BHO

Close Rolls, October 1260

Pages 122-136

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, October 1260

De providenciis et stabiliis ordinandis.Rex mittit Hugonem de Dyve ad providencias faciendas contra instans festum Sancti Edwardi et ad ordinandum stabilias in aula regis Westmonasterii et ad reparandum domos regis ibidem prout rex ei injunxit. Et mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod eidem Hugoni carpentarios, ligna, cordas, et canevacium et alia necessaria ad predicta facienda habere faciat. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, rex breve regis de Liberate ei inde habere faciet. Et idem Hugoni ad predicta ordinanda et facienda sit in auxilium et consilium, prout ab ipso ex parte regis fuerit requisitus, ita quod rex ipsum inde merito commendare debeat. Teste rege apud Windes' primo die Octobris.

Pro Johanne le Despenser.Quia Johannes le Despenser captus fuit in servicio regis in partibus transmarinis et inprisonatus ibidem et pro sua liberacione gravem dedit redempcionem, et in proximo recepturus est a rege arma militaria, circa quod oportet ipsum sumptus non modicos apponere, rex dedit ei respectum usque ad festum Sancti Michaelis anno etc. xl. quinto de omnibus debitis que ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii regis de debitis Roberti de (sic) Leu, cujus filiam et heredem duxerat in uxorem et cujus terras tenet per legem Anglie. Et mandatum est baronibus de scaccario quod eidem Johanni dictum respectum habere faciant. Teste ut supra. Per ipsum regem, justiciarium, et Philippum Basset.

Pro Petro de Anesy.Quia Petrus de Anesy, qui nunc tenet manerium de Lillingston', asserit quod Petrus Chacepork', dum manerium illud fuit in manu sua, solvit regi ad scaccarium suum centum solidos qui a dicto manerio exigebantur per summonicionem scaccarii regis pro relevio Petri de Standen', qui manerium illud tenuit de rege in capite ; mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam faciunt eidem Petro de Anesy de predicto relevio ponant in respectum usque ad quindenam Pasche proximo futuram, ut interim inquiratur utrum dictum relevium regi fuerit solutum, necne. Teste ut supra. Ad instanciam Johannis de Warenn'. Per justiciarium et Philippum Basset.

De quercubus datis.Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta de Lancastr' faciat habere Fratribus Predicatoribus de Lancastr' quinquaginta quercus aptas ad maeremium ad edificia sua inde construenda, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Philippo Basset et Ela uxore ejus.Cum rex dudum concesserit Philippo Basset et Ele comitisse Warr', uxori ejus, manerium regis de Dymmok' habendum ad vitam dicte comitisse cum omnibus ad idem manerium pertinentibus, rex eidem Philippo et comitisse dedit hac vice talliagium quod per assessores talliagii regis fuit assessum super homines manerii predicti. Et mandatum est baronibus de scaccario quod eisdem Philippo et comitisse predictum talliagium sine dilacione habere faciant. Teste ut supra. Per ipsum regem et justiciarium.

Pro Thoma Boterel.Rex ad instanciam Eudonis la Zusche dedit Thome Boterel respectum de se milite faciendo donec a rege inde speciale receperit mandatum. Et mandatum est vicecomiti Salop' et Stafford' quod ipsum Thomam interim ad arma militaria capienda non distringat. Et, si quam ei fecerit districcionem occasione predicta, illam interim relaxet. Teste ut supra.

Pro Rogero de Bukemynistr'.Quia rex ad instanciam magistri Johannis de Chyshull' dedit Rogero de Bukemynistr' respectum de se milite faciendo usque ad festum Sancti Michaelis anno etc. xlv., mandatum est vicecomiti Linc' quod ipsum interim ad arma militaria capienda non distringat. Et, si quam ei ea occasione fecerit districcionem, illam interim relaxet. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Thomas le Lung, detentus in prisona de Luttegerishal' pro morte quorundam hominum ignotorum unde rettatus est, habet breve vicecomiti Wiltes' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.
Bernardus le Lung et Galfridus frater ejus, detenti in prisona regis de veteri Sar' pro morte quorundam hominum ignotorum unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Wiltes' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De novo milite faciendo.Quia Willelmus de Barentino recepturus est a rege arma militaria in instanti festo Sancti Edwardi, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod eidem Willelmo honorifice habere faciant ea que ad novam miliciam suam pertinent sicut aliis novis militibus qui vadleti regis extiterunt inveniri consuevit. Teste.

