BHO

Close Rolls, March 1260

Pages 276-282

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, March 1260

[m. 2d.]

Pro rege.Rex venerabilibus patribus Cantuariensi archiepiscopo totius Anglie primati W. Wygorniensi episcopo, et dilectis et fidelibus suis S. de Monte Forti comiti Leyc', H. le Bygod justiciario Anglie, Philippo Basset et aliis magnatibus de consilio suo salutem. Venientes ad presenciam nostram venerabiles patres Sarisburiensis, Coventrensis et Lichefeldensis episcopi cum litteris vestris de credencia, nobis nunciarunt regnum nostrum Anglie plena tranquillitate et pace gaudere, majores eciam et minores in nostra devocione permanere, ac vos adventum nostrum in Angliam totis desideriis affectare; de quo non mediocriter gavisi vobis grates referimus copiosas, ex hoc manifeste propendentes voluntatem vestram et fidelitatis constanciam quam erga nos geritis cum litteris vestris uniformiter concordare; verum, cum pro taxacione peccunie quingentorum militum per biennium tenendorum, quam rex Francie nobis solvere tenetur, necnon et pro estimacione valoris terre Agen' facienda, de quibus prefato regi Francie sub festinacione respondere tenemur, prout alias vobis mandavimus; et ut consilium vestrum super hiis significaretis, quod hactenus facere distulistis, veniendi in Angliam hactenus fuerimus prepediti, vobis iterato mandamus quatinus consilium vestrum cum omni festinacione nobis rescribatis, peccuniam eciam ad expensas nostras acquietandas et ad jocalia nostra que sub gravibus usuris impignoravimus liberanda nobis transmittatis. Expeditis vero negociis nostris supradictis ad partes Anglie dirigere proponimus gressus nostros, volentes quod universis et singulis de regno nostro per justiciarium nostrum Anglie plena justicia exhibeatur. Teste etc. apud Sanctum Audomarum primo die Marcii anno etc. xliiij.

Pro rege.Rex Edwardo filio suo salutem. Veniens ad nos dilectus nobis in Christo frater Johannes de Derlinton' cum litteris vestris de credencia, ea que sibi a vobis injuncta fuerant nobis prudenter exposuit et discrete, super quibus ipsum diligenter audivimus et benigne ac de eisdem leti plurimum fuimus et gavisi, propter quod aliquem de nostris specialibus ad partes Anglie in proximo destinabimus ad videndum si dictis opera correspondeant. Teste ut supra.

Pro Johanne de Britann'.Rex nobili viro et amico karissimo J. duci Britannie salutem etc. Sciatis nos, reginam nostram liberosque nostros apud Sanctum Audomarum existentes sanitate vigere corporea, hoc idem de vobis scire peroptantes, ac ibidem expectantes responsum magnatum nostrorum Anglie super quibusdam negociis nostris, pro quibus ad ipsos nuncios nostros nuper destinavimus, Johannem vero filium nostrum et vestrum predilectum ad nostram pariter et suam recreacionem nobiscum, quamquam invitum, retinuimus, quod si placet, moleste non feratis sed moram suam quam nobiscum fecit contra voluntatem suam, sicut dilectus nobis Willelmus de Loyac, magister suus, vobis plenius intimabit, favore vestri habere velitis excusatam. Et quia multum vellemus ipsum Johannem cingulo milicie decorare et maxime in festo Beati Edwardi quod erit in quindena Sancti Michaelis, et quod inter ceteras solempnitates anni specialius veneramur, dum tamen hoc vestre sederit voluntati, et assensum domini regis Francie, quem nuper super hoc diligenter rogavimus, habuerimus, vos rogamus affectu quo possumus ampliori quatinus in predicta solempnitate ad honorem nostrum et vestrum pariter et prefati filii vestri modis omnibus nobiscum interesse velitis, statum et beneplacitum vestrum nobis super premissis per prefatum filium vestrum quem pro amore nostro ad nos remittere velitis et, quando volueritis, mittatis aliquem de militibus vestris pro extenta comitatus Richem' facienda prout inter nos et vos est conventum. Et circa hoc opem et operam, prout opus fuerit, impendemus statum et beneplacitum vestrum nobis sepius demandetis. Teste etc. ut supra ix. die Marcii anno etc.

