BHO

Close Rolls, December 1260

Pages 308-326

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, December 1260

Pro abbate de Abbindon'.Rex de sexaginta libris, que regi restant reddende de fine centum librarum quem abbas de Abindon' nuper fecit cum rege pro ultimo exercitu regis Wallie et que ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii predicti, dedit ei respectum usque ad vigiliam Purificationis Beate Marie proxima futuram. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predicto abbati respectum illum habere faciant. Teste rege apud Westmonasterium primo die Decembris.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Galtres faciat habere Willelmo de Stanigreve quatuor quercus de dono regis. Teste.

De damis datis.Mandatum est eidem Thome quod faciat habere Mathie Bezill' in foresta de Braden' quatuor damas de dono regis. Teste etc.

Pro Willelmo de Berkeleye.Quia rex talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Devonie quod Willelmo de Berkeleye faciat habere racionabile talliagium suum de tenentibus suis in manerio suo de Brampton', si aliquando fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum regis regum Anglie et hucusque talliari consueverit quando rex dominica sua fecit talliari. Teste rege apud Windes' primo die Decembris.

Pro Isabella de Croun sorore regis.Quia testificatum est coram rege quod, cum dilecta soror regis Isabella de Croun commisisset Ademaro tunc Wintoniensi electo, fratri regis, manerium suum de Hammes custodiendum ad opus ipsius sororis regis, idem manerium post recessum ipsius electi ab Anglia captum fuit in manum regis una cum episcopatu Wintoniensi et adhuc est in manu regis eadem occasione, mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod eidem sorori regis dictum manerium cum pertinenciis sine dilacione restituat tenendum sicut ante capcionem ejusdem in manum regis tenere consuevit, salvis regi bladis, instauro et aliis catallis in dicto manerio existentibus. Teste etc. Per regem et consilium.

Pro Johanne de Haya.Rex dedit respectum Johanni de Haya usque ad parleamentum regis post festum Purificationis beate Marie proximo futurum de viginti et tribus libris, quatuordecim solidis et octo denariis, quos recepit de Judaismo regis Winton' per summoniciones scaccarii regis judeorum inde factas. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod eundem Johannem dictum respectum habere permittant. Teste rege apud Westmonasterium primo die Decembris. Per consilium.

Wallia. Littera directa Lewelino.Rex Lewelino filio Griffini salutem. Cum dies captus sit inter nos et vos in instanti crastino Sancti Hillarii ad vadum de Muntgomery ut dictatores treugarum inter nos et vos captarum dictis die et loco conveniant pro reformacione treugarum illarum, mittimus dilectos et fideles nostros Rogerum de Mortuo Mari et Jacobum de Aldithel' ad perficiendum et complendum pro parte nostra dictum et consideracionem predictorum dictatorum, et eciam ad districciones faciendas super observandis et complendis hiis que predicti dictatores nostri pro parte nostra duxerint statuendum. Damus eciam eisdem Rogero et Jacobo potestatem quod, si aliquis dictatorum illorum decesserit vel illuc venire nequiverit, alium loco absentis substituere valeant prout fuerit oportunum. Qua propter dictatores pro parte vestra deputatos ad predictos diem et locum venire faciatis et ibidem personaliter intersitis vel aliquem seu aliquos pro parte vestra mittatis qui potestatem habeant perficiendi et complendi dictum seu decretum eorundem dictatorum prout in forma treugarum illarum fuerit faciendum. Teste rege apud Westmonasterium primo die Decembris.

Littere directe dictatoribus.Rex Johanni de Lingayn salutem. Cum dies captus sit inter nos et Lewelinum filium Griffini in instanti crastino Sancti Hillarii ad vadum de Muntgomery ut dictatores treugarum inter nos et ipsum Lewelinum captarum dictis die et loco conveniant pro reformacione treugarum illarum, mittimus dilectos et fideles nostros Rogerum de Mortuo Mari et Jacobum de Aldithel' ad perficiendum et complendum pro parte nostra dictum et consideracionem predictorum dictatorum et eciam ad districciones faciendas super observandis et complendis hiis que predicti dictatores nostri pro parte nostra duxerint statuendum. Et cum vos sitis unus dictatorum illorum, vobis mandamus quod sicut nos et indempnitatem nostram diligitis modis omnibus una cum aliis dictatoribus, sociis vestris, quibus hoc idem mandavimus, dictis die et loco conveniatis in occursum predictorum Rogeri et Jacobi facturi in premissis quod secundum formam treugarum illarum fuerit faciendum. Mandavimus enim vicecomiti nostro Hereford' quod vobis habere faciat quinquaginta solidos ad expensas vestras. Teste ut supra.

Consimiles litteras habent Adam de Brunton, Hoellus filius Maddoc', Philippus le Bret, Hoellus filius Meuric et Thomas de Rossehal'. Et predicti dictatores habent super hoc litteras patentes pro parte regis ad emendas adjudicandas super interceptcionibus predictis prout in forma treugarum illarum fuerit faciendum.