De ponendo per ballium.Galfridus Bertilmeu, detentus in prisona de Warr' pro morte Elie filii Elie de Hatton' unde rettatus est, habet breve vicecomiti Warr' quod ponatur per ballium Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere uxori Herlewini le Normaunt unam robam de russeto cum furura de agniculis hac vice de dono regis. Teste.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Windes' faciat habere Henrico filio Nicholai le Marescal tres quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Windes' ij. die Octobris.

De denariis liberandis A. regi Scotie.Mandatum est Petro de Wintonia quod de denariis quos ad presens recepturus est ad scaccarium regis ad expensas hospicii regis et ad providencias faciendas contra instans festum Sancti Edwardi sine dilacione faciat habere Roberto Byset, militi A. regis Scotie, quingentas marcas ad opus ejusdem regis in partem solucionis pecunie in qua rex eidem regi tenetur pro maritagio M. filie regis consortis ipsius regis Scotie. Teste rege apud Windes' iij. die Octobris. Per ipsum regem et justiciarium.

Pro Philippo Basset.Quia ligna apta ad virgas molendinorum non inveniuntur in boscis Philippi Basset, ut rex accepit, mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod eidem Philippo in bosco de La Wasse ad predictum episcopatum pertinente faciat habere quatuor ligna apta ad quatuor virgas molendini sui de Spenes' de dono regis. Teste rege apud Windesor' iij. die Septembris (sic). Per J. Mansell', comitem Warr', Robertum Walerand'.

Pro Ricardo de la Rokele.Quia Ricardus de la Rokel' per preceptum regis moratur in servicio regis in partibus Hibernie, mandatum est Justiciariis de Banco quod loquelam que summonita est coram rege per preceptum suum inter regem et ipsum Ricardum de eo quod idem Ricardus levavit quoddam mercatum apud manerium suum de Lavinton' ad nocumentum mercati regis de Devisis ponant in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis anno etc. xlv., nisi idem Ricardus prius ad partes istas venerit et defensioni loquele sue possit interesse. Teste rege apud Windes'.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gredle, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Savernaco faciat habere Francisco le Porter tres quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro Adam de Somery.Mandatum est vicecomiti Hertford' quod demandam quam facit Ade de Somery de Bygrave per summonicionem scaccarii de fine dimidie marce auri, quem dudum fecit cum rege de respectu milicie habendo, ponat in respectum usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum. Teste ut supra. Per regem et justiciarium.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Geytincton' faciat habere Willelmo Galewey duas quercus aptas ad maeremium de dono regis ad edificandum in quadam terra quam rex nuper ei dedit apud Geytincton. Teste rege apud Windes iiij. die Octobris.

De utensilibus ad opus regis.Quia rex multis et diversis utensilibus indiget ad celebracionem instantis festi Sancti Edwardi apud Westmonasterium, mandatum est ballivis de Stanes quod in villa sua ad opus regis quatuor magnas calderas et alia utensilia, prout Hugo de Rading' vadletus coquine regis, lator presentium, eis dicet ex parte regis, sine mora conduci faciant et eidem Hugoni ea liberent ducenda usque Westmonasterium contra festum predictum. Et, cum rex sciverit custum conduccionis illius, rex illud eis reddi faciet. Teste rege apud Windes' v. die Octobris.

De gayola facienda.Quia rex ballivis suis de Windes' injunxit quod in villa regis de Windes' quandam bonam et fortem gayolam fieri faciant, mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste sue citra Trentam, quod in foresta regis de Windes' eisdem ballivis habere faciat maeremium quantum necesse fuerit ad gayolam illam faciendam. Teste ut supra.

