BHO

Close Rolls, February 1260

Pages 268-276

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, February 1260

Pro Radulfo le Scot et Willelmo de Silvan'.Memorandum quod Philippus de Bocland' recognovit in cancellaria regis se debere Willelmo de Silvanetto et Radulfo le Scot, servientibus regis Francie, decem et octo libras sterlingorum solvendas eidem (fn. 1) infra quindenam Pasche proximo futuram. Et si idem Philippus in solucione predicte peccunie defecerit eodem termino, concessit refundere eisdem Willelmo et Radulfo vel suo certo mandato omnes expensas quas circa dictam peccuniam perquirendam apposuerint. Concessit eciam idem Philippus quod, nisi solverit prefatis Willelmo et Radulfo pecuniam predictam termino supradicto, quod eadem peccunia una cum expensis predictis leventur de terris et catallis ejusdem Philippi ubicunque fuerint in regno Anglie inventa. Teste etc. apud Attrabat' v. die Februarii anno etc. xliiij.

Pro rege.Mandatum est S. de Monte Forti, comiti Leyc' quod, cum rex et ipse comes et comitissa uxor sua supposuerint se ordinacioni et dicto R. le Bygod, comitis Norff' et marescalli Anglie, H. le Boun, comitis Hereford' et Essex', et Philippi Bassat super hiis que iidem comes et comitissa petierunt racione dotis prefate comitisse in Hybernia et alibi: et dominus rex Francie propter hoc nomine ipsorum comitis et comitisse retinere debeat in manu sua quindecim milia marcarum de denariis quos regi solvere tenetur secundum formam pacis inter ipsos reges inite et firmate, litteras obligatorias quas idem comes a prefato rege et prefatis comite et Philippo habet, Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, et Philippo Bassat restitui faciat.
Et mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, et Philippo Bassat per alias litteras quod memoratas litteras ab eodem comite Leyc' recipiant. Teste ut supra.

Pro episcopo Elyensi.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Cum redempciones votorum cruce signatorum et indistincte legata nobis a sede apostolica in subsidium regni Apulie dudum fuerint concessa, et venerabilis pater H. Elyensis episcopus consimilem graciam de indistincte legatis ab eadem sede ad exhoneracionem debitorum ecclesie sue sibi postmodum asserat esse concessam, ac magistri H. de Kilkenny et Gwydo rector ecclesie de Birmingham, qui se gerunt pro executoribus bone memorie W. Elyensis episcopi, quamplura bona que fuerunt ipsius episcopi indistincte legata distraxerint et ea adhuc distrahere seu diripere non desistant ut audivimus, in prejudicium indulgencie nostre predicte; volentes tam juri nostro quam juri prefati episcopi, siquod habeat in premissis, cum indempnitate nostra et sua secundum quod tenemur prospicere; vobis mandamus quod per visum et testimonium officialis predicti episcopi et magistri Roberti de Melkele, executoris memorate gracie nobis facte, omnia bona que fuerunt predicti episcopi defuncti de indistincte legatis, ubicunque fuerint et ad quorumcunque manus devenerint, in aliquo salvo et tuto loco custodire facias usque ad instans festum Pentecostes, ut tune de consilio magnatum nostrorum qui sunt de consilio nostro sciatur utrum bona predicta ad nos vel ad predictum episcopum seu ad ordinacionem predictorum executorum debeant pertinere. Teste etc. apud Noyun.

Pro Roberto de Stopham.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Cum Rogerus le Peytevin dimiserit dilecto et fideli nostro Roberto de Stopham manerium de Toueton' cum pertinenciis ad terminum vite sue ut dicitur ac Elyas Fiz le Prestre, Judeus Lond', petierit postmodum coram justiciariis nostris ad custodiam judeorum assignatis triginta libratas terre in eodem manerio tanquam vadium suum pro quadam summa peccunie in qua predictus Rogerus ei tenebatur, ut audivimus, sibi assignari; volentes prefato Roberto, qui nostris in partibus Francie inheret obsequiis, graciam facere specialem, vobis mandamus quod demandam predicti judei super predictis triginta libratis terre in respectum poni faciatis usque a die Pasche in quindecim dies, et districcionem, si qua occasione predicta in ipsum Robertum facta fuerit, ei interim faciatis relaxari: hoc idem justiciariis nostris ad custodiam judeorum assignatis demandantes. Teste etc. apud Attrabat' ix. die Februarii.

