BHO

Close Rolls, June 1261

Pages 387-402

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, June 1261

De novo milite faciendo.Quia in instanti festo Pentecostes rex Thomam de Arcy cingulo milicie decorabit, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod eidem Thome faciant habere ea que ad novam miliciam suam pertinent, sicut uni de militibus regis inveniri consuevit. Teste rege apud Wintoniam primo die Junii.

De damis datis.Mandatum est Ricardo de Munfichet, custodi foreste Essex', quod in foresta de Havering' faciat habere Johanni Maunsell' iiijor. damos de dono regis. Teste ut supra.

De damis vivis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Clyve faciat habere Philippo de Arcy v. damos vivos et x. damas vivas ad quendam parcum suum inde instaurandum, de dono regis. Teste.

Pro priore et canonicis de Seleburn'.Rex de gracia sua speciali concessit priori et canonicis de Seleburn' quod in foresta de Wulvemar' capere possint sabulonem ad operaciones unius aule sue in prioratu predicto, ubi commodius sibi et ad minus dampnum dicte foreste capi poterit. Et mandatum est Ade Gurdun, custodi foreste predicte, quod ipsos priorem et canonicos dictum sabulonem in foresta predicta capere permittat sicut predictum est. Teste rege apud Wintoniam primo die Junii.

De duobus doliis vini datis.Mandatum est Johanni de Swineford', captori vinorum regis per Angliam, quod de vinis regis que sunt apud Noting' faciat habere Alano la Zuche duo dolia vini de dono regis. Teste etc.

De damis datis.Mandatum est Henrico le Esturmy, custodi foreste de Savernaco, quod in eadem foresta faciat habere Johanni Maunsell thesaurario Ebor' iiijor. damos de dono regis. Teste ut supra.

De damo dato.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Farreham faciat habere Johanni Launceleve unum damum de dono regis. Teste rege apud Wintoniam iiij. die Junii. Postea mutata fuit et directa Alano la Zuch' etc.

Pro Aymone Turumberd'.Mandatum est vicecomiti Cant' quod demandam quam facit Aymoni Turumberd' et Galfrido de Scalariis per summonicionem scaccarii regis de centum solidis levandis ad opus regis pro evasione duorum latronum in Waddon', ponat in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo futuram. Teste rege apud Wintoniam iij. die Junii.

De perceptis episcopatuum Eboracensis et Dunelmensis. Mandatum est Johanni abbati de Burgo Sancti Petri, thesaurario regis, quod scrutatis rotulis scaccarii regis sine dilacione scire faciat regi sub sigillo suo quantum receptum fuerit ad scaccarium regis de exitibus et proventibus archiepiscopatus Eboracensis in duabus ultimis vacacionibus ejusdem, dum fuit in manu regis; et de exitibus et proventibus episcopatus Wintoniensis a tempore quo idem episcopatus extitit in manu regis post recessum A. quondam Wintoniensis episcopi fratris regis ab Anglia; et similiter quantum receptum fuerit ad idem scaccarium de exitibus et proventibus episcopatus Dunelmensis de tempore quo ultimo vacans fuit et in manu regis; ut rex inde distincte et aperte certiorari possit citra diem Jovis in instanti septimana Pentecostes; et a quo tempore dicte ecclesie vacaverunt et in manu regis fuerunt. Et hoc, sicut regem diligit, nullo modo omittat. Teste rege apud Wintoniam iiij. die Junii. Per regem.

[m. 10.]

De roboribus datis.Mandatum est Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, quod in bosco predicti episcopatus de Fuhay faciat habere Fratribus Minoribus Wintonie vque. robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Wintoniam iiij. die Junii. Per regem.

Eodem modo mandatum est eidem custodi pro Fratribus Predicatoribus Wintonie de vque. roboribus in eodem bosco. Teste. Per regem.

De cervo dato.Mandatum est custodi foreste Salop' quod in Longa Foresta regis Salop' faciat habere fratri Johanni de Houton', preceptori de Lydleg', unum cervum de dono regis. Teste rege apud Wintoniam vj. die Junii. Per regem.

