BHO

Close Rolls, November 1260

Pages 289-308

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, November 1260

Pro burgensibus Oxonie.Mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam faciunt burgensibus regis Oxonie per summonicionem scaccarii predicti de quinquaginta marcis ad quas amerciati fuerunt coram Willelmo le Bretun et sociis suis, justiciariis regis ultimo itinerantibus ad placita foreste apud Oxoniam, pro contemptu, ponant in respectum usque ad quindenam Sancti Hillarii proximo venturam. Teste rege apud Westmonasterium primo die Novembris.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Dene faciat habere Fratribus Predicatoribus de Gloucestr' quatuor quercus ad maeremium, ubi commodius ad opus eorum capi poterunt, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium secundo die Novembris.

De damis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Gillingham duas damas capi et eas habere faciat Gilberto de Esefeud' de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium ut supra. Per ipsum regem.

Pro Galfrido le Chaumberleyn.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie regis quod per finem quinquaginta marcarum quem Galfridus le Chaumberleyn fecit cum rege anno etc. xxij. similiter et pro homagio et servicio ejusdem Galfridi rex dedit et concessit eidem Galfrido per cartam regis septem virgatas terre cum pertinenciis quas Walterus de Rudes tenuit de antecessoribus regis, regibus Anglie, in Brome, habendas et tenendas de rege et heredibus regis sibi et heredibus suis, reddendo inde annuatim ad scaccarium regis ad Natale Domini unum par forficum precii trium denariorum, vel tres denarios, pro omni servicio sicut in predicta carta plenius continetur; mandatum est baronibus de scaccario quod de demanda, quam faciunt Simoni le Chaumberleyn filio et heredi predicti Galfridi per summonicionem scaccarii predicti de quadraginta solidis annuis pro terra predicta a sexto die Julii anni predicti et deinceps, eundem Simonem quietum esse faciant, Cartam vero predictam coram eis eligi et articulos in ea contentos observari faciant. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Novembris. Per barones de scaccario.

Pro Nicholao de Yathindon'.Mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam faciunt Nicholao de Yathindon' de viginti solidis pro auxilio ad primogenitum filium regis militem faciendum racione terrarum que fuerunt Willelmi de Hampton', et quas idem Nicholaus habet in custodia sua ex concessione regis usque ad legitimam etatem heredum ipsius Willelmi, ponant in respectum usque ad legitimam etatem eorundem heredum. Teste ut supra.

De duobus doliis vini datis.Mandatum est custodibus vinorum regis apud Suthampt' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Johanni de Bayllol' duo dolia boni vini de dono regis. Teste ut supra. Per senescallum.

De quercubus datis.Mandatum est Willelmo de Plessetis, custodi parci regis de Pederton', quod in predicto parco faciat habere Radulfo de Bakepuz quatuor bonas quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.Rex mittit Hugonem le Fraunceys et Johannem le Naper, venatores regis, ad capiendum triginta damas ad opus regis in foresta regis de Hatfeld', mandans Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quatinus ipsos damas illas in foresta predicta capere permittat. Teste.

Pro Agneta de Everle.Cum quidam ciphus argenteus et deauratus qui est Agnete de Everle nuper inventus fuerit in manu Jacobi de Oxonia Judei in pignore quinquaginta solidorum, rex ad instanciam Beatricis filie sue concessit eidem Agnete quod ciphum suum predictum quietum habeat, et rex remisit ei predictos L. solidos, dum tamen eidem Judeo de eisdem quinquaginta solidis satisfaciat. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod predicte Agnete ciphum illum habere et predicto judeo in debitis vel talliagiis suis predictis (sic) L. solidos sine dilacione faciant allocari. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario etc. quod permittat Henricum de Candover' et Johannem Luvel, venatores regis, capere ad opus regis in foresta de Bernewode sexaginta damas. Teste.

De tunicis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere quinque sororibus de Penitencia de hospicio Sancti Benedicti North' quinque tunicas de elemosina et gracia regis speciali. Teste etc.

De quercubus ad reparacionem aule de Kenyton'.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod Ricardo de Freitmantell', ballivo regis de Kenyton', faciat habere decem quercus aptas ad maeremium in foresta regis de Windes' ad reparacionem aule regis de Kenyton' que minatur ruinam. Teste etc.

De quercubus datis.Mandatum est eidem quod in foresta regis de Bernewode faciat habere Johanni de Sancta Elena, vadleto comitis Glouc', quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De cervis pro decima.Quia abbas Sancte Marie Ebor' non habuit decimam triginta cervorum quos Hugo le Bygod cepit in foresta regis de Pykering' ad opus regis in autumpno proximo preterito prout habere consuevit, sicut per predictum Hugonem coram rege est testificatum, mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste ultra Trentam, quod eidem abbati habere faciat in foresta predicta tres bissas protribus cervis quos habere debuit de decima cervorum predictorum. Teste.

Pro Roberto de Veteri Ponte.Quia rex dominica sua per Angliam talliari fecit, mandatum est vicecomiti Westmerl' quod, si manerium de Appilby fuerit antiquum dominicum predecessorum regis regum Anglie et temporibus aliorum talliagiorum dominicorum regis consueverit talliari, tunc Roberto de Veteri Ponte de tenentibus suis ejusdem manerii racionabile talliagium habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium v. die Novembris.