Littera patens directa Rogero de M.M. et J. de Aldithel'. Rex omnibus etc. salutem. Cum dies captus sit inter nos et L. filium Griffini in instanti crastino Sancti Hillarii ad vadum de Muntgomery ut dictatores treugarum inter nos et ipsum L. captarum dictis die et loco conveniant pro reformacione treugarum illarum, mittimus ad partes illas dilectos et fideles nostros Rogerum de Mortuo Mari et Jacobum de Aldithel', quibus plenam dedimus potestatem perficiendi et complendi pro parte nostra dictum et consideracionem predictorum dictatorum et eciam districciones faciendi super observandis et complendis hiis que predicti dictatores pro parte nostra duxerint statuenda. Damus eciam eisdem Rogero et Jacobo potestatem quod si aliquis dictatorum illorum decesserit, vel illuc venire nequiverit, alium loco absentis substituere valeant prout in forma treugarum illarum viderint expedire, ratum et firmum habituri quicquid predicti R. et J. in premissis pro parte nostra duxerint faciendum. In cujus etc. Teste etc.

De damis et laia capiendis ad opus regis.Rex mittit Johannem de Somers', pincernam regis, ad capiendum ad opus regis quatuordecim damas in foresta regis de Havering' et unam laiam in parco regis ejusdem loci, mandans Ricardo de Munfichet, forestario foreste Essex', quod ipsum Johannem dictas feras ibidem ad opus regis capere permittat. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Decembris.

Pro R. de Clare, comite Glouc'.Quia testificatum est coram rege et consilio regis quod Ricardus de Clare, comes Glouc' et Hertford', nullum habuit tenementum in comitatu Cantebrig' eo tempore quo S. Norwicensis episcopus et socii sui justiciarii regis ultimo itineraverunt in comitatu predicto propter quod ad comunem summonicionem regis coram ipsis comparere debebat, mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum comitem de viginti libris ad quas amerciatus fuit coram justiciariis predictis in itinere illo per comunem summonicionem quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Decembris.

De panno ad opus pauperum distribuendo pro rege et regina. Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Johanni capellano, elemosinario regis, pannum ad centum et quinquaginta tunicas ad opus pauperum ad mandatum regis et regine regis. Et pannum ad viginti et unam tunica ad opus pauperum ad mandatum liberorum regis inde faciendas contra instans festum Natalis Domini prout moris est. Et pannum illum venire faciant cum garderoba regis usque Windes', ita quod sit ibi quarto die ante festum predictum. Et hoc nullatenus omittant. Teste etc.

Pro executoribus testamentorum Ricardi de Bed' et Reginaldi fratris sui.Mandatum est baronibus de scaccario quod sine dilacione districcionem fieri faciant ad reddendum executoribus testamentorum Ricardi de Bed' et Reginaldi fratris sui debita que eis debebantur, que quidem debita clara sunt. Et omnes illos qui eisdem tenebantur in aliis debitis que clara non sunt, venire faciant coram eis in octabis Sancti Hillarii ad respondendum eisdem executoribus de debitis predictis. Teste ut supra. Et pro isto brevi solverunt dimidiam marcam auri in garderoba regis et quieti sunt.

De ponendo per ballium.Galfridus le Bulur et Eda uxor ejus, Henricus le Bulur, Johannes del Hul, Emma Eche et Agneta de Lessingham, detenti in prisona regis de Norwic' pro morte cujusdam ignoti unde rettatus est (sic), habet breve vicecomiti Norff' quod ponatur (sic) per ballium. Teste.

[m. 22.]

De sotularibus ad elemosinam regis.Cum rex nuper concesserit Johanni de Norhampt' trescentas et quindecim libras percipiendas de firma civitatis regis London' de terminis Pasche et Sancti Michaelis anni etc. quadragesimi quinti in partem solucionis debitorum que rex ei debebat, et rex consueverit precipere vicecomitibus suis London' quod de eadem firma habere facerent elemosinario regis centum et quinquaginta paria sotularium ad opus pauperum contra festum Natalis Domini, mandatum est abbati de Burgo Sancti Petri thesaurarii regis quod contra instans festum Natalis Domini emi faciat centum et quinquaginta paria sotularium, ita quod unumquodque par unius medietatis sit precii quinque denariorum et unumquodque par alterius medietatis sit precii quatuor denariorum et oboli. Et sotulares illos mitti faciat apud Windes' quarto die ante festum predictum, liberandos Johanni capellano elemosinario regis ad elemosinam regis inde faciendam. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, breve regis de Liberate ei inde habere faciet. Teste.

Pro Ricardo de Cugho.Cum Ricardus de Cugho nuper per Thomam Gresley, justiciarium foreste regis citra Trentam, captus sit (fn. 1) in parco regis Norhampt' pro transgressione in eodem parco per ipsum Ricardum facta ut dicitur in prisona regis Norhampt' detinetur, rex quorundam magnatum suorum interventu concessit de gracia regis speciali quod, si idem Ricardus invenerit predicto Thome sufficientes plegios ad respondendum de transgressione predicta coram justiciariis regis proximo itineraturis ad placita foreste in comitatu Norhampt', tunc ipsum in forma predicta deliberari faciat. Teste etc. Per consilium.

De hominibus eligendis ad vina regis apprecianda. Mandatum est majori et civibus London' quod sine dilacione eligi faciant duodecim probos et legales homines, tam tabernarios vinorum quam alios, de civitate predicta coram rege et camerario regis London' corporale prestent sacramentum quod vina capienda ad opus regis in eadem civitate per camerarium predictum fideliter appreciabunt quotiens necesse fuerit et a prefato camerario regis fuerint requisiti, proviso quod nullus predictorum duodecim sit vinitarius qui pro vinis mittat in Wasconiam vel alibi in partibus transmarinis. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Decembris.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Ricardo de Hereford', clerico scaccarii regis, unam bonam robam cum furura competenti de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Decembris. Per regem.

