BHO

Close Rolls, January 1261

Pages 326-341

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, January 1261

1261.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Rogero de Hoveden', quondam balistario regis de Gannoc, unam robam sibi convenientem hac vice de dono regis. Teste rege apud Windes' primo die Januarii.
Mandatum est eisdem quod faciant habere Willelmo de la Rokel', qui pro rege exheredatus est, unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Windes' primo die Januarii.

De quercu data.Mandatum est custodi foreste de Windes' quod in parco regis de Windes' faciat habere Laurencio capellano regis de Windes' quandam quercum ad quendam batellum inde sibi faciendum de dono regis. Teste.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Stephano de Sylons' militi comitisse Provincie unam robam sicut uni de marescallis regis hac vice de dono regis. Teste.

De quercubus datis.Rex ad instanciam Edmundi filii sui dedit Henrico de Camera, vadleto predicti Edmundi, tres quercus ad maeremium. Et mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi foreste de Windes', quod in eadem foresta predictas quercus eidem Henrico habere faciat de dono regis. Teste rege apud Windes' ij. die Januarii.
Mandatum est Ricardo de Freitmantell' custodi foreste de Windes' quod in predicta foresta faciat habere Martino Sench' balistario regis quatuor bona robora de dono regis. Teste ut supra.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Johanni Pollard', janitori de Windes', et magistro Gilberto carpentario commoranti in castro de Windes' robas suas de instanti termino Natalis Domini sicut aliis annis habere consueverunt de dono regis. Teste ut supra.

De clausura parci de Windes'.Cum rex nuper per litteras suas mandaverit Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod clausuram omnium parcorum regis in balliva sua per visum et testimonium quatuor legalium hominum parcis illis propinquiorum reparari faceret ubi necesse esset; et rex custum ad hoc positum reddi faceret; ac clausura parci regis de Windes' per plura loca, sicut rex per Ricardum Freitmantell', custodem foreste de Windes' intellexit, indigeat reparacione ; mandatum est predicto Ricardo quod post instantem diem Sancti Hillarii defectus clausure parci illius emendari faciat ubi necesse fuerit. Et custum quod ad hoc posuerit, cum rex illud sciverit, sibi faciet allocari, nisi prefatus justiciarius custum illud acquitaverit. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere uxori Bartholomei le Bigod unam robam sibi convenientem hac vice de dono regis. Teste ut supra.

[m. 19.]

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Willelmo le Sauser, Rogero le Keu, Hugoni de Bradel', Willelmo le Weyte, Willelmo de Sancto Germano et Henrico de la Bere, quondam servientibus regis, sex robas videlicet unicuique eorum unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Januarii.

De ponendo per ballium.Henricus de Aldrid', detentus in prisona regis Norwici pro morte Philippi le Keu unde rettatus est, habet breve vicecomiti Norff' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Roberto Walerand'.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie regis quod rex per cartam suam dedit et concessit dilecto et fideli suo Roberto Walerand' totam terram de Retherfeud' quam Rogerus de Wyavill' tenuit de ballio regis ad vitam suam, habendam et tenendam eidem Roberto et heredibus suis de rege et heredibus regis cum talliagiis et omnibus aliis ad dictam terram pertinentibus, mandatum est baronibus de scaccario quod eundem Robertum et homines suos predicte terre de talliagio quod super eos per assessores talliagii regis est assessum quietos esse faciant, nullum talliagium ab eis occasione predicte terre decetero exigent. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Januarii.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod Johanni Marescallo, Roberto de Mendhom' et Willelmo de Vylers' quondam servientibus regis habere faciant tres robas, videlicet unicuique eorum unam robam, hac vice de dono regis. Teste ut supra. Per justiciarium.

Mandatum est Johanni de Swineford', emptori vinorum regis, quod de vinis regis que cepit ad opus regis faciat habere Nicholao de Sancto Mauro unum dolium boni vini de dono regis. Teste ut supra. Per regem. (Cancelled) Vacat quia per breve de Computabitur.

