BHO

Close Rolls, August 1261

Pages 417-429

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, August 1261

De damis capiendis ad opus regis.Rex mittit Johannem le Naper et Hugonem le Fraunceys, venatores suos, ad capiendum ad opus regis viginti damos in foresta de Bernewode, mandans custodi foreste predicte quod ipsos ad hoc admittat et ad damos illos capiendos consilium suum et auxilium impendat. Teste rege apud Windes' iiij. die Augusti.
Eodem modo mandatum est custodi foreste de Wichewode quod permittat Vigrus venatorem regis et Willelmum de Rues, vadletum regis, capere triginta damos in foresta predicta etc.
Eodem modo mandatum est custodi foreste de Cipham quod in eadem foresta permittat Johannem le Naper et Hugonem le Fraunceys capere xxti. damos sicut predictum est. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi foreste de Bernewode, quod in foresta predicta permittat Johannem le Naper et socios suos, venatores regis, capere duos damos ad opus Imberti Pugeis, senescalli regis, de dono regis. Teste ut supra vj. die Augusti.

De quercubus datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Melkesham faciat habere Matillidi comitisse Arundel' v. quercus et in foresta de Chipham alias quinque quercus ad quandam cameram inde faciendam de dono regis. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Esinden'.Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem suum Norhumbr' fieri precepit, quod v. acre terre cum pertinenciis in Gonewarton', quas Ricardus filius Ricardi pro felonia interfectus fuit (sic) tenuit in Gonewarton, extiterunt in manum regis per unum annum et unum diem, et quod predictus Ricardus predictas quinque acras tenuit de Radulfo de Esinden', mandatum est predicto vicecomiti quod eidem Radulfo de predictis v. acris terre cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Rokingham' faciat habere abbati de Burgo Sancti Petri iiijor. damos de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Conardo attilliatori balistarum regis apud Turrim London' unam robam sibi convenientem de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est custodi foreste de Everl' quod in eadem foresta faciat habere Alesie uxori Reginaldi filii Petri tres damos de dono regis. Teste rege apud Windes' j. die Augusti.

De ponendo per ballium.Ricardus filius Roberti Baret, Hugo filius Walteri et Willelmus Luvoc, detenti in prisona regis de Warwik' pro morte Johannis de Saxeleby unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Leyc' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro abbate de Burgo Sancti Petri ; pro decima sua de feris. Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in forestis regis in comitatu Norhampt' faciat habere abbati de Burgo sex damos pro decima sua de feris captis ad opus regis in forestis predictis annis etc. xliij. xliiij. et xl. quinto. Teste ut supra.

De damo dato.Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta de Dene faciat habere Sibille Giffard' unum damum de dono regis. Teste ut supra.

De cervis datis.Mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Engilwode faciat habere Johanni le Fraunceys duos cervos de dono regis. Teste rege apud Windes' iiij. die Augusti anno etc.
Mandatum est Roberto Walerand, custodi foreste de Dene, quod in eadem foresta faciat habere Hunfrido de Bohun comiti Hereford' et Essex' duos cervos de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Selwode faciat habere Philippo de Columbar' duos damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro custodibus operacionum Beate Marie de Berkingchirch'. Mandatum est Ricardo de Munfichet, custodi foreste regis Essex', quod permittat custodes operacionum capelle Beate Marie de Berkingechirche in London' prosternere et cariare usque London' sine impedimento et occasione cheminagii maeremium ad xx. copulas quod abbatissa de Berking' eis dare voluerit in bosco suo de Hyneholt infra forestam predictam ad construccionem capelle predicte. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Shirewode faciat habere Johanni de Baillol' quatuor damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem Alano quod in foresta regis de Pamber' faciat habere Willelmo la Zuche duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Roberto Walerand', custodi foreste de Dene, quod in predicta foresta regis faciat habere Thome de Russilun vj. quercus de dono regis. Teste rege apud Windes' vj. die Augusti.