De robis datis justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis. Mandatum est eisdem quod de garderoba regis faciant habere Rogero de Scaccario, Simoni Passelewe, et Willelmo de Hasilbech' justiciariis regis ad custodiam Judeorum assignatis robas suas quamdiu fuerint in officio predicto sicut alii justiciarii regis Judeorum percipere consueverunt. Teste ut supra. Per regem et consilium.

De roba data.Mandatum est eisdem quod de garderoba regis faciant habere Johanni Blundel', custodi rotulorum et brevium regis ad Bancum, robas suas sicut eas habere consuevit quamdiu fuerit in officio predicto. Teste ut supra. Per justiciarium.

De roboribus datis.Mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi foreste regis de Windes', quod in eadem foresta faciat habere Nicholao de Burd', clerico capelle regis, duo robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Windes' vij. die Decembris. Per ipsum regem.

De damis datis.Mandatum est Ade de Peryton', forestario foreste de Bradene, quod in predicta foresta faciat habere Galfrido de Langel' tres damas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Decembris.

De turribulis.Mandatum est Willelmo de Glouc', custodii cambii regis, quod de exitibus ejusdem cambii fieri faciat duo turribula argentea, videlicet quodlibet turribulum ponderis duarum marcarum, de quibus rex unum poni faciet in capella regis de Windes', et reliquum in capella Edmundi filii regis. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, illud sibi allocari faciet. Teste rege apud Windes' viij. die Decembris.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Laurencio de London', capellano ministranti in capella castri regis de Windes', unam robam sicut uni capellanorum regis ejusdem capelle. Teste ut supra.

De roboribus datis.Mandatum est custodi foreste de Rading' quod in predicta foresta regis faciat habere A. episcopo Laodecensi tria robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De porcis ad lardarium regis.Mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi episcipatus Wintoniensis, quod de exitibus predicti episcopatus cum omni festinacione venire faciat usque Windes' ducentos porcos ad lardarium regis inde faciendum contra instans festum Natalis Domini, quod rex celebraturus est ibidem, et usque Westmonasterium trescentos porcos ad lardarium regis inde faciendum contra instans festum Sancti Edwardi, quod rex celebraturus est ibidem, sicut per Hugonem le Despenser, justiciarium regis, et abbatem de Burgo Sancti Petri, thesaurarium regis, nuper fuit provisum et predicto Nicholao injunctum. Et quod significet regi quo die et ubi rex mittere possit in occursum porcorum predictorum ad eos conducendos ad loca predicta. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, illud sibi allocari faciet. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est custodi parci de Guldeford' quod in eodem parco regis faciat habere Willelmo de Percy, fratri Ingrami de Percy, studenti Parisius, sex damas de dono regis. Teste ut supra.

De novo milite faciendo.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod Radulfo de Lyveroun, quem rex ad instanciam Isabelle uxoris Ingrami de Fenes cingulo milicie decoraturus est in instanti festo Natalis Domini, habere faciant de garderoba regis id quod ad miliciam suam pertinet, sicut aliis novis militibus inveniri consuevit. Teste ut supra.

De uno jocali faciendo et offerendo Beato Edwardo.Mandatum est abbati de Burgo Sancti Petri, thesaurario regis, et Edwardo de Westmonasterio quod sine dilacione fieri faciant unum pulcrum jocale precii quindecim vel viginti marcarum ad offerendum Beato Edwardo die Circumcisionis Domini, et alter eorum jocale illud pro rege offerat apud Westmonasterium die predicto. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerint, rex breve suum de Liberate eis inde habere faciet. Teste ut supra.

De pane contra festum Natalis Domini.Mandatum est ballivis de Kingiston' quod in villa de Kingiston' fieri faciant quadraginta solidatas boni et pulcri panis, videlicet quatuor panes ad denarium, ad opus regis contra instans festum Natalis Domini, et panem illum cariari faciant usque Windes', ita quod rex panem illum habeat ibidem per tres dies ante festum predictum. Et hoc, sicut indempnitatem suam diligunt, non omittant. Et custum panis et cariagii illius rex eis statim reddi faciet. Teste rege apud Windes' viij. die Decembris.
Eodem mode mandatum est ballivis de Stanes de quadraginta solidatis boni et pulcri panis.
Eodem modo mandatum est ballivis de Reding' de centum solidatis boni etc.
Eodem modo mandatum est ballivis de Woxebrig' de xl. solidatis boni etc.
Eodem modo mandatum est ballivis de Amundisham de xl. solidatis boni etc.
Eodem modo mandatum est ballivis de Wicumbe de xl. solidatis boni etc.
Eodem modo mandatum est ballivis de Guldeford' de xl. solidatis boni etc.
Eodem modo mandatum est ballivis de Sancto Albano de centum solidatis boni etc.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Simoni Romano, familiari pape ad regem ex parte pape distinato, unam robam sibi convenientem de dono regis. Teste rege apud Windes' viij. die Decembris. Per regem et consilium.

De quercubus datis.Mandatum est custodi foreste de Pamber quod de quercubus dudum prostratis ad operaciones regis de Freitmantell' faciat habere Nicholao de Yatindon' sex quercus de dono regis. Teste rege apud Rading' ix. die Decembris.

