BHO

Close Rolls, January 1260

Pages 261-268

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, January 1260

1260.

Pro Olivero Baderun.Memorandum quod Oliverus Baderun obtulit se in crastino Sancti Hyllarii coram rege apud Sanctum Dyonisium versus Johannem de Balun et participes suos de hereditate de Monemuth'; et, quia rex non potuit illi negocio vacare, sicut nec debuit, eo quod fuit extra regnum Anglie de consilio suo, prefixit ei diem a die Pasche in unum mensem.

Pro rege.Sanctissimo in Christo Patri domino A. sacrosancte Romane ecclesie summo Pontifico, H. eadem gracia rex Anglie etc. cum reverencia et honore. Cum ad nos et progenitores nostros temporibus retroactis, dum cathedrales ecclesias regni nostri vacare contingeret, collacio prebendarum et beneficiorum ecclesiarum ipsarum de plano pertinuerit maxime a tempore quo cathedrales ecclesie supradicte vacare ceperunt usque ad tempora quibus succedentes episcopi aut electi temporalia quibus sunt hujusmodi prebendarum et beneficiorum advocaciones annexe de nostra manu reciperent, prout moris est in regno nostro, ac nos, vacante nuper ecclesia Eboraci per mortem bone memorie magistri Sewali ejusdem loci archiepiscopi, prebendam de Fenton' (va- contulerat vacavit dilecto clerico nostro magistro Johanni Mansell' contulerimus injungentes sibi de consilio et voluntate procerum nostrorum -cat) (fn. 1) que tempore vacacionis illius per resignacionem magistri J. cancellarii Ebor', cui prefatus Sewal' receptis a nobis temporalibus ipsam statim contulerat, vacavit, dilecto clerico nostro magistro J. Mansell' contulerimus, injungentes sibi de consilio et voluntate procerum nostrorum ne in elusionem juris nostri juri quod sibi ex nostra collacione fuerat adquisitum cederet seu aliquatenus renunciaret, per quod res ipsa ad manus cujusquam deveniret ubi nostri juris derogacio ex alterius collacione sequi vel subesse videretur, sanctitatem vestram rogamus et requirimus attente ut, cum nostri honoris et juris defensionem vos pre ceteris mortalibus precipuum reputemus et primum, nostram in hac parte justiciam fovere velitis, non sustinentes ejus subversionem seu lesionem procurari vel a quoquam subministrari, aut eciam clerico nostro memorato gravamen aliquod super eadem aut occasione ejusdem inferri, presertim cum id nec possimus nec debeamus equanimiter sustinere. Ceterum, cum Sanctitatem vestram nuper per litteras vestras intellexerimus motam esse erga prefatum clericum pro eo quod verberacionem cujusdam procuratoris nepotis domini Palestrini, que apud Ebor' dicebatur facta fuisse, debuerat procurasse, paternitati vestre presentibus denotamus quod, si dictus procurator verberatus aut molestatus fuerit, dicto loco et tempore, quo hoc fieri dicebatur, fuit dictus clericus nobiscum personaliter London' nostris inter ceteros negociis occupatus. Placeat igitur Sanctitati vestre ipsum in parte ista excusatum habere, quem penitus super hoc innocentem novimus et inmunem, paternitatem vestram pro certo scire volentes quod, si aliquis inventus possit verberacionis hujusmodi ope vel consensu culpabilis, ipsum tanquam persone et honoris nostri precipuum offensorem puniri acriter faciemus. Teste etc. apud Sanctum Dyonisium xvj. die Januarii anno etc. xliiij.

Eodem modo scribitur venerabili cetui cardinalium usque "Ceterum cum sanctitatem." Iste littere prius consignate fuerunt apud Wynd' vij. die Augusti anno xl. (fn. 2) (sic).

Pro abbate de Fiscamp'.Memorandum quod, quia abbas et conventus de Fiscamp' ad instanciam regis contulerunt Radulfo de Cramden', clerico suo, quandam annuam pensionem de camera sua singulis annis percipiendam, idem rex exhoneravit predictos abbatem et conventum de exhibicione Willelmi de Kant', quem ad preces regis in domo sua exhibuerunt. Et rex scripsit pro eodem converso abbati et conventui de Cormel' quod ipsum per biennium exhibeant. Teste etc. apud Sanctum Dyonisium xvii. die Januarii anno etc. xliiij.

