrarum que fuerunt predicti comitis in balliva sua regi adhuc ad plenum non misit, per quod rex dampnum incurrere poterit et jacturam, propter quod rex mandat predicto Willelmo quod omnes terras que fuerunt predicti comitis in balliva sua et que capte sunt in manum regis occasione mortis ejusdem comitis, exceptis maneriis predictis que assignata sunt prefate Isabelle in tenenciam sicut predictum est, excoli et seminari faciat prout ad commodum regis magis viderit expedire, ita se habens in hac parte quod pro defectu extentarum predictarum que regi ad tempus non fuerunt transmisse, rex grave dampnum non incurrat. Et sit ad regem modis omnibus apud Windes' in hoc instanti festo Beati Michaelis cum rege super diversis negociis suis locuturi (sic). Teste rege apud Merleberg' xxij. die Septembris.

Pro Floria que fuit uxor Salomonis le Evesk', Judei London. Rex, ad instanciam regine sue et Maroye de Senyngham, mandat constabulario Turris London' quod, si Floria que fuit uxor Salomonis episcopi, quondam Judei London', qui pro felonia quam fecit abjuravit regnum regis, invenerit sibi xij. probos et legales homines, Cristianos vel Judeos, qui ipsam manucapiant habere coram rege a die Sancti Michaelis in unum mensem ad respondendum regi de hiis que versus eam loqui voluerit, tunc ipsam Floriam predictis duodecim tradat in ballium sicut predictum est. Et habeat ibi hoc breve. Teste ut supra.

Pro Ricardo Cabbel' et sociis suis. De vino.Mandatum est custodibus vinorum apud Rading' quod, si Ricardus Cabbel', Bartholomeus Copyn et Adam le Waleys invenerint eis bonam securitatem quod regi habere facient quoddam dolium vini de Becco et illud venire facient usque Windes' citra diem Sancti Michaelis proximo futurum pro dolio vini regis quod per impericiam suam nuper fregerunt, tunc catalla ipsorum, que in manu regis ea occasine ceperunt, eis deliberari faciant. Et, si quid remanserit de vino dolii predicti fracti, id eis habere faciant Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.Rex mittit Johannem le Naper et Franciscum le Porter, venatores suos, ad capiendum xiij. damos in foresta de Axiholt contra instans festum Sancti Edwardi. Et mandatum est Ade Gurdun, custodi foreste de Axiholt', quod permittat eos damos illos capere et eis ad damos illos capiendos consilium et auxilium impendat. Teste rege apud Merleberg' xxiij. die Septembris.

De coronatore eligendo.Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod loco Walerand' de Bluntisdon', qui languidus est et sui impotens ita quod officio coronatoris nequit intendere, ut dicitur, in pleno comitatu suo et per assensum ejusdem comitatus, de legalioribus et discretioribus militibus de eodem comitatu eligi faciat unum alium coronatorem, qui praestito sacramento sicut moris est decetero faciet et conservet ea que ad officium coronatoris pertinent in comitatu predicto. Et talem eum eligi faciat, qui ad hoc melius sciat et possit intendere, et nomen ejus regi scire faciat. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Johannes persona ecclesie de Wilkeby et Alicia filia Fulconis, detenti in prisona Lincoln' pro morte Agnetis Bardolf de Doves unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Linc' quod ponantur per ballium. Teste.

De quercubus datis.Cum rex dudum in forestis de Pembere et Windes' dederit Fratribus Minoribus de Rading' sex quercus aptas ad scindulas ad capellam suam de Rading' inde cooperiendam, et iidem fratres predictas quercus propter mortem Henrici de Farleye, quondam custodis predictarum forestarum, non habuerint, ut dicunt, rex volens eis graciam facere mandat Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in predictis forestis faciat habere eisdem fratribus predictas sex quercus aptas ad scindulas ad capellam suam predictam inde cooperiendam de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Wychewod faciat habere Albrico de Fiscamp' duas quercus aptas ad tortes postes et tres quercus aptas ad pannas et trabes, ad aulam suam de Wotton inde reparandam, ubi melius et eciam commodius habere eas possit una cum escaetis earumdem. Teste ut supra.