Pro abbate et conventu Sancte Marie Ebor'.Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem regis Ebor' et coronatores regis ejusdem comitatus in pleno comitatu illo fieri fecit, quod non est ad nocumentum civitatis regis Ebor' concedere abbati et conventui Sancte Marie Ebor' quod ipsi construere possint infra abbaciam suam quendum murum de petra usque ad infirmariam hospitalis Sancti Leonardi Ebor', rex eisdem abbati et conventui concessit quod dictum murum de petra construere possint infra abbaciam suam usque ad infirmariam predictam prout viderint sibi magis expedire. Et quod murum illum sic constructum teneant in perpetuum. Et mandatum est majori et ballivis regis Ebor' quod eosdem abbatem et conventum predictum murum construere permittant sicut predictum est, nullum eis in hac parte impedimentum aut gravamen inferentes. Teste rege apud Rading' ix. die Decembris.

Pro Waltero Scoto.Rex intuitu obsequie quod Walterus Scotus regi impendit concessit ei illum denarium diurnum quem Willelmus de Bynetre nuper defunctus percepit per manum vicecomitis regis Hereford' de elemosina regis constituta, percipiendum eidem Waltero tota vita sua ad sustentacionem suam eodem modo quo predictus Willelmus illum percipere consuevit. Et mandatum est baronibus de scaccario quod eidem Waltero predictum denarium habere faciant quoad vixerit, sicut predictum est. Teste rege apud Walinford' x. die Decembris.

De bremis datis.Mandatum est custodi vivarii de Clyve quod in predicto vivario regis faciat habere Petro de Nevill' sex bremas de dono regis. Teste etc.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Marmoduco de Tweng' et socio suo duas robas sicut aliis militibus regis banericiis, et Ricardo de Tweng' fratri predicti Marmoduci unam robam sicut uni de militibus regis, de dono regis. Teste rege apud Wodestok' xiij. die Decembris. Per ipsum regem.

De denariis mittendis ad regem.Rex miratur quamplurimum quod, cum Thoma de Kenros regi nuper per litteras suas significaveritquod ad regem ubicunque fuisset venire faceret mille marcas in festo Beati Nicholai proximo preterito quas levavit ad opus regis de predicto episcopatu, et eas ad regem non adhuc transmiserit; mandatum est custodi episcopatus Dunelmensis quod ad regem ubicunque fuerit predictas mille marcas una cum aliis perceptis de exitibus predicti episcopatus ac de instauro regis ibidem vendito sine dilacione venire faciat liberandas in garderoba regis. Et hoc, sicut regem et honorem regis necnon et indempnitatem suam diligit, non omittat. Et, cum rex sciverit quantum ibidem liberaverit, rex breve suum de Allocate ei inde fieri faciet. Teste rege apud Wodestok' xv. die Decembris.

Pro executoribus Emme Wasthuse.Mandatum est Willelmo le Latymer, escaetori regis ultra Trentam, quod accepta securitate ab executoribus testamenti Emme de Wasthose nuper defuncte de debitis regi reddendis, si que ipsa regi debuit die quo obiit, eosdem executores de bonis et catallis dicte defuncte liberam adminstracionem habere permittat ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste rege apud Wodestok' xiiij. die Decembris.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Windes' faciat habere Martino filio Petri, servienti regis ad arma, quatuor quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere magistro Henrico versificatori unam robam sicut eam habere consuevit. Teste ut supra.

[m. 21.]

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Ade de Greynvill' unam robam hac vice de dono regis sicut alias habere consuevit. Teste rege apud Wodestok' xv. die Decembris. Per ipsum regem.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere uxori Elie de Roffa, marescalli equorum nostrorum, unam robam sicut eam habere consuevit, de dono regis. Teste rege apud Wodestok' xv. die Decembris.
Mandatum est eisdem quod faciant habere Petro de Chauvent se altero robas suas de instanti termino Natalis Domini sicut aliis annis habere consuevit. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod faciat habere fratribus de Monte Carmeli commorantibus apud Oxoniam quatuor quercus aptas ad maeremium ad fabricam ecclesie sue, ubi ad minus nocumentum foreste predicte et ad majus commodum ipsorum fratrum capi poterunt, de dono regis. Teste ut supra.

De pelluris contra festum Natalis domini.Quia rex per dilectum clericum suum Albricum de Fiscamp' et Ricardum de Ewell' emptorem garderobe regis rex intellexit quod rex non habet pelluram in garderoba regis ad faciendum liberacionem regis contra instans festum Natalis Domini ad opus regis et regine regis et liberorum regis vel familiarium regis, mandatum est abbati de Burgo Sancti Petri, thesaurario regis, quod pelluram quantum necesse fuerit ad liberacionem predictam de qua predictus Ricardus regi providerit sine dilacione acquietet de thesauro regis. Et, si forte pecuniam ad hoc promptam non habeat, manucapiat pro rege versus mercatores pellure predicte de custo ejusdem pellure eis reddendo ad festum Sancti Hillarii proximo futurum. Et, cum rex sciverit custum illud, rex breve suum de liberate ei inde habere faciet. Teste rege apud Wodestok' xiiijto. die Decembris.