Pro Roberto fabro de Sheyndon'.Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem Sallop' in pleno comitatu suo coram coronatoribus regis ejusdem comitatus fieri precepit, quod, cum Johannes de Burton' fregisset domum Roberti fabri de Sheyndon', capti et detenti in prisona regis Salop' pro morte ejusdem Johannis, et quandam equam suam furtive abduxisset, idem Robertus eum insequendo cum clamore et huthesio ipsum Johannem fugientem cum equa predicta tanquam latronem et malefactorem non permittentem se arestari, secundum consuetudinem partium illarum interfecit, et quod Hugo de Sheynden' qui dictum Johannem nulla consanguinitate attingit, maliciose appellat ipsum Robertum de morte predicta, ut sic terram quam idem Robertus de eo tenet fraudulenter recuperet ; mandatum est predicto vicecomiti quod si [predictus] Robertus invenerit sibi duodecim probos et legales homines de comitatu suo, qui ipsum manucapiant habendum coram justiciariis ad primam assisam cum in partes illas venerint ad standum inde recto, si quis versus eum inde loqui voluerit, tune ipsum Robertum predictis xij. tradas (sic) in ballium sicut predictum est. Et habeat ibi nomina illorum xij. et hoc breve. Teste ut supra.

De novis militibus faciendis.Quia rex Willelmum de Weresy, Engelardum de Cygony, et Emericum Bezyl, vadletos regine regis, in instanti festo Sancti Edwardi cingulo milicie decorabit, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod eisdem Willelmo, Engelardo, et Emerico habere faciant ea que ad novam miliciam suam pertinent honorifice. Teste rege apud Windes' vj. die Octobris.

De instauro episcopi Dunelmensis.Cum rex nuper mandaverit magistro Johanni Maunsell', custodi episcopatus Dunelmensis, quod in solucionem septingentarum marcarum, que restant regi reddende de fine mille marcarum nuper facto nobiscum ex parte Walteri nuper episcopi Dunolmensis pro sequestro ecclesiarum ad episcopatum Karleolensem in dyocesi Dunolmensi spectantium, retineret ad opus regis de melioribus bobus, vaccis, ovibus, et alio instauro dicti defuncti usque ad septingentas marcatas per legitimam appreciacionem ad terras Willelmi de Fortibus, quondam comitis Albemarl', in manu regis existentes instaurandas de carucis et aliis instauris; et rex jam acceperit quod in instauro predicti episcopi defuncti non sunt aliqui boves nisi illi tantum qui deputati sunt ad carucas dicti episcopatus Dunolmensis, mandatum est predicto magistro Johanni quod boves illos sine dilacione appreciari faciat per sacramentum proborum et legalium hominum, et eos secundum appreciacionem illam habere faciat Willelmo le Latymer, escaetori ultra Trentam, ad terras que fuerunt predicti comitis in custodia sua existentes instaurandas de carucis prout commodo regis magis viderit expedire. Et quod prefatus magister Johannes significet regi quot boves et usque ad quantum precium de instauro predicti defuncti ad opus regis retinuerit, ut rex executoribus ejusdem defuncti precium eorundem in predictis septingentis marcis faciat allocari. Teste rege apud Windes vj. die Octobris.

De quercu data.Mandatum est Thome Gresl', justiciaro foreste citra Trentam, quod in foresta de Windes' faciat habere Henrico de Sar', capellano, unam quercum ad stabulum suum de Windes' inde faciendum de dono regis. Teste rege apud Windes' viij. die Octobris.

Pro rege. De executoribus Rogeri de Thurkilby.Mandatum est Hugoni le Bygot', justiciario regis Anglie, quod illas ducentas marcas in quibus executores Rogeri de Thurkilby regi tenentur ad hunc terminum Sancti Michaelis, sicut scit, sine more dispendio et difficultate qualibet liberari faciat Petro de Wintonia, clerico garderobe regis, ad providencias regis contra instans festum Beati Edwardi inde faciendas secundum quod rex ei injunxit. Et hoc sicut honorem regis diligit non omittat. Teste rege apud Windes' x. die Octobris.
Et mandatum est Petro de Wintonia quod ipsas ducentas marcas a predicto Hugone recipiat et sine dilacione liberet Elie de Hertford', clerico regis, et sociis suis, emptoribus regis, ad faciendum inde providencias regis contra festum predictum. Et, si dictas ducentas marcas statim habere non possit, tune de denariis regis quos habet aliunde eidem Elie et sociis suis habere faciat sine mora centum marcas vel tantum quantum ad providencias regis faciendas contra festum predictum expedire viderit, donec predictas ducentas marcas a prefato justiciario receperit. Teste.

