BHO

Close Rolls, March 1260

Pages 245-251

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, March 1260

[m. 2.]

Pro rege. De equis suis apud Cant' perhendinantibus. Mandatum est ballivis Cantuar' quod de firma civitatis predicti inveniri faciant equis regis et eorum custodibus apud Cantuar' perhendinantibus ea que eis necessaria fuerint quamdiu perhendinaverint ibidem ; et custum quod ad hoc apposuerint, cum rex sciverit, eis faciet allocari. Teste etc. apud Sanctum Audomarum ij. die Marcii anno regno etc. xliiij.

Pro rege. De vinis.Mandatum est camerario regis London' vel ejus locum tenenti apud Sandwic' quod sine dilacione mittat usque Sanctum Audomarum quindecim dolia vini Gascon' ad opus regis. Et custum etc. ei reddi vel allocari faciet. Teste ut supra.

Pro Arnaldo de Sonevile et fratribus suis.Rex Hugoni le Bygod justiciario Anglie salutem. Cum dilecti et fideles nostri Arnaldus de Sonnevile, Willelmus et Emericus fratres ejusdem Arnaldi, milites, exheredati fuerint pro servicio nostro, et nobis dudum fideliter et bene servierint, nec habeant jam in senili etate constituti aliquam sustentacionem nisi a nobis, nos, eorum paupertati pio compatientes affectu, vobis mandamus quod sine dilacione faciatis eis habere viginti marcas, ubicunque perquirantur, super arreragium feodi sui ad sustentacionem suam in partibus illis usque adventum nostrum ibidem. Et hoc sicut nos et honorem nostrum diligitis nullatenus omittatis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro rege. De robis providendis.Mandatum est Ricardo de Ewell' quod statim visis litteris omnibus aliis pretermissis veniat ad regem ad providendum de robis regis contra instans festum Pasche : et hoc nullatenus omittat. Teste ut supra.

Pro Petro de Chauvent'.Cum rex mittat Petrum de Chauvent', militem suum, ad partes Anglie pro quibusdam negociis suis expediendis ibidem, mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod eidem Petro medietatem feodi sui de instanti termino Pasche modis omnibus habere faciat ad expensas suas pro negociis predictis. Et hoc, sicut expedicionem negociorum regis diligit, nullatenus omittat. Teste ut supra.

Pro rege. De harnasio preparando.Mandatum est Elye de Roffa, marescallo equorum regis, quod sine dilacione preparari faciat harnasium regis contra instans festum Pasche London' sicut fieri consuevit et illud secum deferat ad regem contra festum predictum. Item super eodem mandatum est Willelmo de Glouc' custodi cambii regis quod de exitibus ejusdem cambii sine dilacione acquietari faciat harnasium regis secundum quod predictus Elyas ei intimabit; et custum quod ad hoc apposuerit, cum rex illud sciverit, ei faciet allocari. Teste etc. apud Sanctum Audomarum iij. die Martis anno etc. xliiij.

Pro rege. De alba, capa et casula.Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod quamdam albam de alba dyaspra fieri faciat, et illas preciosas paruras que sunt in quadam veteri alba apud Westmonasterium poni faciat super eandem novam albam, et de aliis paruris provideat ad veterem albam ita quod rex predictam albam novam habeat promptam cum capa de choro et casula quas nuper fieri precepit de croceo samito quem nuper prefato Edwardo misit per Johannem de Kokefeld', clericum suum. Et hoc nullatenus omittat. Et, cum rex sciverit custum, illud reddi faciet. Teste etc. apud Sanctum Audomarum vj. die Marcii anno etc. xliiij. Per ipsum regem.

Pro rege. De peccunia mittenda.Mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod quia rex preciosa jocalia sua impignoravit apud Attrabat', sicut idem rex alias mandavit eidem justiciario, pro mille, ducentis et sexaginta libras Paris', ita quod quolibet trimenstri tempore dabit sexaginta libras et amplius pro usuris, quod grave et verecundum esset regi si sic aliquamdui impignorata remanerent, iterum mandat eidem justiciario quod, sicut ipsum et honorem suum diligit, cum summa festinacione ad predicta jocalia liberanda regi peccuniam transmittat; et rex, quamcitius peccuniam illam habuerit, mittet eam cum litteris suis patentibus pro predictis jocalibus liberandis. Teste etc. apud Sanctum Audomarum ix. die Martis anno etc. xliiij. Per ipsum regem et J. Mansell'.