Pro rege. De hominibus cum equis et armis arrestandis. Quia rex audivit quod quidam cum equis et armis latenter et sine licencia regis nituntur ingredi regnum suum apud Sandwic' et alibi, mandatum est constabulario castri Dovor' quod in fide qua regi tenetur statim visis litteris illuc et ad alios portus regis personaliter accedat, et, si quos tales invenerint (sic) in portubus predictis, eos cum equis et armaturis suis taliter inventis arrestari et salvo custodiri faciat donec rex aliud inde preceperit, injungens firmiter ex parte nostra baronibus et ballivis portuum predictorum quod hujusmodi equos et arma similiter arrestari faciant, quod si non fecerint, tunc libertates illas in manum regis capiat donec aliud inde preceperit. Teste ut supra.

Pro episcopo Glasguensi Scoc'.Rex regi Scocie salutem. Cum dudum postulacione de magistro Nicholao archidiacono de Tyndal' in ecclesia Glasguensi facta et postmodum per sedem apostolicam cassata dominus Papa, ad quem occasione dicte postulacionis cassate spectabat dicte ecclesie providere, magistrum Johannem de Cheyham in episcopum ejusdem loci consecravit, ac idem dominus Papa per litteras suas quarum transcriptum vobis mittimus necnon et omnes cardinales nos specialiter rogaverunt quod erga vos partes nostras interponere curaremus ut prefato episcopo, qui plenam habet administracionem spiritualium ut audivimus, temporalia sua restitui faceretis; nos, quamquam honori et indempnitati vestre tanquam proprie desideremus ut convenit providere, videntes tamen quod id quod per dominum Papam super premissis actum est non poterit infirmari, dileccioni vestre bona fide duximus consulendum quatinus eidem episcopo liberaliter in hac parte faciatis quod ei secundum Deum et justiciam fuerit faciendum. Et, si videremus quod huic negocio de jure possetis resistere aut aliquod commodum ex ipsa resistencia reportare, nos pro eodem episcopo, licet de regno nostro oriundus existat, nichil vobis super hoc scripsissemus. Teste etc. apud Sanctum Audomarum vi. die Martii anno etc.
Eodem modo scribitur regine Scocie, Roberto de Bruys et toti consilio Scocie, verbis tamen competenter mutatis.

Pro rege.Quia R. comes Norff' et marescallus Anglie nec alii magnates regis aliquid regi de statu regni sui significaverunt postquam E. Sarisburiensis et R. Conventrensis et Lichefeldensis episcopi nuper a rege recesserunt apud Sanctum Audomarum, de quo idem rex non modicum est fastiditus, mandatum est eidem comiti quod statum predicti regni et consilium suum super adventu suo in Angliam ei sine dilacione significet. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Hugoni le Bygod justiciario Anglie et Philippo Bassat et tradite fuerunt littere Thome de Kenros, clerico J. Mansell', deferende in Angliam.

Pro magistro Johanne Mansel.Rex dilectis et fidelibus suis magnatibus de consilio suo in Anglia salutem. Cum vacantibus cathedralibus et conventualibus ecclesiis regni nostri in manu vel custodia nostra existentibus collacio prebendarum et beneficiorum ecclesiarum ipsarum, dum vacaverint, secundum morem regni nostri hactenus approbatum ad coronam et dignitatem nostram pleno jure pertineat, in cujus eciam possessione continua hactenus extitimus, nosque vacante dudum Eboracensi ecclesia per mortem bone memorie Sewal', ejusdem loci archiepiscopi, prebendam de Fenton' tunc vacantem clerico nostro dilecto magistro J. Mansel contulerimus, quidam nepos domini Penestrini cardinalis, asserens prebendam illam sibi auctoritate apostolica collatam, prefatum clericum nostrum super eadem multipliciter impedit et molestat et eo ferventius quod archidiaconus Rychemund', magister Johannes de Exon', cancellarius Ebor', et magister Willelmus Lovel, canonicus de Rypon' tam nobis quam predicto clerico nostro nequiter se opponunt ad subversionem juris nostri et exheredacionem nostram manifestam, asserentes eundem clericum intrusorem esse et nepotem dicti cardinalis verum ipsius prebende possessorem. Et, quia in hujusmodi vacacionibus antiquum regni nostri statum immutari aut jura nostra subverti vos eciam, si vellemus, minime sustinere deberetis, ac nos nuper domino pape et cardinalibus litteras nostras speciales direxerimus pro conservacione juris nostri in hac parte, qui nec precibus nostris anuere nec deferre voluerunt, ut audivimus, dicentes litteras ipsas preter nostram et vestram voluntatem et conscienciam emanasse, nos perpendentes ex hujusmodi cause processu in curia Romana nobis exheredacionis periculum futuris temporibus iminere, vobis mandamus quatinus secundum tenorem cedule presentibus intercluse, verbis competenter mutatis, domino pape et cardinalibus scribatis et ad hoc similiter faciendum dilectum nostrum primogenitum Edwardum, cujus interest una nobiscum nostri regni jura tueri, diligenter inducatis, mandantes nichilominus predictis archidiacono, cancellario et magistro W. Lovel quod ab inquietacione predicti clerici nostri et juris nostri inpugnacione penitus desistant, quodque in parte ista per ipsos temere actum aut attemptatum fuerit confestim studeant revocare, sicut nostram et heredum nostrorum indignacionem voluerint evitare. Teste etc. apud Sanctum Audomarum xviii. die Martii anno etc. xliiij.

