BHO

Close Rolls, October 1260

Pages 287-289

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

In this section

Close Rolls, October 1260

45 HENRY III.

Clause de anno regni regis Henrici filii regis Johannis quadragesimo quinto.

1260.

[m. 26.]

De damis capiendis ad opus regis.Rex mittit Johannem le Naper venatorem regis ad capiendum decem damos in foresta regis Essex' contra instans festum Omnium Sanctorum. Mandatum Thome Gresley justiciario foreste citra Trentam quod ipsum Johannem eas (sic) capere permittat in foresta predicta ubi melius et citius capi poterunt. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Octobris.

Pro Inclusa de Gatisheved'.Quia datum est regi intelligi quod Inclusa de Gatisheved' annuatim percipere consuevit ad sustentacionem suam quadraginta solidos ad scaccarium Dunelmense et octo quarteria frumenti de manerio de Neubotl' de dono et concessione bone memorie Ricardi le Poure, quondam episcopi Dunelmensis, et unde eadem Inclusa habet confirmacionem capituli Dunelmensis, mandatum est magistro Johanni Maunsell' custodi predicti episcopatus quod eidem Incluse predictum annuum redditum denariorum et frumenti habere faciat una cum arreragiis ejusdem redditus a tempore quo predictus episcopatus vacans fuit et in manu regis, sicut redditum illum tempore Walteri quondam Dunelmensis episcopi ultimo defuncti, et quamdiu predictus episcopatus fuerit in manu regis eidem Incluse de eodem redditu satisfieri faciat. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Octobris.

De denariis levandis de episcopatu Dunelmensi et regi mittendis. Quia rex plurimum indiget pecunia ad expensas regis, mandatum est Thome de Penros quod dum episcopatus Dunelmensis vacans fuerit et in manu regis cum omni festinacione qua poterit levari faciat omnes denarios qui de exitibus vel proventibus predicti episcopatus levari poterunt et eos ad regem venire faciat liberandos in garderoba regis. Et cum eos ibi liberaverit, rex eos magistro Johanni Maunsell', custodi episcopatus predicti, allocari faciet. Teste ut supra.

Pro monachis de Bello.Quia per cartas predecessorum regis, regum Anglie, et regis concessum est monachis de Bello quod cedentibus vel decedentibus abbatibus ejusdem loci ipsi monachi habeant custodiam abbacie sue et omnium terrarum et tenementorum ad ipsam pertinentium et liberam administracionem de omnibus rebus et possessionibus ad eandem abbaciam pertinentibus, mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod ipsos monachos custodiam abbacie sue in hac vacacione sua et omnium terrarum et tenementorum ejusdem abbacie et liberam administracionem de omnibus rebus et possessionibus ad ipsam pertinentibus habere permittat, sicut predictum est, nec de custodia predicta vel aliquibus ad ipsam pertinentibus se intromittat contra concessionem predictam. Et, si que inde post capcionem dicte domus in manum regis percepta fuerint, ea eis sine dilacione restituat. Teste ut supra.

Pro priore Cantuarie.Rex concessit priori ecclesie Christi Cantuarie quod in dominico bosco suo de Danegreis, qui est infra metas foreste regis Essex', prosternere possit quaterviginti quercus et eas sine occasione cheminagii cariare quo voluerit ad reparacionem dormitorii sui Cantuarie. Et mandatum est Ricardo de Munfichet, senescallo foreste regis Essex', quod eundem priorem dictas quaterviginti quercus in dicto bosco suo prosternere et eas quo voluerit sine occasione chemynagii cariare permittat sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Octobris.

De roboribus datis.Quia rex dedit Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, ad sustentacionem foci sui in castro regis Norhampt' sex robora in foresta regis de Salceto, mandatum est predicto Thome quod robora illa in dicta foresta ad hoc capiat. Teste.

De muro Norhampt' fulciendo.Quia murus castri regis Norhampt' versus occidentem minatur ruinam ut rex accepit, mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod custodibus operacionum regis ejusdem castri habere faciat ligna in foresta de Salceto quot necesse fuerit ad dictum murum fulciendum quousque eundem murum rex reparari fecerit. Teste.