BHO

Close Rolls, November 1259

Pages 137-143

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, November 1259

Pro Willelmo de Meleford'.Rex pro laudabili servicio, quod Willelmus de Meleford' serviens regine, regi et regine inpendit, concessit ei quatuor denarios et obolum diurnos percipiendos ad scaccarium de elemosina, quos Ricardus le Normand quondam carettarius regis qui languidus est nunc percipit, si predictus Willelmus ipsum Ricardum supervixerit. Et mandatum est baronibus de scaccario quod sic fieri et inrotulari faciant. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Novembris. Ad instanciam regine.

Pro abbate de Sancto Edmundo.Memorandum quod mandatum est baronibus de scaccario quod demandas quod (sic) faciunt abbati de Sancto Edmundo de quibusdam libertatibus quas idem abbas dicit ad se pertinere, ponant in respectum usque ad quindenam Pasche, quia rex propter transfretacionem suam discussioni illius negocii ad presens non potest intendere. Teste etc. Per H. le Bigod, justiciarium. Et est forma brevis de isto respectu sicut alias inde mandatum est baronibus predictis, ut patet in rotulo clausarum anni xlij.

De terra replegianda.Mathias de la Mar' venit coram rege apud Roffam die Dominica proxima ante festum Sancti Martini et petiit terram Hugonis Thalemach' in Benetleye et Coppedehok replegiari etc. que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Petrum de Ringeshel' ut dicitur. Teste rege apud Rofham ix. die Novembris.

Cum rex adpresens transferat se ad partes transmarinas et ignoret propter maris pericula et discrimina viarum si ita festinanter ut vellet regredi valeat a partibus predictis, propter quod rex necesse habet circa custodiam et tuicionem castrorum suorum in Anglia sanum adhibere consilium, mandatum est majori et probis hominibus Bristoll' in fide qua regi tenentur firmiter injungens quod, fidelitatem regi hactenus exhibitam diligenter et benigne continuantes, constabulario castri Bristoll', cum ab eo requisiti fuerint, super hiis que custodiam et tuicionem predicti castri contingunt omne consilium et juvamen quod poterunt impendant, talem in premissis diligenciam apponentes quod rex in agendis suis condigna vicissitudine debeat respondere temporibus oportunis. Teste rege apud Cantuariam xj. die Novembris.

Pro Baldewino filio Gerelini.Memorandum quod rex apud Dovor' die Jovis proxima post festum Sancti Martini, presentibus H. le Bygod justiciario Anglie, Johanne Maunsell' et quibusdam aliis de consilio regis, concessit Baldewino filio Gerelini quod in reversione regis a partibus Francie fiet breve de Liberate eidem Baldewini de circiter xiij. libris pro frumento ab eo capto ad opus regis undecim annis elapsis et remansit breve faciendum, ut tunc sciatur per Albricum de Fiscamp', clericum garderobe regis, et alios et per tallias et hujusmodi per quem frumentum illud captum fuit et quantum de precio ejusdem frumenti restat reddendum. Teste rege apud Dovor' xiij. die Novembris.

Littera directa maiori et probis hominibus Bristoll' pro rege. Rex mandat majori et probis hominibus suis Bristoll' in fide et dileccione quibus sibi tenentur firmiter injungens quod non permittant aliquos extraneos, sive propinquos regis sive alios, de Pictavia applicare in portu suo Bristoll' vel regnum regis ingredi in partibus suis contra provisionem a magnatibus regis nuper factam, set portum illum tam diligenter occasione predicta custodiri faciant quod tam rex quam iidem magnates sui eos merito debeat (sic) commendare. Teste rege apud Dovor' xij. die Novembris. Per ipsum regem et J. Mansell'.