De damis datis.Mandatum est custodi foreste de Gillingham' quod in eadem foresta faciat habere Roberto Walerand' quinque damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Savernak' quod in eadem foresta faciat habere Roberto Walerand quinque damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ranulpho le Poer.Rex vicecomiti Notingham' salutem. Quia Nicholaus Burdun de comitatu Wiltes', Willelmus de Horsinden' de comitatu Hertford', Baldewinus de Waiford' de comitatu Somers', Willelmus de Faucham de comitatu Kancie, Gilbertus de Brunnisleg de comitatu Not', Stephanus de Myner', Robertus del Estre, Johannes de la Bruere et Radulfus Barry de comitatu Derb' manuceperunt coram nobis habere Ranulphum le Poer a die Sancti Michaelis in xv. dies, ubicunque tune fuerimus in Anglia, ad standum recto de quodam appello quod Willelmus de Boiland facit in comitatu tuo versus predictum Ranulphum de quadam roberia et pace nostra fracta, unde eciam nuper indictatus fuit coram Hugone le Despenser, tunc justiciario nostro Anglie, et eciam cuicunque alii versus eundem Ranulphum inde loqui volenti, tibi precipimus quod prefatum appellum coram nobis venire facias ad diem predictum et in appello illo in comitatu tuo ulterius non procedas. Et scire facias predicto Willelmo de Boyland quod tunc sit ibi appellum suum versus predictum Ranulphum prosecuturus, si voluerit. Et recordum secte appelli predicti sub sigillo tuo et sigillis coronatorum nostrorum dicti comitatus ad predictum diem habeas coram nobis et hoc breve. Teste rege apud Turrim London' v. die Augusti.
Et mandatum est vicecomiti Notingham' quod omnes terras et omnia catalla ipsius Ranulphi que occasione predictorum appelli et indictamenti in manum regis cepit, eidem Ranulpho sub manucapcione et securitate predicta sine dilacione restituat. Teste rege apud Windes' vj. die Augusti.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Derb' et Hereford'.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Bernewod' faciat habere Johanni de Plessetis comiti Warr' iij. damos de dono regis. Teste ut supra.

De Ricardo de Sancto Marco capiendo.Quia Ricardus de Sancto Marco indictatus fuit coram Hugone le Bygod, tunc justiciario Anglie, in itinere suo apud Neuport Paynel' de receptamento latrocinii et aliis pluribus maleficiis, mandatum est vicecomiti Ebor' quod, si predictus Ricardus in balliva tua fuerit inventus, ipsum sine dilacione capiat et in prisona regis salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Windes' vj. die Augusti.

De quercubus datis.Mandatum est Roberto Walerand', constabulario de Sancto Briavello, quod in foresta de Dene, que est in custodia sua, faciat habere Johanni de Grey decem quercus aptas ad maeremium ad operaciones castri sui de Wilton' inde faciendas de dono regis. Teste.

De damis datis.Mandatum est custodi foreste de Melkisham quod in predicta foresta regis faciat habere comitisse Devonie duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Pamber' quod in eadem foresta faciat habere Thome de Warblinton' unum damum de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de La Bere faciat habere Johanni Maudut unum damum de dono regis. Teste rege apud Windes' viij. die Augusti.

De quercubus datis.Mandatum est Roberto Waleraund', constabulario regis de Sancto Briavello, quod in foresta regis de Dene, que est in custodia sua, faciat habere Willelmo de Valencia xv. quercus aptas ad maeremium ad operaciones Castri Godric' de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Gillingham' faciat habere Elie de Rabayn duos damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Olivero de Lymet, serviente Johannis de Curtenay.Rex justiciariis suis proximo itineraturis ad placita foreste in comitatu Buk' salutem. Sciatis quod, cum Oliverus de Lymet, serviens Johannis de Curtenay, nuper iter faciens cum canibus dicti Johannis per forestam de Bernewode quendam damum cum canibus illis ceperit, nec tamen damum illum asportaverit set dimiserit ibidem, nos ad instanciam prefati Johannis predicto Olivero transgressionem illam perdonavimus. Et ideo vobis mandamus quod predictum Oliverum occasione predicte capcionis non occasionetis set ipsum inde penitus quietum esse faciatis. Teste rege apud Windes' xmo. die Augusti.

De damis capiendis ad opus regis.Quia rex Alemannie capi facit illos xx. damos in foresta de Bernewode ad opus regis quos rex nuper per venatores suos capi precepit, mandatum est predictis venatoribus quod illos viginti damos capiant in foresta regis de Cipham. Et mandatum est custodi foreste de Cipham quod ipsum damos illos in eadem foresta capere permittat. Teste rege apud Windes' x. die Augusti.