Pro Willelmo de Thurbervill'.Quia Willelmus de Turbervill', marescallus hospitii regis, nuper occasione infirmitatis sue multas fecit expensas ad quas quidem acquietandas lectum suum vendidit sicut rex per ejus assercionem intellexit, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod, si de lectis quos fieri mandavit ad novam miliciam illorum quos rex in instanti festo Sancti Edwardi cingulo milicie decorabit, aliquis lectus superfuerit, lectum illum eidem Willelmo habere faciant de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De coyntisis ad vadletos regis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe sue, quod faciant habere vadletis regis tunicas ad coyntisas suas contra instans festum Sancti Edwardi, prout Albricus de Fiscamp' et Petrus de Wintonia, clerici et custodes garderobe regis, per litteras suas eis significaverunt, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Aymone Turumberd'.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Aymoni Turumberd', militi Edmundi filii regis, coyntisam suam sicut uni militum de familia regis contra instans festum Sancti Edwardi de dono regis. Teste rege apud Kenyton' x. die Octobris.

De roba data.Quia Willelmus de Sancto Leodegario infirmabatur Parisius in festo Natalis domini preterito per quod non habuit suam robam ad terminum illum, mandatum est predictis Ricardo et Hugoni quod contra instans festum Sancti Edwardi faciant habere eidem Willelmo unam robam in recompensacionem robe predicte. Teste ut supra.

De novo milite faciendo.Quia rex Johannem de Windes', ponderatorem scaccarii regis, in instanti festo Sancti Edwardi cingulo militie decorabit, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri emptoribus garderobe regis quod eidem Johanni faciant habere ea que ad novam miliciam suam pertinent sicut rex aliis novis militibus inveniri (sic) consuevit. Teste ut supra.

Pro abbate et conventu de Rupe.Quia rex talliari fecit dominica sua per Angliam, et rex per cartam suam concessit abbati et conventui de Rupe, quod rex, quandocumque dominica sua per Angliam talliari fecerit, ipsi et eorum successores libere sine impedimento regis et heredum suorum vel aliquorum ballivorum regis talliare possint racionabiliter omnes tenentes suos in manerio suo de Karleton' in Lindrig', quod aliquando fuit dominicum regis, si talliari consueverunt ; mandatum est vicecomiti Notingham' quod eidem abbati racionabile tallagium de predictis tenentibus suis si talliari consueverunt, habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Octobris.

[m. 2.]

De roba data.Quia Ricardus le Rus non habuit robam suam de termino Natalis Domini proximo preterito, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod contra instans festum Sancti Edwardi faciant habere eidem Ricardo unam robam in recompensacionem robe predicte. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Octobris. Per regem.

De quatuor quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Wendes' faciat habere Johanni de Vescy quatuor quercus aptas ad maeremium ad domos suas de Kingiston' inde reparandas de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Roteland' faciat habere Jacobo de Paunton' quatuor damos vivos et sex damas vivas ad quendam parcum suum instaurandum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Octobris. (Cancelled) Vacat quia inferius.
Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis Roteland' faciat habere Jacobo de Paunton' quatuor damos vivos et sex damas vivas ad quemdam parcum suum instaurandum de dono regis. Teste ut supra.

De robis datis.Quia Johannes de Langetoft et Adam de Cestreton', clerici regis, non habuerunt robas suas de termino Natalis Domini proximo preterito eo quod ipsi post regem moram fecerunt in Anglia in officio cancellarie regis, dum rex fuit in partibus transmarinis, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod eisdem Johanni et Ade robas suas de predicto termino de garderoba regis habere faciant sicut aliis annis habere consueverunt. Teste rege apud Westmonasterium xiij. die Octobris. Per justiciarium.

De ponendo per ballium.Johannes de Noteburn', detentus in prisona regis Sar' pro morte Edwardi Binethebrok unde rettatus est, habet breve vicecomiti Wiltes' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De damis datis.Cum rex nuper mandaverit custodi foreste de Braden' quod in eadem foresta faceret habere Alardo le Flemmeng sex damos vivos et decem damas vivas ad quemdam parcum suum inde instaurandum, et eos nondum habuerit ut dicit; mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod, si ita est, tunc damos illos et damas illas in foresta predicta eidem Alardo sine dilacione habere faciat, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xiiijto. die Octobris.