Pro Roberto de Otes mercatore London'.Rex concessit Roberto de Otes, mercatori London', quod vina sua propria que duci faciet usque London' citra Pascha proximo futurum habeat quieta de prisa regis excepta recta et antiqua prisa regis. Et mandatum est camerario et captori vinorum apud London' quod predictum Robertum quietanciam illam habere permittat. Teste ut supra.

De bissis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod faciat habere Philippo Marmyun duas bissas de dono regis. Teste ut supra.

Pro episcopo Laodecensi.Quia frater Augustinus Laodecensis episcopus propter infirmitatem suam multum indiget denariis, mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod de exitibus predicti episcopatus sine dilacione faciat habere eidem episcopo viginti et quinque marcas de termino Pasche proximo futuro de sexaginta marcis annuis quas rex ei concessit ad sustentacionem suam de dono regis, unde breve regis de Computabitur penes se habet. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Januarii. Per ipsum regem.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod Ivoni de Kendal', quondam servienti regis, faciant habere unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Valencia.Mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam faciunt per summonicionem scaccarii regis Willelmo de Valencia fratri regis de pluribus debitis tangentibus maneria sua de Hertford', Esenden', Beyford', Castrum Godrici, Merton', Colingburn' et Neuuenton' ponant in respectum usque in tres septimanas post instans festum Purificacionis Beate Marie. Et districciones, si que facte fuerint occasione predicta, interim relaxari faciant. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Januarii. Postea prorogatus fuit idem respectus per eadem verba que prius usque ad quindenam Pasche. Teste rege apud Turrim London' xxiiij. die Februarii.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Porecestr' faciat habere Galfrido de Cauz, persone ecclesie de Ringewode, quatuor bonas quercus aptas ad maeremium ad cumulum cancelli sui inde faciendum de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est eidem quod faciat habere Ade de Cestreton' duas damas in foresta de Wauberg' de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro abbate de Oseneye et priore Sancte Fretheswide Oxonie. Mandatum est ballivis Oxonie quod talliagium quod exigunt de abbate de Oseneye et priore Sancte Fretheswide Oxonie occasione domorum quas habent in eadem villa ponant in respectum usque ad octabas Sancti Hillarii proximo futuras. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Januarii.

De roba datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod uxori Imberti Pogeys senescalli regis faciant habere unam robam integram cum penula de bissis et competenti furura de dono regis. Teste.

De robis datis.Mandatum est eisdem quod Eduuardo le Verer, Radulfo le Naper, et Thome Buscel' faciant habere tres robas, videlicet unicuique eorum unam robam, hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De dolio vini dato.Mandatum est Petro de Gisorciis, camerario London', quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere Batholomeo le Bygod unum dolium vini de dono regis. Teste.

De lignis datis.Mandatum est custodi haye de Hereford' quod illa duodecim ligna, que in predicta haya diu est prostrata fuerunt ad opus regis et adhuc jacent ibidem ut rex accepit, habere faciat Roberto Walerand de dono regis. Teste ut supra.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Emerico de Sonevil' et duobus fratribus suis tres robas, videlicet unicuique eorum unam robam, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Alano de Kynthorp'.Quia rex accepit per inquisicionem, quam per Willelmum le Latymer, escaetorem suum ultra Trentam, fieri precepit, quod Alanus de Kynthorp' est propinquior heres Emme Wasthuse nuper defuncte et est plene etatis, mandatum est predicto Willelmo quod eidem Alano de terris et tenementis in Duffeld', de quibus dicta Emma fuit seisita in dominico suo ut de feodo die quo obiit et que predictum Alanum jure hereditario contingunt et que in manum regis cepit eo quod predicta Emma aliquando tenuit de rege in capite, plenam seisinam sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Januarii.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Rogero de Evesham unam robam sicut alii clerici de cancellaria regis percipiunt hac vice de dono regis. Teste ut supra.