Pro Radulfo Jocelyn de Stanewell'.Quia Radulfus Jocelyn de Stanewell' pluribus implicatur debitis in Judaismo regis, ad quorum acquietacionem terra sua non sufficit, et extenta quam rex per vicecomitem regis Midd' nuper inde fieri fecit minus sufficienter facta fuit ut rex accepit, mandatum est baronibus de Scaccario quod per sacramentum proborum et legalium hominum per quos rei veritas melius sciri poterit extendi faciant terram predicti Radulfi, videlicet quantum valeat per annum in omnibus exitibus terre; et secundum extentam illam et quantitatem debitorum predictorum et debitorum, si que idem Radulfus regi debeat ad scaccarium predictum, racionabiles terminos eidem Radulfo habere, et sic fieri et inrotulari faciant. Teste ut supra. Per justiciarium et Philippum Basset.

Pro Willelmo le Latymer.Quia Willelmus le Latymer, escaetor regis ultra Trentam, profectus est in nuncium regis ad partes transmarinas, mandatum est baronibus de scaccario quod compotum suum de officio escaeterie predicte ponant in respectum usque ad quindenam Pasche proximo futuram. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Clyve quatuor damas capi et eas habere faciat Johanni filio Johannis de dono regis. Teste ut supra.

Pro Cok' filio Aaron Judeo Lond'.Cok' filius Aaron Judeus London' solvit in garderoba regis Albrico de Fiscamp' et Petro de Wintonia, clericis et custodibus ejusdem garderobe, in quindena Sancti Michaelis anno regno nostri xliiij. duas marcas auri et dimidiam pro se et Manassero fratre suo in partem solucionis duorum milium marcarum per quas nuper finem fecerunt cum rege pro catallis predicti Aaron patris sui habendis. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictos Cok' et Manasserum de predictis duabus marcis auri et dimidia quietos esse faciant. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Bakepuz.Rex pro laudabili servicio quod Radulfus de Bakepuz regi impendit concessit ei custodiam omnium terrarum et tenementorum que fuerunt Reginaldi de Bernivall' nuper defuncti qui de rege tenuit in capite in Bodiston', habendam et tenendam eidem Radulfo usque ad legitimam etatem heredum predicti Reginaldi cum omnibus ad custodiam illam pertinentibus. Et mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod eidem Radulfo de custodia predicta cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat sicut predictum est una cum omnibus inde perceptis a tempore quo custodia illa devenit in manum regis. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Novembris. Et habet inde litteras patentes.

Pro Rogero de Mortuo Mari.Quia Rogerus de Mortuo Mari intendit negociis regis et regni regis una cum aliis magnatibus de consilio regis, mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam faciunt hominibus ipsius Rogeri de Radenover' per summonicionem scaccarii regis de amerciamentis pro transgressione cambii regis ponant in respectum usque ad quindenam Pasche proximo futuram. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Nevill'.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie regis quod alias quando rex dominica sua per Angliam fecit talliari, Willelmus de Nevyll' habuit breve regis de habendo racionabili talliagio suo de tenentibus suis in maneriis suis de Kernyton' et Hamburg', si aliquando fuerint dominica regis vel predecessorum regis regum Anglie et talliari consueverint in aliis talliagiis dominicorum regis, mandatum est vicecomiti Lincoln' quod eidem Willelmo racionabile talliagium suum habere faciat de tenentibus suis in maneriis predictis, si aliquando fuerint dominica regis vel predecessorum regis regum Anglie et hactenus talliari consueverint, quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari. Teste ut supra.

Pro Johanne de Nevill'.Quia rex dominica sua per Angliam ad presens fecit talliari, mandatum est vicecomiti Kancie quod, si manerium de Shorne aliquando fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum regis regum Anglie et hactenus talliari consueverit in aliis talliagiis dominicorum regis, tunc Johanni de Nevyll' de tenentibus suis in manerio predicto racionabile talliagium suum habere faciat. Teste ut supra.

Pro Johanne Walerand'.Quia Johannes Walerand' solvit Reymundo Makayn, civi et mercatori Burdegal', centum marcas de quadringentis marcis de quibus rex Robertum Walerand fratrem suum acquietare tenebatur versus ipsum Reymundum de tempore quo iidem Robertus et Johannes custodiam episcopatus Eliensis in vacacione sua ex commissione regis habuerunt, et ad quarum solucionem idem Johannes obligaverit ecclesiam suam de Middilton' diocesis Eboracensis, et residuas trescentas marcas deposuit de precepto regis apud Novum Templum London', solvendas predicto Reymundo in perpacacionem dictarum quadringentarum marcarum, mandatum est archiepiscopo Eboracensi quod sequestrum quod ad mandatum regis fecit de ecclesia predicta et fructibus et proventibus ejusdem et aliis ad ipsam spectantibus pro defectu acquietacionis pecunie supradicte penitus relaxet. Et, si que post suscepcionem aliarum litterarum regis fuerint percepta, ea ei sine more dispendio restitui faciat. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Ricardo Munfichet, senescallo foreste Essex', quod in foresta regis de Hatfeld' quatuor damas et unum damum capi et eos Gwidoni de Rupeforti habere faciat de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Novembris.

De denariis levandis de instauro episcopatus Dunelmensis et regi mittendis.Quia rex dedit Edwardo filio suo custodiam terrarum que fuerunt Willelmi de Fortibus quondam comitis Albemarl' habendam usque ad legitimam etatem heredum ejusdem comitis, mandatum est magistro Johanni Maunsell', custodi episcopatus Dunelmensis, quod totum instaurum quod rex ad opus regis retineri precepit ad instaurandum predictas terras de instauro Walteri quondam Dunelmensis episcopi in partem solucionis septingentarum marcarum que restant regi reddende de fine mille marcarum nuper facto cum rege ex parte ipsius episcopi pro sequestro ecclesiarum ad episcopatum Karleolensem in diocesi Dunelmensi spectantium, sine dilacione vendat prout commodo regis magis viderit expedire. Et omnes denarios inde provenientes ad regem cum festinacione venire faciat liberandos in garderoba regis. Et hoc nullo modo omittat. Et cum eos ibi liberaverit, rex eos ei allocari faciet. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Novembris.

