BHO

Close Rolls, July 1261

Pages 402-417

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, July 1261

Pro electo Sancte Trinitatis London'.Frater Gilbertus electus Sancte Trinitatis London' finem fecit cum rege per duodecim marcas quas solvit in garderoba regis die Dominica proxima post festum apostolorum Petri et Pauli Petro de Wintonia, custodi ejusdem garderobe, pro habenda custodia prioratus sui Sancte Trinitatis London' in hac vacacione prioratus illius. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum electum de predictis xij. marcis quietum esse faciant. Teste rege apud Turrim Lond' iiij. die Julii.

Pro Philippo de Arcy.Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod de gracia nostra speciali perdonavimus Philippo de Arcy quoddam debitum decem librarum quod debet magistro Elie filio magistri et Gamelino Judeis London'. Et ideo vobis mandamus quod eundem Philippum de predicto debito quietum esse et cartas per quas dictis Judeis tenetur in debito predicto ei restitui et eisdem Judeis in talliagiis suis vel aliis debitis que nobis debent vel debuerint predictum debitum allocari faciant. Teste rege apud Turrim London v. die Julii.

De cervis datis et capiendis ad opus regis.Mandatum est Ricardo de Freitmatell', custodi foreste de Windes', quod in eadem foresta permittat Reginaldum filium Petri capere sex cervos, videlicet, duos cervos ad opus regis et iiij. cervos ad opus suum de dono regis. Teste ut supra.

Pro priore et canonicis de Finnisheved'.Quia rex concessit per cartam suam priori de Finnisheved' et canonicis ejusdem loci quod una acra et dimidia et una roda quas tenent de assarto in Hale quieti (sic) sint imperpetuum de vasto et regardo, et que terra arentata est ad tres solidos et iij. denarios per Robertum Passelewe et socios suos ; mandatum est baronibus de scaccario quod dictum priorem et successores suos de annuo redditu dictorum trium solidorum et trium denariorum et de arreragiis ejusdem redditus a tempore quo dicta terra primo fuit arentata quietos esse permittant et sic inrotulari faciant. Teste ut supra.

Pro rege Alemannie. De deductu.Quia rex vult quod R. Romanorum rex deductum habeat in forestis regis de Wulvemar', Axiholt', Porcestr' et Braden' in transitu suo per partes illas, mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste ultra (sic) Trentam, quod non permittat aliquem venari in forestis predictis ante adventum prefati regis ad partes illas. Et, cum ibi venerit, ipsum in forestis illis deductum pro voluntate sua habere permittat. Teste ut supra.

De navi Beate Marie de Baionia.Mandatum est P. de Gisorciis, camerario London', quod illa duo dolia vini de recta prisa que cepit de navi que vocatur navis Beate Marie de Baionia pro recta et antiqua prisa regis magistro ejusdem Johannis (sic) sine dilacione liberet, quia Willelmus Traye, captor prise regis apud Sandwiz, rectam et antiquam prisam regis de predicta navi ad opus nostrum cepit. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Fekeham faciat habere Rogero de Clifford' duos damos de dono regis. Teste.

De roboribus datis.Mandatum est eidem Alano quod faciat habere fratribus de Monte Carmeli in Waus vj. robora in foresta de Havering' de dono regis. Teste. Per Reginaldum filium Petri.

Pro Radulfo Musard. De custodia Maennii filii Ricardi.Quia rex accepit per inquisicionem, quam per Willelmum de Wendling', escaetorem suum citra Trentam, fieri precepit, quod Maennius filius Ricardi nuper defunctus non tenuit de rege in capite die quo obiit et quod heres ejusdem Maenii est infra etatem, mandatum est predicto escaetori quod omnes terras et tenementa que idem Maennius tenuit de Radulfo Musard', et quorum custodia ad ipsum Radulfum pertinet, et que occasione mortis predicti Maennii capta sunt in manum regis, sine dilacione restituat eidem Radulfo habendas usque ad legitimam etatam predicti heredis una cum omnibus inde perceptis a tempore capcionis earundem in manum regis. Et, si que de bonis et catallis dicti defuncti ad ipsum spectantibus capta sint in manum regis occasione mortis sue, ea executoribus testamenti sui sine dilacione restituat ad execucionem testamenti sui faciendam, una cum omnibus inde perceptis ad opus regis a tempore predicto. Teste rege apud Turrim London' vj. die Julii.