De damis datis.Mandatum est custodi foreste de Schirewod' quod in eadem foresta regis faciat habere magistro et fratribus milicie Templi in Anglia decem damos quos in foresta regis Anglie singulis annis habere debent per cartam domini J. regis, patris regis, ad capitulum suum tenendum. Teste ut supra. Per regem.

De damis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Dene faciat habere Margarete que fuit uxor Johannis filii Mathei duos damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Mathia Bezyl.Quia rex accepit per inquisicionem, quam per Gilbertum de Preston' et socios suos justiciarios itinerantes in comitatu Glouc' fieri fecit, et in quam tam abbas de Persor' quam Mathias Bezil' se posuerunt, quod area illa que vocatur Henhanger' est de feodo comitis Hereford' pertinens ad manerium prefati Mathie de Dudemerton' et non de feodo predicti abbatis, mandatum est vicecomiti Glouc' quod eidem Mathie de predicta area plenam seisinam habere faciat sicut predictum est. Test rege apud Wintoniam vj. die Junii.

(fn. 1) Pro Willelmo Portejoye.Cum rex nuper dederit Willelmo Portejoye, servienti rotulorum cancellarie regis, denarium illum quem Radulfus quondam venator regis percipere consuevit de firma ville regis Wintonie de elemosina regis antiquitus constituta, et qui est escaeta regis per mortem predicti Radulfi, mandatum est ballivis Wintonie quod eidem servienti rotulorum predictorum denarium illum habere faciant percipiendum quoad vixerit de dono regis, eo modo quo predictus Radulfus denarium illum percipere consuevit. Teste ut supra. Per ipsum regem. Et ita per breve illud denarius ille allocatus est ad scaccarium regis quia est de antiqua elemosina regis. Teste etc.

De vinis cariandis.Mandatum est Johanni de Swineford', emptori vinorum regis, quod sine dilacione capiat ad opus regis sexaginta dolia vini apud Suthamp' et ea liberet ballivis regis ejusdem ville carianda quo rex eis mandabit. Teste ut supra.

Pro fratre Amadeo magistro milicie Templi in Anglia.Quia rex dominica sua per Angliam ad presens fecit talliari, mandatum est vicecomiti Leyc' quod, si manerium de Rothel' fuerit antiquum dominicum regis et hucusque talliari consueverit quando dominica regis alias fuerunt talliata, tunc fratri Amadeo magistro milicie Templi in Anglia de tenentibus suis in eodem manerio racionabile talliagium habere faciat. Teste ut supra.

De robis datis.Quia rex retinuit Willelmum de Morteyn de familia sua, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe sue, quod eidem Willelmo se tercio robas suas de instanti termino Pentecostes habere faciat. Teste rege apud Wintoniam vij. die Junii.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe quod faciant habere Philippo de Arcy se tercio robas suas de festo predicto. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe quod faciant habere Willelmo de Grey se altero robas suas de termino predicto. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe quod faciant habere Thome Corbet se tercio robas suas de termino predicto. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe quod faciant habere Philippo le Bret unam robam de termino predicto. Teste rege apud Wintoniam vij. die Junii.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Willelmo Maudut de Hameslep' se tercio robas suas de termino predicto. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Hugoni Saunzaver' se altero robas suas de termino predicto. Teste ut supra.

De robis datis.Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Galfrido de Nevil' robam suam de termino predicto. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Bernardo de Bayllol' robam suam de termino predicto. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Rogero de Saunford' se tercio robas suas de termino predicto. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Roberto Aguylun se tercio robas suas de termino predicto. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Willelmo la Zuch' se tercio robas suas de termino predicto. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Elie de Rabayn se tercio robas suas de termino predicto. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Hugoni Saunzaver se altero robas suas de termino predicto. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Willelmo de Wilton' se altero robas suas de termino predicto. Teste ut supra. (Cancelled) Vacat quia habuit se tercio.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Johanni de Grey se quarto robas suas de termino predicto. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Willelmo Darel' unam robam de termino predicto. Teste ut supra.