[m. 25.]

Pro Isabella que fuit uxor Willelmi de Fortibus.Cum rex nuper assignari fecerit Isabelle que fuit uxor Willelmi de Fortibus, quondam comitis Albemarl', racionabilem dotem suam de omnibus terris et tenementis que fuerunt ejusdem comitis, rex de consilio magnatum qui sunt de consilio suo concessit eidem Isabelle terciam partem exituum predictarum terrarum et tenementorum a tempore quo custodia eorundem devenit in manum regis per mortem comitis supradicti usque ad diem illum quo eidem Isabelle sua dos extitit assignata. Et mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod eidem Isabelle terciam partem exituum predictorum sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Novembris.
Eodem modo mandatum est Willelmo le Latymer', escaetori regis ultra Trentam, pro eadem Isabella.

Pro abbate de Tavystok'.Alvredus abbas de Tavistok' solvit in garderoba regis in crastino Beati Leonardi anno regni nostri xlv. Albrico de Fiscamp' et Petro de Wintonia, clericis et custodibus ejusdem garderobe, decem libras in partem solucionis viginti librarum per quas prior et conventus de Tavistok' nuper finem fecerunt cum rege pro habenda custodia abbacie sue in ultima vacacione ejusdem. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictos abbatem, priorem et conventum de predictis decem libris quietos esse faciant. Teste ut supra.

Pro G. Eboracensi archiepiscopo.Quia G. Eboracensis archiepiscopus ad instanciam regis moram fecit in Curia Romana pro negociis regis post consecracionem suam, rex de consilio magnatum qui sunt de consilio regis remisit ei omnia arreragia que restiterunt levanda ad opus regis de predicto archiepiscopatu tempore quo eidem archiepiscopo seisinam dicti archiepiscopatus reddidit, et eciam hominibus suis dicti archiepiscopatus totum talliagium quod super eos fuit assessum tempore vacacionis ejusdem archiepiscopatus, salvis regi hiis que de exitibus et proventibus ejusdem archiepiscopatus levata fuerunt ad opus regis ante reddicionem predictam. Et mandatum est magistro Johanni Maunsell', quondam custodi archiepiscopatus Eboracensis, quod eundem archiepiscopum de predictis arreragiis et homines suos de predicto talliagio quietos penitus esse permittat. Teste ut supra.

Pro Johanne filio Johannis.Cum Johannes filius Galfridi, quondam justiciarius regis Hibernie, dudum finem fecerit cum rege per tria milia marcarum pro habenda custodia terre et heredis Theobaldi le Botyler qui de rege tenuit in capite in Hibernia, ac idem Johannes mille marcas de fine predicto solverit ad scaccarium regis Dublin' anno regni regis tricesimo octavo, sicut per litteras patentes thesaurarii et baronum dicti scaccarii signatas sigillo ejusdem scaccarii regi plenius constat, ac idem Johannes residua duo milia marcarum de precepto regis liberavit Petro de Sabaudia, sicut rex per litteras patentes ejusdem Petri recepcionem eorundem duorum milium marcarum testificantes pro certo intellexit, mandatum est baronibus de scaccario quod de demanda quam faciunt per summonicionem scaccarii regis Johanni filio et heredi dicti Johannis filii Galfridi de predictis tribus milibus marcarum quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Novembris. Per regem et consilium.
Eodem modo mandatum est thesaurario et baronibus scaccarii Dublin' quod eundem Johannem de illis tribus milibus marcarum quietum esse faciant. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est custodi foreste de Schirewod' quod in eadem foresta faciat habere Radulfo Barri tres bonas quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Novembris.

De damis datis.Quia Humfridus de Bohun comes Hereford' et Essex' nondum habuit duos cervos quos rex ei dedit in foresta regis de Dene et quatuor capriolos quos rex ei dedit jam uno anno elapso in haya regis de Hereford', mandatum est constabulario regis de Sancto Briavello quod in predicta foresta regis de Dene faciat habere eidem comiti septem damas pro predictis cervis et capriolis de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Quia J. de Plessetis comes Warr' nondum habuit duos damos quos rex nuper ei dedit in foresta regis de Fekeham, mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod loco illorum duorum damorum in eadem foresta duas damas capi et eas eidem comiti habere faciat de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Novembris.

De luciis et bramis datis.Mandatum est ballivo de Clipston' quod in vivario regis manerii de Clipston' faciat habere Alano le Usser decem lucios et decem bremas de dono regis. Teste etc.

Pro Johanne de Bayllol' et Dervorgoylla uxore ejus.Cum rex jamdudum commiserit Johanni de Bayllol' et Dervorgylle uxori ejus maneria regis de Ludinglaund' et Torkeseye cum omnibus ad ipsa pertinentibus exceptis advocacionibus abbaciarum et prioratuum, habenda in tenenciam pro parte ipsam Dervorgyllam contingente de hereditate sua de comitatu Cestrie, rex de consilio magnatum qui sunt de consilio suo concessit eis talliagium quod per assessores talliagii regis ad presens est assessum super homines maneriorum predictorum, et quod ipsi et homines sui predicti pacem habeant de toto talliagio quod super eosdem homines extitit assessum postquam ipsi Johannes et Dervorgolla dicta maneria in tenenciam habuerint quousque rex eis hereditatem dictam Dervorgoyllam de comitatu predicto contingentem reddiderit, vel certas terras in escambium pro eadem hereditate in feodo assignaverit, ita quod iidem Johannes et Dervorgoylla extunc regi respondeant secundum legem et consuetudinem regni regis de toto talliagio predicto. Et mandatum est baronibus de scaccario quod eisdem Johanni et Dervorgille talliagium quod super homines predictorum maneriorum ad presens est assessum habere faciant et eos de toto talliagio quod super predictos homines assessum extitit postquam dicta maneria eisdem Johanni et Dervorgoylle commissa fuerunt in tenenciam pacem habere permittant sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Novembris.