[m. 3d.]

Rex constabulario Dovor' salutem. Mittimus ad vos dilectum et fidelem nostrum Walterum de Burges pro navigio ad opus nostrum providendo ad transfretacionem nostram et regine nostre necnon et familie nostre que est apud Wytsand' versus Angliam. Et ideo vobis mandamus quod ad naves ad opus nostrum mittendas apud Witsand' statim visis litteris istis summam diligenciam apponatis, et eas frettari et bene parari faciatis cum pontibus et cleyis, sicut fieri solet in aliis passagiis nostris, et prout prefatus Walterus vobis dicet ex parte nostra; ita vos habentes in hac parte ne pro defectu navium passagium nostrum et familie nostre retardetur. Teste etc. apud Sanctum Audomarum xviii. die Februarii anno etc. xliiij. Per Egidium de Argent' et Imbertum Pugeys. (Cancelled, together with the three following dependent entries) Vacat quia aliter inferius.
Eodem modo mandatum est baronibus et ballivis Dovor'.
Item mandatum Waltero de Burges quod in propria persona sua eat usque Dovor' pro predictis navibus perquirendis et cum eis revertatur usque Dovor' ad predictum passagium accelerandum.
Et mandatum est Georgio de Dovor' quod circa hoc consilium et auxilium apponat prout Walterus de Burges ei plenius intimabit.

Pro majore et scabinis de Sancto Audomar'.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Monstraverunt nobis major et scabini de Sancto Audomaro quod, cum ipsi parati sint plenam justiciam facere Johanni Draslar', mercatori ville sue Lond' commoranti, de exactionibus et querelis quas idem Johannes habet versus Hugonem Lodowen', mercatorem predicte ville, prefatus Johannes falso imponens predictis majori et scabinis se nolle eidem Johanni justiciam facere in villa sua de predicto Hugone, bona et catalla omnium mercatorum de Sancto Audomaro venientium usque Lond' arestari fecit, ut dicitur, in ipsorum dispendium non modicum et gravamen. Et, quia iidem major et scabini bona fide promiserunt coram nobis se velle prefato Johanni de predicto Hugone justicie complementum exhibere secundum legem et consuetudinem ville sue, vobis mandamus quod omnia bona et catalla per prefatum Johannem occasione predicta arestata apud Lond' deliberari faciatis. Preterea, cum a predictis majore et scabinis exigatur aurum regine nostre de fine quem fecerunt nobiscum pro quibusdam libertatibus sibi a nobis concessis per cartam nostram et ignoremus ad presens quantum ipsa regina nostra habere debeat pro auro suo de fine predicto quousque per rotulos cancellarie nostre super hoc plenius certiorati fuerimus, nos, pro honoribus quos nobis fecerunt in villa sua graciam sibi facere volentes, vobis mandamus quod districcionem, siqua facta fuerit super mercatores predictos pro auro predicto, poni faciatis in respectum usque in unum mensem post Pascha proximo futurum, ut interim super premissis efficiamur certiores. Teste ut supra. Per J. Mansell'.

Pro rege.Mandatum est Waltero de Burges quod de passagio regis et regine in nullo se intromittat quousque rex ei aliud inde mandaverit: sed harnasium regis et regine necnon et familiam regis apud Wytsand existentem et aliam quam ibidem missurus est cum festinacione qua poterit transfretare faciat. Teste ut supra apud Sanctum Audomarum xviij. die Februarii anno etc. xliiij. Per Egidium de Argent' et Imbertum Pugeys senescallos.

Pro Thome Malerbe.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Ostensum est regi ex parte civium et mercatorum Ambianensium quod, cum rex dudum concesserit eis per cartam suam quod ipsi pro transgressione servientum suorum bona seu catalla sua in manibus ipsorum servientum inventa aut alicubi locorum per ipsos servientes deposita, que predicti cives et mercatores sua esse sufficienter probare poterunt, non amittant, catalla Thome Malerbe, mercatoris Ambianensis, arestata sunt pro felonia quam Perotus vallettus ejusdem Thome nuper fecit ut dicitur. Et, quia idem Thomas paratus est sufficienter probare predicta catalla sua esse, mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod, accepta probacione hujusmodi, catalla illa in forma predicta prout justum fuerit sibi deliberari faciat, ne iteratus clamor etc. Teste ut supra. Per J. Mansell'.