Pro Willelmo filio Willelmi Wymar'.Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum Willelmus filius Wymari et heredes sui toto tempore clare memorie Ricardi regis avunculi nostri et domini J. regis patris nostri et nostro habuerint custodiam vivarii nostri extra Staff' ad construendum ibidem molendinum, si voluerint, et sustentandum illud et stagnum ejusdem de proprio, ita quod pro custodia illa singulis annis reddant dimidiam marcam ad scaccarium predictum, sicut scrutatis rotulis ejusdem scaccarii nobis nuper significastis; de qua quidem custodia Philippus Lovel tempore quo fuit thesaurarius noster Willelmum filium predicti Willelmi qui nunc est ejecit ut dicitur ; vobis mandamus quod eidem Willelmo seisinam suam rehabere faciatis, salvo tamen in omnibus jure nostro. Teste ut supra.

Pro Ebulone de Montibus. Pro Johanne filio Philippi. Pro Petronilla de Pratellis. Pro Thome de Widehay.Rex vicecomiti Linc' salutem. Quia ad presens talliari fecimus dominica nostra per Angliam, tibi precipimus quod, si homines de soka de Wautham a tempore quo ipsa devenit in manum nostram tanquam escaeta nostra hactenus talliari consueverint quando dominica nostra per Angliam talliata extiterunt, et nos dum predicta soka fuit in manu nostra et illi qui sokam illam postmodum ex collacione nostra tenuerunt habuerimus talliagium illud temporibus talliagiorum dominicorum nostrorum, tunc Ebuloni de Montibus, Johanni filio Philippi, Petronille de Pratellis et Thome de Widehay de tenentibus suis in predicta soka racionabile talliagium habere facias. Teste.

Pro Thoma de Heyham.Thomas de Heyham solvit in garderoba regis Petro de Wintonia, clerico et custodi ejusdem garderobe, x. libras per quas finem fecit cum rege coram senescallo regis pro quadam transgressione, die Lune post festum apostolorum Petri et Pauli apud Turrim London' anno etc. xlvto. Et mandatum est vicecomiti Kancie quod ipsum inde quietum esse permittat. Teste ut supra.

De associacione.Rex associavit Nicholao de Turri, Roberto de Briwes et Ade de Greynvil', justiciariis itinerantibus in comitatu Northampt', Galfridum de Leukenor et Willelmum de Engelfeud ad placita itineris sui in comitatu predicto una cum eis hac vice tenenda. Et mandatum est predictis Nicholao, Roberto et Ade quod ipsos ad hoc in socios recipiant. Teste ut supra.

De cervis et bissis datis.Quia Hugo le Bygod nondum habuit xx. cervos et decem bissas quas rex infra quinquennium jam preteritum ei dedit particulatim in foresta regis de Pykering', et brevia regis inde directa Willelmo Heyrun et Johanni de Eyvil', quondam justiciariis foreste regis ultra Trentam, regi reddidit, mandatum est Roberto de Neull', justiciario foreste ultra Trentam, quod eidem Hugoni predictos cervos et bissas in foresta predicta habere faciat. Teste rege apud Turrim Lond' ix. die Julii.

De cervis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste sue citra Trentam, quod in foresta regis Salop' faciat habere Fulconi filio Warini quatuor cervos de dono regis. Teste rege apud Turrim London' x. die Julii. Per ipsum regem et J. Mansell'.

De damis et cervis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Bernewode faciat habere Jacobo de Alditheleg' duos damos et in foresta regis de Canoc duos damos et in foresta regis de Menedep' duos cervos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Petro de Nevill'.Rex remisit Petro de Nevil' tres marcas et dimidiam, in quibus regi tenetur pro uno dolio vini quod a Johanne de Swineford', emptore vinorum regis, emit de vinis regis que fuerunt apud Norhampt'. Et mandatum est Johanni de Swineford' etc. quod eundem Petrum de predictis tribus marcis et dimidia quietum esse faciat. Teste.