Pro Elia de Roffa, marescallo regis.Cum rex dederit per cartam suam Elie de Roffa, marescallo regis, pro homagio et servicio suo terram illam cum pertinenciis in Aulton' qua (sic) Willelmus le Pape qui abjuravit regnum regis Anglie pro receptamento latronum aliquando tenuit, reddendo regi et heredibus regis ad scaccarium regis duodecim solidos pro omni servicio, consuetudine et demanda ad regem vel heredes regis pertinentibus, et vicecomes regis Suthampt' per summonicionem scaccarii predicti racione talliagii, quod rex nuper super dominica sua per Angliam fecit assideri, exigat ab eodem Elia quatuor solidos de talliagio predicto, mandatum est baronibus de scaccario quod predictum Eliam de predicto tallagio decetero quietum esse, et sic fieri et inrotulari faciant. Teste etc.

Pro Isabella que fuit uxor Willelmi de Fortibus quondam comitis Albemarl'.Quia rex nuper per racionabilem extentam factam per preceptum regis de omnibus terris et tenementis que fuerunt Willelmi de Fortibus quondam comitis Albemarl' Isabelle que fuit uxor ejusdem comitis racionabilem dotem suam inde fecit assignari, mandatum est Willelmo le Latymer, escaetori regis ultra Trentam, quod omnes exitus perceptos ad opus regis de terris et tenementis prefate Isabelle in dotem suam assignatis post diem ejusdem assignacionis, eidem sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium x. die Novembris.

Pro Deulacres filio Milonis Judeo Bristoll'.Rex perdonavit Hugoni de Butyun, vadleto regis, decem libras in quibus tenebatur Deulecres filio Milonis, Judeo Bristoll', per cartam suam. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod eidem Judeo in talliagiis suis de termino Sancti Michaelis proximo preterito et in aliis talliagiis futuris illas decem libras faciant allocari. Teste ut supra. Et pro isto brevi dedit regi decem bisantias auri, quas solvit in garderoba regis, et quietus est.

De damis datis.Mandatum est custodi foreste regis de Shirewode quod in eadem foresta faciat habere Alano le Usser decem damas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Novembris. Per regem.

De duobus doliis vini datis.Mandatum est custodibus vinorum regis apud Not' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Alano le Usser duo dolia vini de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Sappel' faciat habere magistro Hugoni de Burgo, scolari Oxonie, qui in proximo incipiet regere in decretis tres damos ad festum incepcionis sue tenendum de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne le Moyne.Cum rex anno etc. tricesimo octavo mandavisset baronibus de scaccario quod attornatum Johannis le Moyne, tunc vicecomitis Cantebrig' et Huntingdon', quem rex pro negociis suis tunc misit ad partes transmarinas, reciperent ad respondendum loco suo ad scaccarium predictum de hiis que tangebant ballivam suam usque ad reditum suum de partibus predictis, sicut rex per inspeccionem rotulorum cancellarie sue accepit, justiciarii ad custodiam Judeorum assignati, pro eo quod idem Johannes eo tempore non comparuit coram eis ad computandum, ipsum Johannem amerciaverunt ad decem marcas ut dicit. Et mandatum est eisdem justiciariis quod, si prefatus Johannes hac de causa et non alia ad illas decem marcas fuerit amerciatus, tunc ipsum de eisdem decem marcis quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Novembris. Ad instanciam regine.

Pro Willelmo le Chaundeler.Rex dedit Willelmo le Candeler, servienti suo, catalla que ad regem pertinent de catallis que fuerunt Willelmi Waltroc qui fugit pro felonia quam fecit ut dicitur, una cum vasto quod ad regem pertinet de quodam domo que fuit ejusdem Willelmi in Strod'. Et mandatum est vicecomiti Kancie quod eidem Willelmo predicta catalla et vastum ad regem pertinentia sine dilacione habere faciat de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Ricardo de Muntifichet, senescallo foreste regis Essex', quod in foresta regis de Wautham, que est infra forestam predictam, faciat habere Petro de Tany, vadleto regis, duas damas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne Russel.Rex dedit respectum Johanni Russell' usque in quindenam Sancti Michaelis proximo sequentem de omnibus debitis que debet in judaismo regis, ita quod interim non currant usure, et quod idem Johannes usque ad tempus predictum rehabeat seisinam suam de omnibus terris et tenementis suis que sunt in manu Judeorum regis pro debitis predictis. Et, si quid iidem Judei ceperunt de terris et tenementis illis, id prefato Johanni in eisdem debitis allocetur. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod respectum illum ei habere et sic fieri et teneri faciant. Teste ut supra.

De robis pro clericis de scaccario.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod Thome Sporun, Alexandro de Leycestr', Roberto de Fulham, Johanni de Essex' et Willelmo de Stowe, clericis de scaccario regis, faciant habere robas suas de termino Natalis Domini proximo futuro sicut aliis terminis habere consueverunt. Teste rege apud Westmonasterium xiij. die Novembris.

Pro abbate de Loco Sancti Edwardi.Quia rex talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Wiltes' quod si manerium de Kingiston' Deverel fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum regis regum Anglie et temporibus aliorum talliagiorum dominicorum regis consueverit talliari, tunc abbati de Loco Sancti Edwardi de tenentibus suis ejusdem manerii racionabile talliagium habere faciat sicut in aliis talliagiis dominicorum regis habere consuevit. Teste ut supra.

