BHO

Close Rolls, April 1260

Pages 251-258

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, April 1260

Mandatum est vicecomiti Devon' quod non permittat quod aliquis miles, armiger, serviens ad arma, vel eciam mercator cum equis et armis, sive alius preterquam de familia regis, vel mercator sine equis et armis de quo manifeste constiterit, ingrediatur in balliva sua regnum suum sine licencia regis speciali; et, si quos tales regnum suum ingredi volentes invenerit, ipsos statim arestari et salvo custodiri faciat donec rex aliud inde preceperit. Teste etc. apud Sanctum Audomarum vij. die Aprilis anno ut supra.

Eodem modo mandatum est vicecomitibus Suth', Dors' et Sussex.

Quia rex proponit, domino concedente, interesse parliamento a die Pasche proximo preteriti in tres septimanas, mandatum est Johanni de Crachal', thesaurario regis, quod sine dilacione habere faciat magistro Radulfo pistori regis triginta quateria frumenti ad panem inde faciendum contra adventum regis ibidem, et, cum rex sciverit custum quod ad hoc apposuerit, breve suum de Liberate ei inde habere faciet. Teste etc. apud Sanctum Audomarum vij. die Aprilis.

Quia rex proponit domino concedente interesse parliamento Lond' a die Pasche in tres septimanis, mandatum est camerario regis Lond' quod de vinis ad opus regis providendis contra adventum suum ibidem sine dilacione diligenciam apponat ita quod rex in hac parte nullum patiatur defectum. Teste ut supra.

Et mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod providenciam illam fieri faciat indilate.

Pro Philippo Bassat.Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro Philippo Bassat centum libras ad expensas suas de dono nostro. Teste etc. apud Sanctum Audomarum viij. die Aprilis anno etc. xliiij.

Pro Ricardo de Tyllebur'.Rex dedit respectum dilecto et fideli suo Ricardo de Tyllebur' de omnibus debitis que debet regi et que ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii regis usque ad instans festum Sancti Johannis Baptiste. Et mandatum est baronibus de scaccario quod sic fieri et irrotulari faciant. Teste ut supra.

Pro Gilberto Haunsard'.Mandatum est thesaurario et baronibus quod districcionem quam fieri faciunt Gilberto Haunsard pro centum marcis per vicecomitem Ebor' ponant in respectum usque ad festum Sancte Trinitatis proximo futurum. Teste etc.

Pro mercatoribus de Gandavo.Mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod per sacramentum proborum etc. per quos etc. ad quorum manus devenerunt bona Focaudi de Gandavo, fratris Willelmi de Pomerio, et Alexandri fratris ejus, cujus heredes ipsi sunt, et quantum de bonis predictis pervenit ad manus regis; et ea que de bonis predictis in manus alienas invenerit sine dilacione liberari faciat predictis Willelmo et Alexandro, quatenus sufficienter probare potuerint predicta bona ad eos tanquam ad heredes predicti Focaudi pertinere; et faciat constare regi quantum de bonis predictis pervenit ad manus regis, ut rex possit eis inde justiciam exhibere. Teste ut supra apud Sanctum Audomarum x. die Aprilis.

Pro rege. De militibus secum ducendis.Quia rex proponit, favente Deo, esse ad mare de Wytsand in hac quindena Pasche cum militibus et servientibus secum adducendis in Angliam, prout H. le Bygod, justiciarius Anglie, regem consuluit, nec poterit tantam multitudinem sine magna peccunia sustenare, mandatum est eidem justiciario, in fide qua regi tenetur et sicut honorem suum diligit, quod ad minus duo milia libras, et amplius, quantumcunque poterit de proventibus instantis scaccarii nostri Pasche festinanter mittat in occursum regis apud Dovor' ad stipendia predictorum militum et servientum accquietanda et ad jocalia regis apud Attrabatum impignorata, sicut alias ei mandavit, deliberanda. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur R. comiti Glovern', Hugoni le Bygod, justiciario, et Philippo Bassat conjunctim.