Pro Wyberto de Kanc'.Rex episcopo Lincolniensi episcopo salutem. Cum nuper, audita morte Petri Russinol, dilectum clericum nostrum Wybertum de Kanc' vobis presentaverimus ad ecclesiam de Adberbur' vacantem per mortem ipsius Petri, quondam ejusdem ecclesie rectoris, et ad nostram donacionem spectantem racione episcopatus Wintoniensis in manu nostra existentis, et vos tunc in partibus Francie nobiscum agentes ad nostram presentacionem litteras vestras de inquisicione archidiacono Oxon' directas prefato clerico nostro dederitis, ut inquisicionem inde factam magistro Roberto de Marisc' decano Linc', cui vices vestras in admissionibus et institucionibus presentatorum conmisistis ut dicitur, referret, prefatus archidiaconus Oxon' ad presentacionem magistri Galfridi de Feringes, qui se gerit pro officiali Adomari quondam Wintoniensis electi, Waltero de Briche, clerico, in corone et dignitatis nostre lesionem et juris nostri prejudicium manifestum custodiam ejusdem ecclesie usque ad Pascha commisit. Qua propter vobis mandamus rogantes quatinus, cum ad nos pertineat subditorum nostrorum excessus corrigere, id quod per prefatum archidiaconum contra nos et predictum clericum nostrum taliter attemptatum est in hac parte sine dilacione revocare curetis, juri nostro et prefati clerici nostri super premissis tam prudenter et celeriter provisuri quod per omissionem seu dissimulacionem vestram nobis aut heredibus nostris dampnum vel exheredacionis periculum futuris temporibus nequeat iminere. Teste etc. apud Sanctum Audomarum xx. die Martii anno etc. xliiij.

Rex episcopo Vasatensi salutem. Cum nuper ad instanciam illustris regis Francie diem prefiximus Reginaldo de Pontibus et uxori ejus in instanti quindena Pasche apud Burdegalam ad justiciam exhibendam super facto de Brigerac, et mandaverimus Edwardo filio nostro, cui terram Wasconie dedimus sicut nostis, quod ad predictos diem et locum discretos et prudentes viros propter hoc transmittat, advertentes quod, si predictus Edwardus vel nos negligentes in hac parte fuerimus aut remissi, prefatus rex Francie ad hoc manus libenter extendet, de quo nobis et prefato filio nostro grave dampnum et prejudicium posset in posterum evenire, ac volentes propter hoc tanto obviare periculo, dilectionem vestram, quam in necessitatibus nostris semper promptam invenimus et devotam, affectuose rogamus quatinus dicto die personaliter interesse velitis ibidem ad justiciam loco nostri singulis exhibendam, prout ordo racionis exposcit et consuetudo patrie permiserit, pro quo vobis ad grates et merita fortius astringamur: mandavimus enim Bertramo de Kardilac, senescallo nostro Lemovic', quod vobis ad predictos diem et locum occurrat super premissis consilium et auxilium impensurus prout vestro mediante consilio viderit expedire. Teste etc. xxiiij. die Marcii anno ut supra. (Cancelled) Vacat quia alibi in parvo rotulo Gascon'.
Rex Bertramo de Kardilak', senescallo suo Lemovic', Caturc' et Petragoric' salutem. Quia de consilio et discrecione, et nollemus, sicuti nec deceret, per defectum consilii super facto de Brigerac decipi aut circumveniri per quod contingeret nobis dampnum aut dedecus provenire, rogavimus venerabilem patrem Vasacensem episcopum quod in quindena Pasche intersit apud Burd' ad justiciam Reginaldo de Pontibus et uxori ejus una vobiscum loco nostri exhibendam super facto predicto. Et ideo vobis mandamus iterato quod assumptis vobiscum discretis et prudentibus viris de partibus vestris honorem nostram affectantibus tale consilium super premissis una cum predicto episcopo vice nostra apponatis quale honori nostro et justicie congruum videritis et honestum; taliter vos gerentes in hac parte quod singulis plena fiat justicia prout ordo rationis exposcit et consuetudo patrie permiserit et diligenciam vestram merito debeamus commendare. Teste ut supra. (Cancelled as above.)

