BHO

Close Rolls, April 1260

Pages 282-287

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, April 1260

Rex Ricardo de Clar' comiti Glouc' salutem. Sciatis quod dominus rex Francie venit ad nos usque Sanctum Audomarum in vigilia palmarum et morabatur ibi usque ad diem Jovis sequentem ubi eciam nobis multas curialitates optulit et nos in (fn. 1) magnam specialitatem admisit. Et licet de assensu et voluntate prefati regis multos milites et viros bellicosos inveniamus qui nobiscum ire velint in Angliam, pauci tamen aut nulli ausi sunt aut volunt regnum nostrum ingredi sine nobis, et quia mora nostra extra illud regnum nobis periculosa est propter varias causas quas recenter intelleximus, vobis mandamus quod statim visis litteris habitoque super hiis consilio Hugonis le Bygod et Philippi Bassat tam de adventu nostro quam de aliis circumstanciis nos tangentibus nobis consilium vestrum festinanter significetis; quia probrosum est nobis et toti regno periculosum quod tantam moram fecimus extra regnum nostrum sicut prefatus rex et alii amici nostri nobis dixerunt, propter quod in partibus ubi nunc sumus diutius morari non valemus, ad hec, cum susceperitis in vos grave onus pro nobis et regno nostro, nos ibidem in proximo veniemus ad supportandum vobiscum onus illud ut extunc alter alterius onera valeat supportare. Teste et apud Sanctum Audomarum primo die Aprilis anno etc. xliiij.

Pro rege.Mandatum est Baldewyno de Aven' quod sit ad regem ad mare de Wytsand' in quindena Pasche se decimo milite cum equis et armis ad transfretandum cum rege in Angliam. Teste etc. v. die Aprilis anno ut supra apud Sanctum Audomarum.
Michael de Fenes habet litteras regis de credentia regi Alemannie directas.
Heremanus habet litteras regis de credentia G. de Castell' comiti Sancti Pauli directas.
Quia rex vellet discordiarum materias elidere et omnes contenciones et discidii causas extinguere ad unitatem et pacem in civitate sua Lond' et alibi in regno suo confovendam, et audivit quod Edwardus filius suus disponit cum equis et armis in hoc parleamento jacere in domibus episcopi London' infra claustrum Sancti Pauli, de quo cives Lond' multum timent quod ex hoc possit periculum iminere, presertim cum parleamentum illud contra voluntatem regis captum sit, mandatum est Hugoni le Bygod, justicario Anglie, quod nec ipsum Edwardum nec alium de quo possit aliqua suspicio mali haberi in regis et civitatis predicte periculum infra muros civitatis predicte jacere vel hospitari permittat; et hoc in fide qua regi tenetur et sicut indignacionem regis vitare voluerit nullatenus omittat. Et dicat Johanni de Warenn' quod apud Clerkenwell' vel apud novum templum hospicetur. Teste etc. apud Sanctum Audomarum x. die Aprilis anno etc. xliiij. Eodem modo mandatum est majori et communitati London'.

Pro rege. De negocio Wasc'.Rex Drogoni de Barent', senescallo Wascon', salutem. Cum dominus rex Francie in forma pacis inter ipsum et nos inite nobis dimiserit et concesserit quicquid ad ipsum spectabat in civitatibus et diocesibus Lemovic', Caturc' et Petragor' et archiepiscopus Burdegalensis nuper defunctus tenuerit de prefato rege castrum de Muntrevel et quandam fortaliciam que appellabur la Mote de Sancto Payencio in diocese Petragoriensi, que nuper post mortem prefati archiepiscopi in manum Edwardi filii nostri cepistis, ut audivimus, quorum custodia, vacante sede Burdegalensi, ad nos pertinet loco prefati regis; vobis mandamus quod predictum castrum et fortaliciam Bertramo de Cardilak, senescallo nostro partium predictarum, liberetis, cui mandavimus quod ea recipiat et salvo custodiat donec aliud inde providerimus. Et hoc nullatenus omittatis. Teste etc. ut supra.
Et mandatum est prefato Bertramo quod predicta castra a predicto Drogone recipiat.

Pro rege. De militibus latenter venientibus in Angliam. Quia rex intellexit quod circiter viginti milites ignoti de partibus Gallicanis venire proponunt latenter in regnum Anglie contra regem ad turbacionem ejusdem regni, mandatum est constabulario Dovor' quod caute et diligenter adventum ipsorum exploret et, si eos invenerit, illos cum equis et armis suis vel sine incarerari et salvo custodiri faciat donec rex aliud inde preceperit, ita quod diligenciam suam merito debeat comendare. Teste rege apud Sanctum Audomarum xj. die Aprilis.
Eodem modo mandatum est ballivis et baronibus Dovor'.

Mandatum est comiti Glouc', H. le Bigod justiciario Anglie et Philippo Basset quod provideant quod rex habeat homines cum arcubus et sagittis de comitatu Kanc' obviam regis apud Dovor' cum ibidem venerit vel alibi in eadem comitatu si opus fuerit et eis visum fuerit expedire, verumptamen rex relinquit hoc ipsorum discrecioni et prudencie. Teste etc.