De robis datis.Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Gerardo de Rodes se tercio robas suas de termino predicto et septem militibus stipiendariis septem robas videlicet unicuique eorum unam robam hac vice habere faciant de dono regis. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Philippo Marmyun se tercio robas suas de instanti termino Pentecostes.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Willelmo de Oddingzeles se altero robas suas de termino predicto. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Johanni de Muscegros se tercio robas suas de termino predicto. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus garderobe regis quod faciant habere Willelmo de Wyresy robam suam de termino predicto. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Johanni de Castello unam robam de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Marmoduco de Tweng' se tercio robas suas de instanti termino Pentecostes. Teste.

De quercubus datis.Mandatum est custodi foreste de Wichewod' quod in bosco regis de Cornebyr', qui est infra forestam predictam, faciat habere Hugoni de la Penne, persone ecclesie de Staunton', sex quercus aptas ad maeremium cum escaetis suis ad construccionem domorum dicte ecclesie sue, que nuper per infortunium conbuste fuerunt, de dono regis. Teste ut supra. (Cancelled) Quia aliter inferius. Vacat.

De robis datis.Quia rex retinuit Galfridum Gacelyn de familia regis, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod eidem Galfrido se tercio robas suas de instanti termino Pentecostes habere faciant. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Ricardo de Roffa unam robam de dono regis. Teste ut supra.

Quia rex retinuit Henricum de Boun de familia sua, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod eidem Henrico se tercio robas suas de instanti termino Pentecostes habere faciant. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est predictis emptoribus pro Hervico de Chawrces se altero robas suas de termino predicto. Teste ut supra.

Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Havering' faciat habere Fratribus Minoribus London' sex robora ad focum suum ubi ad minus dampnum foreste predicte et magis commodum predictorum fratrum capi poterunt de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Rogero Aliz militi unam robam de dono regis. Teste rege apud Wintoniam viij. die Junii.

Mandatum est eisdem quod habere faciant Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, unam robam cum mantello de dono regis.

Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri emptoribus garderobe regis quod faciant habere Gwidoni de Chaunteny unam robam de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Baldewino de Villa unam robam de instanti termino Pentecostes, sicut aliis annis habere consuevit. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Cannoc faciat habere Philippo Marmyun vj. damos de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est eidem justiciario quod faciat habere . . episcopo Landavensi iiij. damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Hugone de Wodestok'.Cum rex nuper dederit Hugoni de Wodestok', summetario coquine regis, messuagium et terram cum pertinenciis que Willelmus Paternoster tenuit de rege in villenagium in hamello regis de Hordle, et que sunt escaeta regis racione felonie de qua idem Willelmus convictus fuit coram justiciariis regis nuper itinerantibus in comitatu Oxon' et suspensus ibidem, habenda et tenenda eidem Hugoni et heredibus suis de rege et heredibus regis eodem modo quo predictus Willelmus ea prius de rege tenuit, sicut in litteris regis patentibus ei inde confectis plenius continetur; rex volens ei graciam facere uberiorem dedit ei blada in dicta terra existentia et alia catalla dicti defuncti que appreciata sunt ad sex solidos ut rex accepit. Et mandatum est vicecomiti Oxon' quod eidem Hugoni predicta blada et catalla usque ad predictam appreciacionem sine dilacione habere faciat de dono regis, nisi inde prius responderit ad scaccarium regis per summonicionem ejusdem scaccarii. Teste ut supra.

De robis datis.Quia rex retinuit Mauricium de Berkel' de familia regis, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod eidem Mauricio se tercio robas suas de instanti termino Pentecostes habere faciant. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Nicholao de Turri robam suam de hoc termino Pentecostes sicut alias de garderoba regis percipere consuevit. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri emptoribus garderobe regis quod faciant habere Willelmo de Gardinis militi unam robam de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Gerardo Belet unam robam de dono regis.