Pro Johanne de Sancta Maria.Mandatum est custodi foreste de Chete quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Sancta Maria capellano regine quinque quercus aptas ad maeremium ubi commodius fieri poterit de dono regis. Teste ut supra.

Pro Cecilia uxore Willelmi (sic) le Chaumberlang'.Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro sine dilacione Cecilie uxori Johannis le Chaumberlang' damiselle dilecte filie nostre M. regine Scocie illustris decem marcas, ad expensas suas in redeundo a nobis de Sancto Audomaro versus Scociam, de dono nostro. Teste etc. apud Sanctum Audomarum xv. die Martis anno etc. xliiij.

Pro rege. De equis suis apud Cant' perhendinantibus. Cum rex nuper miserit quosdam equos suos apud Cantuar' perhendinaturos ibidem usque adventum suum in Angliam, et custodes eorundem equorum tam ad suam quam predictorum equorum sustentacionem a tempore quo a rege recesserunt mutuo receperint ibidem tresdecim libras et octo solidos, testificatos per Albricum de Fiscamp' et Petrum de Winton', clericos garderobe regis, mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod prefatis custodibus predictos denarios, ubicumque capiantur, sine dilacione liberari faciat, predictis equis et eorum custodibus usque adventum suum in Angliam racionabilem sustentacionem inveniens, ita quod interim in hac parte nullum patiantur defectum. Teste ut supra.

Pro Hugone filio Henrici de Policot'.Hugo filius Henrici de Pollicot' habet litteras regis de inquisicione directas Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, ad inquirendum utrum Hugo interfecerit Gilbertum de Wrethewic', occasione cujus interfectionis utlagatus fuit, ut dicitur, se defendendo ita quod non potuit aliter mortem evadere, an ob aliam causam aut feloniam etc. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Folebroc'. clerico.Ricardus de Fulebroc', clericus, habet consimiles litteras eidem justiciario directas ad inquirendum utrum idem Ricardus ad querelam Henrici filii Roberti de Braumford captus fuit, imprisonatus apud Chipwic' prisonam fregit ad ecclesiam fugit et regnum abjuravit, pro eo quod idem Ricardus fregit digitum predicti Henrici an ob aliam causam aut feloniam perpetratam contra pacem etc. Teste ut supra.

Pro rege. De jocalibus.Cum preciosissima jocalia regis pro mille, ducentis et sexaginta libris Paris', quas idem rex mutuo recepit apud Attrabatum, sub gravissimis usuris adhuc ibidem impignorata resideant in dedecus suum et scandalum manifestum et pro quolibet trimestri tempore sexaginta libras nomine usurarum solvere teneatur; iterato mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod cum summa festinacione mittat regi peccuniam ad predicta jocalia inde liberanda; et ipse rex, quamcitius peccunia illa ad eum venerit, mittet aliquem de suis cum eadem pro predictis jocalibus nomine suo recipiendis. Ad hec, quia tempus solucionis mille marcarum, quas idem rex mutuo recepit de thesaurario Templi Paris solvendas ad unum mensem post Pascha multum apropinquat, quem quidem terminum nullo moda preterire poterit absque gravi incommodo et jactura sui et fidejussorum suorum, festinanter provideat prefatus justiciarius quod peccunia illa prompta sit et parata ad solvendum predicto thesaurario ad terminum supradictum. Et hoc sicut regem diligit nullatenus omittat. Teste etc. ut supra.

Pro Nicholao de Panton'.Nicholaus de Panton' habet litteras de inquisicione directas Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, ad inquirendum utrum idem Nicholaus subtraxit se pro eo quod culpabilis est de receptacione malefactorum in domo sua de Tayden' Gernun et de latrocinio ac aliis maleficiis contra pacem regis per eum perpetratis, an metu carceris aut ob aliam causam vel feloniam perpetratam contra pacem etc. Teste ut supra.