De robis datis.Quia rex retinuit dilectos et fideles suos Philippum Basset, Jacobum de Alditheleg', Rogerum de Mortuo Mari, Hugonem le Bygod et Hugonem le Despenser de familia regis, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod eisdem fidelibus regis habere faciant de garderoba regis robas suas de instanti termino Natalis Domini, videlicet cuilibet eorum se tercio, sicut hujusmodi magnates alias percipere consueverunt de garderoba predicta. Teste ut supra.
Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Johanni de Wyham, capellano regis, unam robam integram cum pellura competenti, qualem habet Henricus de Sar', capellanus regis, de dono regis. Teste rege apud Wodestok' xvj. die Decembris.
Mandatum est eisdem quod faciant habere Gaylardo de Solers se tercio robas suas contra instans festum Natalis Domini sicut aliis annis habere consuevit. Teste ut supra.

Pro Aymone Turumberd'.Rex remisit Aymoni Thurbert, constabulario regis de Windes', tria dolia vini que idem Aymo cepit anno preterito dum rex fuit extra regnum de vinis regis existentibus in castro predicto ad expensas suas in castro predicto. Et mandatum est custodibus vinorum apud Windes' quod eundem Aymonem de predictis tribus doliis vini quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro Johanne de Colishill'.Cum rex anno preterito dedit in mandatis Rogero le Flemming', captori vinorum regis apud Suthampt', quod de primis vinis que capturus esset ad opus regis ibidem habere faceret Johanni de Coleshill', burgensi regis Oxonie, unum dolium vini pro uno dolio vini quod Willelmus de Aete et alii pincerne nostri ab eo ceperunt ad opus regis in nundinis Sancti Egidii Winton' contra adventum regis ibidem, et idem Johannes nondum habuerit predictum dolium vini, ut rex accepit, mandatum est Johanni de Swyneford', captori vinorum suorum, quod, nisi predictus Johannes illud dolium vini habuerit, eidem Johanni de vinis regis que sunt in custodia sua dictum dolium vini habere faciat sicut predictum est. Teste ut supra.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Galfrido Gacelyn se altero robas suas de instanti termino Natalis Domini sicut aliis annis habere consuevit. Teste ut supra.

Pro Aymone Turumberd'.Rex perdonavit Aymoni Turumberd', constabulario castri de Windes' decem libras, quas recepit ad scaccarium predictum de quinquaginta marcis quas rex in ultima transfretacione sua versus partes transmarinas liberari precepit Albino de Tegula et Ade Paste de Windes' ad centum quarteria frumenti inde emenda et liberanda predicto Aymoni ad castrum predictum inde muniendum, et quas idem Aymo non posuit in municione castri predicti ut dicitur. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum Aymonem de predictis decem libris quietum esse faciant. Teste etc.

De damis datis.Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in eadem foresta faciat habere uxori Johannis de Brumore, vadleti Edmundi filii regis, tres damas de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod permittat Aymonem Turumberd' prosternere duas quercus in bosco abbatis de Abindon' de Bisel', qui est infra metas foreste regis de Windes', quas predictus abbas ei dedit in bosco predicto et eas cariari quo voluerit sine impedimento et occasione chyminagii. Teste ut supra. (Cancelled) vacat, quia non habuit.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere magistro operacionum ecclesie Westmonasterii unam robam sibi convenientem hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Shothover faciat habere fratri Johanni de Oxonia, monacho de Abindon,' tres quercus ad maeremium cum escaetis suis ad reparacionem domorum manerii de Cuddesdon', quod est in custodia sua, de dono regis. Teste rege apud Wodestok' xx. die Decembris.

De damis datis.Rex dedit Cristiane uxori Thome Gresley, justiciarii foreste citra Trentam, sex damas in balliva sua in comitatu Norhampt'. Et mandatum est predicto justiciario quod dictas damas ad opus dicte consortis sue in balliva predicta ubi magis viderit expedire capiat. Teste rege apud Wodestok' xx. die Decembris.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod de garderoba regis faciant habere dilecto et fideli regis Simoni de Geynvill' se altero robas suas de instanti termino Natalis Domini sicut uni banericiorum regis. Et Eymoni Chaunay unam robam sicut uni familiarium militum regis. Et Baldewino de Villa unam robam qualem Engeramus de Percy vel Imbertus de Muntferaunt percipit hac vice de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem quod faciant habere Edwardo de Westmonasterio et Rogero de la Lye robas suas de instanti termino Natalis Domini sicut prius habere consueverunt de dono regis. Teste ut supra.

Pro Thoma le Parker de Wodestok'.Quia testificatum est coram rege per Johannem de Colecestr', capellanum et elemosinarium regis, Johannem le Povere, ballivum regis de Wodestok', et quosdam alios fideles regis quod dama illa de qua Thomas le Parker de Wodestok' rettatus est, extracta fuit a vivario regis de Wodestok' et postmodum per preceptum senescallorum regis liberata fuit elemosinarie regis, mandatum est justiciariis proximo itineraturis ad placita foreste in comitatu Oxonie quod eundem Thomam occasione capcionis dicte dame non occasionent aut aliquatenus gravent.
Quia testificatum est coram rege per Johannem de Colecestr' capellanum et elemosinarium regis, Johannem le Povere ballivum regis de Wodestok' et quosdam alios fideles regis quod dama illa, de qua Thomas le Parker de Wodestok' rettatus est, extracta fuit a vivario regis de Wodestok' et postmodum per preceptum senescallorum regis liberata fuit elemosinarie regis, rex perdonavit eidem Thome viginti solidos per quos finem fecit cum rege pro replegiacione sua usque ad proximam itineracionem justiciarorum regis ad placita foresta in comitatu Oxonie. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum Thomam de predictis viginti solidis quietum esse faciant. Teste etc.