De quercubus et roboribus datisMandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Clyve faciat habere Fratribus Predicatoribus Staunford' quinque quercus aptas ad maeremium et quinque robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Wynd' xij. die Augusti.

De quercubus datis.Mandatum est custodi foreste de Clyve quod in foresta regis de Clyve faciat habere Ade de Cestreton' quatuor quercus aptas ad maeremium ad domos suas de Hale inde reparandas de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, quod in vivario regis de Wivingburn' sex matrices bremas de dono regis. Teste rege apud Windes' xij. die Augusti. (Cancelled) Vacat.

De cervis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Canoc faciat habere Jacoba de Alditel' tres cervos et tres damos de dono regis. Teste ut supra.

De novo milite faciendo.Quia rex in instanti festo Assumptionis Beate Marie Jordanum de Munteny, vadletum Petri de Sabaudia, cingulo milicie decorabit, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod eidem Jordano faciat habere ea que ad novam miliciam suam pertinet (sic) sicut rex aliis novis militibus regis invenire consuevit. Teste rege apud Windes' xij. die Augusti.

De damis datis.Mandatum est Roberto de Nevill', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Lanc' faciat habere Ade de Monte Alto tres damos et duos cervos de dono regis.

Mandatum est vicecomiti Kancie quod de arreragiis exituum dicti comitatus de tempore Johannis de Cobeham, nuper vice comitis regis ejusdem comitatus, et que rex per se ipsum levari precepit, sine dilacione faciat habere Johanni de la Lynde, quem rex mittit in nuncium suum ad partes transmarinas viginti marcas ad expensas suas. Et rex eas sibi allocari faciet. Teste rege apud Windes' xiiij. die Augusti. (Cancelled) Vacat quia aliter inferius.

Pro priore Sancti Swithuni Wintonie.Rex omnibus et singulis mercatoribus Senen' salutem. Cum, sicut audivimus, quedam summa pecunie mutuo tradita fuit quibusdam monachis Sancti Swithuni Wintonie per quosdam mercatores socios vestros sub obligacione facta communi sigillo ejusdem domus, ad quod iidem monachi accessum habuisse dicuntur illicitum ad dampnum prefate domus et contra provisionem nostram, vobis mandamus quod alicui decetero aliquam pecuniam vestram sub oligacione (sic) prefato sigillo facta mutuo tradere nullatenus presumatis. Et hoc vobis injungimus sub periculo amissionis pecunie vestre supradicte. Teste rege apud Windes' xv. die Augusti.
Eodem modo scribitur omnibus et singulis mercatoribus Floren' et mercatoribus civitatis Rotomag'.

De ponendo per ballium.Hugo de Hauekeford', detentus in prisona regis Salop' pro morte Rogeri filii Nicholai unde appellatus est, habet breve vicecomiti Salop' quod ponatur per ballium. Teste.
Walterus de Blakehurl' habet consimilem litteram vicecomiti Salop' pro morte Willelmi Gurri unde rettatus est.
Johannes Cunsel' habet consimilem litteram vicecomiti Salop' pro morte Willelmi filio Johannis unde rettatus est.

De damis datis.Mandatum est custodi foreste de Melkisham quod in predicta foresta faciat habere Roberto Tregoz tres damos de dono regis. Teste.

Mandatum est vicecomitie Kancie quod de exitibus comitatus sui, seu de alia pecunia quam ad manum habuerit, veluti de talliagio Judeorum aut aliis, sine dilacione faciat habere Johanni de la Lynde, quem rex mittit in nuncium suum ad partes transmarinas, viginti marcas ad expensas suas. Et rex eas ei faciet allocari. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Augusti. (In margin) Habet breve suum de Allocate'.