De ponendo per ballium.Nicholaus Everard, Robertus Everard, Stephanus King' et Willelmus de Schornhal', detenti in prisona regis Sar' pro morte Johannis de Cumbe unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Wiltes' quod ponantur per ballium.

De damis et cervo datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Hatf' faciat habere Mathie de Mara duos damos de dono regis et in foresta de Bosco Arso unum cervum qui restat capiendus de duobus cervis quos rex anno preterito dedit regine et quem eadem regina dedit eidem Mathie. Teste etc.

De quercubus datis.Mandatum est Alano la Zusche, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis apud Nortperton' faciat habere Johanni de la Lynde vj. bonas quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.Mandatum est eidem Alano quod in foresta regis de Wichewode faciat habere Imberto Pugeis sex bona robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Turrim Lond' xj. die Julii.

De damis datis.Mandatum est eidem Alano quod in foresta de Witlewode faciat habere Johanni Lovel' duos damos de dono regis. Teste rege apud Turrim Lond' xij. die Juli.
Mandatum est eidem Alano quod in foresta regis de Beuisham (fn. 1) faciat habere episcopo Sarrisburiensi sex damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta regis de Dene faciat habere Hunfrido de Bohun, comiti Hereford' et Essex', sex damos de dono regis. Teste.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere magistro Roberto de Beverlaco, cementario regis, unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Bernewode faciat habere Philippo de Eya, clerico regis Alemannie, tres damos de dono regis. Teste rege apud Turrim Lond' xiij. die Julii.

Pro Willelmo de Valencia.Cum rex dudum assignaverit Willelmo de Valencia illas quadraginta libras quas rex de feodi firma percipere consuevit de manerio de Corbrig', quod Isabella que fuit uxor Rogeri filii Johannis tenet de hereditate filii et heredis predicti Rogeri, et quas rex eidem fratri suo concessit percipiendas per annum in partem solucionis feodi sui, et eadem Isabella partim inde solverit ad scaccarium regis et partem penes se retinuerit, postquam manerium illud extitit in manu sua, ut dicitur, mandatum est baronibus de scaccario quod id quod inde receperunt ad scaccarium predictum per manum predicte Isabelle predicto fratri regis restitui et ipsam Isabellam eidem fratri regis de predictis quadraginta libris decetero respondere faciant usque ad legitimam etatem heredis predicti Rogeri, sicut rex ei prius concessit. Teste ut supra.

De quercubus ad operaciones Sar'.Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in bosco de Melcet, qui est infra metas foreste predicte, faciat habere custodibus operacionium Sancte Marie Sar' vj. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Pamber' faciat habere Reginaldo filio Petri vj. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est eidem justiciario quod in foresta regis de Savernak' faciat habere Johanni de Muscegros quatuor damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem justiciario quod in foresta de Bradene faciat habere Roberto Tregoz tres damos de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Willelmus de Hithe, detentus in prisona regis Wintonie pro morte Johannis de Denecastr' unde rettatus est, habet breve vicecomiti Suthampt' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Blakemor faciat habere Johanni de la Lynde duos damos de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xiiij. die Julii.

Hic recessit magister N. archidiaconus Eliensis de Curia sicut patet in rotulo patentium.

De damis datis.Mandatum est eidem justiciario quod in foresta regis de Blakemor faciat habere Radulfo de Gorges duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De cervis datis.Mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Pykering faciat habere Marmoduco de Tweng' duos cervos de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Selwode faciat habere Radulfo Saunzaver duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.Rex ad instanciam Beatricis filie sue dedit Roberto Rytfot, vadleto panetarie regine, quatuor quercus in foresta de Windes'. Et mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod eidem Roberto quercus predictas habere faciat. Teste ut supra.

Pro Nicholao de Wintonia capellano.Rex concessit Nicholao de Wintonia, capellano, cantariam capelle regis Sancti Gudoci infra castrum regis Wintonie. Et mandatum est constabulario castri predicti quod ipsum Nicholaum ad cantariam illam admittat et, quamdiu fuerit constabularius regis ejusdem castri, eidem capellano singulis annis eadem stipendia habere faciat que capellani divina celebrantes in eadem capella percipere consueverunt. Teste rege apud Turrim London' xv. die Julii.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foresta citra Trentam, quod in foresta regis de La Sauthe faciat habere Hugoni de Baillol' iij. damos de dono regis. Teste.

