BHO

Close Rolls, October 1259

Pages 136-137

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, October 1259

1259.

[m. 19d.]

Pro Ricardo Lungespeye.Memorandum quod die Mercurii in crastino apostolorum Simonis et Jude anno etc. xliiij. rex de gracia sua speciali concessit Ricardo Lungespeye, qui cum eo profecturus est in Franciam, quod usque ad reversionem suam de partibus illis nulla justiciaria assise nove disseisine concedatur Henrico de Karentem, adversario dicti Ricardi, contra eundem Ricardum. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Octobris anno etc. xliiij. Per H. Bigod justiciarium.

De sequestro.Memorandum quod sequestrum ecclesiarum super quo est contencio inter regem et episcopum Dunolmensem positum est in respectum usque ad quindenam Pasche proximo futuram in eodem statu quod nunc est. Teste etc. Per regem et consilium.

Memorandum quod rex concessit Amadeo, magistro milicie Templi in Anglia, qui cum ipso rege transfretaturus est in Franciam, quod ipse magister det potestatem fratri Ricardo filio Johannis quod ipse loco ipsius magistri possit facere attornatum vel attornatos in omnibus loquelis motis et movendis pro ipso et contra ipsum contra quascumque personas usque ad reditum suum de partibus predictis.

Quia quedam ambiguitates super quibusdam articulis assisam nove disseisine contingentibus, quam Robertus Taylard' et Alicia uxor ejus arramiaverunt coram Hugone le Bigod, capitali justiciario regis Anglie, per preceptum regis versus Petrum de la Cliche de tenemento in Basing' suborte sunt, ut dicitur; mandatum est vicecomiti Suhampt' quod juratores illius assise venire faciat coram prefato Hugone a die Sancti Hillarii in xv. dies ubicunque tunc fuerit in Anglia ad certificandum eum de articulis predictis. Et scire faciat predictis Roberto et Alicie quod tunc sint ibi audituri illam certificacionem. Et habeat ibi nomina juratorum et hoc breve. Teste etc. Per H. le Bigod, justiciarium. Pro consanguineo W. de Merton'.

Willelmus Malebisse habet quandam certificacionem ad instanciam Hugonis le Bigod, justiciarii, de tenemento in Acastr'.
Ricardus de Tunderl' et Petrus de Marines habent quandam certificacionem per eundem Hugonem.
Philippus Marmyun habet certificacionem per eundem Hugonem.