De quercubus datis.Mandatum est Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, quod in bosco regis de La Garston' faciat habere Johanni de Sancta Maria, elemosinario regine regis, quinque quercus ad maeremium ad domos suas de Erliston' inde reparandas de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis Henrico de Malo Lacu.Mandatum est custodi foreste de Braden' quod in eadem foresta regis faciat habere Henrico de Malo Lacu duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Petro de Nevil', custodi foreste de Roteland', quod in eadem foresta faciat habere Ide de Bello Campo duos damos de dono regis ; ita tamen quod priusquam rex Alemannie ibidem fuerit et inde recesserit nichil fiat de duobus damis predictis. Teste rege apud Windes' xvij. die Augusti.
Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Recich' faciat habere Willelmo de Cheny duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem Alano quod in foresta regis de Wichewode faciat habere magistro Thome de Wimundeham, cancellario scaccarii regis, duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Alesie que fuit uxor Gwidonis Buche unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Windes' xvij. die Augusti.

Pro rege Alemannie et hominibus suis.Mandatum est Willelmo de Gulafre quod districcionem quam facit per summonicionem scaccarii regis R. regi Romanorum et hominibus suis de Mobyr' pro quibusdam debitis que regi debentur ad scaccarium regis ut dicitur ponat in respectum usque ad octabas Omnium Sanctorum proximo venturas, quia prefatus rex significavit regi quod inde sufficienter regi respondebit ad scaccarium suum in festo predicto. Teste ut supra.

[m. 5.]

De quercubus datis.Mandatum est custodi foreste de Windes' quod in eadem foresta faciat habere Wiberto de Kancia duas quercus ad quoddam stabulum inde faciendum de dono regis. Teste etc.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Rechich' faciat habere Hugoni de Nevil' duos damos de dono regis. Teste rege apud Windes' xx. die Augusti.

De quercu data.Mandatum est custodi foreste de Windes' quod in eadem foresta faciat habere Ricardo de Wy unam quercum aptam ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Pykering' faciat habere Hugoni Saunzaver duas quercus ad quoddam stabulum inde faciendum de dono regis. Teste ut supra,

Pro episcopo Exoniensi.Cum per summonicionem scaccarii regis exigantur ab episcopo Exoniensi diversa auxilia et scutagia de feodis militum, que nondum recognoscit, et unde placitum pendet coram baronibus regis de scaccario, ut plena justicia tam regi quam predicto episcopo inde exhibeatur, mandatum est vicecomiti Devonie quod demandam quam facit predicto episcopo de predictis auxiliis et scutagiis ponat in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo venturam. Teste rege apud Windes' xx. die Augusti.

Pro uxore Walteri de Burges.Mandatum est custodi episcopatus Wintoniensis quod de bladis predicti episcopatus faciat habere uxori Walteri de Burges duodecim quarteria frumenti de dono regis. Teste ut supra.

De balistariis ad morandum in castro de Glouc'.Rex mittit ad Mathiam Bezil', custodem castri sui Glouc', decem balistarios pedites ad morandum cum eo in castro predicto quamdiu eis indiguerit, quorum quilibet capiet per diem tres denarios et magister eorum quatuor pro stipendiis suis, mandans predicto Mathie quod a die quo ad eum venerint stipendia sua eis inveniat dum ibi fuerint sicut predictum est. Teste rege apud Turrim' London' xx. die Augusti.

Pro Elia de Roffa, marescallo regis.Rex Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, salutem. Quia accepimus per inquisicionem, quam nuper a vobis fieri fecimus, quod Nicholaus Hachard nuper defunctus tenuit officium marescalcie episcopatus Wintoniensis ad voluntatem et ad libitum episcopi Wintoniensis, et quod episcopi Wintonienses et nos sede vacante possumus ipsum cui collatum fuerit officium illud ab eodem officio pro voluntate nostra deponere et alium instituere in eodem, nos Elie de Roffa marescallo nostro concessimus quantum ad nos pertinet officium marescalcie predicte tenendum in forma predicta. Et ideo vobis mandamus quod eidem Elie de officio predicto cum pertinenciis plenam seisinam habere faciatis sicut predictum est. Teste.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Pamber' et Evering' faciet habere Roberto de Sancto Johanne quatuor damos de dono regis. Teste.