De iiijor. doliis vini datis.Mandatum est Petro de Gisorciis, camerario regis London', quod de primis vinis que capiet ad opus regis apud London' faciat habere H. Londoniensi episcopo quatuor dolia boni vini pro quatuor doliis vini que de vinis ipsius episcopi capta fuerunt ad opus regine regis, dum nuper moram fecit in domibus ejusdem episcopi apud Sanctum Paulum London', sicut per Mathiam Bezil' senescallum regine coram rege est certificatum. Teste.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe sue, quod faciant habere Gilberto de Preston robam suam sicut eam alias de garderoba regis percipere consuevit de dono regis. Teste rege apud Wintoniam viij. die Junii.

Mandatum est eisdem quod faciant habere magistro Crassino phisico regis unam robam de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Lucie de Braye unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri emptoribus garderobe regis quod faciant habere Gerardo la Grue et Philippo de Vaus duas robas, videlicet, unicuique eorum unam robam, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri emptoribus garderobe regis quod faciant habere Willelmo de Axemuth' robam suam de instanti termino Pentecostes sicut eam alias percipere consuevit. Teste ut supra.

Quia rex retinuit Saierum de Gaunt de familia sua, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod eidem Saiero se altero robas suas de instanti termino Pentecostes habere faciant. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere iiijor. capellanis ministrantibus in capella regis Wintonie iiijor. robas, videlicet, unicuique eorum unam robam.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Alardo de Senigham se tercio robas suas de instanti termino Pentecostes, et tribus militibus suis stipendiariis tres robas, videlicet unicuique eorum unam robam, hac vice de dono regis. Teste rege apud Wintoniam viij. die Junii.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Willelmo de Talina, mercatori Burd', unam robam cum pallio de dono nostro. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Martino de Vivar', militi, Willelmo de Sancto Germano, et Johanni de Stapileye tres robas, videlicet, unicuique eorum unam robam, hac vice de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Willelmo de Aette unam robam de instanti termino Pentecostes. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Henrico de Ferlington' se altero robas suas de instanti termino Pentecostes. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Rogero le Ku, Nicholao clerico et Galfrido le Chamberleng' tres robas, videlicet, unicuique eorum unam robam, hac vice de dono regis. Teste rege apud Wintoniam xj. die Junii.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Radulfo de Hotot et Willelmo Bluet duas robas, videlicet, unicuique eorum unam robam, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Gaylardo de Solio, Willelmo Rostandi, et Bertrando de la Deus tres robas, videlicet unicuique eorum unam robam, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod faciant habere xxij. balistariis peditibus commorantibus in municione castri Turris London' xxij. tunicas, videlicet, unicuique eorum unam tunicam, hac vice de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Ade de Monte Alto unam robam de instanti termino Pentecostes. Teste.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Eudoni la Zuch' robas de termino predicto se altero. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Johanni de Curtenay se tercio robas suas de termino predicto. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Galfrido de Chyldewik' robam suam de termino predicto. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Stephano Fromund' unam robam de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est custodi foreste de Porcestr' quod in foresta predicta faciat habere priori de Sutwik' quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Wintoniam xiij. die Junii.

De quercubus datis.Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod in bosco regis de Gunnildegrave, qui est infra forestam regis de Wichewode, faciat habere Hugoni de la Penne, persone ecclesie de Staunton', sex quercus aptas ad maeremium cum escaetis suis ad construccionem domorum dicte ecclesie sue que nuper per infortunium conbuste fuerunt, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Wauberge faciat habere Ricardo de Ewell', emptori garderobe regis, sex quercus aptas ad maeremium cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

De dolio vini dato.Mandatum est Petro de Gisorciis, camerario London', quod de vinis regis que sunt de recta prisa regis faciat habere Ricardo de Ewell' unum dolium boni vini de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Johanni de Eivill', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere Gwicardo de Charrun quatuor quercus de dono regis. Teste ut supra. (Cancelled) Vacat quia innovatum est inferius.

[m. 9.]