Rex H. le Bygod justiciario Anglie salutem. Quia rex intellexit quod Rogerus de Leyburn' nititur firmare castrum de Leyburn' sine licencia et voluntate sua, mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod eidem ex parte regis firmiter inhiberi faciat in fide et homagio quibus regi tenetur et super forisfacturam omnium terrarum et tenementorum suorum que in regno Anglie tenet quod a predicta firmacione penitus desistat, quod si noluit, tunc communicato consilio dilectorum et fidelium regis R. comitis Glouc' et Hertford', R. le Bygod comitis Norff' et marescalli Anglie, Philippi Bassat, si vobis et eis visum fuerit expedire, dictum castrum prosterni faciat et hoc nullatenus omittat.

Galfridus de Borleymunt habuit litteras de credentia directas regi et regine Francie. Teste rege apud Sanctum Audomarum xiij. die Aprilis anno etc. xliiij.

[m. 1d.]

Ostensum est regi ex parte Ebulonis de Montibus quod, cum ipse, a tempore quo rex ei custodiam terre et heredum Bartholomei de Capella defuncti dimisit, paratus esset satisfacere Nicholae que fuit uxor prefati Bartholomei de dote sua, ipsa Nicholaa predicto Ebulone de licencia regis in partibus Francie agente ipsum maliciose implacitavit in curia nostra coram justiciariis regis de Banco de dote predicta, it a quod, seysina predicte dotis jam adepta, exigit a prefato Ebulone duodecim libras et tresdecim solidos pro dampnis suis sibi adjudicatis in curia predicta. Et, quia rex wlt super facto predicto plenius certiorari, mandatum est vicecomiti Buk' quod districcionem quam facit predicto Ebuloni pro predictis dampnis ponat in respectum usque adventum regis in Angliam, ut tune inde fiat quod de jure fuerit faciendum. Teste etc. apud Sanctum Audomarum xxx. die Martii.

Rex Drogoni de Barent', senescallo Wasconie, salutem. Cum, sicut intelleximus, decanus et quidam canonici Burdeg' usque ad sex eidem adherentes decano, sede Burdegalensi vacante, sibi elegerunt fratrem Hugonem de Mala Morte priorem Fratrum Predicatorum Burdeg' in archiepiscopum et pastorem ac quondam G. Burdegalensis archiepiscopus, cujus idem Hugo nepos existit, necnon tam dicti archiepiscopi quam ejusdem Hugonis parentes non modicam nobis et terre nostre Wasconie intulerunt detrimenta, sicut vestram credimus prudenciam non latere, verentes atque timentes quod per eundem Hugonem nobis et Edwardo filio nostro ac dicte terre dampna pejora prioribus evenirent, si in Burdegalensem assumeretur archiepiscopum, quod nos nullatenus sustinere possemus, immo nos ei opponimus quantum possumus in hac parte, vobis mandamus firmiter et districte quatinus majori juratis et commune Burdegale ex parte nostra in fidelitate qua nobis tenentur districtius inhibeatis et eos quantum poteritis efficaciter inducatis quod, sicut nostrum et predicti filii nostri Edwardi diligunt commodum et honorem, et nostram ac suam volunt evitare indignacionem, nullatenus dicto decano et aliis canonicis sibi adherentibus in facto electionis de dicto fratre Hugone facte seu faciende ipsi aut aliquis ex eis assistant nec opem, consilium, auxilium seu favorem aliquis eis prebeat ullo modo, et quod dilectos nostros R. Sarnen' archidiaconum, G. thesaurarium et alios canonicos sibi adherentes scilicet manuteneant tanquam speciales nostros, protegant et defendant, non inferentes eis molestiam dampnum aliquod vel inferri quantum in eis est aliquatenus permittentes, scituri quod quicquid eis factum fuerit in hac parte nobis reputabitur esse factum. Vos vero nichilominus predictos archidiaconum, thesaurarium atque capitulum recommendatos in omnibus propensius habeatis et eis favorabiliter defensionis presidio assistatis. Teste etc.

Rex Anglie regi Romanorum salutem. Sciatis quod pro certo audivimus quod quidam de regno nostro miserunt ad diversas partes regni Francie pro gente cum armis introducenda in regnum nostrum contra nos, de quo idem regnum dudum fuisset turbatum nisi dominus rex Francie transitum ipsorum prohibuisset ad instanciam nostram; et quod fratres nostri de Pictavia una cum vicecomite Lemov' dudum, sicut audivimus, paraverunt se ad veniendum in regnum nostrum cum equis et armis contra voluntatem nostram per portus vestros in comitatu Cornubie. Et, quia idem comes vendicat sibi jus in predicto comitatu Cornub' et ex hujusmodi adventu suo et predictorum tam vobis quam nobis necnon et regno nostro hiis diebus grave turbacionis periculum posset iminere, vos rogamus in fide qua nobis tenemini quatinus, sicut honorem nostrum et vestrum necnon et tranquillitatem regni nostri diligitis, per terram et potestatem vestram in Cornubia et alibi in partibus illis firmiter et districte prohiberi faciatis ne predicti fratres nostri vel vicecomes seu quicumque alii cum equis et armis sine licencia nostra ingredi permittantur. Scituri pro certo quod gravius non possetis nos offendare quam ipsos taliter in regnum nostrum venientes admittere. Teste etc. apud Bolon' xviij. die Aprilis.