Pro Rogero le Covers.Mandatum est Willelmo de Glouc', custodi cambii regis, quod de exitibus ejusdem cambii sine dilacione faciat habere Rogero le Convers, servienti regis ad arma, decem marcas pro uno equo quem amisit in servicio regis in partibus Lemovic', de dono regis. Teste etc. apud Sanctum Audomarum x. die Aprilis anno regno etc. xliiij.

Pro Willelmo de Ledred.Willelmus de Ledred habet quandam inquisicionem coram Hugonem le Bygod, justiciarium Anglie, de duobus porcis ad domum ipsius Willelmi de Tetleswrth nequiter arrestatis ut dicitur.

Pro priore de Pontefracto.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Cum dilectus nobis in Christo prior de Caritate nobis presentaverit fratrem Petrum, quondam priorem de Pritenewell', ad prioratum de Pontefracto, vacantem per cessionem Dalmatii quondam prioris ejusdem et in manu nostra existentem racione terre et heredis Edmundi de Lascy in custodia nostra existentium, reddidimus eidem Petro predictum prioratum de Ponte Fracto cum maneriis ad eundem prioratum pertinentibus et omnibus aliis pertinenciis suis et fidelitatem a predicto Petro inde recepimus. Et ideo vobis mandamus quod eidem Petro de predicto prioratu cum maneriis et omnibus aliis pertinenciis suis plenam seysinam habere faciatis; prefatum prioratum de Pritenewell' tanquam vacantem in manu nostra capientes, illum salvo custodiri faciatis donec aliud inde providerimus. Teste ut supra.

[m. 1.]

Pro abbate de Bynedon'.Cum quedam permutacio prolocuta sit inter abbatem et conventum de Bynedon' ex una parte et Henricum de Novo Burgo qui de rege tenet in capite ex altera de terris eorundem abbatis et conventus in Bexinton' et Polham et terra predicti Henrici in Wymfred' in comitatu Dors', ac iidem abbas et conventus petant eandem permutacionem eis a rege confirmari, mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod per sacramentum etc. de comitatu predicto per quos etc. quantum terre predictus Henricus de rege tenet in capite in predicto manerio de Wymfred' et quantum terra illa valeat per annum in omnibus exitibus, et quantum predicte terre predictorum abbatis et conventus valeant per annum in omnibus exitibus, et utrum esset ad dampnum regis si permitteret eandem permutacionem fieri, et, si esset ad dampnum regis, ad quod dampnum; inquisicionem illam etc. Teste ut supra.