Pro Alicia uxore Simonis Joelyn.Rex compaciens paupertati Alicie uxoris Simonis Joelyn, mandatum est vicecomiti Warr' quod, si ipsa invenerit tibi duodecim probos et legales homines de comitatu tuo qui ipsam manucapiant habendam coram justiciariis regis proximo itineraturis in comitatu predicto ad standum recto super crimine cujusdam furti sibi imposito, tunc ipsam per manucapcionem predictorum duodecim in pace esse permittat usque ad proximam itineracionem justiciariorum regis in comitatu supradicto. Et habeat ibi nomina illorum duodecim et hoc breve. Teste rege apud Wodestok' xxj. die Decembris.

De roboribus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Wichewode faciat habere Agnete Bauzan' quatuor robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Oxoniam xxij. die Decembris.

De roboribus datis.Mandatum est eidem quod faciat habere in foresta regis de Bernewode Fratribus Minoribus Oxonie sex robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem quod in foresta regis de Bernewode faciat habere Fratribus Predicatoribus Oxonie sex robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod de eadem garderoba faciant habere Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, robam suam de instanti termino Natalis Domini sicut alias habere consuevit. Teste etc.

De dolio vini dato.Mandatum est custodi vinorum regis apud Wodestok' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere Agnete Bauzan' unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Wichewode faciat habere abbatisse de Godistowe sex quercus ad maeremium et quatuor robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem Thome quod in foresta de Bernewode faciat habere abbati de Osneye duas quercus ad scindulas inde faciendas ad capellam infirmatorii sui inde cooperiendam de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est eidem Thome quod in foresta regis de Bernewode faciat habere magistro et fratribus hospitalis Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie quatuor quercus ad maeremium ad reparacionem domorum ejusdem hospitalis de dono regis. Teste rege apud Walingford xxiij. die Decembris.

Pro Ricardo de Norton' et Roberto filio Rose.Quia testificatum est coram rege per Johannem de Colecestr', capellanum et elemosinarium regis, Johannem le Povere, ballivum regis de Wodestok', et quosdam alios fideles regis quod dama illa de qua Ricardus de Norton' et Robertus filius Rose, homines regis de Wodestok', sunt rettati, extracta fuit a vivario regis de Wodestok', et postmodum per preceptum senescallorum regis liberata fuit in elemosinaria regis, mandatum est justiciariis proximo itineraturis ad placita foreste in comitatu Oxonie quod ipsos Ricardum et Robertum occasione capcionis dicte dame non occasionent aut gravent. Teste rege apud Walingford xxiij. die Decembris.

[m. 20.]

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere uxori Walteri de Burges unam robam sibi convenientem de dono regis. Teste rege apud Bistlisham xxiij. die Decembris.

De robis datis.Mandatum est eisdem quod faciant habere magistro Odoni carpentario regis unam robam de dono regis. Teste rege apud Windes' xxv. die Decembris.
Mandatum est eisdem quod faciant habere magistro Henrico fabro regis unam robam de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem quod faciant habere Jacomino stulto et instrioni regis unam robam sibi convenientem de dono regis. Teste etc.

De quercubus datis.Mandatum est custodi foreste de Windes' quod in foresta regis de Windes' faciat habere Mathie Bezyll' quatuor bonas quercus ad domos suas apud Clyfwar' construendas de dono regis. Teste rege apud Windes' xxv. die Decembris.

De bremis datis.Mandatum est Ricardo de Munfichet, custodi vivarii regis de Havering, quod in vivario predicto faciat habere H. Londoniensi episcopo xxx. matrices bremas de dono regis. Teste etc.

Pro H. Londoniensi episcopo.Mandatum est Ricardo de Munfichet, forestario foreste regis Essex', quod permittat H. Londoniensem episcopum libere et sine omni occasione cariare quo voluerit maeremium quod abbatissa de Cadamo, vel quicumque alii de balliva sua, ei dare voluerint infra metas totius foreste predicte nullum sibi impedimentum pro chemynagio vel alia occasione inferens aut a ballivis suis dicte foreste inferri permittens. Teste etc.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Panber' faciat habere A. (sic) regi Allemannie xxx. quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Gilberto de Preston' unam robam sibi convenientem de dono regis. Teste.

Pro Johanne de Berners.Rex ad instanciam Edwardi filii sui concessit Johanni de Berners quod de debitis que debet Cok' filio Aaron et Elie le Blund, Judeis London', et Jacobo filio Samuel', Judeo de Norwic', pro quibus tota terra ejusdem Johannis in Dunmawe est vadium Judeorum predictorum, reddat eisdem Judeis per annum triginta solidos, videlicet ad Pascha anno etc. xlv. quindecim solidos et ad festum Sancti Michaelis proximo sequens quindecim solidos et sic de anno in annum triginta solidos ad eosdem terminos donec predicta debita prefatis Judeis persolvantur. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod terminos illos ei habere et sic fieri et inrotulari faciant. Quandam vero cartam quam prefatus Johannes fecit predicto Cok' Judeo de pena xx. librarum annuarum eidem Cok' solvendarum, si idem Johannes terminos solucionis debitorum suorum non observaverit, et que est in archa regis Judeorum London', eidem Johanni sine dilacione restitui faciant, quia rex penam illam ad instanciam dicti filii sui eidem Johanni remisit. Teste rege apud Windes' xxviij. die Decembris. Per regem, comitem Glouc' et justiciarium.