De damo dato.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Blakemor' faciat habere Willelmo Martell', militi, unum damum de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Pember faciat habere canonicis capelle Beate Marie de Caverisham duas quercus aptas ad scindulas faciendas ad predictam capellam inde cooperiendam, de dono regis. Teste rege apud Rading' xxvij. die Septembris.

Pro mercatoribus de Gandavo, Ipra, Bruges, et Duaco, et de Sancto Audomaro.Cum rex ad instanciam M. comitisse Flandrie et Hanonie nuper concesserit burgensibus et mercatoribus ipsius comitisse de Gandavo, Ipra, Bruges, et Duaco, et burgensibus de Sancto Audomaro de gracia regis speciali, quod quieti essent de muragio per quinquennium, et cives Wintonie ab eis muragium exigunt, ut rex audivit, rex mandat predictis civibus quod ipsos burgenses et mercatores inde quietos esse permittant per tempus supradictum; et, si quid ab aliquibus vel ab aliquo ipsorum nomine muragii receperint a duobus mensibus elapsis et citra, sine dilacione restituant eisdem. Teste rege apud Rading' xxvij. die Septembris.

Pro Ricardo le Porter.Datum est regi intelligi quod Ricardus le Porter amerciatus est coram Nicholao de Haudlo, custode episcopatus Wintoniensis, pro namio vetito et pro contemptu ad duas marcas, quas rex ad instanciam Ingrami de Percy et Henrici de Sari, capellani regis, ei perdonavit, si ea occasione amerciatus fuerit. Et mandatum est predicto Nicholao quod, si ea occasione idem Ricardus amerciatus extiterit, tunc ipsum de predictis duabus marcis quietum esse faciat. Et, si ob aliam causam amerciatus fuerit, causam illam sub sigillo suo per latorem presentium regi sine dilacione mandet ut rex graciam quam expedire viderit ei in hac parte facere possit. Teste rege apud Windes' xxviij. die Septembris.

De pisce contra festum.Rex mittit Willelmum de Cestr' una cum piscatore suo ad piscandum ad opus regis in vivariis de Alreford' et Farreham contra instans festum Sancti Edwardi. Et mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod ipsos ad hoc admittat et eis ad piscem illum capiendum consilium et auxilium impendat. Et, cum piscem illum ceperint, ipsum vivum reponi faciat et salvo custodiri, donec rex pro eodem sibi mandaverit. Teste rege apud Rading' xxviij. die Septembris.

De pane contra festum.Mandatum est vicecomitibus London' quod fieri faciant in villa regis London' viginti libratas boni et pulcri panis, videlicet quatuor panes ad denarium, ad opus regis contra instans festum Sancti Edwardi ; et panem illum cariari faciant ibidem, ita quod rex panem illum habeat apud Westmonasterium per tres dies ante festum predictum. Et hoc sicut indempnitatem suam diligunt, nullatenus omittant. Et rex custum panis et cariagii illius eis statim reddi faciet. Teste rege apud Windesor' xxviij. die Septembris.
Eodem modo mandatum est ballivis abbatis de Wautham de Wautham de centum solidatis panis.
Eodem modo mandatum est ballivis de Berking' de centum solidatis panis.
Eodem modo mandatum est ballivis de Derteford' de centum solidatis panis.
Eodem modo mandatum est ballivis de Kingiston' de centum solidatis panis.
Eodem modo mandatum est ballivis de Gudeford' de lxa. solidatis panis.
Eodem modo mandatum est ballivis de Watford' de lx. solidatis panis.
Eodem modo mandatum est ballivis de Sancto Albano de centum solidatis panis. Teste ut supra.

[m. 3.]

De bramis datis.Mandatum est Stephano Fromund', ballivo de Merleberg', quod in vivario regis de Merleberg' quatuor matrices bramas vivas capi et eos habere faciat latori presentium deferendas regine Allemannie ad instaurandum vivarium suum de Cosham, de dono regis. Teste rege apud Windesor' xxviij. die Septembris.