Pro Waltero de Burges.Mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod de blado dicti episcopatus existente in custodia sua faciat habere Waltero de Burges decem quarteria boni frumenti de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De quercubus datis.Mandatum est custodi foreste sue de Wauberg' quod in eadem foresta faciat habere Johanni le Fraunceys sex quercus aptas ad maeremium ad sex postes inde faciendos ad quandam aulam inde construendam apud ecclesiam suam de Eton' cum escaetis suis ubi commodius ad opus suum et ad minus dampnum regis capi poterunt de dono regis. Teste rege apud Gudeford' xij. die Januarii.
Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in bosco regis de Ickishull' quod est in foresta regis de Bernewode faciat habere Engeramo de Fenes decem quercus aptas ad postes inde faciendos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Engeramo de Fenes.Mandatum est baronibus de scaccario quod omnes demandas que fiunt Engeramo de Fenes per summonicionem scaccarii regis de debitis Roberti de Gynes et aliorum ad opus regis ponant in respectum a quindena Pasche proxima futura usque in unum annum. Teste rege apud Guldeford xij. die Januarii.

Pro Imberto de Muntferaunt.Quia rex accepit per inquisicionem quam per Nicholaum de Haudlo, custodem episcopatus Wintoniensis, fieri precepit, quod Ademarus quondam electus Wintoniensis frater regis feoffatus fuit de terra de Bromhull' et Cove per Johannem de Insula et que nunc est in manu regis racione episcopatus Wintoniensis vacantis et in manu regis existentis, et quod idem electus neminem de predicta terra feoffavit, rex eandem terram, quantum ad regem pertinet, contulit Imberto de Munferaunt. Et mandatum est predicto custodi quod eidem Imberto de predicta terra plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De quercubus datis.Quia Lucas de Sutwik graviter vulneratus fuit in servicio regis circa capcionem quorundam malefactorum in comitatu Kancie, mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod eidem Luce in bosco predicti episcopatus de Hameldon' habere faciat quatuor quercus ad maeremium, ubi commodius ad opus suum et ad minus dampnum predicti bosci capi poterunt, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Isabella uxore Galfridi (sic) Gacelyn.Quia rex accepit per inquisicionem, quam a vicecomite Surr' fieri precepit, quod Isabella uxor Rogeri Gacelyn, cujus maritagium rex eidem Rogero contulit, et cujus hereditatem rex commisit Elys' uxori Galfridi de Casewyk', matri ejusdem Isabelle, custodiendam usque ad legitimam etatem predicte Isabelle, plene etatis est ut dicitur, mandatum est predicto vicecomiti quod de omnibus terris etc. eandem Isabellam contingentibus in balliva sua jure hereditario prefatis Rogero et Isabelle plenam seisinam habere faciat salva prefate Elys' racionabili dote sua de hereditate predicta. Teste ut supra.

Pro magistro et fratribus hospitalis Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie.Rex perdonavit magistro et fratribus hospitalis Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie centum et quatuordecim solidos ad quos nuper talliati fuerunt per Galfridum de Leukenor et Jacobum le Sawage, assessores talliagiorum regis in partibus illis, pro quibusdam redditibus et domibus quas habent infra villam Oxonie et extra. Et mandatum est majori et ballivis Oxonie quod ipsos inde quietos esse permittant. Et districcionem, si quam fieri fecerunt occasione predicta, eis relaxent. Teste etc.

De ponendo per ballium.Willelmus de Loges, detentus in prisona regis de Schyreburn' pro morte Johannis de Tuderlegh' unde rettatus est, habet breve vicecomiti Dors' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De cereis ponendis circa corpus Laodecensis episcopi defuncti. Mandatum est regine Anglie quod, cum Augustinus Laodecensis episcopus fuerit defunctus, quatuor cereos quemlibet ponderis sex librarum et alios parvos cereos usque ad xxx. fieri et poni faciat circa corpus ipsius defuncti. Rex autem mittit per latorem presentium unum pannum ad aurum ad cooperiendum corpus illud. Teste rege apud Guldeford' xiij. die Januarii.

De ponendo per ballium.Ricardus le Deveneys, detentus in prisona regis Wintonie pro morte Thome Chaumpeneys unde rettatus est, habet breve vicecomiti Suthampt' quod ponatur per ballium. Teste etc.