Pro Henrico le Dekene de Deresl'.Rex vicecomiti Glouc' salutem. Scias quod, cum Henricus le Dekene de Deresl' jam septem annis elapsis rettatus fuisset de morte Matillidis filie Agnete Drie de Newenton' coram justiciariis nostris alias itinerantibus in comitatu tuo, et ea occasione postmodum per sectam nostram utlagatus, ac eadem Agneta nunc coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu predicto viva et sana comparuerit, sicut nobis per eosdem justiciarios nostros qui plenam inde veritatem nobis scire fecerunt, constat evidenter, nos dictam utlagariam, tanquam ex nullo facto quod dicto Henrico imponi posset causam habentem, cum nichil penitus ab aliquo factum esset, unde hujusmodi utlagaria sequi posset vel deberet, set magis per subrepcionem curie nostre factam et super nullo facto fundatam sicut jam apparet manifeste, fecimus adnullari. Et ideo tibi precipimus quod dictam utlagariam in pleno comitatu tuo nullam penitus denunciari et eidem Henrico firmam pacem nostram inde habere facias. Teste ut supra xxiij. die Augusti.

Pro Willelmo le Neweman de Stiventon'.Rex vicecomiti Suthampt' salutem. Quia accepimus per inquisicionem, quam per te in pleno comitatu tuo et in presencia custodum placitorum corone nostre ejusdem comitatus fieri fecimus, quod Willelmus le Neweman de Stiventon' nuper in dicto comitatu suspendio adjudicatus a quo per rupturam cordule qua suspensus fuit vivus evasit, et qui in prisona nostra Wintonie detinetur, convictus non fuit de roberia ecclesie de Stiventon' unde rettatus fuit nec inde culpabilis, nec eciam convictus aut culpabilis extitit de fracione prisone de Basingstok', que ab uno tantummodo homine sibi fuit imposita et non aliter probata vel attincta, et sic nulla causa racionabilis probata fuit quare suspendio adjudicari debuisset ; tibi precipimus quod, si predictus Willelmus invenerit tibi salvos plegios ad standum recto coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint seu alibi ubi preceperimus super recto supradicto, tunc ipsum a prisona deliberes per plevinam predictam. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Johannes Espau, Willelmus Guthere, Walterus Steresman, Petrus filius Jacobi, Egidius filius Simonis, Baldewinus filius Lecie, Lambertus filius Johannis et Walterus filius Jacobi, detenti in prisona regis de Grimmisbi pro morte Nicholai Dyny unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Linc' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro Nicholao capellano ministrante in capella Sancti Gudoci Wintonie.Mandatum est ballivis Wintonie quod de firma ville sue faciant habere singulis annis Nicholao capellano ministranti in capella Sancti Judoci in castro regis Wintonie stipendia sua sicut alii capellani ministrantes in eadem capella percipere consueverunt. Et, cum rex sciverit quantum ei liberaverint, rex illud eis allocari faciet. Teste rege apud Turrim London' xxiiij. die Augusti.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in forinsecis boscis regis foreste sue de Clyve faciat habere Willelmo le Blund tres damos de dono regis. Teste ut supra xxv. die Augusti.
Mandatum est Matheo de Columbar', custodi foreste de Cette, quod in balliva sua faciat habere Reginaldo filio Petri tres damos de dono regis. Teste rege apud Windes' xxvij. die Augusti.

De roboribus datis.Mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi foreste de Windes', quod in eadem foresta faciat habere quatuor capellanis ministrantibus in capella regis de Windes' duo robora folia non portantia ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De lapidibus ad operaciones castri de Windes'.Mandatum est Edwardo de Westmonasterio et magistro Roberto de Beverlaco, cementario suo, quod de lapidibus qui sunt in custodia sua apud Westmonasterium sine dilacione faciat habere custodibus operacionum regis de Windes' ccc. lapides ad easdem operaciones inde faciendas. Teste ut supra.

Pro Johanne de Chaundos et Alienora uxore ejus.Ex parte Johannis de Chaundos et Alienore uxore ejus regi est ostensum quod Robertus de Folcham ipsos distringit pro debito xviij. librarum, quod non est clarum et unde judicium pendet coram baronibus scaccarii regis ut dicitur. Et mandatum est eidem Roberto quod, si sibi constare poterit debitum illud non esse clarum et quod judicium inde pendeat coram baronibus scaccarii regis sicut predictum est, tunc a districcionibus et gravaminibus eis faciendis desistens debitum predictum ponat in respectum usque a die Sancti Michaelis in xv. dies, ut tunc provideatur quid inde de jure fuerit faciendum. Teste etc. apud Wind' xxviij. die Augusti.