De palo ad vineam regis de Windes' supportandam.Mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi foreste de Windes', quod in eadem foresta ubi viderit magis expedire sine dilacione faciat habere gardinario regis de Windes' viij. carettatas palorum de subbosco ad vineam regis de Windes' supportandam. Teste etc.

Pro Elia de Roffa, marescallo.Rex Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, salutem. Sciatis nos dedisse et concessisse Elie de Roff', marescallo nostro, unum burgagium et unam seldam cum pertinenciis in burgo de Farham, que fuerunt Radulfi clerici de Farham' et Matillidis uxoris ejus, et octo acras terre cum pertinenciis in manerio de Farham, que iidem Radulfus et Matillis tenuerunt in villenagium de predicto episcopatu et que sunt escaeta nostra racione predicti episcopatus vacantis et in manu nostra existentis, ita quod ea dare possumus cui voluerimus, sicut accepimus per inquisicionem quam inde fieri fecimus, habenda et tenenda eidem Elie et heredibus suis de predicto episcopatu imperpetuum, eodem modo quo predicti Radulfus et Matillis ea prius tenuerunt, faciendo inde episcopis Wintoniensibus qui pro tempore fuerint omnes consuetudines et omnia servicia que ad predicta burgagium, seldam et terram pertinent, et que predicti Radulfus et Matillis inde facere debuerunt et consueverunt; ita quod predicto episcopatui nichil depereat in hac parte. Et ideo vobis mandamus quod eidem Elie de predictis burgagio, selda et terra cum pertinenciis plenam seisinam sine dilacione habere faciatis sicut predictum est. Teste rege apud Wintoniam xiij. die Junii.

De ponendo per ballium.Robertus filius Ricardi, Mauricius Turkil, Ricardus Buset, Willelmus Peytevyn, Ricardus Sac, Martinus de Stinton', Rogerus de Bois, Henricus Cunstan, Hugo Hode et Johannes Blak', detenti in prisona regis de Norwic' pro morte Rogeri de Corpesty unde appellati fuerunt, habent breve vicecomiti Norff' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro Rogero de Saunford'.Rex concessit Rogero de Saunford' custodiam terre et heredis Stephani de Meleford' nuper defuncti, qui terram suam tenuit de episcopatu Wintoniensi, que quidem custodia ad regem pertinet racione ejusdem episcopatus vacantis et in manu regis existentis, et que extensa est ad sex marcas per annum, habendam et tenendam cum omnibus pertinenciis suis usque ad legitimam etatem predictorum heredum una cum maritagio eorundem heredum, ita tamen quod tantum ei decidat de annuo feodo suo quod percipit ad scaccarium nostrum quamdiu custodia illa duraverit. Et mandatum est Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, quod eidem Rogero de predictis terra et heredibus cum omnibus ad custodiam predictam pertinentibus plenam seisinam sine dilacione habere faciat sicut predictum est. Teste.

De quercubus datis.Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod habere faciat Mathie Bezil' quatuor quercus aptas ad maeremium in foresta regis de Melkisham et alias quatuor quercus aptas ad maeremium in foresta de Chyppenham cum escaetis suis de dono regis. Teste.

Pro Edwardo filio regis.Cum rex de gracia sua speciali dederit Edwardo filio regis amerciamenta, catalla dampnatorum, fugitivorum et omnia alia proficua et perquisita provenientia de itinere Gilberti de Preston' et sociorum suorum justiciariorum regis nuper itinerantium in comitatu Glouc' de villa Bristoll' et suburbio ejusdem ville una cum catallis Cres' filii Milonis, Judei Bristoll', nuper suspensi ibidem pro morte hominis, et aliorum Judeorum ejusdem ville qui ea occasione fugerunt; mandatum est vicecomiti Glouc' quod una cum cyrograffario Judeorum Bristoll' et Glouc' in propria persona sua accedat ad archas Judeorum earundem villarum ad videndum debita predictorum Judeorum et ad omnes cartas eorundem debitorum in predictis archis contentas extrahendas et liberandas Galfrido de Kauz et Hagino Judeo London' ad opus predicti filii nostri prout ipsi sibi ex parte regis injunxerint. Et per sacramentum proborum et legalium hominum de comitatu suo per quos rei veritas melius sciri poterit diligenter inquirat quas terras, tenementa, redditus et catalla predicti Judei habuerunt in balliva sua, et de omnibus terris et redditibus que fuerunt predictorum Judeorum in balliva sua, prout per predictam inquisicionem invenerit, ballivis predicti filii regis ad opus ejusdem filii regis plenam seisinam habere faciat; et catalla eorundem Judeorum habere faciat predictis Galfrido et Hagino ad opus predicti filii regis prout per predictam inquisicionem sibi constiterit ipsa fuisse predictorum Judeorum. Teste ut supra.