De compoto Nicholai de Haudlo ponendo in respectum.Quia rex constituit Nicholaum de Haudlo ad itinerandum in crastino Sancti Hillarii proximo futuro una cum Rogero de Somery et Nicholao de Turri ad omnia placita in comitatibus Cantebr' et Hunted', ita quod ad compotum suum reddendum coram baronibus de scaccario de custodia episcopatus Wintoniensis nequit ad presens intendere, sicut sibi per predictos barones fuit injunctum, mandatum est predictis baronibus quod compotum illum ponant in respectum usque ad introitum instantis quadragesime, ut tunc idem Nicholaus, peracto itinere suo in comitatibus predictis, compoto predicto intendere possit. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Galfrido Greyndor, nuncio regis, unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De dolio vini pro dolio vini.Quia rex cepit de Bartholomeo de Sar' unum dolium vini ad opus suum quando ultimo fuit apud Guldeford', mandatum est custodibus vinorum Westmonasterii quod de celariis regis Westmonasterii faciant habere eidem Bartholomeo unum dolium vini pro predicto dolio quod rex ab ipso cepit. Teste rege apud Guldeford xiij. die Januarii. Per senescallum.

Pro capellanis de Gudeford'.Mandatum est vicecomiti Surr' quod sine dilacione faciat habere duobus capellanis regis ministrantibus in capella regis de Gudeford et tercio capellano regis ministranti in hospitali Sancti Thome extra Guldeford' stipendia sua a tempore suo et sic deinceps quamdiu fuerit vicecomes regis predicti comitatus, sicut temporibus aliorum vicecomitum regis percipere consueverunt; et, si necesse fuerit, rex breve suum de Allocate sibi inde fieri faciet. Et hoc nullo modo omittat sicut se ipsum indempnem conservare voluerit. Teste ut supra.

Pro Imberto de Muntferaunt.Rex dedit Imberto de Munferaunt manerium de Hilchehull' cum pertinenciis cum instauro, bladis, carucis et omnibus mobilibus et immobilibus ad idem manerium pertinentibus et in manu regis racione predicti episcopatus vacantis et in manu regis existentibus, salvo tamen jure cujuslibet. Et mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus predicti episcopatus, quod eidem Imberto de predicto manerio cum omnibus prenominatis plenam seisinam sine dilacione habere faciant. Teste rege apud Farnham xv. die Januarii. Per regem.

De damis datis.Mandatum est Ricardo de Munfichet, forestario foreste Essex', quod in predicta foresta faciat habere Johanni Maunsel' thesaurario Ebor' septem damas de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.
Mandatum est custodi foreste de Porcestr' quod in eadem foreste faciat habere Juliane Daubeny quatuor damas de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De dolio vini dato.Mandatum est custodibus vinorum regis apud Suthamt' quod de celariis regis Suthamt' faciant habere Claricie de la Forde unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Nicholao le Ewer unam robam de dono regis. Teste rege apud Cheryton'. xvij. die Januarii.

De quercubus datis.Mandatum est custodi foreste de Axiholt' quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Cumbe sex quercus ad maeremium cum omnibus escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Gorges.Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, quod de bladis predicti episcopatus existentibus in custodia sua faciant habere Radulfo de Gorges triginta quarteria bladi, videlicet decem quarteria frumenti, decem quarteria siliginis, et decem quarteria ordei, ad sustentacionem suam et uxoris sue et puerorum suorum, de dono regis. Et valorem predicti bladi eis allocari faciet. Teste rege apud Wautham xviij. die Januarii. Per ipsum regem.

De dolio vini dato.Mandatum est Petro de Gisorciis, camerario London', quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere uxori Henrici filii Roberti unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

De appellatore cariando et recipiendo. (fn. 1) Mandatum est abbati de Abbendon' quod Robertum de Covele appellatorem qui est in prisona sua de Abbindon' liberari faciat vicecomiti regis Oxon'. Et mandatum est predicto vicecomiti quod ipsum recipiat et salvo custodiri faciat donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

[m. 18.]

