BHO

Close Rolls, December 1259

Pages 259-261

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, December 1259

Pro rege.Rex Pape salutem cum reverencia et honore. Cum nuncios nostros ad sedem apostolicam dudum mississe proposuissemus et hoc hucusque distulerimus occasione tractatus pacis inter nos et illustrem regem Francie jam diu prolocute, que nuper Paris' circa festum beati Nicholai completa fuit penitus et firmata, a cujus consummacione pacis expeditio nunciorum nostrorum versus curiam vestram plurimum dependebat, sanctitatem vestram affectuose duximus exorandam quatinus moram dictorum nunciorum occasione predicta habere dignemini excusatam; nos autem predictos nuncios nostros ad vestre Sanctitatis presenciam cum celeritate qua possumus destinabimus, qui negocia nostra paternitati vestre plenius explicabunt, quos, si places, in premissis recommendatos habeatis. Teste rege Paris' xix. die Decembris anno xliiij.

Eodem modo, verbis tamen competenter mutatis, scribitur cardinalibus et magistris Jordano et Arloto.

Tradite fuerunt littere Nicholao Vaketi Januensi, eunti ad curiam, videlicet, albo cardinali, fratri H. de Sancto Caro, domino Gaitan', dominis Ottobon', Octaviano et Ricardo Hanibal.

Pro rege. De brevibus liberatis comiti Glouern.'Memorandum quod die Martis proxima ante Natale Domini liberata fuerunt brevia domini regis domino comiti Glouernie Paris' per manum Roberti Cornevil' directa baronibus quinque portuum de portibus custodiendis et unum breve directum Hugoni le Bygod justiciario quod hoc fieri faciat per omnes alios portus Anglie.

Pro rege. De brevibus regis Francie liberatis comiti Glouc'. Item eodem die apud Sanctum Germanum duo brevia domini regis Francie tradita fuerunt eidem comiti directa comiti de Sancto Paulo et comitisse Flandr' de portibus suis custodiendis. Et tria brevia ejusdem regis Francie tradita fuerunt Roberto Harang, nuncio regis, directa archiepiscopo Rothomagensi et ballivo Rothom' et ballivo Constanc'. Et Gwyonetto nuncio regis duo brevia ejusdem regis Francie directa regine Castell' et comitisse Pontiv' et domine comitisse Drocens'.

Item aliud breve traditum fuit Henrico de Nivele deferendum comiti Pictavie et Tholos'.

Item quatuor paria litterarum tradita fuerunt Thome le Scot, nuncio regis, deferenda in Vasconiam. Et diriguntur brevia Arnaldo Caillau majori Burdeg', Drogoni de Barent' senescallo Wascon', majori et juratis Burdeg', Johanni Columbi quondam majori Burdeg'.

Pro Baldewyno de Villa.Memorandum quod Ingeramus de Percy recognovit in cancellaria regis se debere Baldewyno de Villa, militi, in ducentis libris sterlingorum, quas eidem Baldewyno vel heredibus sive attornatis suis fide media et prestito juramento corporali bona fide solvere promisit pro maritagio domine Isabelle, uxoris quondam domini Johannis de Monemuth', quod dominus rex eidem Baldewyno contulit, videlicet, ad Pascha anno regno regis Henrici filii regis Johannis xliiij. quinquaginta libras, et ad festum Sancti Michaelis proximo sequens, quinquaginta libras, et residuas centum libras ad eosdem terminos anno sequenti.

Pro rege et clericis de Canc'.Johannes de la Lynde, miles, de comitatu Somers', debet in cancellaria viginti et duos solidos et quatuor denarios pro quadam carta de feria et warenna habenda in manerio suo de Brompfeld'. Et liberavit.

Robertus de Glaston' miles debet tantundem pro quadam carta de warenna.

Pro rege.Sanctissimo in Christo patri et domino A. dei gracia summo Pontifico Henricus eadem gratia rex Anglie, dominus Hybernie etc. Super graciis multimodis et beneficiis inmensis nobis et nostris nec non Willelmo Bonqueor, militi nostro, et aliis nunciis nostris a vestra liberalitate munifica favorabiliter impensis Sanctitati vestre ad quas valemus assurgimus graciarum actiones, vobis significantes quod quamquam pax inter illustrem regem Francie et nos jamdudum prolocuta aliquamdiu ceperit dilacionem, sicut alias vobis significasse meminimus, ipsam tamen pacem cum ipso rege effectualiter inivimus et nuper ante festum Nativitatis Dominice Paris' firmavimus ad laudem Dei et ecclesie Romane commodum et honorem, prout venerabilis pater H. Ebredunensis archiepiscopus, Th. archidiaconus Leodien' et dictus W. Bonqueor, quos pro negociis arduis nos et regnum nostrum tangentibus ad vestre Sanctitatis presenciam transmittimus, vobis poterunt apertius intimare, quibus, si placet, super hiis fidem adhibere ac favoris graciam benignitate solita impartiri velitis eisdem. Teste me ipso Paris' xxviij. die Decembris anno etc. xliiij.

Rex R. Sancti Angeli etc. salutem. Super graciis multimodis etc. eodem modo quo pape scribitur omnibus cardinalibus verbis tamen competenter mutatis.

Item eodem modo scribitur venerabili cetui cardinalium, verbis tamen competenter mutatis.

Pro rege.Rex militibus, consulibus et communitati Gordonii salutem. Cum commiserimus dilecto et fideli nostro Bertramo de Kardilak, quamdiu nobis placuerit, custodiam terrarum et feodorum que dominus rex Francie nobis dimisit in partibus vestris secundum formam pacis inter nos et ipsum regem inite et firmate, vos requirimus et rogamus quatinus servicia et homagia, que ipsi regi prius facere consuevistis, nobis decetero faciatis, et predicto Bertramo, quamdiu senescalsiam illam habuerit, in omnibus que ad nos pertinent in partibus predictis intendentes sitis et respondentes tanquam nobis, et ad libertates et jura nostra ibidem fovenda et conservanda, eidem Bertramo quotiens ab eo requisiti fueritis assistatis liberaliter et benigne; ita quod vestre fidelitatis constanciam merito commendare et vobis et vestris favorem et graciam impartiri debeamus temporibus oportunis. Teste ut supra.

Pro W. Bonqueor. De brevibus regis restitutis et laniatis. Memorandum quod W. Bonqueor reddidit Paris' procuratorium factum in Anglia apud Westmonasterium octavo die Maii anno regni nostri xlij. de facto Scicilie et quasdam alias litteras ibidem confectas de eodem negocio, que ibidem laniate fuerunt et dampnate Paris' per J. de Chishull' et R. de Messenden', clericos de cancellaria regis.

Littera regis Francie directa comiti Brit' tradita fuit W. de Walingeford', nuncio regis, eidem comiti deferenda.