Pro rege et magistro J. Mansell'.Sanctissimo etc. H. etc. Cum ad nos et progenitores nostros temporibus retroactis dum chathedrales ecclesias regni nostri vacare contingeret collacio prebendarum ac beneficiorum ecclesiarum ipsarum de plano pertinuerit maxime a tempore quo cathedrales ecclesie supradicte vacare ceperint usque ad tempora quibus succedentes episcopi aut electi temporalia quibus sunt hujusmodi prebendarum et beneficiorum advocaciones annexe de nostra manu reciperent prout moris est in regno nostro; ac nos vacante nuper ecclesia Ebor' per mortem bone memorie Sewalli ejusdem loci archiepiscopi prebendam de Fenton, que tempore vacacionis illius vacavit per resignacionem magistri J. cancellarii Ebor', cui prefatus Sewalus, receptis a nobis temporalibus, ipsam statim contulerat, dilecto clerico nostro magistro J. Mansell' contulerimus, injungentes sibi de consilio et voluntate procerum nostrorum ne in elusionem juris nostri juri, quod sibi ex nostra collacione fuerat adquisitum, cederet seu aliquatenus renunciaret, per quod res ipsa ad manus cujusquam deveniret, ubi nostri juris derogacio ex alterius collacione sequi vel subesse videretur, Sanctitatem vestram rogamus et requirimus attente ut cum nostri honoris et juris defensorem vos pre ceteris mortalibus precipuum reputemus et primum nostram in hac parte justiciam fovere velitis non sustinentes ejus subversionem seu lesionem procurari vel a quoquam subministrari aut eciam clerico nostro memorato gravamen aliquo super eadem aut occasione ejusdem inferri.
Nec, si placet, credatis illis qui vobis falso suggesserunt nos velle prefatum clericum nostrum prebendam illam dimittere, et quod littere nostre vobis inde porrecte a nostra non emanarunt consciencia. Quia negocium istud, quod ad coronam et dignitatem nostram pleno jure et consuetudinario pertinet, non possemus, eciam si vellemus, absque exheredacione nostra et gravi prejudicio nostro et heredum nostrorum relinquere indefensum.
Ceterum, cum Sanctitatem vestram nuper per litteras vestras intellexerimus motam esse erga prefatum clericum pro eo quod verberacionem cujusdam procuratoris nepotis domini Pelestrini, que apud Ebor' dicebatur facta fuisse, debuerat procurasse, paternitati vestre presentibus denotavimus quod, si dictus procurator verberatus aut male tractatus fuerit dicto loco, eo tempore quo hoc fieri dicebatur fuit dictus clericus nobiscum Lond' personaliter nostris inter ceteros negociis occupatus. Placeat igitur Sanctitati vestre ipsum in parte ista excusatum habere quem penitus super hoc innocentem novimus et inmunem; Paternitatem vestram pro certo scire volentes quod, si aliquis inventus fuerit in regno nostro vel inveniri possit hujus verberationis ope vel consensu culpabilis, ipsum tanquam persone et honoris nostri precipuum offensorem puniri acriter faciemus. Teste ut supra.

Eodem modo et sub eadem forma scribitur cetui cardinalium et R. Sancti Angeli diacono cardinali usque illam clausulam ceterum cum.

[m. 4d.]

Memorandum quod Maria comitissa de Augo attornavit coram rege loco suo Alfonsum comitem de Augo, virum suum, ad jura sua in regno Anglie petenda et prosequenda. Teste rege apud Sanctum Dyonisium xviiij. die Januarii anno etc. xliiij.

Memorandum quod Galfridus de Childewik', miles, et Johannes de Colcestr', tunc elemosinarius regis, manuceperunt pro Jordano filio Thome filii Albrici de Werminton' de viginti et duobus solidis et quatuor denariis reddendis in cancellaria regis a die Pasche in quindecim dies pro quadam carta de perdonacione pacis regis.

Idem Galfridus de Childewik' manucepit pro Galfrido de Swerdeston' de viginti solidis et quatuor denariis reddendis in eadem cancellaria ad eundem terminum pro consimili carta.

Dominus rex concessit Nicholao de Ottringebir' quamdam inquisicionem faciendam in Anglia utrum sit culpabilis de morte cujusdam hominis unde rettatus est necne.