De damis et cervo datis.Mandatum est eidem justiciario quod in foresta regis de Kingswode faciat habere Roberto de Stotevil' duos damos et unum cervum de dono regis.

Pro Radulfo de Immeworth.Cum regi per inquisicionem quam dudum fieri fecit regi constiterit quod Radulfus de Immeworth' vel antecessores sui seu terra quam tenet in Immewrth' in comitatu Surr' nunquam consueverunt talliari quando manerium regis de Kingiston' et alia dominica regis per Angliam talliata fuerunt, et rex propter hoc concesserit per cartam suam quod predictus Radulfus et heredes sui quieti sint de omnimodo talliagio occasione predicte terre sue de Immewrth' cum pertinenciis, mandatum est baronibus de scaccario quod de demanda talliagii quam faciunt predicto Radulfo occasione talliagii nuper assessi super villam regis de Kingiston' ipsum quietum esse faciant secundum tenorem carte sue predicte. Teste ut supra.

Pro Johanne de Tudham.Monstravit regi Johannes de Tudeham quod, cum Alda que fuit uxor Rogeri de Reymes nuper tenuisset in dotem manerium de Limminton' cum pertinenciis de dono Rogeri de Reymes, quondam viri sui et consanguinei predicti Johannis, et idem manerium jure hereditario eidem Johanni post mortem predicte Alde nuper accidisset et ipse in ejusdem possessione pacifica per magnum tempus extitisset, vicecomes Somers' nuper per preceptum regis ipsum Johannem a manerio illo ejecit et illud in manum regis cepit racione custodie heredum quondam Willelmi de Fortibus ad regem pertinentibus (sic). Et, quia rex non intellexit per capcionem predictam juri predicti Johannis in aliquo derogare, mandatum est predicto vicecomiti quod, si ita est, tunc manerium predictum prefato Johanni sine dilacione reddi faciat. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, quod in bosco predicti episcopatus de Pillingber' infra forestam de Windes' faciat habere Rogero de Saunford' duas quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

[m. 7 Schedule.]

Pro Hugone de Haliwell'. (fn. 2) H. dei gracia rex Anglie, dominus Hibernie et dux Aquitanie vicecomiti Lanc' salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam per te fieri precepimus quod Hugo de Halywell' non est culpabilis de receptamento Johannis de Harewod', qui propter feloniam utlagatus est ut dicitur, nec eciam idem Hugo consensit alicui latrocinio ejusdem Johannis ; tibi precipimus quod, si predictus Hugo invenerit tibi xij. legales homines qui eum manucapiant habere coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint ad standum recto, si quis versus eum inde loqui voluerit, tunc predictum Hugonem predictis xij. tradas in ballium sicut predictum est. Et habeas ibi nomina xij. et hoc breve. Teste me ipso apud Turrim Lond' xxiiij. die Julii anno regni nostri xlv.

[m. 7.]

De denariis mittendis ad regem.Mandatum est Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, quod sine dilacione mittat regi ducentas marcas et centum libras, aut c. marcas ad minus, de exitibus predicti episcopatus, liberandas in garderoba regis ad expensas regis, ita quod rex eas habeat infra xv. dies proximo futuros. Et hoc, sicut indignacionem regis evitare voluerit, nullo modo omittat. Teste rege apud Turrim Lond' xvj. die Julii.

Pro abbate Westmonasterii. De decima.Cum rex per cartam suam teneatur abbati Westmonasterii singulis annis in octo damis, mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in forestis regis de Salceto and Silveston' dictos damos per ballivos et ministros earundem forestarum capi et dicto abbati vel ejus attornato liberari faciat de anno presenti sicut fieri consuevit. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Johanni de Waymer, servienti regis ad arma, unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Turrim Lond' xvij. die Julii.