Pro Johanne Sparcunte.Mandatum est Roberto de Nevil, custodi castri de Bamburg', quod, si Johannes Sparcunte sufficienter probaverit tres pecias cere que sunt in custodia ejusdem Roberti, et que invente fuerunt in quadam navi de Dunwic' confracta, esse suas et que wreckum dici non debent, pro eo quod homines ejusdem navis evaserunt vivi, ut idem Johannes asserit, tunc eidem Johanni prefatam ceram sine dilacione restitui faciat. Teste ut supra. Per J. Mansell'.

Pro Ricardo Fige.Ricardus Fige trumparius, missus est usque Sanctum Swithinum perhendinaturus ibi usque adventum regis, cum uno equo et uno garcione. Per Egidium de Argent' et Imbertum Pugeys senescallos. (fn. 2)

Pro Ranulfo trumpatore.Ranulfus alius trumpator missus est apud abbaciam de la Hyde eodem modo.

Pro Willelmo de Maurdin'.Willelmus de Maurthin missus est usque Rading' cum duobus leporariis eodem modo.

Pro abbati de Lungvilers.Ostensum est regi ex parte abbatis et conventus de Lungvilers quod, cum ipsi dudum consuevissent percipere viginti solidos annuos de quodam molendino in manerio de Witton' tempore quo idem manerium fuit in custodia Galfridi de Lezinan, fratris regis, et ante, ac Willelmus de Wendling', eschaetor regis, predictum manerium una cum molendino predicto postmodum cepisset in manum regis occasione terrarum Pictavensium in Anglia, que capte fuerunt in manum regis, ob quod predicti viginti solidi prefatis abbati et conventui extunc fuerunt subtracti ut asserunt; rex non vult quod predicti viginti solidi eisdem abbati et conventui injuste subtrahuntur, mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario etc. quod, si ita est, tunc predictos denarios cum arreragiis eorundem sine dilacione persolvi faciat eisdem, sicut retroactis temporibus percipere consueverunt. Teste etc. xix. die Februarii anno etc. apud Sanctum Audomarum. Per R. comitem Glouc' et J. Mansell'.

Pro Willelmo le Taverner.Willelmus le Taverner de Suwerc habet litteras de inquisicione directas Hugoni le Bygod, justicario Anglie, utrum idem Willelmus interfecerit Amiciam de Cantebr', inventam in societate malefactorum ignoranter et casu fortuito an alio modo. Ad instanciam Egidii de Argent', presentibus R. comite Glouc' et J. Mansell'. Teste ut supra.

Pro rege.Rex venerabilibus patribus, B. Cantuariensi archiepiscopo, totius Anglie primati, W. Wygorniensi episcopo et dilectis et fidelibus suis S. de Monte Forti, comiti, R. le Bygod, comiti Norff' et marescallo Anglie, H. de Boun, comiti Hereford' et Esex', Philippo Bassat, Ricardo de Grey, Jacobo de Aldithel' et Petro de Monte Forti salutem. Super eo quod de statu tranquillo regni nostri nos certificastis et mature regressum nostrum in Angliam totis desideriis affectastis, sicut per litteras vestras et per dilectos et fideles nostros Philippum Marmiun et Symonem Passelewe plenius intelleximus, vestre dilectionis et fidelitatis constanciam, quam erga nos geritis, ex hoc attendentes manifeste vobis plurimum regratiamur, quia, quotienscunque de prosperitate predicti regni nostri certitudo nobis nunciatur, ad jucunditatem non modicam excitamur. Ad redeundum vero in regnum nostrum accingimur et diu est quod venissemus nisi variis de causis, quarum alique forsitan vos non latent, et aliis impedimentis, que in adventu nostro vobis plenius poterimus intimare, essemus diutius in regno Francie prepediti. Cum igitur una causa supersit, videlicet super estimacione peccunie quingentorum militum per biennium tenendorum, quam rex Francie nobis solvere tenetur; et super qua estimatores ex parte sua et nostra ad hoc electi concordare nequiverant, ac apud eundem regem diligenter instaremus quod quintus ex parte sua et nostra communiter assignaretur, qui controversiam dirimeret supradictam, et dominus Petrus camerarius esset ad hoc nominatus dum modo juraret, cui, pro eo quod hoc onus in se assumere metuebat, dominus rex Francie episcopum Aniciensem adjungere voluit ut illi duo essent loco quinti, unde nos, istius negocii arduitatem ponderantes, responsionem nostram predicto regi faciendam suspendere decrevimus donec vestrum super hoc consilium haberemus. Quo circa vobis mandamus quatinus, quam dampnosa sit nobis in hac parte dilacio considerantes, in fide qua nobis tenemini quid predicto regi super hoc respondere debeamus, vestrum consilium mature nobis significare curetis; et similiter, si consuletis quod dictum episcopum Aniciensem, quem bonum credimus et fidelem et quem predictus rex Francie nobis optulit, super estimacione valoris terre Agen' in quintum estimatorem assumamus. Super eo vero quod nobis significastis de colloquio tendo [sic] vobis significamus quod nostre voluntatis non existit aliquod parliamentum nobis absentibus in regno nostro teneri, cum hoc non deceat nec honori nostro credimus expedire. Verum tamen bene placet nobis quod justicia communis omnibus et singulis in regno nostro per H. le Bygod, justiciarium Anglie, cui custodiam predicti regni nostri in absencia nostra commisimus, exhibeatur mediante consilio vestro, dum modo nulla nova mutacio sive ordinacio fiat in regno nostro sine nostra presencia et consensu. Teste ut supra. Per ipsum regem, R. comitem Glouc', et J. Mansell'.