De dolio vini dato.Mandatum est Petro de Gisorc', camerario regis London', quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere magistro Henrico versificatori unum dolium boni vini et delicati de dono regis. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis et cariandis.Rex mittit Hugonem Franciscum et Johannem le Naper, venatores regis, cum canibus regis ad capiendum ad opus regis in parco de Farnham et aliis parcis dicti episcopatus, exceptis parcis de Taunton', damas quot in eis ad presens capi poterunt sine destruccione eorundem parcorum. Mittit eciam Henricum de Candover' et Johannem Luvel', venatores regis, cum canibus regis ad capiendum ad opus regis in predictis parcis de Taunton' damas quot ad presens in eis capi poterunt sine destruccione eorundem parcorum. Et mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod ipsos venatores ad hoc admittat. Et omnes damas quas predicti venatores regis ceperint in parcis predictis saliri et ad regem cariari faciat, liberandas custodibus lardarii regis. Et rex custum salicionis et cariagii, cum illud sciverit, ei allocari faciet. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Robertus Belwe, Radulfus de Chalke et Galfridus le Mestre, detenti in prisona regis Sar' pro morte Willelmi de Warrewiksir' unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Wiltes' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro rege et Johanne Maunsell'. De ecclesia de Hoton'. Rex custodi episcopatus Dunelmensis salutem. Cum vacantibus archiepiscopatibus, episcopatibus, abbaciis et prioratibis in custodia nostra existentibus collaciones ecclesiarum durante custodia predicta vacantium ad nos ex antiqua consuetudine temporibus progenitorum nostrorum et nostro hactenus approbata pertinuerint, et nos nuper dilectum clericum nostrum J. Maunsell', thesaurarium Ebor', ad ecclesiam de Hoton' vacantem racione predicti episcopatus Dunelmensis vacantis et in manu nostra existentis presentaverimus, et frater Robertus nunc electus Dunelmensis et a loci metropolitano confirmatus, credens collacionem dicte ecclesie pretextu confirmacionis sue ante optentam a nobis restitucionem temporalium ad se devolvi, eam cuidam clerico suo contulerit in prejudicium nostri juris, propter quod restitucionem temporalium dicti episcopatus sibi faciendam suspendi fecimus, quousque nobis de injuria hujusmodi fuerit satisfactum, idem electus postmodum in presencia nostra constitutus recognovit ut decuit presentacionem dicte ecclesie occasione predicta ad dignitatem regiam pertinere, concedens insuper quod possessionem dicte ecclesie prefato Johanni faceret liberari. Nos igitur recognicionem et concessionem dicti electi acceptantes, ei restitucionem temporalium predictorum duximus concedendam. Quapropter vobis mandamus quod quamcitius vobis constiterit ipsum electum prefato Johanni vel procuratori suo possessionem dicte ecclesie restituisse ut predictum est, tunc secundum formam litterarum nostrarum patentium, quas sub sigillo cancellarii nostri vobis mittimus, eidem electo de episcopatu predicto cum pertinenciis plenam seisimam habere faciatis cum omnibus exitibus inde perceptis ad opus nostrum a vigilia Beati Nicholai jam transacti, et instaurum nostrum, si voluerit, pro racionabili precio dimittatis eidem. Teste me ipso apud Windes' xxvij. die Decembris.
Eandem recognicionem et concessionem fecit prefatus electus de prebenda de Acklaund, quam rex contulit Johanni de Wyham, capellano suo.

De bissis capiendis ad opus regis et cariandis.Rex mittit Ricardum de Candover' et Willelmum de Candover', venatores regis, cum canibus regis ad capiendum ad opus regis viginti bissas in parcis vel chaciis predicti episcopatus, ubi viderint magis expedire, per visum ballivorum predicti episcopatus sine destruccione eorundem parcorum et chaciarum. Et mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod ipsos venatores regis ad hoc admittat; et predictas bissas saliri et cariari faciat liberandas custodibus lardarii regis. Et, cum rex sciverit custum salicionis et cariagii illius, illud sibi allocari faciet. Teste etc. Per senescallum.

De utlagatis a regno regis.Mandatum est vicecomiti Suthampt' quod, si Petrus de Sancto Mario, utlagatus a regno regis, vel aliqui alii qui ejus negocia procurant inventi fuerint in balliva sua, corpora eorum faciat attachiari et salvo custodiri donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra. Per justiciarium.