Provisum fuit die Sabbati proxima post festum Sancti Edmundi Martiris apud Westmonasterium, coram justiciario capitali. episcopo Wigorniensi, Philippo Basset, J. de Crekhale, thesaurario regis, et aliis de consilio regis, quod, quia executores testamenti W. quondam Eliensis episcopi protulerunt testamentum ejusdem episcopi signatum sigillo suo et sigillis episcoporum Wigorniensis et Londoniensis et aliorum executorum ejusdem episcopi Elyensis, in quo testamento continebatur quod plenam potestatem dederat predictis Wigorniensi et Londoniensi episcopis, magistris Henrico de Kilkenny et Guidoni de Castro Bernardi et coexecutoribus suis de bonis suis omnibus et de testamento suo disponendi, mutandi, augendi, et minuendi prout saluti anime sue expedire viderent; et quia eciam in dicto testamento plura sunt certis personis et locis assignata que nondum sunt soluta; et eciam quia dicti executores securitatem fecerunt regi per Henricum de Bathonia, magistrum Henricum de Kilkenny et magistrum Guidonem de Castro Bernardi, qui manuceperunt coram predicto justiciario et aliis de consilio regis quod, si quid ad regem pertinere debeat de bonis dicti defuncti, inde ei plene respondebunt, inhibeatur per litteras regis episcopo Elyensi, qui litteras apostolicas impetravit de habendis indistincte legatis in testamento predicto ne illam prosequatur impetracionem, maxime, cum indistincte legata, si haberi debeant, prius fuerint regi a papa concessa in regno Anglie. Et similiter fient littere inhibitorie decano Wellensi et college suo ne aliquid occasione impetracionis episcopi predicti de bonis prefati defuncti attemptare presumant, set sequestrum quod fecerunt de dictis bonis penitus relaxent, ita scilicet quod in apercione archarum que signate sunt auctoritate predicti decani et college sui sint aliqui vel aliquis ex parte regis per quos constare possit quid in eisdem fuerit contentum. Et ad hoc provisi sunt vicecomites Londoniarum in London', vicecomes Cantebr' apud Bernewell', Robertus de Insula miles apud Ely, prior de Finchal apud Kipier ut visis illis per hec et alia melius sciri possit si quid inde ad regem debeat pertinere. Et si predicti decanus et collega suus mandatis regis in hac parte non obtemperaverint aut dictam liberacionem faciendam dictis depositariis non denunciaverint, depositarii bonorum predictorum liberacionem bonorum eorundem faciant modo subscripto, videlicet, prior Sancte Trinitatis Lond' per visum et testimonium vicecomitum London', prior de Bernewell' per visum et testimonium vicecomitis Cantebr', prior de Ely per visum et testimonium Roberti de Insula, magister hospitii de Kipier juxta Dunolm' per visum et testimonium prioris de Finkhale. Et mandatum est dictis depositariis et visoribus quod fideliter constare faciant regi vel H. Bigod, justiciario Anglie, quid et quantum vel quanti valoris de bonis dicti defuncti sequestratis inventum fuerit apud ipsos depositarios, et predictis magistris Henrico et Guidoni liberatum.

De regardo faciendo.Rex vicecomiti Wiltes' salutem. Precipimus tibi quod sine dilacione convenire facias omnes forestarios et regardatores certis die et loco ad regardum faciendum in balliva tua ante adventum justiciariorum nostrorum de foresta. Et loco regardatorum qui mortui sunt vel infirmi alios eligi facias, ita quod xij. sint in quolibet regardo; et nomina eorum inbrevientur. Et forestarii debent jurare quod xij. milites ducent per totam ballivam suam ad videndum omnes transgressiones que exprimuntur in scripto capitulorum que tibi mittimus, et quod hoc non dimittent pro aliqua re. Debent eciam milites jurare quod facient regardum sicut debet et solet fieri, et quod ibunt sicut forestarii illos ducent ad predicta videnda, et, si forestarii nescierint vel noluerint eos ducere, vel aliquod forisfactum concelare voluerint, ipsi milites non dimittent pro illis quin forisfactum illud videant et inbreviari faciant; et quod hoc pro nulla re dimittent. Hoc autem breve et capitula conscribantur et mittantur in quolibet regardo, ita quod regardatores secundum formam capitulorum possint operari. Et quod regardum fiat citra Natale Domini. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie apud Westmonasterium xxiiij. die Novembris.

Eodem modo mandatum est singulis vicecomitibus Anglie citra Trentam.

Capitula regardi.Videnda sunt assarta facta in foresta post principium secundi anni prime coronacionis domini H. regis tertii et estimanda per numerum acrarum; et inquirendum quis illa fecerit, et quis illa modo teneat, et quo blado inbladata fuerint; et, si modo inbladata non fuerint, inquiratur quo blado inbladata fuerint post principium secundi anni prime coronacionis predicti regis, sive post ultimum regardum post predictum tempus factum; et inbladacio yvernagii scribatur per se et inbladacio tramesii per se; et inquiratur de cujus feodo fuerint, et ad quam villam pertinent, et assarta que facta fuerint post ultimum regardum factum post principium secundi anni coronacionis predicti regis scribantur per se, et illa que postea facta fuerint per se.