Pro rege et archidiacono Leodiensi et Willelmo Bonqueor. De mutuo contrahendo in curia Romana.Rex archidiacono Leodiensi salutem. Mittimus vobis litteras Hugonis Symonetti dicti Mace, civis et mercatoris Florentini, de centum libris a sociis suis in curia Romana percipiendis ad expensas vestras. Qua propter vobis mandamus quod una cum dilecto et fideli nostro Willelmo Beonqueor, cui hoc idem mandamus, ad predictam curiam festinanter accedatis ad negocia nostra, que vobis et ei injunximus, diligenter expedienda. Litteras autem domini Pape quas vobis mitti petivistis, per quas dominus papa promisit se missurum nobis legatum, si peteretur, et quod nichil immutaret de negociis nostris usque adventum solempnium nunciorum nostrorum ad curiam, vobis ad presens mittere nequivimus, eo quod littere ille fuerunt in Anglia et nos in recessu latoris presentium apud Sanctum Audomarum. Ceterum ad expensas archiepiscopi Ebrudunensis de tempore preterito et futuro et de servicio faciendo in curia ac de feodis solvendis illis quibus tenemur in curia predicta ad presens providere nequivimus, set, cum in Angliam venerimus, ordinabimus de aliquibus ad predictam curiam mittendis qui potestatem habebunt ad premissa facienda.
Item sub eadem forma scribitur Willelmo Bonqueor.
Item littere patentes predicti Hugonis Symoneti Mace patentes de centum libris liberandis in curia Romana predicto archidiacono, et eciam littere clause ejusdem Hugonis una cum litteris regis prefatis archidiacono et Willelmo Bonqueor directis tradite fuerunt Johanni de Braban, nuncio regine, eisdem archidiacono et Willelmo liberande.

Pro Ingeramo de Percy, Petro de Chauvent et Imberto de Monte Ferandi.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Cum nuper concesserimus dilectis et fidelibus nostris Ingeramo de Percy, Petro de Chauvent et Imberto de Monte Ferandi custodiam terrarum et heredum Willelmi le Fort nuper defuncti, qui de nobis tenuit in capite, una cum maritagio eorundem heredum; ac nos dotem Matildis que fuit uxor predicti Willelmi, pro eo quod heredes ejusdem Willelmi in custodia sua existentes ad mandatum nostrum prefatis militibus nostris restituere recusavit, in manum nostrum capi et prefatis militibus nostris liberari fecerimus, custodiendam quousque predicta Matildis prefatos heredes predictis militibus restitueret; nec predicta Matildis predictos heredes adhuc liberaverit predictis militibus; vos nobis inconsultis post recessum nostrum ab Anglia predictam dotem prefate Matildi restitui fecistis, ut audivimus, super quo mirati sumus quamplurimum et movemur. Et, quia ex predicte dotis restitucione et predictorum heredum detencione juri nostro posset derogari et prefatis militibus nostris grave dispendium imminere, vobis mandamus quod predictam dotem prefatis militibus nostris restitui faciatis, tenendam quousque predicti heredes eisdem militibus nostris restituantur, non permittentes prefatos milites nostros vel eorum ballivos super premissis gravari vel indebite molestari. Teste etc. ut supra.