Pro Johanne de Somercote.Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Ex parte dilecti clerici nostri Johannis de Somercot' nobis est intimatum quod, cum nuper ei concesserimus quod de omnibus debitis que nobis debuit die Veneris in crastino Sancti Valentini anno regni nostri xlij. redderet per annum viginti libras ad scaccarium nostrum et postmodum ei concesserimus quod de eisdem debitis redderet nobis per annum decem libras, vos, pro eo quod nullam fecimus mencionem de terminis ejusdem Johannis non observatis de debito supradicto, breve nostrum vobis super hoc ultimo directum allocare noluistis eidem, quo circa vobis mandamus quod, licet idem Johannes terminos suos non observaverit, propter hoc tamen non omittatis quin eidem Johanni predictos terminos habere et sic fieri et inrotulari faciatis. Teste etc. apud Sanctum Audom' xviij. die Martis anno regni nostri xliiij.

Pro Johanne de Sancta Maria.Quia Johannes de Sancta Maria, capellanus regine, obsequiis ejusdem regine jugiter intendit, rex concessit eidem Johanni de gracia speciali quod usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum (fn. 1) de sectis comitatuum et hundredorum et turnis vicecomitis: et mandatum est vicecomiti Suth' quod predictum Johannem ad sectam faciendam ad comitatum suum Suth' et ad hundredum suum de Clere interim non distringat. Teste ut supra.

Pro Johanne Bylo.Johannes Bylo, rettatus de fractione cujusdam domus in Line' et de aliis maleficiis, habet litteras regis de inquisicione directas super hoc Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, ad inquirendum per sacramentum etc. utrum idem Johannes sit inde culpabilis necne. Ista littera data fuit ad instanciam Johannis de Somercot'. Teste ut supra.

Pro Nicholao de Havering'.Mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod per sacramentum proborum et legalium hominum per quos etc. extendi faciat quandam terram quam Willelmus de Sancto Ermino tenuit in manerio de Havering' apud Waldam, et que est in manu regis, quantum in omnibus exitibus terre valere possit per annum, ita quod rex per eandem extentam possit predictam terram tradere Nicholao de Havering', clerico regine, qui quandam terram habet in eodem manerio eidem terre propinquam, tenendam de rege pro tanto quantum alius pro ea dare voluerit. Et inquisicionem illam remandat regi. Teste ut supra apud Sanctum Audomarum xviij. die Marcii.

Pro magistro Thoma Sururgico.Mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod per sacramentum proborum et legalium hominum etc. diligenter inquirat quantum cuneus regis, quem David de Ennefeud tenuit ad vitam suam et qui nunc est in manu regis, valeat per annum in omnibus exitibus : et inquisicionem illam remandet regi sine dilacione. Teste etc. apud Sanctum Audom' xxiiij. die Martis.

Item pro rege. De jocalibus.Die Mercurii in vigilia assumpcionis Beate Marie iterato mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod modis omnibus mittat regi peccuniam ad jocalia sua apud Attrabatum sub gravibus usuris impignorata acquietanda, et mille marcas solvendas thesaurario domus Templi Paris' sicut rex pluries ei mandaverit. Rex eciam scribit eidem de statu suo.

Eodem modo scribitur R. comite Glouc', Philippo Basset et tradite fuerunt littere Nicholao de Winceleys deferende in Angliam.

Pro abbate Cluniac'.Cum rex nuper reddiderit Ivoni abbati Cluniac' omnes terras, maneria et tenementa ad ipsum abbatem spectantia in regno Anglie que occasione cessionis Willelmi quondam abbatis Cluniac', predecessoris sui, capta fuerunt in manum regis ; et idem rex mandaverit Hugoni le Bygod justiciario quod eidem abbati vel certo attornato suo litteras nostras prefato justiciario prius directas deferenti de predictis terris, maneriis et tenementis una cum instauro et aliis pertinenciis suis plenam seysinam habere faceret, idem justiciarius pro quinquaginta marcis quas nuper, dum predicta terre et tenementa fuerunt in manu regis, de exitibus eorundem Johanni de Warenn' pro eodem abbate solvi fecit, hoc minime facere curavit, super quo rex miratur. Qua propter iterato mandatum est eidem justiciario quod accepta securitate a predicto abbate de predictis quinquaginta marcis regi solvendis in festo Pentecostes proximo futuro, si regi de jure debeant persolvi, Bartholomeo del Boys, clerico, attornato predicti abbatis de predictis terris, maneriis et tenementis una cum instauro et aliis pertinenciis suis sine dilacione plenam seysinam habere faciat in forma ei super hoc prius directa. Teste etc. apud Sanctum Audomarum xxvj. die Martis anno etc.