Pro Waltero de Essex, clerico.Quia rex accepit per inspeccionem carte Willelmi de Kyma nuper defuncti, quam Walterus de Essex', clericus, exhibuit coram rege, quod idem Willelmus dedit predicto Waltero per cartam suam centum et quinque solidos et unum denarium annui redditus percipiendos tota vita ipsius Walteri de quibusdam tenentibus dicti Willelmi in manerio suo de Assewardeby, et testificatum est coram rege per Willelmum de Wendling', escaetorem citra Trentam, quod idem Walterus fuit in possessione percipiendi predictum redditum in vita ipsius Willelmi de Kyma per cartam predictam, et quod decedente eodem Willelmo predictus redditus, una cum residuo manerii supradicti et aliis terris ipsius Willelmi de Kyma, captus fuit in manum regis, et custodia ejusdem redditus sicut et aliarum terrarum ejusdem Willelmi per extentam earundem liberata fuit Hugoni le Bygod nulla facta mencione de redditu supradicto, mandatum est eidem Hugoni quod eidem Waltero redditum predictum sine dilacione restituat percipiendum suo perpetuo de tenentibus predicti manerii, sicut in vita predicti Willelmi de Kyma percipere consuevit et prout in predicta carta ejusdem Willelmi continetur, una cum arreragiis ejusdem redditus a tempore quo idem Hugo dictam custodiam recepit: et rex ei redditum illum in fine quem fecit cum rege pro custodia predicta faciet allocari. Teste rege apud Westmonasterium xiij. die Novembris. Per consilium.

Pro Hugone le Bygod.Cum per racionabilem extentam terrarum Willelmi de Kyma nuper defuncti qui de rege tenuit in capite rex concessit Hugoni le Bygod custodiam earundem terrarum et heredis ejusdem Willelmi cum wardis maritagiis escaetis et omnibus aliis ad dictam custodiam pertinentibus habendam usque ad legitimam etatem heredis ejusdem Willelmi pro tribus milibus librarum solvendarum ad scaccarium regis infra decem annos proximo futuros, et Walterus de Essex', clericus, jam recuperaverit in curia regis versus predictum Hugonem centum et quinque solidos et unum denarium annui redditus percipiendos tota vita sua de quibusdam tenentibus predicti Willelmi in manerio suo de Aswardeby, quos in vita ipsius Willelmi percipere consuevit per cartam ejusdem Willelmi quam dictus Walterus coram rege protulit; qui quidem centum et quinque solidi et unus denarius non fuerunt subtracti de extenta quam rex fieri fecit de terris predictis sicut rex per eandem extentam accepit; et iidem centum et quinque solidi et unus denarius de quindecim annis venturis usque ad legitimam etatem heredis predicti Willelmi a tempore mortis ejusdem attingant usque ad sexaginta decem et octo libras sexdecim solidos et tres denarios; mandatum est baronibus de scaccario quod prefato Hugoni in predicto fine trium milium librarum quolibet anno predictorum decem annorum durante solucione ejusdem finis septem libras decem et septem solidos septem denarios et unum obolum de predictis sexaginta decem et octo libris sexdecim solidis et tribus denariis in acquietacionem dictorum centum et quinque solidorum et unius denarii annuorum de predictis quindecim annis allocent. Teste ut supra. Per consilium.

Pro Willelmo de Horsinden'.Monstravit regi Willelmus de Horsinden', quondam vicecomes regis Ebor', quod, cum in festo Sancte Margarete Virginis anno etc. tricesimo septimo rex commisisset ei comitatum regis Ebor' tenendum ad firmam quamdiu regi placeret, ac rex cito post tradidisset Edmundo de Lacy wapentachium regis de Steynclif quod ad firmam dicti comitatus pertinuit pro quadraginta marcis regi solvendis per annum ad scaccarium predictum, barones de Scaccario nichilominus ab eodem Willelmo exigunt singulis annis quadraginta marcas pro wapentagio predicto tempore quo comitatum predictum tenuit de rege ad firmam. Et mandatum est baronibus de scaccario quod singulis annis quibus prefatus Willelmus comitatum illum habuit ad firmam quadraginta marcas pro wapentachio predicto in firma sua dicti comitatus eidem Willelmo allocari faciant. Teste. Per consilium.

De lampredis, salmonibus et alosis cariandis ad regem et reginam.Mandatum est ballivis regis Glouc' quod omnes lampredas, salmones et alosas quas Mathias Bezill', constabularius castri regis de Glouc', capi faciet ad opus regis in gurgitibus regis que sunt in custodia sua et eis per preceptum regis liberabit, cariari faciant ad regem et reginam regis particulatim prout eos capi contigerit. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerint, rex illud eis allocari faciet. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Novembris.

Pro Alano le Usser.Cum rex nuper talliari fecerit dominica sua per Angliam ac postea talliagium illud poni fecerit in respectum usque ad quindenam Sancti Hillarii proximo venturam, rex vult quod, si manerium suum de Bolisovere quod Alanus le Usser tenet ad voluntatem regis nunc sit talliatum ad undecim marcas sicut idem Alanus asserit, quod (sic) prefatus Alanus illas undecim marcas habeat de dono regis. Et hoc significatum est baronibus de scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

[m. 24.]

De damis capiendis ad opus regis.Rex mittit Ricardum venatorem Edmundi filii regis ad capiendum ad opus regis undecim damas in foresta predicta. Et mandatum est Ricardo de Freitmantell' custodi foreste de Windes' quod ipsum Ricardum dictas damas ibidem capere permittat. Teste.