Rex ballivis et baronibus Quinque Portuum suorum salutem. Deus creator celi et terre, qui omnia disponit prout vult, cum olim gwerra generalis esset in Anglia, nobis, adhuc in minori etate constitutis, imponi voluit regni diadema et ex insperato quos inimicicia capitalis ab invicem seperaverat ad unitatem et pacem nostram dono sue gracie revocavit, quam toto tempore nostro sui gracia usque ad hec tempora felicibus auspiciis continuavit. Nunc autem, quod non sine animi turbacione referimus, videmus ipsum regnum in se sine causa irracionabiliter commoveri, dum catervatim illi de regno nostro cum equis et armis in pacis nostre turbacione et contra mandatum nostrum tanquam fidei sue inmemores ruere intendunt ad colloquium in civitate nostra Lond' celebrandum, unde clare videntibus visum est quod hujusmodi congregacio magis sonet ad educendum gladium quam pacem seminandam: et, esto quod intencio singulorum fuerit bona, modus tamen pessimus est et exemplum perniciosum omnibus regibus terre et regnis: et ut causa nostre absencie tam diutine a regno nostro, licet eam sub silentii claustro libenter transiremus si possemus, vobis non lateat, noveritis quod egredientibus nobis regnum nostrum aliquas dissessionis scintillas incendi comperimus, quas per aliquantulam persone nostre et quorundam aliorum subtractionem extingui sperabamus; nunc autem, ipsas scintillas in faces videntes consurgere, amplius silere non possumus quin verbo et opere antequam flamma coruscet tanto periclo salubriter occuramus. Nam, sicut audivimus, quidam de regno nostro miserunt pro gente cum armis ad partes alienas preter nostram conscienciam cum sua non intersit gentes armatas in regnum nostrum introducere ad vindictam, alter de altero, sumendam, verum eciam ad nos pertineat, si placeret Deo et eis commociones et turbaciones hujusmodi per justicie exhibicionem sedare. Et, quod ita fieret, deberent omnes qui fidelitate nobis astringuntur vigili continuaque cura laborare, et, quia hominum est obstare principiis et nobis potissime cujus interest regnum nostrum sub Deo moderari, nos de ejus misericordia, vestroque et aliorum fidelium nostrorum adjutorio confisi ad reingrediendum regnum nostrum, cum aliquibus militibus nos accingimus, non quod communitati regni nostri, quam intime diligimus, nocere, quod absit, intendamus, immo vobis et aliis fidelibus nostris in quibus nostra consistit fiducia circa tranquillitatem regni nostri et defensionem ejusdem, cum opus fuerit, fortius assistamus. Confidite ergo in domino et in fidelitate nobis debita; tanquam viri famosi persistite et erga nos fidelitatis constanciam firmiter observate; ut per opera vestra bona alii ad consimilia fortius animentur, propter quod vobis et vestris ad honores et commoda fortius astringamur. Unde vobis mandamus rogantes in fide et dileccione quibus nobis tenemini quod dilecto et fideli nostro Hugoni le Bygod, justiciario nostro, usque adventum nostrum in Angliam intendatis et obediatis tanquam nobis ut probitatem et benivolenciam vestram in hac parte magis ac magis commendare possimus. Teste etc. apud Sanctum Audomarum xi. die Aprilis anno etc. xliiij.

Sub eadem forma scribitur majoribus et communitatibus London' et Ebor' archiepiscopis Cantuariensi et Eboracensi verbis tamen competenter mutatis.

Pro Willelmo de Sancto Gorono et aliis clericis regis beneficiatis in episcopatu Wintoniensi per ipsum regem tempore vacacionis. Cum rex pluries inhibuerit magistro Galfrido de Fering' per Hugonem le Bygod, justiciarium Anglie, quod nichil attemptaret in prejudicium Willelmi de Sancto Gorono et aliorum clericorum regis super possessionibus ecclesiarum ipsorum clericorum quas idem rex contulit prefatis clericis racione episcopatus Wintoniensis vacantis et in manu sua existentis, mandatum est prefato Galfrido quod, sicut vult indignacionem regis vitare et eciam in regno Anglie morari, ab inquietacione et molestia prefatis clericis super possessionibus predictis illatis penitus desistat. Teste ut supra.

Pro rege. De navibus de Kaleys et Gravening'.Rex rogat ballivos et probos homines de Caleys et Graveling' quod omnes naves de partibus suis aptas ad passagium venire faciant ad mare de Wytsand' in quindena Pasche ad denarios regis ad transfretandum regem in Angliam: et rex eis de eisdem navibus prout justum fuerit satisfaciet. Teste ut supra.

Pro rege. De peccunia.Quia rex hac instanti die Lune post quindenam Pasche erit ad mare de Wytsand' paratus ad transfretandum in Angliam et non habet peccuniam unde possit stipendia militum et servientum secum venientium in Angliam et expensas suas acquietare, de quo est graviter anxiatus; mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod statim visis litteris omnibus aliis pretermissis regi obviam usque Wytsand' mille libras venire faciat, ita quod ipsas ad ultimum habeat predicta die Lune vel Martis sequenti ad predicta stipendia et expensas suas inde acquietandas; et aliam peccuniam quam habere poterit venire faciat usque Dovor' contra adventum regis ibidem. Et hoc sicut regem et honorem suum diligit nullatenus omittat. Teste etc. apud Sanctum Audomarum xiiij. die Aprilis anno etc.