Et mandatum est cyrograffariis Judeorum London' tam Christianis quam Judeis quod accedant ad archam Judeorum London' ad videndum debita predictorum Cres' et Judeorum fugitivorum et ad cartas predictorum debitorum in predicta archa contentas extrahendas et liberandas Galfrido de Kauz et Hagino Judeo London' ad opus predicti filii regis, prout ipsi eis ex parte regis injunxerint. Teste.

Eodem modo mandatum est cirograffariis Judeorum Glouc' tam Christianis quam Judeis et cryograffariis Judeorum Bristoll' tam Christianis quam Judeis. Teste.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Roberto de Stotevil' se tercio robas suas de termino Pentecostes proximo preterito. Teste.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Willelmo Ernaud' de Cardilac unam robam de dono regis. Teste.

De dolio vini dato.Mandatum est ballivis Suthamt' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Rogero Aliz militi unum dolium vini de dono regis. Teste.

De quercubus datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Bernewode faciat habere Ricardo le Venur iiijor. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe sue, quod faciant habere Henrico de Turri, converso, unam robam de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Canoc faciat habere Willelmo de Morteyn x. quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Guldeford xvj. die Junii.

Mandatum est Alano predicto quod faciat habere Johanni de Brummor in foresta de Cette quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste etc. Nisi prius habuerit per aliud breve etc.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Eustachio Britun unam robam de dono regis. Teste rege apud Gildeford' xviij. die Junii. Per ipsum regem. Per J. Mansel'.

De quercubus datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Havering' faciat habere Egidio de Wideham vj. quercus de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis Roteland' faciat habere Eudoni la Zuche vj. quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Kingiston' xix. die Junii.

De coronatore eligendo.Quia rex amovit Radulfum de Tynton' ab officio coronatoris in comitatu Cornub', mandatum est vicecomiti Cornub' quod in pleno comitatu suo de assensu ejusdem comitatus loco predicti Radulfi eligi faciat quendam alium coronatorem de legalioribus et discretioribus militibus comitatus predicti et accepto ab eo sacramento fidelitatis sicut moris est quod fideliter et diligenter faciet ea etc. et nomen ejus regi scire faciat. Teste.

De quercubus datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Dene faciat habere Mauricio de Berkel' iij. quercus de dono regis. Teste rege apud Kingiston' xx. die Junii. Per ipsum regem.

De damis datis.Eodem modo mandatum Alano predicto quod faciat habere eidem Mauricio in foresta de Bradene iij. damos de dono regis. Teste ut supra.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Johanne uxori Radulfi de Gorges, vadleti regis, unam robam, videlicet, duas tunicas, unam supertunicam cum furura de squirellis et pallium cum penula de bissis, de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xxij. die Junii.

Pro Simone Vigrus homine Philippi Marmiun.Quia Philippus Marmyun manucepit habendi coram rege vel justiciariis regis, quando et ubi rex preceperit, Simonem Vigrus hominem suum captum et detentum in prisona regis de Eylisbyr' pro suspicione, ad standum inde recto et super aliis, si quis versus eum inde loqui voluerit, mandatum est vicecomiti Buk' quod ipsum Simonem a predicta prisona sine dilacione deliberet. Teste rege apud Turrim London' xxij. die Junii.