De vinis regis cariandis.Mandatum est Petro de Gisorciis, camerario regis Lond', quod de vinis que restant carianda usque Westmonasterium de ducentis et sexaginta doliis vini, que vicecomitibus regis London' per se liberari et per eosdem vicecomites usque Westmonasterium et alibi rex cariari nuper precepit, liberet Johanni de Somers' et Willelmo de Aette, pincernis regis viginti dolia carianda usque Turrim London' per vasa regis ad expensas hospicii regis. Teste ut supra.

De vinis regis cariandis.Mandatum est eidem Petro quod viginti et sex dolia vini de recta prisa regis, que a diversis mercatoribus in London' cepit ad opus regis a festo Pasche proximo preterito usque ad festum Sancte Margarete proximo sequens, sine dilacione liberet vicecomitibus regis London' carianda usque Westmonasterium et ponenda in celariis regis ibidem sicut rex eis injunxit. Teste rege apud Turrim London' xvij. die Julii.

De damis datis.Mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Schirwode faciat habere Philippo Marmyun tres damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Salceto faciat habere priori et canonicis de Raveniston' duas quercus ad maeremium ad refectorium suum inde faciendum de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Bradene faciat habere Henrico de Bohun duos damos de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xviij. die Julii.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod de garderoba regis faciat habere Ade de Cestreton' robam suam de termino Pentecostes proximo preterito sicut eam habere consuevit. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Gautre faciat habere Henrico de Ferlington' tres damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de la Sauceye faciat habere Gilberto de Preston' duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem justiciario quod in foresta regis de La Bere faciat habere Ebuloni de Montibus tres damos et unum cervum de dono regis. Teste ut supra.

De cervis datis.Mandatum est eidem justiciario quod in foresta regis Salop' faciat habere Thome Corbet quatuor cervos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Pykering' faciat habere Willelmo le Latymer iij. cervos de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Fekham faciat habere Willelmo de Oddingsel' duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De venacione capienda ad opus regis.Rex mittit Ricardum de Candover' et Johannem Lovel, venatores suos, ad capiendum in foresta regis de Wittlewode quadraginta damos, in forestis regis de Rokingham et Clive quadraginta damos, in foresta de Roteland' quadraginta damos et in foresta de Wauberg' viginti damos contra festum Sancti Edwardi proximo futurum, si dami illi in forestis illis sine destruccione earundem forestarum capi poterunt. Et mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod eosdem venatores regis damos illos in forestis predictis sicut predictum est capi permittat.

Prohibicio ne dami capiantur.Et prohiberi faciat custodibus forestarum predictarum ne damos aliquos in forestis illis capi permittant donec dami predicti ad opus regis capiantur in forestis illis sicut predictum est. Teste rege apud Turrim London' xviij. die Julii.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Pamber' faciat habere Rogero de Saunford' duos damos de dono regis. Teste.

Pro Elia de Havering'.Quia Rogerus Elie de Havering' intendit negociis Ebulonis de Montibus, rex, volens intuitu ejusdem Ebulonis graciam ei facere, amovit eum ab officio agistatoris parci regis de Havering'. Et mandatum est Alano la Zuche justiciario foreste regis citra Trentam quod alium ad hoc idoneum loco ipsius Rogeri eligi faciat. Teste ut supra.

De cervis et damis datis.Mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Lancastr' faciat habere Johanni de Burgo duos cervos et quatuor damos de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xix. die Julii.

Pro executoribus Roberti de Stafford.Cum rex dudum concesserit Roberto de Stafford per litteras suas patentes quod occasione aliquorum debitorum in quibus ipsum regi teneri contingeret die sui obitus execucio testamenti sui nullis temporibus impediretur, set quod heredes sui de debitis illis regi teneantur ; mandatum est baronibus de scaccario quod de bonis et catallis prefati Roberti nuper defuncti, si que sunt in manu regis occasione debitorum si que regi debebat die quo obiit, executores ejusdem Roberti liberam adminstracionem habere permittant ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Et heredes prefati Roberti de debitis predictis regi ad scaccarium suum respondere faciant. Teste rege apud Turrim London' xx. die Julii.