De quercubus datis.Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel alteri eorum, quod in parco predicti episcopatus de Waltham sine dilacione faciant habere Fratribus Minoribus Wintonie decem quercus aptas ad maeremium cum omnibus escaetis suis ad infirmariam suam faciendam de dono regis. Et maeremium inde proveniens cariari faciant usque Wintoniam ad domum fratrum predictorum. Et, cum rex sciverit custum cariagii illud, sibi allocari faciet. (Cancelled) Vacat (fn. 2) quia per breve de Computabitur de cariagio. Teste rege apud Wautham xxvij. die Februarii.

De quercubus datis.Mandatum est custodi parci de Petherston' quod in predicto parco faciat habere Fratribus Predicatoribus de Ivelcestr' sex quercus aptas ad maeremium cum omnibus escaetis suis ad construccionem novarum domorum suarum apud Ivelcestr' de dono regis. Teste ut supra. Et preterea postmodum habuerus (fn. 3) alias sex quercus in parco predicto. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est custodi foreste de Recchich de sex quercubus cum escaetis etc. pro eisdem fratribus. Teste. (Cancelled) Non habuit.
Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges vel eorum alteri quod in bosco predicti episcopatus de Dunton' faciant habere Johanni de Brummor ad instanciam Beatricis filie regis tres quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Merewell' xviij. die Januarii.

Pro Alano de Haggeman'.Rex terram de Colreth cum pertinenciis, quam Willelmus de Genecy et uxor ejus quondam tenuerunt, et que est in manu regis racione predicti episcopatus Wintoniensis vacantis et in manu regis existentis, concessit Alano de Haggeman', emptori regis, habendam et tenendam quamdiu eadem terra fuerit in manibus regis cum octo bobus ibidem existentibus salvo jure cujuslibet. Et mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus predicti episcopatus, quod eidem Alano de predicta terra cum pertinenciis et bobus predictis plenam seisinam habere faciant sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Cestria.Rex contulit Willelmo de Cestria, servienti suo, officium almarie conventus Sancti Swithuni Wintoniensis, vacans et spectans ad donacionem regis racione episcopatus Wintoniensis vacantis et in manu regis existentis, habendum et tenendum eidem Willelmo quoad vixerit cum omnibus libertatibus consuetudinibus et aliis rebus ad dictum officium spectantibus salvo jure cujuslibet. Et mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, quod eidem Willelmo de predicto officio cum pertinenciis plenam seisinam habere faciant sicut predictum est. Teste ut supra.

De roba et capa datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Rogero Alyz militi unam robam et unam capam furratam de dono regis. Teste ut supra.

Pro Nicholao de Haudlo.Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri, quod de porcis predicti episcopatus que sunt in custodia sua faciant habere Waltero de Burges, militi regis, decem porcos ad sustentacionem suam de dono regis. Teste rege apud Wintoniam xxj. die Januarii.

De quercubus datis.Mandatum est eisdem quod in parco de Wautham faciant habere Fratribus Minoribus Wintonie decem quercus aptas ad maeremium cum omnibus escaetis suis ad infirmariam suam faciendam de dono regis. Teste ut supra.

Pro rege Allemannie.Rex Allemannie frater regis significavit regi quod paratus est et erit omnes transgressiones factas per ballivos suos de quibus coram Hugone le Despenser justiciario Anglie de quibus coram eo continget aliquam querelam deferri prout justum fuerit corigere citra quindenam Pasche proximo futuram. Et mandatum est predicto justiciario quod nullas emendas de predictis ballivis citra terminum predictum capiat, set querelas et querelantes de ballivis ipsis ad dictum fratrem regis interim remittat. Et mandatum est eidem fratri regis quod dictas transgressiones citra terminum predictum emendari faciat, alioquin ex tunc prout justum fuerit rex eas emendari faciet. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Gilberto de Preston' et sociis suis, justiciariis itinerantibus in comitatu Oxon'.
Eodem modo mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Cantebr'.

Pro Willelmo de Castello.Rex contulit Willelmo de Castello capellaniam de Merewell', quam Thoma de Gildeford' capellanus quondam habuit ibidem, vacantem et ad donacionem regis spectantem racione episcopatus Wintoniensis vacantis et in manu regis existentis, habendam et tenendam eidem Willelmo quoadvixerit cum redditibus stipendiis et omnibus aliis rebus ad dictam capellaniam spectantibus. Et mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri quod eidem Willelmo de predicta capellania cum pertinenciis plenam seisinam sine dilacione habere faciant sicut predictum est. Teste.