De roboribus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Graveling' faciat habere Waltero de Burges tria robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Henrico Converso de London' unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De ponendo per ballium.Robertus filius Ricardi Weylot, Hugo Spriggi, Mauricius Thurkild, Philippus Clement, Humfridus Clement, Johannes Clement et Ricardus Buffet, detenti in prisona regis de Norwic' pro morte Rogeri de Corpesty et Roberti Toly unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Norff' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De robore dato.Mandatum est Thome Gresley justiciario foreste citra Trentam quod in foresta de Windes' faciat habere Laurencio de Westmonasterio, vicario de Windes', unum robur ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ricardo le Swytesmyth' et aliis de Wodestok'.Quia rex pro certo intellexit quod illa dama, quam Ricardus le Wytesmith', Jordanus filius Edithe, Thomas de Mynistre, Willelmus filius Ivonis, Walterus le Marescall' et Ricardus Holegeye ceperunt in vivario regis de Wodestok', data fuit Johanni de Colecestr' elemosinario regis, pro qua eciam iidem Ricardus, Jordanus, Thomas, Willelmus, Walterus et Ricardus attachiati sunt ut sint (fn. 2) coram justiciariis proximo itineraturis ad placitas foreste in comitatu Oxon', rex ad instanciam ipsius Johannis transgressionem predictam eisdem perdonavit. Et mandatum est predictis justiciariis quod ipsos inde quietos esse faciant. Teste ut supra.
Quia rex pro certo intellexit quod illa dama, quam Ricardus le Wytesmith', Jordanus filius Edithe, Thomas de Ministre, Willelmus filius Ivonis, Walterus le Marescall' et Ricardus Holegheye ceperunt in vivario regis de Wodestok', data fuit Johanni de Colecestr', elemosinario regis, pro qua eciam iidem Ricardus, Jordanus, Thomas, Willelmus, Walterus et Ricardus attachiati sunt ut sint coram justiciariis regis proximo itineraturis ad placita foreste in comitatu Oxon', et finem fecerunt singuli eorum per dimidiam marcam ut interim in prisona non existerent, rex ad instanciam dicti elemosinarii eisdem perdonavit tam finem predictum quam transgressionem capcionis dame predicte. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsos de fine predicto quietos esse faciant. Teste ut supra.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Philippo le Bret unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Wind' xxix. die Decembris.
Mandatum est eisdem quod Johanni Pollard faciant habere unam robam de dono regis.
Mandatum est eisdem quod Willelmo de Gardinis militi faciant habere unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De denariis levandis ad opus regis.Mandatum est iterato custodi episcopatus Dunolmensis quod omnes denarios quos de exitibus ejusdem episcopatus perquirere poterit cum omni festinacione mittat ad regem ad expensas suas; et hoc non omittat. Rex eciam vult quod exitus ejusdem episcopatus a vigilia Beati Nicholai proximo preterita, quando rex recepit fidelitatem electi Dunolmensis, sibi restituantur sicut rex dicto custodi nuper mandavit, salvis regi debitis que sibi debentur ibidem et aliis ad regem inde spectantibus ante vigiliam predictam. Teste ut supra.

De denariis ad expensas hospicii regis.Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod sine dilacione faciat habere Albrico de Fiscamp' et Petro de Wintonia, clericis et custodibus garderobe regis, centum marcas ubicunque eas perquirat ad expensas hospicii regis inde acquietandas, ita quod pecuniam illam habeant citra instans festum Circumcisionis Domini. Et rex breve suum de Liberate sibi inde fieri faciet. Teste ut supra. Per regem et justiciarium.

De damis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere R. Dunelmensi electo decem damas de dono regis. Teste ut supra.

De bremis datis.Mandatum est constabulario castri regis Eboraci quod in vivario regis de Fosse faciat habere R. Dunelmensi electo viginti bremas ad festum consecracionis sue de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Chete faciat habere Ricardo Lungespeye duas damas de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.Mandatum est custodi foreste de Windes' quod in eadem foresta faciat habere A. Laodecensi episcopo tria robora ad focum suum de dono regis, et ea cariari faciat usque Windes' liberanda ibidem servientibus ejusdem episcopi. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, id sibi allocari faciet. Teste.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod Simoni de Ofham, capellano regis, faciant habere unam robam integram de dono regis sicut eam retroactis temporibus habere consuevit. Teste.

De ponendo per ballium.Johannes Tokepayn et Johannes de Enesbir', detenti in prisona regis de Merleberg' pro morte Willelmi de Evewiksir' unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Wiltes' quod ponantur per ballium. Teste etc.

Hugo de Hillepul, Hugo et Adam filii ejus, detenti in prisona regis Lanc' pro morte Amabilie de Longeton unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Lanc' quod ponantur per ballium. Teste etc.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod Gerardo Belet, militi, faciant habere unam robam sicut uni de militibus regis de dono regis. Teste rege apud Windes' xxx. die Decembris.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe, quod faciant habere Herlewino le Normaund', Willelmo de Blauncpomer et Engelardo de Synagun, servientibus regis ad arma commorantibus in castro regis Windes', et Henrico attilliatori balistarum ejusdem castri robas de presenti termino Natalis Domini, videlicet unicuique eorum unam robam sibi convenientem hac vice de dono regis. Teste rege.

De quercubus datis.Rex ad instanciam M. regine Scocie filie sue dat Fratribus Minoribus de Notingham' decem quercus in bosco de Beskewod' infra forestam de Schyrewod' ad construendum inde dormitorium et capitulum suum. Et mandatum est Johanni de Eyvil', justiciario foreste ultra Trentam, quod quercus illas eisdem fratribus habere faciat. Teste ut supra.

Pro Waltero Faunt (fn. 3).Rex dedit et concessit Waltero Faunt, ministro coquine sue, officium scutellarie prioratus Sancti Swithuni Wintonie, spectans ad donacionem regis racione episcopatus Wintoniensis vacantis et in manu regis existentis, habendum et tenendum eidem Waltero quoad vixerit cum omnibus rebus libertatibus, consuetudinibus et aliis ad dictum officium spectantibus. Et mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi dicti episcopatus, quod eidem Waltero de predicto officio cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat sicut predictum est. Teste ut supra. Et habet inde litteras patentes per eadem verba directas omnibus etc.

Footnotes

  • 1. sit interlineated.
  • 2. MS. has sit.
  • 3. A hand is drawn in the margin pointing to this entry.