Pro Judeis Wintonie.Cum communitas Judeorum regni regis finem fecerit cum rege per mille marcas pro talliagio, et rex non vult quod aliquis Judeus in talliagio illo indebito pregravetur, rex concessit Judeis suis Wintonie quod ipsi non onerentur in talliagio illo nisi secundum facultates suas et secundum racionabilem porcionem ipsos inde contingentem ad modum Judeorum regis London'. Et mandatum est Simoni Passelewe et sociis suis justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod sic fieri et inrotulari faciant. Teste rege apud Turrim London' xxv. die Junii.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Bertramo de Sancto Germano unam robam de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere Roberto de Stopham vj. quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xxvj. die Junii.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Elie de Banne unam robam, videlicet, tunicam, supertunicam et pallium cum furura de bissis, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Henrico de Leyden' mercatori de Hoiland'.Rex ad instanciam magistri Arnoldi de Hoiland', cancellarii dilecti fratris regis Ricardi Romanorum illustris, concessit Henrico de Leyden', mercatori de Hoyland, quod decem et septem dolia vini de Ryn' que ducet usque London' quieta habeat hac vice de gracia regis speciali de omnimoda prisa regis, tam de recta et antiqua prisa regis quam alia. Et mandatum est P. de Gisorciis, camerario regis London', quod ipsum mercatorem quietanciam illam habere permittat et ipsum contra hanc concessionem regis nullatenus vexet. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.Quia Willelmus de Ludewik' diu regi est obsequutus in officio coronatoris regis in comitatu Hertford' et jam senio et debilitate confectus quod (fn. 2) officio illi diutius nequit commode intendere ut rex accepit, rex ipsum ab officio illo amovit. Et mandatum est vicecomiti Hertford' quod in pleno comitatu suo quendam alium coronatorem loco ipsius Willelmi etc. eligi faciat etc. Et accepto ab eo sacramento etc. ipsum extunc officio illi intendere faciat, et nomen ejus regi scire faciat. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Schirwode faciat habere Philippo de Arcy iiij. damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Alano la Zusche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Wichewode faciat habere abbati de La Bruere ij. quercus ad maeremium de dono regis. Teste.

De quercubus ad operaciones castri de Lancastr'.Cum rex injunxerit vicecomiti suo Lanc' quod magnam turrim castri regis Lanc' reparari faciat reparacione qua indiget, mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis Lanc' faciat habere eidem vicecomiti maeremium quantum necesse fuerit ad dictam turrim reparandam per visum et testimonium forestariorum et viridariorum dicte foreste et per talliam inter eos de numero quercuum. Teste ut supra.

Pro Philippo Marmium.Rex pro arreragiis que restant reddenda dilecto et fideli Philippo Marmiun de annuo feodo quadraginta marcarum, quod a rege dudum percipere consuevit et que idem Philippus regi ex toto remisit, perdonavit ei triginta et quatuor libras et unam marcam quas debet Hagino filio magistri, Judeo London'. Et mandatum est baronibus de scaccario et justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod eundem Philippum de predicto debito quietum esse, et cartam per quam dicto Judeo tenetur in debito predicto ei restitui, faciant. Et eidem Judeo in talliagio suo vel aliis debitis que regi debet vel debuerit predictum debitum allocari faciant. Teste ut supra.

Pro Philippo de Arcy.Rex in recompensacionem arreragiorum que restant reddenda Philippo de Arcy de annuo feodi viginti librarum quod a nobis dudum percipere consuevit, et que idem Philippus regi ex toto remisit, perdonavit ei quoddam debitum centum librarum quod debet magistro Elie filio magistri et Gamelino, Judeis London', et quoddam debitum viginti librarum quod debet eisdem Judeis de annuo feodo. Et mandatum est baronibus de scaccario et justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod eundem Philippum de predictis debitis quietum esse et cartas per quas dictis Judeis tenetur in debitis predictis ei restitui et eisdem Judeis in talliagiis suis vel aliis debitis que regi debent vel debuerint predicta debita allocari faciant. Teste ut supra xxvj. die Junii.