De damis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Selveston' faciat habere Rogero de Quency, comiti Wintonie, x. damas vivas et vj. damos vivos ad parcum suum de Hauso inde instaurandum, de dono regis. Teste rege apud Wintoniam xxiij. die Januarii. Per ipsum regem.

De quercubus datis.Mandatum est eidem quod in foresta de Pamber faciat habere Fratribus Predicatoribus Wintonie vj. quercus aptas ad maeremium cum omnibus escaetis suis de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De roboribus datis.Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri, quod in forinseco bosco de Stok' faciant habere Willelmo de Insula iiij. robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

Pro Reginaldo de Drumar'.Mandatum est custodibus celarii regis de Clarendon' quod residuum unius dolii veteris vini quod remansit post regem quando ultimo fuit apud Clarendon' faciant habere Reginaldo de Drumar', militi, de dono regis. Teste.

De quercubus datis ad operaciones castri de Sar'.Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod faciat habere visoribus operacionum castri regis de Sar' vj. quercus ad easdem operaciones inde faciendas. Teste ut supra.

Pro Alicia filia Henrici filii Roberti.Mandatum est Petro de Gisorciis, camerario London', quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere Alicie filie Henrici filii Roberti unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Arewe.Rex contulit Willelmo de Arewe, servienti regine regis, officium stabulatoris hospicii prioratus Sancti Swithuni Wintonie, vacans et ad donacionem regis spectans racione episcopatus Wintoniensis vacantis et in manu regis existentis, habendum et tenendum eidem Willelmo quoad vixerit cum omnibus libertatibus, consuetudinibus et aliis ad dictum officium pertinentibus. Et mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri quod eidem Willelmo de predicto officio plenam seisinam habere faciant sicut predictum est. Teste rege apud Rading' xxv. die Januarii.

De bissis et capriolis capiendis ad opus regis.Rex mittit Ricardum de Candover' et Willelmum de Candover', venatores suos, ad capiendum in foresta regis de Papeholt' ad opus regis quinque bissas et quinque capriolos. Et mandatum est Waltero de Everl', custodi foreste de Papeholt', quod predictos Ricardum et Willelmum bissas illas et capriolos capere permittat. Teste ut supra.
Rex mittit Ricardum de Candover' et Willelmum de Candover' ad capiendum ad opus regis decem bissas in foresta de Cette. Et, mandatum est Matheo de Columbar', custodi foreste de Cette, quod eos bissas illas capere permittat. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in bosco regis de Bokeholt', qui est infra metas foreste de Clarendon', faciat habere magistro Radulfo de Ebor', custodi operacionum Sancte Marie de Sar', sex quercus aptas ad maeremium ad easdem operaciones inde faciendas de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri, quod in bosco predicti episcopatus de Dunton', qui est in custodia sua, faciant habere magistro Radulfo de Ebor' custodi operacionum Beate Marie de Sar' sex quercus aptas ad maeremium ad easdem operaciones inde faciendas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Lymar'.Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod demandam quam faciunt Johanni de Lymar' de pluribus debitis, in quibus tenetur Judeis regis, ponant in respectum usque ad proximum parliamentum. Et districcionem si quam ei ea occasione fecerint, interim relaxent. Teste rege apud Rading' xxvj. die Januarii.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Sencheo de Hispannia unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Windes' xxvij. die Januarii. Per ipsum regem.

De quercubus ad parcum de Freitmantell' claudendo. Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri, quod assumptis secum discretis et legalibus hominibus de visneto de Freitmantell' in propria persona sua eant ad parcum regis de Freitmantell' ad videndum de quot quercubus defectus clausure ejusdem parci possint reparari. Et, cum super hoc fuerint certiorati, tunc custodibus operacionum regis ejusdem loci habere faciant tot quercus in bosco predicti episcopatus de la Wasse quot ad hoc fuerint necessarie. Teste ut supra.