Pro Galfrido de Grandi Monte.Cum rex per cartam suam, quam inspexit, dudum contulerit Galfrido de Grandi Monte totam terram cum omnibus pertinenciis et eschaetis suis, quam quondam Henricus filius regis tenuit in Beyseby in soka de Wautham' in comitatu Linc' et quedam terra quam quondam uxor Egidii de Clifford tenuit in dotem in eadem villa de eadem terra eidem Galfrido exciderit, in cujus possessione idem Galfridus extitit ut dicitur; et idem rex mandaverit alias vicecomiti Linc' quod ipsum Galfridum in possessione omnium terrarum et tenementorum predictorum et dotis predicte manuteneret, protegeret et defenderet, qui predictum mandatum ei super hoc directum exequi non curavit sed ipsum a possessione dotis predicte injuste destituit; mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod, si ita est, tunc eidem Galfrido possessionem dotis predicte sine dilacione rehabere faciat, et ipsum in possessionem dotis ejusdem et terrarum et tenementorum predictorum manuteneat, protegat et defendat, non permittens eidem ab aliquibus contra justiciam in hac parte molestiam aut gravamen inferri. Teste etc. Per ipsum regem, R. comitem Glouc' et J. Mansell'.

Pro rege.Sanctissimo etc. H. eadem etc. Ea precipue pia mater ecclesia providere solet que et saluti conveniunt subditorum et scandali materiam tollunt et discidii fomitem ac plebis furorem in commune periculum non accendunt. Cum igitur Ademarus, frater noster uterinus, qui se gerit pro episcopo Wintoniensi, regnum nostrum voluntarie sit egressus, cujus presenciam, etsi jure propinquitatis qua nobis attinet, nisi demeruisset, deberemus specialiter affectare, commune tamen regni et plebis commodum utilitati prefati A. preponere cupientes, Sanctitatem Vestram affectione qua possumus requirimus et rogamus quatinus ad nostram et regni nostri tranquillitatem et ad vitandum enorme periculum, (fn. 3) quod nobis et regno nostro occasione ipsius posset iminere, predictum fratrem nostrum ad aliquem alium locum ubi sine nostra et regni nostri turbacione valeat immorari ex solita sedis apostolice clemencia transferre velitis, ut ex vestra circumspeccione felici regni gubernacula, que sub tranquillitate ab annis teneris ad tempora moderna consilio et favore ecclesie Romane deduximus, non contencionis incommodum et discidii periculum hiis diebus vergere non cogatur. Nec, si placet, adulantium suggestionibus credatis, qui priores litteras nostras vobis inde directas preter nostram conscienciam et contra voluntatem regiam emanasse dixerunt, quia numquam vobis adeo acerbe scripsimus quin cordis nostri visceribus artius inhereret, propter quod non solum affectione carnali nos angente verum eciam imminenti gravi discrimine et aliis incommoditatibus predictis que cor nostrum non mediocriter exuberant et conturbant diligenter attentis, malumus et spontanea voluntate preelegimus fraterna carere presencia quam ea frui solito more, per quod nobis et regno nostro et consorti nostre liberisque nostris, a quibus nostre dependet solacium recreacionis, intestine turbationis angustia relinquatur. Aliud eciam nos angit intrinsecus quod prefatus A. nos contra prefatam consortem nostram mulitipliciter provocavit, et primogenitum nostrum a filiali devocione subtrahendo nostre voluntate contrarium reddidit et rebellem, in continuam nostre et regni nostri tranquillitatis turbacionem, prout venerabilis pater H. Ebredunensis archiepiscopus, Th. Leodiensis et Willelmus Bonqueor, miles noster, quos ad vestram presenciam dirigimus, vobis poterunt intimare. Propter que non absque gravissimo scandalo et periculo evidenti necnon et propter publicam procerum regni nostri et aliorum tam majorum quam minorum indignacionem exigentibus culpis suis non potest nec debet restitui ad regimen ecclesie supradicte. Teste etc. ut supra.
Ista littera dupplicata est et scribitur venerabili cetui cardinalium sub eadem forma, verbis tamen competenter mutatis; O. Sancte Marie in Via Lata diacono cardinali; O. Sancti Doriani diacono cardinali; H. titulo Sancte Sabine presbitero cardinalo. Per R. comitem Glouc', W. comitem Albemarl' P. de Sab', J. Mansell'.