Pro Idonea que fuit uxor Hugonis filii Radulfi. Pro Roberto de Sibethorp. Pro Galfrido de Raundes. Pro David de Maupas. Mandatum est baronibus de scaccario quod per sacramentum xij. proborum et legalium hominum de comitatu Huntedon' et aliis modis omnibus, quibus rei veritas melius sciri et investigari poterit, inquirant utrum tresdecim acre assarti et dimidia apud Upton', quas Idonea que fuit uxor Hugonis filii Radulfi, Robertus de Sibethorp', Galfridus de Raundes et David de Maupas tenuerunt de rege et que arentate fuerunt ad novem solidos annuos per Robertum Passelewe et socios suos, justiciarios regis itinerantes ad placita foreste in comitatu predicto, sint de decem et octo acris terre quas predicti Idonea, Robertus, Galfridus et David tenuerunt de rege ibidem et que arentate fuerunt ad xij. solidos annuos per justiciarios predictos. Et, si per inquisicionem predictam invenerint quod predicte tresdecim acre assarti et dimidia sint de predictis decem et octo acris terre, tunc predictos Idoneam, Robertum, Galfridum et David de predictis novem solidis annuis et eorum arreragiis quietos esse faciant. Teste ut supra.

De damis datis.Cum rex nuper mandaverit Ricardo de Munfichet, custodi foreste Essex', quod in foresta regis de Havering' faceret habere Johanni Maunsell' quatuor damos de dono regis et rex jam acceperit quod dami illi ibidem commode ad presens capi non poterunt, mandatum est predicto Ricardo quod eidem Johanni dictos damos in balliva sua ubi commodius poterunt sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Turrim London xxj. die Julii.

De damis et cervis capiendis ad opus regis.Rex mittit ad Hugonem le Bigod, custodem foreste de Pickering', Ricardum de Candover' et Willelmum de Candover', venatores regis, ad capiendum ad opus regis in foresta predicta sexaginta cervos contra instans festum Sancti Edwardi. Et mandatum est predicto custodi quod ipsos ad hoc admittat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste ultra Trentam, quod permittat predictos Ricardum et Willelmum capere in forestis regis de Galtriz et Shirewode xl. cervos ad opus regis contra festum predictum. Teste etc.

De quercubus datis.Mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere Gwicardo de Charrun quatuor quercus de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Nicholao le Ewer unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

Pro Hugone le Botiler.Rex cepit homagium Hugonis le Botiler, filii et heredis Willelmi le Botiler, de omnibus terris et tenementis que predictus Willelmus pater suus tenuit de rege in capite et ei reddidit terras illas et tenementa. Et mandatum est Willelmo de Weilond', escaetori regis citra Trentam, quod de omnibus terris et tenementis, de quibus predictus Willelmus pater suus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit et que occasione mortis sue capta fuerunt in manum regis, eidem Hugoni plenam seisinam sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Turrim London' xxj. die Julii.

De ponendo per ballium.Adam filius Roberti de Qwicishal', detentus in prisona regis Staff' pro morte Galfridi de Prestwode et Ricardi de Prestwode unde appellatus est, habet breve vicecomiti Staff' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

[Schedule.]

Domino venerabili et amico suo si placet confidenti domino W. de Merton' domini regis cancellario suus Robertus Walerand' constabularius Dovor' et custos quinque portuum salutem et se ad obsequia paratum. Cum dominus noster dominus rex debeat habere prisam de omnibus navibus applicantibus ad camerariam suam de Sandwyz, que est in custodia mea, et per illam prisam quiete debeant esse per totam Angliam ea vice, ac Ricardus de Lymscenes de Roem et Rogerus serviens Thome de Roem nuper transeuntes per eamdem camerariam de Sandwyz cum duabus navibus vinis carcatis, quarum una vocatur navis Sancte Anne de Wynchelese et altera la Gunnild' de eadem, a quibus quatuor dolia habui de prisa, et postea venissent ad nundinas Sancti Botulfi, et captor vinorum domini regis in eisdem nundinis exigat ab eis iterum prisam de predictis navibus contra consuetudinem predictam, nullatenus permittens ipsos per breve captoris mei de Sandwyz quod inde detulerunt in testamentum predicte prise inde esse quietos sine speciali precepto domini regis, unde vobis supplico quatinus, si placet, predictis Ricardo et Rogero breve domini regis de quietancia inde habere faciatis predicto captori vinorum domini regis transmittendum, alioquin predicti mercatores graviter molestarentur. Bene et diu valete.