Pro abbate de Loco Edwardi.Quia rex talliari fecit dominica regis per Angliam, mandatum est vicecomiti Surr' quod, si manerium de Gommiselve fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie, et temporibus aliorum talliagiorum dominicorum regis consueverit talliari, tunc abbati de Loco Sancti Edwardi de tenentibus suis ejusdem manerii racionabile talliagium habere faciat sicut in aliis talliagiis dominicorum regis habere consuevit. Teste rege apud Westmonasterium xvij. die Octobris.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod Andree Punnaunt, clerico, qui in diaconum ordinatus est, ut rex accepit, habere faciant unam robam sibi convenientem contra solempnitatem novi ewangelii sui legendi de dono regis. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.Quia rex intellexit ex relatu quorundam quod Johannes Bossard languidus est et senio confectus ita quod non potest officio coronatoris intendere, mandatum est vicecomiti Bed' quod in pleno comitatu suo et per assensum ejusdem comitatus unum alium coronatorem de legalioribus et discretioribus militibus ejusdem comitatus loco suo eligi faciat, qui prestito sacramento prout moris est extunc faciat ea que ad officium coronatoris pertinent. Et talem eum eligi faciat qui melius sciat et velit officio coronatoris intendere et nomen ejus scire faciat. Teste ut supra.

Pro Fratribus Predicatoribus Lond'.Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod de plumbo regis quod est in custodia sua apud Westmonasterium sine dilacione faciat habere Fratribus Predicatoribus London' quatuor carratas plumbi ad conductum suum inde faciendum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Octobris.

Pro priore de Huntedon'.Quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari, mandatum est vicecomiti Huntedon' quod, si manerium de Hereford' fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum regum Anglie et hactenus talliari consueverit in aliis talliagiis dominicorum regis, tunc priori de Huntedon' racionabile talliagium suum habere faciat de tenentibus suis in manerio predicto, sicut in aliis talliagiis dominicorum regis habere consuevit. Teste ut supra.

Memorandum quod die Sancti Luce Ewangeliste anno etc. quadragesimo quarto reddidit H. Londoniensis episcopus domino regi in camera sua apud Westmonasterium novum sigillum regis similiter et vetus sigillum regis in presencia domini Edwardi filii regis, domini Cantuariensis archiepiscopi, Johannis Mansell', Roberti Walerand, et aliorum, et ibidem de precepto ipsius regis fuit vetus sigillum suum confractum, et ipse rex statim manu propria in presencia predictorum, de communi consilio magnatum qui sunt de consilio suo, tradidit sigillum suum novum magistro Nicholao de Ely archidiachono Eliensi custodiendum, qui in continenti prestitit sacramentum de sigillo regis fideliter custodiendo, et statim inde sigillavit, et rex particulas veteris sigilli fracti tradidit prefato Roberto Walerand' exhibendum alicui pauperi domui religiose de dono regis.

Pro rege Allemannie.Quia rex talliari facit burgos et dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Devon' quod Ricardo regi Allemannie de tenentibus suis in burgis Exonie et Kanton', que habet ex concessione regis, racionabile talliagium suum habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium xix. die Octobris.

Pro Willelmo le Marescall'.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie sue quod alias quando rex dominica sua per Angliam fecit talliari Willelmus le Marscal' habuit breve regis de habendo racionabili talliagio suo de tenentibus suis in manerio de Hengham, si aliquando fuerit antiquum dominicum regis et talliari consueverit; mandatum est vicecomiti Norf' quod eidem Willelmo faciat habere racionabile talliagium suum de tenentibus suis in manerio predicto, si aliquando etc., et hactenus talliari consueverit. Teste ut supra.

Pro Baldewino Wake.Quia rex talliari fecit dominica regis per Angliam, mandatum est vicecomiti Derb' quod, si manerium de Cestrefeld' fuerit aliquando dominicum regis vel predecessorum regis regum Anglie et hucusque talliari consueverit, tune Baldewino Wake de tenentibus suis in manerio predicto racionabile talliagium sine dilacione habere faciat. Teste ut supra.