Pro rege.Rex Messanensi archiepiscopo salutem. Scientes vos super felici successuum nostrorum eventu velle gaudere, vobis duximus intimandum quod nos et Edmundus, natus noster, sospitate vigemus corporea; hoc idem de vobis specialiter audire affectamus. Et, quia propter varias contenciones et discidii causas inter nos et regem Francie ac quosdam alios, negocium Scicilie, quod assumpsimus secundum affectum nostri desiderii, veluti proponebamus, hucusque prosequi nequivimus, pacem et concordiam cum prefato rege firmavimus ut prefato negocio liberius et efficacius intendere valeamus. Qua propter scinceritatem vestram affectuose rogamus quatinus benivolenciam et favorem, quos circa nostrum et prefati filii nostri commodum et honorem gessistis, benignitate solita continuare velitis, pro quo vobis ad graciarum merita fortius astringamur. Nos autem circa prosecucionem predicti negocii diligenciam apponere disponimus efficacem, si Romana ecclesia debitum ad hoc impendere voluerit consilium et juvamen et nisi per eam steterit quominus presens negocium feliciter expediatur, prout dilectus et fidelis noster Rogerus de Lentyn vobis poterit intimare, quem super hoc habeatis recommendatum. Teste etc. apud Lusarch' xvi. die Januarii anno etc. xliiij.
Sub eadem forma scribitur archiepiscopo Panormitano, Rogero comiti de Sancto Severicio, Rogero comiti de Chelono et Thome de Ebolo.

Pro Wyberto de Kanc' et Willelmo de Sancto Gorono. Mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod, cum rex nuper racione episcopatus Winton' vacantis et in manu regis existentis contulerit, prout moris est in regno Anglie, dilectis clericis suis Wyberto de Kanc' ecclesiam de Abberbur' et Willelmo de Sancto Gorono ecclesiam de Stok', vacantes per mortem quondam Petri Russinol, ac quidam, sicut rex intellexit, in elusionem et prejudicium juris sui prefatos clericos suos impediunt quominus assequi possint possessiones ecclesiarum predictarum, mandatum est prefato justiciario quod, siquam resistenciam aut impedimentum aliquod contra eosdem clericos super possessionem ecclesiarum predictarum invenerit, idem justiciarius juris regis conservacioni taliter in hac parte celeriter prospiciat, quod regi aut prefatis clericis nullum prejudicium seu dispendium inferatur, maxime cum ex hujusmodi impedimento et resistencia regi et heredibus suis processu temporis gravis posset exheredacio provenire. Teste ut supra.

Pro rege. De peccunia.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, et Philippo Bassat salutem. Mittimus dilectum et fidelem nostrum, R. comitem Glouc' et Hertford' ad vos pro quibusdam negociis nostris, que vobis ostendet, cui super hiis que vobis dixerit in hac parte fidem adhibeatis. Et, quia multum indigemus peccunia pro expensis nostris acquietandis et ad veniendum in Angliam, vobis mandamus quod de denariis nobis mittendis festinum consilium apponatis prout prefatus comes vobis dicet ex parte nostra. Et hoc sicut nos et honorem nostrum diligitis nullatenus omittatis eciam si proventus et exitus episcopatus Wintoniensis propter hoc impignorare deberetis. Teste etc. apud Sanctum Dyonisium xxiiij. die Januarii anno etc. xliiij.

Pro Valentino monacho Wint'.Rex rogat Papam pro Valentino monacho Winton' eunti ad curiam Romanam pro negociis ecclesie Wint' quod graciam et favorem ei obtentu regis benigno in partiatur.

Pro Rege.Rex dilectis et fidelibus suis consulibus et universitati castri Lemovic' salutem. Venientes ad nos prudentes viros Johannem Sarazin et Hugonem Cosse, concives vestros, cum litteris vestris de credencia, super hiis que nobis ex parte vestra intimarunt diligenter audivimus et benigne. Nos autem volentes ea facere que utilitati vestre viderimus convenire, mandavimus dilecto et fideli nostro Bertramo de Kardilac, senescallo nostro partium illarum, quod vos, jura et libertates vestras protegat et defendat, non permittens vos ab aliquibus indebite molestari. Quo circa vos rogamus quatinus prefato Bertramo tanquam senescallo nostro fidelitatem et servicium nobis debitum nomine nostro faciatis donec aliud a nobis habueritis in mandatis, pro quo vos merito recommendatos habere debeamus. Teste etc. apud Sylvanettum xxviii. die Januarii anno etc. xliiij. Per ipsum regem et J. Mansel.