[m. 7 cont.]

Pro Azone Tort et socio suo, burgensibus de Rothomago.Quia Robertus Walerand' constabularius Dovor' per litteras suas testatur quod custodes prisarum regis apud Sandwyz ceperunt rectam prisam regis de duabus navatis vinorum Azonis de Tort et Ricardi de Luveynes burgensium Rothomagi, que nuper transierunt per Sandwyz de partibus transmarinis in illis navibus de Winchels', quarum una vocatur Gunnild' de Winchils' et alia vocatur navis Sancte Anne, mandatum est Johanni de Swineford', emptori vinorum regis, quod eadem vina de dicta prisa regis in nundinis Sancti Botulphi quieta esse permittant, nullam molestiam aut gravamen ducentibus vina predicta ea occasione inferens cum hujusmodi prisa regis secundum consuetudinem regni regis bis exigi non debeat de eisdem vinis. Teste rege apud Turrim Lond' xxij. die Julii.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche justiciario foreste citra Trentam quod in forinseco bosco regis de Wauberg' faciat habere Johanni Blundel' duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est custodi foreste de Windes' quod in eadem foresta faciat habere J. abbati de Burgo Sancti Petri quatuor bonas quercus de dono regis. Teste ut supra.

Pro canonicis de Sery.Rex ballivo suo de Wiston' salutem. Cum predecessores Willelmi de Kaen, quondam domini manerii de Wiston', per cartas suas quas inspeximus contulerint canonicis de Sery xl. solidos singulis annis percipiendos sibi et successoribus suis de molendino de Wiston' imperpetuum de elemosina constituta, et iidem canonici extiterint in possessione percipiendi redditum illum temporibus ipsius Willelmi et predecessorum suorum usque ad tempus quo terram illam capi fecimus in manum nostram et illam postmodum Galfrido de Lezinghan' fratri nostro concessimus; tibi precipimus quod, si ita est, tunc abbati et canonicis dicte domus predictum redditum de predicto molendino quamdiu custodiam predicti manerii habueritis singulis annis habere facias, sicut ipsi redditum illum temporibus predictis percipere consueverunt, una cum arreragiis sibi inde debitis a tempore quo dictum manerium devenit in manum nostram post recessum predicti fratris nostri ab Anglia. Et, cum sciverimus quantum eis inde habere feceris, illud tibi allocari faciemus. Teste.
Rex vicecomiti Cantebr' salutem. Cum predecessores Willelmi de Kaen, quondam domini terre de Stepelmordon', quam Willelmus de Chaeny tenet, dudum, per cartas suas, quas inspeximus, contulerint canonicis de Sery quinque marcas singulis annis percipiendas sibi et successoribus suis de predicta terra imperpetuum de elemosina constituta, et iidem canonici extiterint in possessione percipiendi elemosinam illam temporibus ipsius Willelmi et predecessorum suorum usque ad tempus quo terram illam dedimus Edwardo filio nostro et illam dicto Willelmo postmodum concessimus, et eidem Willelmo mandaverimus quod abbati et canonicis dicte domus predictum redditum quinque marcarum de predicta terra singulis annis habere faceret sicut redditum illum temporibus predictis percipere consueverunt, una cum arreragiis ejusdem redditus sibi debitis a tempore quo idem Willelmus dictam terram tenuit ; tibi precipimus quod, nisi idem Willelmus id ad mandatum nostrum fecerit, et tibi constiterit ipsos canonicos fuisse in possessionem percipiendi predictum redditum sicut predictum est, tunc ipsum ad hoc sine dilacione distringas. Ita quod pro defectu tui iterata ad nos non perveniat querela, cum prefatis abbati et canonicis in justicia deesse non debeamus. Teste ut supra.

De cervis datis.Mandatum est Alano la Zusche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis Salop' permittat Hamonem Extraneum capere duos cervos ad opus Petri de Chauvent de dono regis. Teste.