Vidende sunt omnes purpresture veteres et nove facte post principium secundi anni prime coronacionis predicti regis ubicumque facte fuerint, sive in bosco sive extra boscum, in landis, brueriis, mariscis, turbariis, stagnis, vivariis, sepibus, fossatis, et glebis, qualicumque modo occupate fuerint, nisi sit vivarium, stagnum, marlera vel fossatum extra coopertum foreste que facte fuerint post confeccionem carte domini regis de libertatibus foreste: et veteres scribantur per se et nove per se, et quis eas teneat.

Vidende sunt omnes purpresture de terra arabili extra coopertum foreste in terra arabili facte post confeccionem carte domini regis de libertatibus foreste; et estimande per numerum acrarum, et vidende quo blado modo imbladate fuerint sive post predictum tempus, et quis eas teneat et ad quam villam pertinent: et scribantur per se.

Videnda sunt omnia vasta boscorum tam nova quam vetera facta post principium secundi anni prime coronacionis predicti regis; et inquiratur quis ea modo teneat et quis ea fecerit et de cujus feodo sint, et quorum bosci fuerint, et ad quam villam pertinent; et vetera scribantur per se et nova per se.

Videndi sunt dominici bosci domini regis et quilibet cippus de quercu et de fago factus post principium secundi anni prime coronacionis predicti regis sive post ultimum regardum, si quod factum fuerit postea, debet per se diligenter numerari et per se scribi; et inquiratur utrum bosci deteriorati fuerint de subbosco et exbranchiatura; et deterioracio subbosci et exbranchiature scribatur per se.

Item vidende sunt simili modo dominice haye domini regis ubi nemo comunicat, utrum fuerint custodite de herbagio et aliis sicut debent custodiri: et scribantur per se.

Item omnes purpresture et omnia assarta et omnia vasta facta in dominicis domini regis videantur et inbrevientur eodem modo quo fieri solebat ante confeccionem carte domini regis de libertatibus foreste concessis hominibus suis Anglie.

Item vidende sunt aeree austurcorum, espervorum, et falconum, in quibus boscis fuerint, et quis eas habuerit et de jure habere debuerit et consueverit: et scribantur per se.

Item vidende sunt forgie et minerie; in cujus feodo fuerint in forestis suis sive in dominico regis sive extra; et inquiratur quales consuetudines et redditus reddant, et quis eas habuerit et de jure habere debuerit et consueverit, et a quo tempore incepte fuerint: et scribantur per se.

Item videndi sunt portus maris in quibus applicant naves vel batelli ad exportandum meremium vel buscam de forestis; si quis eos habuerit de novo qui non fuerint tempore H. regis primi ; quis eum fecerit vel meremium vel buscam asportaverit; et per quem et in cujus feodo fuerint: et scribantur per se.

Videndum est de melle, si fuerit in foresta; quis illud habuerit et de jure habere debuerit, an dominus rex an alius.

Milites debent attente inquirere in itinere suo quis habuerit arcus, sagittas, vel balistas, brachetos vel leporarios vel aliquod aliud ingenium ad malefaciendum domino regis de feris suis.

[m. 18d.]

Rex vicecomiti Huntingdon' salutem. Quia provisum est per consilium magnatum nostrorum quod ad melioracionem status totius regni nostri per singulos comitatus ejusdem regni eant justiciarii ad hoc assignati ad audiendum omnes querelas de transgressionibus quibuscumque factis et ad quedam alia placita specialia audienda et terminanda, et ad inquisiciones faciendas de transgressionibus factis tam per ballivos nostros quam per ballivos aliorum, et eciam inquisiciones alias secundum articulos quos per predictos magnates nostros provideri et dictis justiciariis liberari fecimus; tibi precipimus quod de singulis hundredis comitatus predicti venire facias coram dilectis et fidelibus nostris Henrico de Batonia et Willelmo de Wilton', quos ad hoc justiciarios nostros in comitatu tuo assignavimus, ad diem et locum quos dicti fideles nostri tibi scire facient duodecim tam milites quam alios liberos et legales homines per quos hujusmodi inquisiciones et alia dictam provisionem contingentia melius fieri possint.