Pro Colino le Paumer.Cum bone memorie A. quondam Wintoniensis electus, frater regis, per cartam suam contulerit Colino le Paumer quoddam ministerium quod Johannes le Romain habuit in infirmario Sancti Swithuni Wintonie, quod rex postmodum capi precepit in manum suam ; ac rex inspecta carta predicta intelligens ministerium illud ad ipsum Colinum quoad vixerit pertinere, ei ministerium illud reddiderit, mandans Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, quod eidem Colino de ministerio predicto cum omnibus pertinenciis, consuetudinibus et rebus aliis ad ministerium illud pertinentibus secundum tenorem predicte carte plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.Rex mittit ad Matheum de Columbar', custodem foreste de Chete, Johannem le Naper et Franciscum le Porter, venatores suos, ad capiendum in eadem foresta viginti damos vel triginta si sine deterioracione ejusdem foreste capi possint in eadem, mandans eidem Matheo quod ipsos damos illos capere permittat in foresta predicta, sicut predictum est, et eis consilium et auxilium ad damos illos capiendos impendat. Teste rege apud Windes' xxix. die Augusti.
Eodem modo mandatum est custodi foreste de Clarendon' de viginti damis quod permittat eosdem venatores capere predictos damos sicut predictum est. Teste.

De venacione carianda.Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod venacionem, quam Johannes le Naper et Franciscus le Porter, venatores regis, capient ad opus regis in forestis regis de Chete et Clarendon' et ei per preceptum regis liberabunt, (fn. 1) ab eis recipiat et eam saliri et ad regem cariari faciat. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, rex illud sibi faciet allocari. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Trublevil'.Mandatum est magistro Willelmo de Bakep', escaetori regis in Hibernia, quod faciat habere Willelmo de Trublevil' de exitibus ballive sue decem marcas ad expensas suas de dono regis.

De denariis mittendis ad regem.Et quia rex pro variis et urgentibus suis multum indiget pecunia hiis diebus, mandatum est eidem escaetori quod totam pecuniam quam de exitibus predicte ballive sue perquirere aut levare possit ad opus regis, regem sub omni festinacione qua poterit habere faciat, ita quod quicquid ad opus regis perquisierit sive plus sive minus regem habere faciat infra instans festum Sancti Michaelis vel infra quindenam sequentem ad ultimum. Et rex allocacionem inde sibi debitam ei fieri faciet. Teste ut supra.

Pro magistro Thoma de Weseham cirugico regis.Rex Willelmo de Weilond', escaetori suo citra Trentam salutem. Cum nuper acceperimus per inquisicionem quam per Willelmum de Wendling', tunc escaetorem nostrum citra Trentam, fieri precepimus quod Radulfus filius et heres Rogeri de Someri nuper defunctus tenuit de nobis in capite die quo obiit septem libratas, quindecim solidatas, tres denaratas et unam obolatam annui redditus in Wadinton', Beltisford, Dunington et Hauteberg' et proximi heredes ejusdem Radulfi ad nos nondum venerint ad faciendum inde nobis quod secundum consuetudinem regni nostri nobis facere debuissent, nos magistro Thome de Weseham, cirugico nostro, predictum redditum cum pertinenciis commisimus habendum sibi ad sustentacionem suam ad voluntatem nostram vel saltem quousque heredes predicti ad nos venerint ad faciendum nobis inde quod de jure fuerit faciendum. Et ideo vobis mandamus quod eidem Thome de predicto redditu cum pertinenciis plenam seisinam habere faciatis tenendam sicut predictum est. Teste etc. Et habet inde litteras patentes.