Pro rege Alemannie.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Cum dudum assignaverimus dilecto fratri nostro R. regi Alemannie Judaismum nostrum pro peccunia quam ei debemus super jocalia nostra et ei nondum sit inde satisfactum, sicut in recessu nostro ab Anglia provisum fuit, quod nobis displicet quamplurimum; vobis mandamus quod eidem fratri nostro de predicto judaissmo nostro modis omnibus satisfieri provideatis; scituri quod, nisi feceritis, oportebit nos in adventu nostro in Angliam ei super hoc satisfacere prout obligati sumus eidem. Teste etc. apud Sanctum Audomarum xv. die Aprilis.

Pro Philippo le Pere.Philippus le Pere habet quandam inquisicionem coram Hugone le Bygod, justiciario Anglie, de morte Karoli le Brat. Teste ut supra.

Pro magistro Henrico versificatore.Mandatum est Petro de Gysors, camerario London', quod sine dilacione faciat habere magistro Henrico versificatori unum dolium boni vini de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ricardo filio Hugonis.Ricardus filius Hugonis habet quandam inquisicionem coram Hugone le Bygod, justiciario Anglie, ad inquirendum utrum idem Ricardus culpabilis sit de furto trium vaccarum necne.

Johannes le Chaumpeneys habet quandam inquisicionem coram Hugone le Bygod, justiciario Anglie, de morte Rogeri le Wrhte, pro (sic) abjuravit regnum Anglie, utrum sit de morte illa culpabilis et propter hoc regnum Anglie abjuravit necne. (Cancelled) Vacat quia alibi in patentibus.

Pro rege. De jocalibus suis impignoratis.Rex Bartholomeo le Verder, burgensi Attrabaten', salutem. Sciatis quod assignavimus dilectum clericum nostrum Albricum de Fiscamp' ad solvendum vobis pecuniam pro qua jocalia nostra nuper, quando fuimus apud Attrabat', vobis impignoravimus. Et mittimus vobis per eundem partem cirographi inter nos et vos inde confecti sigillo vestro signatam, quam penes nos habuimus, rogantes quatinus, recepta pecunia in qua vobis tenemur una cum predicta parte cirographi, eidem Albrico liberarifaciatis jocalia predicta necnon et alteram partem ejusdem cirographi sigillo nostro signatam, que penes vos residet, nobis deferenda. Nos autem tradicionem predictorum jocalium et partis cirographi sigillo nostro signate prefato clerico nostro nomine nostro factam ratam habebimus et acceptam. De curialitate vero vestra, quam nobis fecistis in hac parte, grates vobis referimus speciales volentes ea facere que vobis grata fore noverimus et accepta. Teste rege apud Bolon' xviij. die Aprilis anno etc.

Pro rege. De peccunia.Rex L. regi Francie salutem. De curialitatibus et honoribus immensis nobis ex mera liberalitate vestra impensis et de hoc quod peticioni quam fecimus per dilectum et fidelem nostrum Galfridum de Burleymunt gratanter annuistis de duodecim milibus et quingentis libris Turonensibus nobis adhuc pro urgentibus negociis nostris liberandis ad presens, prout prefatus Galfridus nobis intimavit, celsitudini vestre grates referimus copiosas, nec inmerito, quia per vestri favoris et auxilii graciam, in qua summa spes nostra post Deum consistit, perpendimus nos plurimum relevatos, propter quod dilectum clericum nostrum Albricum de Fiscampo, latorem presentium, pro predicta peccunia ad opus nostrum recipienda ad presenciam vestram transmittimus cum litteris nostris et regine nostre patentibus inde confectis in forma petita; serenitatem vestram rogantes quatinus predictam peccuniam ei liberari jubeatis si placet: statum etc. Teste ut supra.

Pro rege. De peccunia.Mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod de denariis regis quos idem rex precepit mitti usque Dovor' contra adventum suum ibidem, visis litteris, mittat ei mille libras usque Wytsand per Georgium de Dovor' et aliquos alios de servientibus suis de quibus confidere possit ad stipendia militum et servientum secum venientium et alias expensas suas inde acquietandas. Teste ut supra.