Et clamari facias in singulis civitatibus, burgis, et mercatis quod omnes qui conqueri voluerint de quibuscunque transgressionibus sibi factis a septem annis elapsis et citra, que coram justiciariis prius non fuerunt terminate, exceptis placitis de terris et tenementis vel aliis que sine brevi non possunt terminari, tunc sint ibi ad predictas querelas suas dictis fidelibus nostris ostendendas.

Et similiter clamari facias quod omnes qui post ultimum parliamentum nostrum Oxonie aliquid dederint quibuscunque ballivis nostris vel aliis pro justicia habenda vel differendum (sic), illud tunc ostendant prefatis fidelibus nostris sicut graviter puniri noluerint si de hoc per alios possint convinci.

Clamari eciam facias quod omnes qui fuerunt ballivi nostri vel magnatum nostrorum a septem annis elapsis et citra sint coram dictis fidelibus nostris ad diem et locum quos tibi scire facient quod justum fuerit facturi et recepturi.

Venire eciam facias coram eisdem fidelibus nostris ad diem quem tibi scire facient omnes assisas nove disseisine, mortis antecessoris, et de ultima presentacione; et attinctas et placita de dote unde nichil habet et quare impedit; nisi assise, attincte, et placita illa coram justiciariis nostris de Banco sint atterminata, et per justiciarios de Banco ad dictos fideles nostros non sint remissa.

Et eciam placita alia que eis per capitula sibi tradita sunt injuncta et que tibi scire facient.

Et tu ipse eis sis in auxilium ita fideliter et diligenter ne pro defectu tui ad te graviter nos capere debeamus. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxviij. die Novembris.

In forma predicta scribitur singulis vicecomitibus citra Trentam mutatis mutandis scilicet diebus et locis et nominibus justiciariorum ut patet inferius.

Rex dilectis et fidelibus suis Jacobo de Audidel' et Egido de Erdington salutem. Quia per magnates nostros qui sunt de consilio nostro ad melioracionem status totius regni nostri provisum est quod in singulis comitatibus nostris eant justiciarii ad querelas audiendas et terminandas de transgressionibus quibuscunque factis et ad quedam alia placita audienda et terminanda et ad inquisiciones faciendas de transgressionibus factis tam per ballivos nostros quam per ballivos aliorum et ad alia quedam facienda prout in forma dicte provisionis et articulis ejusdem quos vobis sub sigillo nostro mittimus continetur, ad quos vos justiciarios nostros constituimus in comitatibus Bedef', Buk' et Norhampt', vobis mandamus quod ad dies et loca que alias vobis scripsimus, et que ad hoc provideritis, conveniatis in comitatibus predictis facturi super premissis quod ad justiciarios pertinet secundum legem et consuetudinem regni nostri, salvis nobis amerciamentis et exitibus inde provenientibus. Mandavimus enim vicecomitibus nostris comitatuum predictorum quod clamari faciant in ballivis suis quod omnes qui de transgressionibus quibuscunque conqueri voluerint coram vobis sint diebus et locis supradictis et quod placita et alia dictam provisionem contingentia coram vobis venire faciant diebus et locis supradictis. In cujus etc. Teste ut supra. Postea loco predicti Jacobi constitutus fuit Philippus Marmium pro eo quod predictus Jacobus ad hoc intendere non potuit.

Hugo le Despenser et Nicholaus de Turri constituti sunt justiciarii in comitatibus Oxon', Berk', et Wiltesir'. Postea loco predicti Hugonis constitutus fuit Willelmus de Englefeud quia idem Hugo ad hoc intendere non potuit.

J. comes Warr', Johannes de Grey, et Johannes de Wivill' in comitatibus Somerset', Dors' et Devonie.

Umfridus comes Hereford', et Henricus de Bretton' in comitatibus Glouc', Wigorn' et Hereford'.

Rogerus de Monte Alto, Johannes de Verdun et Gilbertus de Preston' in comitatibus Salop', Stafford', et Warr', Leyc' et Linc'.

Henricus de Batonia et Willelmus de Wilton' in comitatibus Norf', Suff' Cantebrig' et Huntingdon'.

H. le Bigod, justiciarius, per se ipsum vel per alium quem ad hoc providebit in London' et in comitatibus Middilsex', Essex', Hertford', Sussex', et Suhampt'.