Pro Radulfo de la Foyle.Quia rex tenetur providere Radulfo de la Foylle pro diutinis laboribus suis in centum solidatis terre, mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod, quamcito rex habuerit de escaetis regis centum solidatas terre quas rex ei dare possit sine cujusque injuria, id regi scire faciat per litteras suas. Teste rege apud Windes' xxviij. die Januarii.

Pro priore de Hurle.Cum prior de Hurl' habeat per cartam regis omnes purpresturas et assarta de feodo suo in foresta regis de Windes' factas et faciendas, mandatum est Reginaldo le Forester de Wautham quod ipsum priorem de predictis purpresturis et assartis non implacitet vel alio modo vexet vel vexari permittat donec a rege aliud inde habuerit in mandatis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Walterus de la Dene, detentus in prisona regis de Norwic' pro morte Alexandri Berry unde rettatus est, habet breve vicecomiti Norff' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Ricardo de Munfichet, forestario foreste Essex', quod in forinseco bosco de Havering' faciat habere magistro Thome de Weseham, cirugico regis, sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste.

Pro magistro hospicii Sancti Petri extra Windes'.Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri quod de instauro predicti episcopatus faciant habere magistro hospitalis Sancti Petri extra Windes' centum oves et decem bonas vaccas de dono regis. Teste rege apud Windes' xxix. die Januarii.

Pro priorissa et monialibus de Ivingho.Eodem modo mandatum est eisdem quod faciant habere priorisse et monialibus de Ivingho C. oves.

De quercu data.Mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi foreste de Windes', quod faciat habere magistro hospitalis Sancti Petri extra Windes' unam quercum ad maeremium et tria robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Pamber faciat habere Petro de Ryvall' iij. damas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Edmundo filio regis.Rex dedit et concessit Edmundo filio suo custodiam terrarum et heredum Johannis filii Mathei nuper defuncti, qui de rege tenuit in capite, habendam et tenendam eidem filio regis cum omnibus ad dictam custodiam pertinentibus usque ad legitimam etatem heredum predicti Johannis una cum maritagio eorundem heredum. Et mandatum est escaetori regis in comitatu Devonie quod Johanni de Sancta Maria capellano, attornato predicti filii regis, de predicta custodia cum pertinenciis ad opus ejusdem filii regis plenam seisinam sine dilacione habere faciat sicut predictum est, una cum omnibus exitibus et proventibus inde perceptis a tempore capcionis earundem terrarum in manum regis post mortem Johannis predicti. Teste rege apud Windes xxviij. die Januarii.
Eodem modo mandatum est escaetori in comitatu Berkes' et escaetori in comitatu Suthamt' et escaetori in comitatu Wiltes'.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in parco regis de Pederton' faciat habere priorisse de Bocland quatuor quercus ad maeremium cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Walterus le Mouner, detentus in prisona regis de Hertford' pro morte Willelmi le Mouner unde rettatus est, habet breve vicecomiti Hertford' quod ponatur per ballium. Teste etc.

Pro rege Alemannie.Mandatum est Roberto Walerand', custodi castri regis de Sancto Briavello, quod de quarellis regis que sunt in custodia sua faciat habere R. regi Allemannie xv. milia quarellorum ad castra sua inde munienda de dono regis, unde viij. milia sint ad duos pedes et septem milia ad unum pedem. Teste.

Pro Baldewino de Fenes et sociis suis.Mandatum est magistro Johanni Maunsell', custodi episcopatus Dunelmensis, quod de exitibus predicti episcopatus sine dilacione faciat habere Willelmo de Axemuth', clerico regis, xx. libras ad opus Baldewini de Fenes et sex sociorum suorum super arreragia vadiorum suorum dum fuerunt in partibus istis. Teste ut supra.

Pro Ada de Grenvill'.Rex mittit justiciariis itinerantibus in comitatu Cantebr' Adam de Greynvill', quem rex eis associavit ad exequendum una cum eis officium justiciarii in itineribus suis comitatuum Cant' et Hunt'. Et mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Cant' quod predictum Adam in itineribus predictis in socium admittant. Teste etc.