Pro Willelmo Burguylun.Quia Elias le Provender, quondam serviens regis, qui percipere consuevit unum denarium ad idem scaccarium de elemosina regis antiquitus constituta diem clausit extremum ut dicitur, et rex denarium illum diurnum Willelmo Burguylun, nuncio regis, pro diutino et laudabili servicio suo quod regi impendit, contulerit; mandatum est baronibus de scaccario quod denarium illum diurnum eidem Willelmo habere faciant de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Octobris.

Pro Thoma de Kanc'.Rex ad instanciam H. Londoniensis episcopi remisit Thome de Kanc', vadleto predicti episcopi, districcionem quam ei facit pro armis militaribus capiendis. Et mandatum est vicecomiti Cornubie quod a predicta districcione desistat, donec rex aliud inde sibi preceperit. Teste ut supra.

Pro Joceo de Brunne.Quia testificatum est coram rege per Hugonem le Bygod quod Joceus de Brunne non habet triginta libratas terre nec feodum militis integrum propter quod miles esse debeat, rex remisit eidem Joceo districcionem quam ei facit de se milite faciendo. Et mandatum est vicecomiti Lincoln' quod predictam districcionem ei ea occasione factam penitus relaxet. Teste ut supra.

Pro Willelmo Gaugy.Quia testificatum est coram rege per Hugonem le Bygod quod Willelmus Gaugy, burgensis Norhampt', non habet triginta libratas terre nec feodum militis integrum propter quod miles esse debeat, rex remisit eidem Willelmo districcionem quam ei facit de se milite faciendo. Et mandatum est vicecomiti Norhamt' quod predictam districcionem ei ea occasione factam penitus relaxet. Teste ut supra.

De bissis capiendis ad opus regis.Mandatum est Hugoni le Bygod quod in foresta regis de Pykering' capi faciat C. bissas ad opus regis, sicut rex ei injunxit, ita quod rex eas promptas habeat ad mandatum regis. Et mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod ipsum bissas illas in foresta illa capere permittat. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Octobris.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri emptoribus garderobe regis quod faciant habere Olivero de Asperevill' qui in servicio regis infirmatur unam robam sibi convenientem hac vice de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne Lovel.Quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari, mandatum est vicecomiti Norf' quod, si maneria de Doking', Suthmere, et Tichewell' fuerint antiqua dominica regis vel predecessorum regis regum Anglie et hactenus talliari consueverint in aliis talliagiis dominicorum regis, tunc Johanni Lovel racionabile talliagium suum habere faciat de tenentibus suis in maneriis predictis, sicut in aliis talliagiis dominicorum regis habere consuevit. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Martino de Vivario, militi, unam robam sibi convenientem hac vice de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Octobris.

De capriolis datis.Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam quod in foresta regis de Porstok permittat E. episcopum Sarisburiensem capere ad opus suum proprium quatuor capriolos de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Radulfo de Heles, qui lumen oculorum suorum amisit, unam robam pro Deo de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Octobris.

De denariis mittendis ad regem.Mandatum est magistro Johanni Maunsell', custodi episcopatus Dunelmensis, quod mille et centum marcas, quas ad presens et in promptu habet ad opus regis de exitibus predicti episcopatus, sine mora liberet in garderoba regis, ad quasdam empciones garderobe predicte et ad expensas hospicii regis inde acquietandas, Albrico de Fiscamp' et Petro de Wintonia, clericis et custodibus garderobe predicte. Et, cum eas ibidem liberaverit, rex breve suum de Allocate inde ei habere faciet. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Bray.Willelmus de Bray de Wolamston' solvit in garderoba regis die Sabbati proxima post festum Sancti Luce Ewangeliste anno regni nostri xliiijto. Albrico de Fiscamp' et Petro de Wintonia clericis et custodibus garderobe predicte, quinque marcas argenti in partem solucionis decem marcarum, per quas nuper finem fecit cum rege pro quadam carta de mercato et feria habenda. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum Willelmum de predictis quinque marcis quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Octobris.

Pro abbate de Cyrencestr'.Mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi maneriorum suorum de Cokham et Braye, quod duo quarteria siliginis que abbas de Cyrencestr' percipere consuevit per annum de grangia regis de Cokham et unum porcum pro decima pannagii eidem abbati sine difficultate habere faciat sicut ea habere consuevit, quia rex non vult quod ea denegentur eidem. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Octobris.