Rex H. le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Quia dilectus et fidelis noster Galfridus de Genvile moram trahit nobiscum, nec eciam ejus presencia commode carere possumus ad presens, vobis mandamus quod loquelam que est coram vobis in hac instanti quindena Pasche inter nos et Edwardum filium nostrum, Radulfum Daubeny et Oliverum Baderun, petentes, et predictum Galfridum et Matildem uxorem ejus et ceteros participes suos, tenentes, de hereditate de Monemuth' continuetis de die in diem usque adventum nostrum ibidem, ut tune inde fiat quod de jure fuerit faciendum. Teste etc. ut supra. Per ipsum regem, J. Mansel', episcopum Londoniensem, R. Walerand.

Rex regi Francie salutem. Serenitati vestre intimamus quod nos et regina liberique nostri nobiscum existentes sani et incolumes venimus usque Wytsand' die Mercurii proxima post quindenam Pasche, parati ad transfretandum in Angliam quamcito prosperam auram habuerimus, cum quibusdam militibus quos nobiscum ducimus de partibus cismarinis, celsitudini vestre significantes quod pro certo intelleximus fratres nostros de Pictavia una cum vicecomite Lemovic' multitudinem armatorum in partibus suis congregasse ad veniendum in Angliam contra nostram voluntatem. Qua propter excellenciam vestram quantum possumus deprecamur quatinus duci Britannie vestris dare velitis litteris in mandatis ut, si ipsos per districtum et potestatem suam transitum facere contigerit, eos modis quibus poterit impediat et repellat. Intelleximus eciam quod quidam magnates de dominio vestro inimicis nostris in hac parte consilium impendunt et favorem, unde quia post Deum potissime confidimus et speramus, ipsos super hoc ne sua voluntas impetuosa in actum prodeat cum vobis inde constiterit conpescatis, comes autem Leyc' quosdam dextrarios suos ac eciam arma transire fecit per portum de Wytsand', cum adhuc in partibus illis essemus, pretextu quarundam litterarum vestrarum de conductu ibidem, ut dicitur, exhibitarum, per quod motum animi ejusdem comitis evidentius perpendere poteritis, qualiter erga nos se habeat hiis diebus; super quibus et aliis que nobis obesse poterunt faciatis, si placet, artius provideri. Nos autem, cum in Angliam venerimus, de statu nostro et regni nostri vos reddemus certiores, parati ea facere que vestris beneplacitis gracia noverimus et accepta. Teste etc. apud Wytsand xx. die Aprilis anno etc. xliiij.

Mandatum est duci Britannie quod faciat regi succursum de gente cum equis et armis cum a rege fuerit requisitus; et, quia rex intellexit quod fratres sui de Pictavia et vicecomes Lemovic' cum militibus et servientibus ad arma paraverunt se ad transfretandum in Angliam, mandatum est eidem duci quod eos impediri et repelli faciat, nec permittat eos vel alios regi adversantes per districtum et potestatem suam transire. Teste ut supra.

Mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod loquelam que est coram eo die Dominica proxima post quindenam Pasche inter Imbertum Pugeys et Johannam uxorem ejus, querentes, et Johannem de Snaves et alios in brevi regis originali contentos, deforciantes, de custodia terre et heredis Rogeri de Romenhale continuet de die in diem usque adventum regis Lond' ut tunc in loquela illa procedatur secundum quod fuerit procedendum. Teste etc. apud Dovor' xxiii. die Aprilis.

Mandatum est vicecomiti Kanc' quod omnes districciones quas facit hominibus de Faversham occasione quarundam contencionum inter abbatem de Faversham et eosdem homines subortarum, de quibus idem abbas breve regis nuper contra eos coram H. le Bygod, justiciario Anglie, atterminatum, ponat in respectum usque ad proximum parleamentum proximo venturum. Et scire faciat partibus quod tunc sint coram prefato justiciario justiciam inde recepture. Teste ut supra.

Mandatum est ballivis et baronibus Dovor' quod venire faciant coram rege apud Lond' hac die Sabbati proxima post festum Sancti Marci Evangeliste quatuor de probioribus et discretioribus hominibus predicte ville sue pro quibusdam negociis ipsius regis que idem rex habet eis exponenda, exceptis tamen illis de villa sua qui ad regem ibidem venturi sunt cum batellis per preceptum H. le Bygod, justiciarii Anglie. Et hoc nullatenus omittant. Teste ut supra.

Mandatum est majori et civibus Lond' quod permittant R. de Clare comitem Glouc', R. le Bygod comitem Norff' et marescallum Angl', Johannem de Warenn', Henricum filium regis Alemannie et alios fideles regis, quos Philippus Bassat et Robertus Walerand' eis dicent ex parte regis, dictam civitatem ingredi et ibidem in hospiciis suis hospitari. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. in repeated.