Pro comite Albemarl'. De credencia.W. de Fortibus, comes Albemarl' habuit litteras de credencia apud Sanctum Audomarum subscriptis directas, videlicet, Petro de Malo Lacu, Petro de Bruys, Roberto de Ros, Willelmo de Ros, Roberto de Ros juniori, Johanni de Eyvile, Roberto de Nevill, Willelmo le Latimer.

Pro rege.Sanctissimo etc. H. eadem gracia rex Anglie etc. Cum, sicut alias Sanctitati vestre scripsimus, ad nos et progenitores nostros temporibus retroactis dum cathedrales aut conventuales ecclesias regni nostri vacare contingeret collacio prebendarum et beneficiorum ecclesiarum ipsarum plene pertinuerit a tempore, videlicet, quo ecclesie hujusmodi vacare ceperint usque ad tempora quibus succedentes episcopi seu alii prelati temporalia quibus erant hujusmodi collaciones annexe de manu nostra reciperent, prout moris est in regno nostro, nos vacante dudum Eboracensi ecclesia per mortem bone memorie Sewal' ejusdem loci archiepiscopi prebendam de Fenton', que dicte vacacionis tempore vacavit, clerico nostro dilecto magistro J. Mansell' contulimus, que tamen nichilominus ut intelleximus auctoritate apostolica collata est cuidam nepoti domini Penestrini in gravem lesionem juris regii et nostram ac nostrorum exhereditacionem manifestam. Cum igitur in hujusmodi vacationibus antiquum regni nostri statum immutari aut jura nostra subverti sustinere non possumus, sicuti nec debemus, presertim cum magnates et universitas regni nostri, eciamsi nos contemplacione prefati domini cardinalis dissimulare vellemus, hoc nulla racione sustinerent; Sanctitatem vestram iterato requirimus et rogamus quatinus, cum vos juris et honoris nostri precipuum defensorem agnoscamus, ea specialiter in parte ista fovere et servare velitis illesa, non sustinentes ulterius hujusmodi collacionem nostram per dictum nepotem aut alium seu alios quoscumque aliquatenus impediri, sed dictum clericum nostrum ipsius prebende pacifica juxta regni nostri consuetudinem permittatis possessione gaudere. Scituri, si placet, quod ex eo quod hactenus per nepotem dicti cardinalis factum est in hac parte non modice in regno nostro murmuraciones et scandala sunt suborta prout magister Galfridus de Everl', clericus noster, vestre paternitatis auribus poterit explicare, quem in hac parte nostri contemplacione si placet habere dignemini propensius commendatum. Teste ut supra xxv. die Februarii.
Sub eadem forma scribitur cetui cardinalium verbis tamen competenter mutatis. Item domino R. Sancti Angeli diacono cardinali; domino J. Sancti Nicholai in carcere Tulliano diacono cardinali; O. Sancte Marie in Via Lata diacono cardinali; domino O. Sancti Adriani diacono cardinali; domino H. titulo Sancte Sabine presbitero cardinali. Item J. Sancti Laurencii in Lucina presbitero cardinali. Item magistro Jordano vicecancellario, W. Bonqueor et magistro Ricardo de Sancto Gorono.

Pro magistro Thome Sururgico.Cum rex dudum concesserit magistro Thome circurgico suo senescalsiam foreste sue de Kanoco habendam cum pertinenciis quoad vixerit, et idem Thomas propter antiquam infirmitatem regis que singulis annis eum infestat a rege recedere non possit, Thomas de Gredley, justiciarius foreste regis, sicut rex audivit, ipsum Thomam cirurgicum et ministros suos predicte foreste molestat et ipsos ministros ab officiis suis sive ipso et absque causa racionabili amovere proponit contra formam predicte concessionis regis. Et quia rex non wlt quod circa statum predicti Thome, et maxime dum fuerit cum rege in partibus remotis, immutari, mandatum prefato Thome de Gredley quod ab ipsius Thome et ministrorum suorum injusta vexacione desistens, predictam ballivam suam sibi dimittat in pace secundum tenorem carte regis quam inde habet, prout tempore aliorum justiciariorum foreste eam tenere consuevit. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. sic. The entry was originally in favour of Radulphus le Scot only and has been altered by interlineations to include Willelmus de Silvanetto.
  • 2. Last sentence is linked by lines to the two following entries.