Pro Elena que fuit uxor Andree le Blund.Quia testificatum est coram rege per H. Londoniensem episcopum et Hugonem le Bygod quod Elena que fuit uxor Andree le Blund nimis care emit de rege custodiam terrarum et tenementorum que fuerunt ejusdem Andree quondam viri sui usque legitimam etatem heredum ipsius Andree, rex perdonavit eidem Elene novem marcas quas Willelmus de Wendling', escaetor regis citra Trentam, ab ea exigit pro exitibus terrarum et tenementorum predictorum a tempore mortis prefati Andree usque ad diem quo ipsa Elena emit de rege custodiam predictam. Et mandatum est predicto Willelmo quod predictam Elenam de predictis novem marcis quietam penitus esse faciat, et averia sua ea occasione capta ei sine dilacione deliberet. Teste rege apud Westmonasterium xxiij. die Octobris.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod Emerico de Sonevill', Ernulpho de Sonevill', et Willelmo de Sonevill' tres robas videlicet unicuique eorum unam robam sibi convenientem hac vice de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Octobris. Per ipsum regem.

De damis datis.Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Whittlewode duas damas capi et eas habere faciat Johanni Lovel de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Octobris. Per ipsum regem.
Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis Essex' faciat habere S. Norwicensi episcopo tres damas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Octobris.

De ponendo per ballium.Johannes de Merlay, detentus in prisona regis Cantuarie pro morte Johanne que fuit uxor Johannis de Bentesden' unde rettatus est, habet breve vicecomiti Kanc' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Alienora consorte Edwardi filii regis.Rex perdonavit Alienore consorti Edwardi filii regis capcionem octo damorum, quos nuper capi fecit ad opus suum proprium in foresta regis de Dene sine waranto. Et mandatum est constabulario castri de Sancto Briavello quod ipsam Alienoram et suos de predicta capcione quietos esse permittat. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi foreste sue de Windes', quod sine dilacione agistari faciat parcum regis de Windes' prout commodo regis viderit expedire, ita quod de denariis inde provenientibus respondere possit ad scaccarium regis. Teste ut supra. (Cancelled) Vacat quia in rotulo finium.

Pro Johanne de' Menethon'.Quia rex cepit homagium Johannis de Menethon' filii et heredis Petri de Menethon', qui in custodia regis extitit, de omnibus terris et tenementis que idem Petrus tenuit de rege in capite et rex terras illas et tenementa ei reddidit; mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod eidem Johanni de balliva foreste regis de Langemeinde et hayarum de Bissemor' et Hauechirst, de qua predictus Petrus fuit seisitus ut de feodo die quo obiit et que occasione mortis sue extitit in manu regis, plenam seisinam habere faciat, sicut predictus Petrus ballivam habuit die quo obiit. Teste ut supra.

[m. 1.]

De quercubus datis.Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in bosco de Sydwode, qui est in foresta regis de Lancastr', faciat habere Fratribus Minoribus de Preston' quinque quercus ad edificia sua ibidem facienda de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Octobris.

De exitibus agistamenti liberandis custodibus operacionum Windes'.Mandatum est agistatoribus foreste et parci regis de Windes' quod omnes exitus agistamenti foreste et parci predicti hujus anni sine dilacione habere faciant custodibus operacionum regis de Windes' ad easdem operaciones faciendas. Et hoc nullo modo omittat (sic). Et cum rex sciverit quantum eis inde liberaverit (sic), rex illud sibi allocari faciet. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Octobris.

De bissis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Kenefar' faciat habere Johanni de Plesset', comiti Warr', tres bissas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Octobris.

De ponendo per ballium.Robertus faber de Leycestr', Robertus de Thurmodiston et Johannes Alsy filius Henrici Alsy, detenti in prisona regis Leycestr' pro morte Isaac de Graham unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Leyc' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.
Robertus Spyleman, detentus in prisona regis de Schelmereford' pro morte Radulfi Babbe unde rettatus est, habet breve vicecomiti Essex' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De talliagiis ponendis in respectum.Quia rex pro certo intellexit quod quamplures de maneriis, civitatibus, et burgis regis talliantur ultra quam eorum sufficiunt facultates per talliatores regis nuper ad tallagia regis in eisdem maneriis, civitatibus et burgis assidenda constitutos, mandatum est baronibus de scaccario quod omnimodam exaccionem talliagiorum predictorum ponant in respectum usque ad quindenam Sancti Hillarii proximo futuram, proviso tamen quod id quod ad presens levatum est de talliagiis predictis sine dilacione regi solvatur ad scaccarium regis. Teste ut supra. Per regem et consilium.