Pro priore de la Grave.Quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari, mandatum est vicecomiti Bed' quod, si manerium de Leyton' aliquando fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum regis regum Anglie et hactenus talliari consueverit in aliis talliagiis dominicorum regis, tune priori de la Grave racionabile talliagium suum habere faciat de tenentibus suis in manerio predicto sicut in aliis talliagiis dominicorum regis habere consuevit. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Novembris.

De damis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod A. consorti Edwardi filii regis faciat habere sex damas in foresta regis de Bradene et sex damas in foresta regis de Gillingham' de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Novembris.

Pro Ricardo de Pleysc'.Ricardus de Pleysc' solvit in garderoba regis die Sabbati in crastino Beati Edwardi apud Westmonasterium anno etc. quadragesimo Artaldo de Sancto Romano, tunc custodi ejusdem garderobe, duas marcas auri per quas finem fecit cum rege pro respectu milicie habendo, testificatas per Albricum de Fiscamp' et Petrum de Wintonia, clericos et custodes garderobe predicte. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum Ricardum de predictis duabus marcis auri quietum esse faciant. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.Rex mittit Johannem de Somers', Hugonem Franciscum et Johannem le Naper, servientes regis, ad capiendum ad opus regis viginti et octo damas in parco regis de Havering' et tres damas et unam bissam in foresta regis ejusdem loci. Et mandatum est Ricardo de Munfichet quod dictos servientes dictas feras capere permittat. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Novembris.

Pro Waltero de Merton'. De bissis et damis.Quia Walterus de Merton' nondum habuit tres bissas et tres damas quas rex ei dedit in foresta regis ultra Trentam anno etc. xliij. ut dicit, mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste predicte, quod, si ita est, tunc eidem Waltero predictas tres bissas et tres damas ubi eas melius et commodius capi poterit ad opus suum habere faciat de dono regis. Teste etc.

De bissis cariandis ad regem.Rex injunxit Rogero de Mortuo Mari quod in foresta regis de Kenefar' caperet ad opus regis triginta bissas et eas liberet vicecomiti regis Staff' saliendas et cariandas ad regem quamcito fieri poterit, et rex dedit eidem Rogero quatuor bissas in foresta predicta. Et mandatum est Johanni filio Philippi, custodi foreste de Kenefar', quod eundem Rogerum triginta bissas ad opus regis et quatuor bissas ad opus suum capere permittat sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Novembris.

Pro Willelmo le Chaundeler et magistro hospitalis beate Marie de Strodes.Cum rex nuper dederit Willelmo le Chaundeler, servienti suo, vastum quod ad regem pertinet de quadam domo que fuit Willelmi Walteret in Strodes', qui fugit pro felonia quam fecit ut dicitur, et idem Willelmus coram rege concesserit magistro hospitalis Beate Marie de Strodes' vastum predictum, mandatum est vicecomiti Kancie quod eidem magistro vastum predictum, ad cujuscunque manus devenerit, sine dilacione habere faciat. Teste etc.

Pro Johanna de Gorges.Mandatum est custodi foreste regis de Porstok' quod faciat habere Johanne de Gorges racionabile estoverium suum ad focum suum et domos suas reparandas quamdiu regi placuerit sicut habere consuevit. Teste rege apud Westmonasterium xix. die Novembris.

De damis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Wittlewode faciat habere Willelmo de Kaynes tres damas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Petro de Sabaudia.Cum rex dudum per cartam suam dederit P. de Sabaudia honorem de Aquila cum omnibus pertinenciis suis exceptis quibusdam terris in eadem carta expressis, habendum et tenendum eidem Petro et heredibus suis de rege et heredibus suis per servicium feodorum duorum militum pro omni servicio, consuetudine et demanda; mandatum est baronibus de scaccario quod eundem Petrum de auxiliis et omnibus aliis serviciis que ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii de predicto honore ultra servicium feodorum duorum militum a tempore confeccionis dicte carte regis quietum esse faciant. Teste etc. Per regem.
Eodem modo mandatum est eisdem baronibus quod ipsum Petrum quietum esse faciant de auxiliis et omnibus aliis serviciis que exiguntur etc. de honore Richemund' ultra servicium feodorum quinque militum. Teste.

Pro magistro Finaco.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere magistro Finaco, clerico et procuratori regis in Curia Romana, una (sic) robam, videlicet tunicam, supertunicam et mantellum cum penula de bissis, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Willelmo de Synagun.Quia dilectus et fidelis noster Willelmus de Synagun nobis ostendit quod tenetur nobis in duodecim marcis et non amplius pro quadam serjancia nostra alienata in Stapeleye quam modo tenet de nobis, quas duodecim marcas pro quodam austurco suo quem nobis dedit eidem perdonavimus, mandatum est baronibus de scaccario quod scrutatis rotulis scaccarii regis, si amplius regi non debeat usque ad tempus presens pro serjancia predicta nisi dictas duodecim marcas, ipsum de eisdem quietum esse faciant. Et, si amplius regi debeat, illud reddat ad scaccarium suum et imposterum reddat per annum id quod regi tenetur pro serjancia predicta. Teste etc. ut supra.

De capa data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Bartholomeo le Bygod unam capam furratam de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Novembris.

De damis capiendis ad opus regis.Rex mittit Robertum Walerand' ad capiendum xx. damas in foresta regis de Dene et xx. damas in foresta regis de Gillingham ad opus regis contra instans festum Natalis Domini. Et mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod predictum Robertum damas illas in foresta illa capere permittat. Teste ut supra.