Pro Johanne de Bayloll'.Cum Johannes de Bayloll vacet negociis regis in partibus Flandr', mandatum est thesaurario et baronibus de scaccario quod districcionem quam fieri faciunt prefato Johanni in manerio de Lithingl' per vicecomitem Suff', pro eo quod idem Johannes distringit homines regis de eodem manerio ad tallagium sibi prestandum, ponant in respectum usque ad festum Nativitatis Beati Johannis Baptiste proximo futurum ut tunc discutiatur utrum tallagium illud ad predictum Johannem pertineat necne; et averia, sique ea occasione capi fecerint, interim deliberari faciant. Teste etc. apud Sanctum Audomarum xxviij. die Martii anno etc. xliiij. Per ipsum regem et Johannem Mansell'.
Quia Johannes de Bayloll' moram trahit cum rege in partibus Flandr' ita quod inquisicioni, quam idem rex fieri precepit per Rogerum de Turkeby de transgressionibus et injuriis factis burgensibus regis de Gernem' per ballivum et quosdam tenentes prefati Johannis de Ludingl' ut dicitur in portu de Gernem' contra libertatem ejusdem ville, personaliter interesse non poterit, sicut proponebat, mandatum est Hugoni Bygod, justiciario Anglie, quod inquisicionem illam poni faciat in respectum usque ad festum Sancti Johannis Baptiste proximo venturum, ut prefatus Johannes inquisicioni illi commodius valeat interesse; et interim districciones, sique facte fuerint per vicecomitem loci seu per ballivos de Gernem' occasione transgressionum seu injuriarum predictarum, penitus relaxari faciat. Teste ut supra per ipsum regem et J. Mansell'.
Rex posuit in respectum appellum quod Robertus le Sauser, Willelmus de Charneles, Radulfus Amice, Walterus le Parker et Willelmus Arneburt faciunt versus Johannem de Bayloll', Odinellum filium Radulfi, Ingeramum de Tylleley, Johannem Baynet, Symonem le Taylur et Nigellum de Herice, et quod coram eisdem (sic) justiciariis venire precepit in quindena Pasche proximo futurum cum omnibus articulis appellum illud tangentibus usque ad festum Sancti Johannis Baptiste proximo sequens: et mandatum est eisdem justiciariis quod eidem Johanni de eodem appello eundem respectum habere faciant. Et scire faciant predictis Roberto, Willelmo, Radulfo, Waltero et Willelmo quod tunc sint ibi coram prefatis justiciariis appellum illud versus prefatos Johannem, Odinellum, Ingeramum, Johannem, Symonem et Nigellum prosecuturi, si voluerint. Teste ut supra. Per ipsum regem et J. Mansell'.

Pro rege. De statu suo.Mandatum est Ricardo de Clare, comiti Glouc' et Hertford, quod rex ad plenum convaluit de febre terciana qua nuper afflictus fuit et quod significet ei statum regni sui et consilium suum de adventu suo in Angliam per Gilbertum filium Hugonis, vadlettum suum, qui de statu et beneplacito regis ipsum plenius poterit viva voce certificare. Teste ut supra.
Item mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, et Philippo Bassat quod statum regni Anglie et consilium suum de adventu regis in Angliam eidem regi significent sicut rex eis alias mandavit.

Mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod Ricardum de Sarr', clericum capelle regis, in possessione ecclesie sue de Eston' manuteneat et defendat, non permittens eum a dicta possessione violenter eici, nec ipsum nec alios clericos suos in eodem episcopatu de collacione regis tempore vacacionis ejusdem beneficia habentes ab aliquibus indebite molestari; et quod districte ex parte regis mandat Galfrido de Fering' quod de inquietacione predictorum clericorum penitus desistat sicut indignacionem regis vitare voluerit in hac parte. Teste ut supra.