Pro Willelmo de Valencia.Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum dudum concesserimus dilecto fratri et fideli nostro Willelmo de Valencia quadraginta libratas annuas de manerio de Corbrig', quod fuit Rogeri filii Johannis, percipiendas usque ad legitimam etatem heredum prefati Rogeri, ita tamen quod tantumdem deciderit eidem Willelmo de annuo feodo suo quingentarum marcarum quas percipit ad scaccarium nostrum, et idem Willelmus postquam ultimo recessit a partibus Anglie predictas quadraginta libras de manerio predicto non ceperit, vobis mandamus quod easdem quadraginta libras eidem Willelmo singulis annis decetero habere faciatis usque ad legitimam etatem predictorum heredum, sicut eas ante predictum recessum suum recipere consuevit, et Isabellam que fuit uxor prefati Rogeri, cui predictum manerium post recessum predicti Willelmi reddidimus pro predicta firma ad scaccarium nostrum reddenda usque ad legitimam etatem predictorum heredum, distringi faciatis ad reddendum predicto fratri nostro arreragia predictarum quadraginta librarum, que ipsa dum dictus Willelmus extra regnum fuit ad predictum scaccarium nostrum reddidisse debuit et nondum reddidit, dum tamen tantundem sibi decidat de annuo feodo suo predicto sicut predictum est. Teste etc.

De coronatore eligendo.Quia rex intellexit quod quidam coronatores de comitatu Glouc' minus sufficientes sunt ad ea exequenda que ad officium illud pertinent, preceptum est eidem vicecomiti quod in pleno comitatu suo et de assensu totius comitatus loco duorum ex eis eligi faciat alios duos coronatores, qui prestito sacramento sicut fieri solet extunc faciant et conservent ea que ad coronam regis pertinent, et quod tales eos ad hoc eligi faciat qui melius sciant et velint ad hos intendere, et quod nomina illorum duorum regem scire faciat. Teste ut supra.

De passagio.Mandatum est ballivis de Portesm' quod Galfrido de Melicia, quem rex mittit in nuncium suum ad partes transmarinas, in prima navi quam transfretare continget in portu predicto festinum et securum passagium habere faciant. Et hoc nullo modo omittat. Teste.

Pro priore de Bradeleye.Ostensum est regi ex parte prioris de Bradel', quod cum quedam amerciamenta per cartas predecessorum regis regum Anglie ad ipsum priorem pertinere debeant, Willelmus Gulafre predictum priorem per summonicionem scaccarii regis distringit pro amerciamentis predictis. Et mandatum est predicto Willelmo quod accepta securitate a prefato priore de predictis amerciamentis regi ad scaccarium regis in octabis Sancti Michaelis proximo futuris reddendis nisi liqueat quod ad ipsum priorem debeant et consueverint pertinere, demandam, quam ei facit pro amerciamentis predictis, ponat in respectum usque ad octabas predictas. Teste.

Pro Stephano de Eddewrth.Monstravit regi Stephanus de Eddewrth' quod, cum dudum emisset de Odone Burnard' manerium de Alricheseye et inde plenam seisinam per longum tempus habuisset, et idem Odo postmodum obligasset omnes terras suas ad reddendum Salomoni le Evesk' Judeo decem marcas per annum, et vicecomes Bed' sit ex parte baronum regis de scaccario preceptum quod levari faciat de terris et tenementis predicti Odonis viginti marcas pro duobus annis racione obligacionis predicte, vicecomes predictus ipsum Stephanum distringit in predicto manerio ad reddendum regi pecuniam predictam. Et ideo mandatum est vicecomiti predicto quod, si hoc sibi constare possit, tune districcionem quam ei fecerit occasione predicta ponat in respectum usque ad octabas Sancti Michaelis proximo futuras, ut per consideracionem scaccarii regis fiat quod de jure inde fuerit faciendum. Et habeat ibi hoc breve. Teste.

Pro Johanne Maunsell thesaurario Ebor'.Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod demandam quam facit Johanni Maunsell' thesaurario Ebor' apud Wintreburn' de xx. solidis pro quodam scutagio, quos idem Johannes se debere non recognoscit, ponat in respectum a die Sancti Michaelis in unum mensem, ut tunc inde fiat quod de jure faciendum. Teste ut supra.

Pro abbatissa de Godistowe.Mandatum est Johanni de Somers' et sociis suis venantibus in parco de Wodestok' quod de feris quas per ipsos in dicto parco et in foresta de Wichewode capi continget ad presens, faciant habere abbatisse de Godistowe decimam sicut eam habere debet et consuevit. Teste.

Footnotes

  • 1. liberaberabunt in MS.