Pro rege.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Cum nuper celebrata solempnitate Natalis Domini proposuissemus versus partes Anglie divertisse, nos ad instanciam domini regis et regine Francie concessimus quod nuptie Beatricis filie nostre vicesimo die post Natale Domini predictum apud Compend' celebrarentur, ubi prefati rex et regina promiserant interesse, quo quidem die corpus primogeniti prefati regis apud Regalem Montem traditum fuit sepulture, unde occasione mortis ejusdem nuptie predicte filie nostre prorogate fuerunt usque in diem Sancti Vincentii, que eodem die apud Sanctum Dyonisium celebrate fuerunt, propter quod non potuimus adeo cito ut credebamus ad partes Anglie remeare. Preterea, cum quatuor dictatores hinc inde electi ad taxandum peccuniam quam prefatus rex nobis solvere tenetur pro quingentis militibus per biennium tenendis nequivissent concordare, petebamus ab ipso rege quod Petrus le Chaumberlang quintus esset et juratus, quod idem Petrus facere recusavit, unde prefatus rex, nolens prefatum Petrum super hoc molestare aut nos offendere in hac parte, respondit quod idem Petrus una cum episcopo Anniciensi in se assumeret negocium supradictum. Ad hec, quia dubitavimus utrum quatuor deputati ad estimacionem terre Agen' faciendam possent concordare, interpellavimus ipsum regem de quinto eisdem adjungendo, qui prefatum episcopum ad hoc nominavit, verum, cum ex dilacione taxationis dicte peccunie et estimacionis terre Agen' grave dampnum et periculum nobis possit imminere, presertim cum idem rex non teneatur nobis aliquam peccuniam solvere ante taxacionem seu estimacionem predictam, sicut in litteris nostris, quas eidem regi nuper in Anglia fecimus, continetur, nos nolentes predictum negocium totaliter rumpere nec in prefatos episcopum et Petrum in forma predicta sine vestro consilio et aliorum magnatum qui sunt de consilio nostro in Anglia consentire, eo quod idem rex in taxacione predicte peccunie haberet quatuor ex parte sua et nos tantum duos ex parte nostra, vobis mandamus in fide qua nobis tenemini firmiter injungentes quod, habito super premissis consilio predictorum magnatum qui presentes fuerint, vestrum et predictorum magnatum consilium nobis sub omni festinacione qua poteritis rescribatis, quia ante responsum vestrum super premissis, que festino indigent consilio, nichil certum statuere possumus nec debemus. Ceterum, quia intelleximus quod Lewelinus filius Griffini die Sabbati proxima post epiphaniam Domini cum excercitu suo et machinis obsedit castrum de Beohelt premuniendo suos quod cum victualibus ad quadraginta dies muniti venirent ibidem exinde progressuri de Breckinoh et Netherwent versus partes Marchie nostre ad devastacionem partium earundem, nos, tam gravi et evidenti periculo obviare volentes, vobis mandamus quod, omni parleamento postposito et penitus remoto, habito super hiis tractatu cum magnatibus de consilio nostro qui presentes fuerint, ad rescussionem predicti castri et ad tuicionem partium illarum consilium et auxilium efficax sine more dispendio apponi faciatis, nullum parleamentum citra adventum nostrum in Angliam statuentes aut fieri permittentes, quia, cum ibidem venerimus, de vestro et predictorum magnatum consilio de parleamento habendo providebimus, prout nobis et regno nostro fuerit oportunum. Nos autem et regina nostra sani et incolumes die Conversionis Beati Pauli de Sancto Dyonisio recessimus, arripientes iter nostrum per Compeyn' et Arraz per dietas moderatas versus mare, consilium et responsum vestrum super premissis in partibus illis expectantes. Teste apud Lusarch' xvj. die Januarii.

Sub eadem forma scribitur domino R. regi Romanorum et Edwardo filio regis, verbis tamen competenter mutatis.

Pro rege. De negocio Lemovic'.Rex Bertramo de Cardilak', senescallo suo Lemovic', salutem. Venientes ad nos prudentes viri Johannes Saracen' et Hugo Cosse, cives Lemovic', cum litteris de credencia ex parte consulum et universitatis ville sue nos rogarunt ut super libertatibus suis conservandis sibi litteras nostras fieri faceremus. Et, quia ignoramus cujusmodi libertates habere debeant, mittimus vobis litteras nostras patentes consimiles quibusdam litteris patentibus domini regis Francie coram nobis exhibitis, quas ab eodem rege prius optinuerunt, vobis mandantes quod, si predicti cives fidelitatem nobis debitam vobis nomine nostro prestiterint, dictas litteras nostras eis liberetis, si videritis expedire. Et, si littere ille nobis obesse possint, tunc eas penes vos retineatis. Super hiis autem et aliis negociis nostris per vos expeditis et de statu partium illarum una cum consilio vestro in hac parte nos per latorem presentium reddatis certiores. Teste etc. apud Silvanet' xxvij. die Januarii.

Footnotes

  • 1. The words from contulerat to nostrorum are cancelled by writing vacat between the lines, va at the beginning and cat at the end of the phrase cancelled.
  • 2. Apparently an error for xliij.
  • 3. Altered from scandalum.