[m. 17.]

Pro Alano de Haggeman'.Cum terram de Colreth cum pertinenciis, quam Willelmus de Genecy et uxor ejus quondam tenuerunt. et que est in manu regis ratione episcopatus Wintoniensis vacantis et in manu regis existentis, rex concesserit Allano de Haggemane, emptori suo, habendam et tenendam quamdiu eadem terra fuerit in manibus regis, cum octo bobus ibidem existentibus, salvo jure cujuslibet, rex, volens eidem graciam facere uberiorem, concessit ei totum instaurum quod est in predicta terra et blada tam in terris quam in grangiis ibidem existentia. Et mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri, quod eidem Alano de instauro et bladis predictis plenam seisinam sine dilacione habere faciant una cum omnibus exitibus et proventibus de predicta terra perceptis a tempore capcionis ejusdem in manum regis. Teste rege apud Windes' xxx. die Januarii.

Pro magistro Johanne Maunsell'.Quia dilectus clericus regis magister Johannes Maunsell' pro quibusdam negociis regis quibus intendit ad reddendum compotum suum de tempore quo fuit custos regis tam archiepiscopatus Eboracensis quam episcopatus Dunelmensis ad presens intendere non potest, mandatum est baronibus de scaccario quod compotum illum ponant in respectum usque ad quindenam Pasche proximo futuram. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Willelmus Fukes, detentus in prisona regis Wintonie pro quadam roberia unde rettatus est, habet breve vicecomiti Suthampt' quod ponatur per ballium. Teste.

De quercubus datis.Mandatum est Johanni de Eyvill, justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtryz faciat habere Thome Maunsell' sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro Floria que fuit uxor Salomonis le Evesk' Judei.Mandatum est Hugoni le Despenser, justiciario regis Anglie, quod Floriam que fuit uxor Salomonis le Evesk' Judei, que pro transgressione ei coram eo imposita ponitur per ballium usque ad festum Purificacionis Beate Marie proximo futurum, stare permittat in pace per idem ballium usque ad quindenam Pasche proximo futuram, ut tunc de predicta transgressione stet recto coram eo secundum legem et consuetudinem regni regis. Teste rege apud Windes' xxx. die Januarii.

Pro abbate de Hayles.Mandatum est baronibus de scaccario quod, si scrutatis rotulis de scaccario invenerint quod abbas de Hayles solverit regi ad scaccarium predictum firmam quam regi debet de manerio de Pinnocsyre, quod de rege tenet ad feodi firmam, a tempore quo rex ei dictum manerium commisit, licet de solucione illa tallias non habuerit, tune eidem abbati solucionem illam allocari faciant. Teste rege apud Windes' xxx. die Januarii.

De ponendo per ballium.Astinus filius Johannis de Quenyburg, Hugo filius Alani, Willelmus filius Alicie, Emma filia Ricardi, Sibilla filia Ricardi, Willelmus de Lekek', Radulfus le Teler et Gerardus de Quenburg', detenti in prisona regis de Warr' pro morte Ricardi de Walton' unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Leic' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro Johanne de Somers'.Rex terram de Eston', quam Willelmus de Castro Radulfi et uxor ejus quondam tenuerunt et que est in manu regis racione episcopatus Wintoniensis vacantis et in manu regis existentis, concessit Johanni de Sumers', servienti regis, habendam et tenendam quamdiu eadem terra fuerit in manu regis cum instauro et bladis tam in grangiis quam in terris ibidem existentibus et omnibus aliis ad dictam terram pertinentibus salvo jure cujuslibet. Et mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri, quod eidem Johanni de predicta terra cum omnibus ad ipsam pertinentibus et instauro et bladis predictis plenam seisinam sine dilacione habere faciant sicut predictum est, una cum omnibus exitibus et proventibus inde perceptis a tempore capcionis ejusdem in manum regis. Teste rege apud Windes' xxxj. die Januarii.

Footnotes

  • 1. car' et rec' in MS.
  • 2. Vacat, etc., is interlineated above Et maeremium, etc., to mark where the cancellation begins.
  • 3. rectius habuerunt.