(fn. 3)De damis datis.Mandatum est eidem justiciario quod in foresta regis de Bradene faciat habere Alardo le Flemeng iiij. damos de dono regis. Teste.
Mandatum est Alano la Zuche justiciario foreste citra Trentam quod in foresta regis de Wauberg' faciat habere magistro Nicholao archidiacono Eliensi quatuor damos de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xxiiij. die Julii.
Mandatum est eidem quod in eadem foresta faciat habere Ade de Cestreton' unum damum de dono regis. Teste ut supra.

De dolio vini dato.Mandatum est custodibus vinorum regis apud Westmonasterium quod de vinis regis que sunt in custodia sua sine dilacione faciant habere magistro Henrico versificatori unum dolium peroptimi vini per visum Petri de Gisorciis, camerarii regis London', preter illa duo dolia vini que de nobis percipit per annum de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xxv. die Julii.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Wittlewode faciat habere Agnete Bauzan duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Willelmus filius Willelmi (fn. 4) le Rus, detentus in prisona regis de Witeby pro morte Alani filii Roberti del Pek' unde appellatus est, habet breve vicecomiti Ebor' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere Ricardo Maunsell' iiijor. quercus de dono regis. Teste ut supra.

De damo dato.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Wittlewode faciat habere Radulfo Dungun unum damum de dono regis. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Arcy.Quia (fn. 5) Radulfus de Arcy fecit regem securum per Willelmum de Morteyn, Philippum de Marmyun, Ricardum filium Ricardi de Nocton', Johannem de Lymar', Rogerum le Peytevyn, Ricardum de Vilers, Philippum de Drieby, Hugonem de Boueles, Radulfum de Lymar', Radulfum de Gorges, Robertum de Blakegrave et Robertum del Estre manuceperunt (fn. 5) nuper London' coram rege habere coram justiciariis regis proximo itineraturis in comitatu Linc' vel alibi ad mandatum regis predictum Radulfum de Arcy ad standum recto super criminibus sibi impositis, unde nuper indictatus fuit coram Hugone le Despenser, tune justiciario regis Anglie, et rex per manucapcionem illam ipsum a prisona regis deliberari fecit; mandatum est vicecomiti Linc' quod eidem Radulfo terras suas in balliva tua que occasione predicta capta sunt in manum regis sine dilacione per manucapcionem predictam restituat. Teste rege apud Turrim London' xxviij. die Julii.

[Schedule.]

Manucaptores Radulfi de Arcy.

Willelmus de Mortein de comitatu Notingham'.
Philippus Marmion de comitatu Lincoll'.

Ricardus filius Ricardi de Nocton de comitatu Linc'
Johannes de Lymare
Rogerus le Peytevyn
Ricardus de Vilers
Philippus de Drieby

Hugo de Boueles de comitatu Sussex'.
Radulfus de Lymare de comitatu Bedef'.
Radulfus de Gorges de comitatu Dorset'.
Robertus de Blakegrave de comitatu Warr'.
Robertus del Estre de comitatu Warr'.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere magistro Odoni le Carpenter, magistro Nicholao cementario et magistro Johanni de Spalding' et Henrico le Clerc quatuor robas, videlicet unicuique eorum unam robam, et Johanni de Freschevill' unam robam nisi eam prius habuit hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Shirewode faciat habere fratri Roberto de Manneby quatuor damos de dono regis. Teste ut supra.

[m. 6.]

Mandatum est custodi foreste de Wauberg' quod in foresta regis de Wauberg faciat habere magistro Nicholao archidiacono Eliensi quatuor damos de dono regis. (Cancelled) Vacat quia superius.

Footnotes

  • 1. Initial letter uncertain.
  • 2. The words Pro Hugone de Haliwell' are in the margin of the roll, and space is left where the entry should have been enrolled.
  • 3. A grotesque head in the margin against this entry.
  • 4. Radulfi expunged.
  • 5. Radulfus de Arcy . . . per interlineated and the names of the manucaptors altered from nominative to accusative. The rest of the entry has been altered in accordance, but the word manuceperunt overlooked.