Pro Thoma de Wydehay.Quia rex talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Linc' quod, si manerium de Beseby in soka de Wautham fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum regis regum Anglie et temporibus aliorum talliagiorum dominicorum regis hactenus consueverit talliari, tune Thome de Wydehay de tenentibus suis ejusdem manerii racionabile talliagium habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium xxiij. die Novembris. Postea mutatum fuit breve propter datam littere, sic. Teste rege apud Wodestok' xv. die Decembris.

Pro Agneta de Vescy.Quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari, mandatum est vicecomiti Ebor' quod, si manerium de Malton' fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum regis regum Anglie et hactenus talliari consueverit in aliis talliagiis dominicorum regis, tune Agnete de Vescy racionabile talliagium suum de tenentibus suis in manerio predicto habere faciat. Teste etc.

De falsonariis custodiendis.Mandatum est vicecomiti Salop' quod quatuor falsonarios monete regis, quos ballivi abbatis de Salop' sibi liberabunt, ab eis recipiat et in prisona regis Salop' salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De roboribus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod faciat habere Matillidi de Cantilupo sex robora ad focum suum de dono regis. Teste etc. Per ipsum regem.

De damis vivis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Hatfeud faciat habere Willelmo de Monte Canisio quatuor damas vivas et duos damos vivos ad parcum suum de Edwardiston' inde instaurandum de dono regis. Teste etc.

De rotulis serjanciarum alienatarum suplendis.Quia constat regi tam per testimonium venerabilis patris H. Londoniensis episcopi quam per inspeccionem rotuli quem idem episcopus et Robertus Passelewe, dudum assignati ad arrentandum serjancias regis alienatas in regno regis, ultimo liberaverunt in thesauro quod eedem serjancie in eodem rotulo rectius et plenius sunt arentate quam in rotulo quem ipsi prius liberaverunt ibidem, mandatum est baronibus de scaccario quod defectus ejusdem rotuli, si qui fuerint, per predictum secundum rotulum supleri et illum sicut et primum pro originali teneant et teneri faciant. Teste etc. rege apud Westmonasterium xxvj. die Novembris. Per barones de scaccario.

Pro Petro de Sedgrave.Quia rex dominica sua per Angliam fecit talliari, mandatum est vicecomiti Lincoln' quod, si manerium de Dunnisthorp' aliquando fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum regis regum Anglie et temporibus aliorum talliagiorum dominicorum regis hactenus talliari consueverit, tunc Petro de Sedgrave de tenentibus suis in manerio predicto racionabile talliagium habere faciat. Teste etc.

De damis et bissis capiendis ad opus regis et cariandis.Quia Thoma Gresley, justiciarius foreste citra Trentam, nuper regi significavit quod esset ad maximum dampnum et ad destruccionem foreste regis de Bernewod si hac vice in ea capi faceret sexaginta damas quas rex per ipsum et venatores regis in ea capit mandavit, mandatum est predicto Thome quod in eadem foresta et aliis forestis regis in balliva sua, ubi melius et commodius viderit expedire, tam per venatores et canes regis quam suos, capi faciat usque ad ducentas damas et tot bissas quot poterit contra instans festum Natalis Domini et festum Sancti Edwardi proximo sequens. Et quia rex ignorat in quibus locis predictas damas et bissas capere voluerit, per quod venacio illa per vicecomitem regis saliri et cariari non potest, rex iterato mandat predicto Thome quod ipsas bene saliri et ad regem cariari faciat. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, illud sibi reddi vel allocari faciet. Teste etc.

De damis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Wittlewud' faciat habere Rogero de Saunford' tres damas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Novembris.

De damis capiendis ad opus regis et cariandis.Mandatum est Roberto Walerand' quod in foresta regis de Gillingham capiat ad opus regis viginti damas et eas liberet vicecomiti regis Wiltes' cariandas usque Windes' contra instans festum Natalis Domini sicut rex ei injunxit. Et in foresta regis de Dene capiat alias viginti damas ad opus regis et eas liberet vicecomiti regis Glouc' cariandas usque Windes' et liberandas custodibus lardarii regis contra festum predictum, quod rex celebrare proponit ibidem, sicut rex ei precepit. Rex enim mandavit Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod ipsum dictas damas in forestis predictis capere permittat. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Novembris.

Pro Alexandro de Hamden', vicecomite Buk'.Cum Laurencius de Scaccario, frater Rogeri de Scaccario, nuper interfectus esset a quibusdam malefactoribus extra Wuxebrig' et corpus suum ibidem pro defectu coronatoris per duos dies inhumatum jacuisset, Alexander de Hamden' vicecomes regis Bukingham' corpus ipsius Laurencii sine visu coronatoris regis de comitatu suo sepiliri fecit per preceptum regis. Et mandatum est justiciariis regis proximo itineraturis in comitatu Buk' quod eundem vicecomitem occasione predicta non occasionent aut in aliquo gravent. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Novembris. Per ipsum regem.

De quercubis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Pember' faciat habere Bartholomeo de Jetingden', vadleto regine regis, quinque quercus de dono regis. Teste etc.

De damis datis.Mandatum est eidem quod in foresta de Wittlewode faciat habere Petro de Anesy duas damas de dono regis. Teste. Per ipsum regem.

Pro Ricardo de Grey.Cum rex in ultimo parleamento regis Oxonie anno etc. xlij. de consilio procerum qui sunt de consilio regis tunc ibidem existentium commisisset Ricardo de Grey castrum regis Dovor' cum pertinenciis et camerariam de Sandwico custodienda, ac idem Ricardus castrum illud et camerariam custodierit usque ad festum Nativitatis Beate Marie anno etc. xl. tercio in quo quidem festo idem Ricardus in presencia procerum qui sunt de consilio regis regi castrum predictum et camerariam predictam cum pertinenciis reddidit et de custodia illa regi compotum persolvit; rex de consilio eorundem procerum prefatum Ricardum de omnibus wardis, compotis, ratiociniis et omnibus aliis ad custodiam predictorum castri et camerarie pertinentibus rex (fn. 1) de toto tempore predicto penitus quietum clamat. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum Ricardum de predictis wardis, ratiociniis, compotis et omnibus aliis ad custodiam predictorum castri et camerarie pertinentibus de toto tempore predicto quietum esse faciant. Teste rege ut etc.