De damis et cervis datis.Mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Schyrewod' faciat habere Edwardo filio regis iij. damos et ij. cervos de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xxviij. die Junii.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Braden' faciat habere Mathie Bezil' v. damos de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est eidem justiciario quod faciat habere Willelmo Maudut in foresta regis de Wittlewod' v. damos de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est eidem justiciario quod in foresta de Savernaco faciat habere Nicholao de Cugho unum damum de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Laurencio de Manneby unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in parco regis de Peryton' faciat habere Willelmo de Beumis militi duas quercus de dono regis. Teste.

De cervis datis.Mandatum est eidem Alano quod in foresta regis de Wllemar' faciat habere Willelmo Maudut duos cervos de dono regis. Teste.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Willelmo de Rupella unam robam de dono regis. Teste.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Ricardo de Hereford' unam robam sicut eam habere consuevit. Teste ut supra.

De cervis datis.Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Menedep' faciat habere Mauricio de Berkel' ij. cervos de dono regis.

De quercubus datis.Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Wauberg' faciat habere Reginaldo de Grey iij. quercus de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xxx. die Junii.

De damis datis.Mandatum est Roberto de Nevil', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Schirwode faciat habere Willelmo de Lymar' ij. damos de dono regis. Teste ut supra.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Nicholao de Molis robas suas sicut habere consuevit. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Berkel'.Quia rex dominica sua per Angliam talliari fecit, mandatum est vicecomiti Devonie quod, si manerium de Brampton' fuerit antiquum dominicum predecessorum regis regum Anglie et talliari consueverit, tunc Willelmo de Berkel' habere faciat racionabile talliagium de tenentibus suis in manerio predicto. Teste ut supra.

[m. 8.]

De ponendo per ballium.Edmundus Falke, Nicholaus le Keu, Willelmus le Caretter, Rogerus Cukebad, Johannes Cukeman, Jordanus Fox, Radulfus Pentecust, Johannes Hayne, Willelmus le Rede, Willelmus le Mouner, Elias de la Lone, Willelmus le Poter, Gilbertus Wring, Henricus le Vinter, Willelmus Baldewine, Ricardus Bule, Henricus le Bercher, Radulfus le Neweman, Jordanus le Keu, Radulfus Hereberd', Radulfus le Bercher, Reginaldus le Bercher, Robertus Fox, Robertus Scayly, Thomas Drot, Ricardus Dudding', Willelmus Everard, Robertus Bigge et Radulfus Bule, detenti in prisona regis Sar' pro morte Johannis de Cumbe unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Wiltesir' directum quod ponantur per ballium. Teste etc.

De damis datis.Mandatum est Alano la Zusche quod in foresta de Wauberg' faciat habere Stephano de Munferant duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus ad operaciones castri Wintonie.Mandatum est custodi foreste de La Bere juxta Wintoniam quod in foresta predicta, per visum et testimonium forestariorum et viridariorum ejusdem foreste, faciat habere custodibus operacionum castri regis Wintonie xxx. quercus ad easdem operaciones inde faciendas. Teste ut supra.

De manucaptione Rogeri Bertram.Quia Jacobus de Alditheleg', Willelmus de Merel', Johannes de Baskerevil', Philippus Marmiun', Willelmus de Hondesaker, Hugo de Bueles, Willelmus de Mortayn', Johannes de Lymar', Rogerus de Mortayn, Philippus de Arcy, Normannus de Arcy et Thomas de Arcy manuceperunt coram rege habendi coram justiciariis regis proximo itineraturis in comitatu Ebor' Rogerum Bertram ad standum ibidem recto super criminibus sibi impositis, unde nuper indictatus fuit coram Hugone le Despenser tunc justiciario Anglie, mandatum est vicecomiti Norhumbr' quod eidem Rogero terras suas in balliva tua que occasione predicta capte sunt in manum regis sine dilacione restituat. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. In the margin opposite this entry is a grotesque head and hands.
  • 2. quod interlineated.