Mandatum est H. le B (cancelled).

De robis clericorum et servientum qui fuerunt cum rege in Francia.Quia rex nullas robas dedit illis de familia sua contra festum Natalis Domini ultimo transactum propter quod rex mittit Ricardum de Ewell' ad instantes nundinas Sancti Ivonis, mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod festinanter provideat aliquem clericum iturum ad nundinas predictas cum predicto Ricardo ad empciones regis faciendas ibidem sicut rex ei injunxit; et quod provideat modis omnibus de aliquibus qui manucapiant pro rege usque ad certum terminum de peccunia solvenda pro emptoribus predictis. Hoc idem mandatum est Johanni de Crachale, thesaurario. Teste ut supra.

Pro Roberto Cornevile.Rex thesaurario et camerariis salutem. Liberate de thesauro nostro Roberto Cornevile, spigornello nostro, quinquaginta et quatuor solidos pro centum et decem et octo libris cere quas apposuit circa brevia nostra consignanda a die Veneris proxima post festum Sancti Martini usque ad diem Mercurii proximam post quindenam Pasche, dum fuimus in partibus Francie. Teste etc. apud Wytsand xx. die Aprilis anno etc.

Pro rege. De operatoribus Westmonasterii.Mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod sine dilacione faciat habere custodibus operacionum Westmonasterii centum marcas ad easdem operaciones inde faciendas, ita quod pro defectu peccunie non retardentur; et eciam quod habere faciant (sic) Edwardo de Westmonasterio, custodi feretri beati Edwardi, quinquaginta marcas ad operacionem ejusdem feretri, et hoc nullatenus omittat. Teste etc. ut supra.

Pro rege. De thesauro conducendo usque Lond' per aquam. Mandatum est Nicholao de Cryoll, constabulario castri Dovor', quod thesaurum, quem Albricus de Fiscampo secum ducet de partibus transmarinis, ab eodem Albrico recipiat, et illum salvo et secure per aquam ad regem usque Lond' conduci faciat. Et custum quod ad hoc posuerit, cum rex illud sciverit, ei reddi faciet. Teste etc. apud Dovor' xxiiij. die Aprilis anno etc. xliiij.

Pro constabulario Dovor'.Mandatum est vicecomiti Kanc' quod de exitibus ballive sue sine dilacione faciat habere constabulario castri regis Dovor' quinque dolia vini pro aliis quinque doliis vini que ab eo cepit in ultimo adventu suo usque Dovor' de partibus Francie; et ea cariari faciat usque ad predictum castrum. Et custum quod ad hoc apposuerit computabitur ei ad scaccarium. Teste etc. apud Dovor' xxv. die Aprilis anno etc. xliiij.

Mandatum est constabulario castri Sancti Briavell', custodibus et ministris foreste de Dene quod machinas et maeremium prostratum et preparatum in predicta foresta ad machinas faciendas salvo custodiri faciant in eodem loco in quo nunc sunt, non permittentes ea per quoscunque alicubi amoveri seu aliquid inde distrahi sine licencia regis speciali. Teste etc. apud Faveresham xxvij. die Aprilis.

Mandatum est Ricardo de Ewell' quod provideat regi de uno vel duobus samitis offerendis apud Westmonasterium hac die Veneris proxima ante festum apostolorum Philippi et Jacobi in adventu regis Lond'. Provideat eciam regi de cera, ita quod inde habeat quantum necesse fuerit. Et hoc non omittat. Teste ut supra.

Mandatum est Willelmo de Glouc', aurifabro regis Lond', quod de auro regis quod penes se habet deferat ei apud Derteford' hac die Jovis proxima ante festum apostolorum Philippi et Jacobi quatuor marcas auri ut eas die Veneris sequenti offere possit feretro Sancti Edwardi apud Westmonasterium. Et hoc non omittat. Teste ut supra.