Pro priore et fratribus de Witham ordinis Cartusiensis.Rex vicecomiti Somers' salutem. Cum facta predecessorum nostrorum regum Anglie warantizare teneamur et defendere, et inter alia maxime donacionem quam bone memorie H. rex, avus noster, in remissionem peccatorum suorum, de penitencia sibi injuncta fecit priori et fratribus de Wytham ordinis Cartusiensis in Wytham et Ceddereford', qui secundum exigenciam ordinis sui placitare non possunt nec implacitari quominus orationibus vacent vel intendant; tibi precipimus firmiter injungentes quod, sicut te ipsum diligis, non permittas quod aliquis ingressum habeat in terras et tenementa que tenent ex dono predicti H. regis avi nostri in Wytham et Ceddreford' infra metas in carta ipsius regis contentas aliquo modo, nec racione assisarum nove disseisine nuper captarum et per fraudem (fn. 1) impetratarum a priore de Bradel' versus eundem priorem de Wytham de tenemento et pastura, qui ad assisas illas vel contra respondere non potuit si presens esset, cum placitare non possit contra libertatem suam et exigenciam sui ordinis, et maxime cum idem H. rex dum vixit omnibus satisfecit competenter qui terras, tenementa, comunas quascumque vel alia aliquando clamare poterunt infra metas predictas, secundum quod per inquisicionem nuper ad mandatum nostrum inde factam nobis constat manifeste. Et, cum locus predicti prioris et fratrum effectus sit quasi res sacra et in libertate et tranquillitate omnes alias excedat, liberas elemosinas ad majorem sui quietam concessimus eis claudere omnes [terminos] suos per metas supradictas ad libitum suum, et clausos pacifice possidere et ad id peragendum eos contra omnes manuteneas et defendas. Et, si sit aliquis qui infra [metas] predictas aliquod jus se habere contendat quacumque racione, veniat ad nos, qui predictorum prioris et fratrum tutores sumus et defensores sicut esse debemus, auditis [que] . . . rationibus de jure suo, et demanda, faciemus ei plenam justiciam exhiberi, quod pro defectu justicie conqueri non debebit. Et ita te habeas in hoc negotio ne pro [defectu] tui ad te capere debeamus. Teste rege apud Westmonasterium xxviiij. die Octobris. Per Henricum de Bathonia et Henricum de Bratton', et per totum consilium.
Rex Thome Gresl', justiciario foreste sue citra Trentam, salutem. Cum facta predecessorum nostrorum regum Anglie warantizare teneamur et defendere et inter alia maxime donacionem quam bone memorie H. rex, avus noster, in remissionem peccatorum suorum de penitencia sibi injuncta fecit priori et fratribus de Witham ordinis Cartusiensis in Witham et Ceddr[eford, qui] secundum exigenciam sui ordinis placitare non possunt nec implacitari quominus orationibus vacent vel intendant, vobis mandamus firmiter injungentes quod non permittatis [quod aliquis] ingressum habeat in terras et tenementa que tenent ex dono predicti H. regis, avi nostri, in Witham et Ceddreford in balliva vestra infra metas in carta ipsius regis contentas aliquo modo, maxime [cum idem H.] rex dum vixit omnibus satisfecit competenter qui terras et tenementa, communas quascumque, vel alia aliquando clamare poterunt infra metas predictas secundum quod per inquisicionem nuper ad mandatum [nostrum inde] factam nobis constat manifeste. Et cum locus predicti prioris et fratrum effectus sit quasi res sacra et in libertate et tranquillitate omnes alias excedat, liberas elemosinas ad majorem sui quietem [concessimus] eis claudere omnes terminos suos per metas supradictas ad libitum suum et clausos pacifice possidere. Et ideo vobis mandamus quod ipsos priorem et fratres omnes terminos predictos per metas supradictas ad libitum [suum claudere] et clausos ut predictum est pacifice possidere permittatis; et ad id peragendum eos contra omnes manuteneatis et defendatis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. MS. rubbed ; reading uncertain.