De bremis datis.Mandatum est ballivo de Feckenham quod in vivario regis de Fekenham faciat habere Rogero de Mortuo Mari triginta matrices bremas ad quedam servatoria sua instauranda de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Willelmus le Jovene de Weston', Adam le Prikyere, Galfridus le Chyld, Willelmus Seman, Robertus Attetounesende, Johannes filius Hugonis, Stephanus filius Galfridi le Sederer, Johannes filius Johannes de Kinth, Martinus Hur, Ricardus Achelard, Walterus Coleman, Johannes Andreu, Ricardus Charles, Johannes Tythingham, detenti in prisona regis Wintonie pro morte Willelmi de Hynewud' unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Suthampt' quod ponantur per ballium. Teste etc.

De vinis capiendis ad opus regis et cariandis usque Westmonasterium et Windes'.Mandatum est Petro de Gisorc', camerario regis London', quod de primis vinis que usque London' venire contigerit capiat ad opus regis cccta dolia vini et ea per sacramentum proborum et legalium hominum appreciari faciat, et ea liberet vicecomitibus London' carianda ex eis usque Westmonasterium ccta dolia et usque Windes' centum dolia ponenda in celariis locorum illorum sicut rex eis injunxit. Teste etc.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in bosco de Derleye, qui est infra forestam de Cette, faciat habere Johanne de Sancto Valerico sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste etc.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod Roberto de Twenge, militi regis, faciant habere robas suas sicut uni senescallorum regis quamdiu fuerit in servicio regis. Teste etc. Per ipsum regem.

[m. 23.]

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Radulfo de Heiles quondam servienti regis unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

Pro hominibus de Dunwico.Cum rex anno etc. tricesimo quinto perdonaverit probis hominibus regis de Dunwico sexaginta et sexdecim libras, octo solidos et quatuor denarios quos regi debebant de finibus et amerciamentis factis in ultimo itinere justiciariorum regis in partibus de Dunwico et coram inquisitoribus regis ibidem, ita quod per visum vicecomitis Suff' tunc existentis et per visum abbatis de Leyston' ponerent denarios illos et alios de communitate sua in reparacione portus sui ad quandam incisionem faciendam pro melioracione portus ejusdem, ac rex per inquisicionem quam nuper fieri fecit per vicecomitem Suff' et abbatem de Leyston' acceperit quod homines predicti de Dunwico posuerunt denarios predictos in reparacione portus predicti et in incisione predicta facienda, mandatum est baronibus de scaccario quod eosdem homines de Dunwico de predictis sexaginta et sexdecim libris octo solidos et quatuor denarios, quos ab eis exigunt per summonicionem scaccarii regis, quietos esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Novembris.

De damis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Dene faciat habere uxori Roberti Waler' quatuor damas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Novembris.

De dolio vini dato.Mandatum est Petro de Gisorc', camerario regis London', quod preter trescenta dolia vini que rex nuper ab eo ad opus regis capi precepit, habere faciat fratri Augustino Laodecensi episcopo unum dolium boni vini de dono regis. Teste etc.

De roba data.Quia Robertus filius Elie de Hasting' diu regi est obsequitus et occasione servicii regis non modicas jacturas sustinuit, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod eidem Roberto faciant habere unam robam sibi convenientem de dono regis. Teste etc.

Pro Edwardo filio regis.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie regis quod ultimo, quando rex dominica sua per Angliam talliari fecit, quondam Willelmus de Fortibus comes Albemarle habuit breve regis de habendo racionabili talliagio suo de tenentibus suis in maneriis suis que aliquando fuerunt dominica regis, mandatum est vicecomiti Kancie quod Edwardo filio regis, cui rex contulit custodiam terrarum et heredis predicti comitis, faciat habere racionabile talliagium de tenentibus ipsius heredis in manerio de Derteford, si manerium illud fuerit antiquum dominicum regis et hucusque talliari consueverit; quia rex dominica sua ad presens fecit talliari. Teste etc.

Pro Willelmo de Valencia.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie regis quod alias, quando rex dominica sua per Angliam talliari fecit, Willelmus de Valencia frater regis habuit breve regis de habendo racionabili talliagio suo de tenentibus suis in maneriis suis que aliquando fuerunt antiqua dominica regis, mandatum est vicecomiti Not' quod eidem Willelmo de tenentibus suis in manerio de Dunham quod aliquando fuit antiquum dominicum regis racionabile talliagium habere faciat si hucusque talliari consueverit; quia rex dominica sua ad presens fecit talliari. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Novembris.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norhumbr' pro eodem Willelmo de maneriis de Corebrig' et Torkelawe.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Hertford' pro Willelmo de Valencia de burgo de Hertford' cum pertinenciis.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Oxon' pro eodem Willelmo de manerio de Bampton'.

Pro Roberto de Tweng'.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Roberto de Tweng' robas suas sicut uni senescallorum regis quamdiu fuerit in servicio regis. Teste rege apud Westmonasterium ut supra. Per ipsum regem et consilium.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciat habere uxori Radulfi de Gorg' unam robam hac vice de dono regis. Teste etc. Per ipsum regem.

Footnotes

  • 1. rex interlineated.