Pro Juliano Daubeny.Mandatum est custodi foreste de Dene quod in eadem foresta faciat habere Juliano Daubeny quatuor quercus aptas ad maeremium ubi commodius cariari poterunt, de dono regis.

Pro magistro Henrico Luvel.Mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod inquiri faciat per sacramentum etc. quantum quedam domus in London' in vico de Milkstret, que fuit Jacobi filii Flur', Judei, nuper defuncti, et que est in manu regis valeat per annum in omnibus exitibus ; et inquisicionem illam sine dilacione mittat regi. Teste ut supra.

Pro rege. De equis perhendinantibus apud Cant'.Cum rex pluries mandaverit Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, et ballivis suis Cantuar' quod equis suis et eorum custodibus ibidem existentibus racionabilem sustentacionem invenirent usque adventum suum in Angliam ; et idem justiciarius liberaverit eis nisi tresdecim libras et octo solidos, ita quod adhuc a retro sunt decem et novem libre de expensis suis ibidem factis et testificatis per Albricum de Fiscamp' et Petrum de Winton', clericos garderobe sue ; et predicti equi et eorum custodes jam fame pereunt pro defectu sustentacionis ; de quo rex plurimum movetur et verecundatur : mandatum est Johanni de Crachal', thesaurario, quod, sicut regem et honorem suum diligit, predictis custodibus dictas decem et novem libras de prestito vel alio mode undecumque perquirantur sine more dispendio persolvi, et deinceps usque adventum regis sustentacionem eis habere faciat, ne pro defectu sui in hac parte dampnum vel dedecus incurrat. Rex autem quamcitius peccuniam illam eis persolvi fecerit breve suum de Liberate ei inde habere faciet. Teste etc. primo die Martis (sic) anno etc. xliiij.

Pro Waltero de Cofton'.Mandatum est custodi foreste de Feckeham quod in eadem foresta faciat habere Waltero de Cofton', vadletto regine Scocie, quinque quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Quia rex in proximo venturus est in Angliam domino concedente mandatum est ballivis et baronibus Dovor' (unfinished).

Pro rege. De navibus.Mandatum est ballivis et baronibus Dovor' quod omnes naves, quas invenire poterunt utiles ad passagium regis, de die et nocte venire faciant usque Wytsaund', ita quod sint ibi propmti (sic) et parati in hac instanti quindena Pasche contra adventum regis ibidem, prout Walterus de Burges, marescallus hospicii regis, eis dicet plenius ex parte regis. Rex autem, cum ad eum venerint, satisfaciet de conduccione navium predictarum. Ita quod pro defectu ipsorum transfretacio regis non retardetur et quod rex suam diligenciam merito debeat commendare.

Eodem modo mandatum est ballivis et baronibus de Sandwyc', ballivis et baronibus Wyncheles', ballivis et baronibus de Hethe, ballivis et baronibus de Hasting' et ballivis et baronibus de Romenal'.

Item mandatum est constabulario Dovor' quod predictas naves venire faciat usque Wytsaund in forma superius contenta.

Rex vicecomiti Kanc' salutem. Quia rex proponit, Deo concedente, in proximo venire in Angliam, ita quod interesse proponit parleamento Lond' a die Pasche proximo preteriti in tres septimanas, mandatum est eidem vicecomiti quod contra adventum regis ibidem provideat ei de vinis, videlicet, quod apud Dovor' habeat quatuor dolia, apud Cantuar' quatuor dolia, apud Faveresham duo dolia, apud Roff' quatuor dolia, apud Sotton' unum dolium et apud Lesnes unum dolium. Et custum quod ad hoc apposuerit computabitur ei ad scaccarium. Teste etc.

Footnotes

  • 1. Supply quietus sit.