Close Rolls, May 1261

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1261', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261, (London, 1934) pp. 374-387. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol11/pp374-387 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1261

Pro Hugone le Bygod.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod de xxti. doliis vini que vicecomes noster Kancie emit per preceptum nostrum et liberavit Hugoni le Bygod ad muniendum castrum nostrum Dovor', dum fuit constabularius noster ejusdem castri, liberavit idem Hugo Johanni de Somers', Willelmo de Aette, pincernis nostris, tresdecim dolia vini ad expensas hospicii nostri in adventu nostro apud Dovoriam in crastino clausi Pasche anno etc. xl. quinto et tria dolia vini posuit in oylliagio predictorum viginti doliorum vini a tempore quo ipsa recepit usque ad diem predictum, sicut per Imbertum Pugeys, senescallum nostrum, coram nobis est testificatum. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Hugonem de predictis sexdecim doliis vini quietum esse faciatis. Teste me ipso apud Dovor' iiij. die Maii.

De servientibus commorantibus in castris de Farnham Wulveseye et Taunton'.—Mandatum est Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, quod in castris de Farnham, Wlvesheye et Taunton sustineri faciat decem et viij°. servientes, videlicet, in unoquoque castro sex servientes, donec rex aliud inde sibi preceperit. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc apposuerit, illud sibi allocari faciet. Teste rege apud Turrim London' xiiijto. die Maii.

De quercubus ad operaciones castri Dovor'.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, custodi foreste Essex', quod in bosco regis de Kingeswod', qui est infra metas foreste predicte, faciat habere magistro Johanni de Herting', carpentario castri regis Dovor', latori presentium, sexties viginti quercus de melioribus quercubus ejusdem bosci per visum et testimonium forestariorum et viridariorum predicte foreste prosternandas et cariandas usque Dovor' ad operaciones ejusdem castri inde faciendas. Teste.

De cheveronibus datis.—Mandatum est custodi episcopatus Wintoniensis quod in bosco ejusdem episcopatus de Dunton' faciat habere Waltero de Burges sex cheverones de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Genestynes.—Cum rex nuper dederit Alano de Hageman, servienti suo, terras Willelmi de Genestynes tanquam escaetam suam, eo quod rex credebat ipsum Willelmum in partibus transmarinis obiisse, et idem Alanus occasione dicti doni regis catalla ipsius Willelmi cepisset et in usus suos convertisset; et idem Willelmus jam ad partes Anglie reversus sit et rex ei terras suas reddiderit; mandatum est vicecomiti Suthampt' quod prefatum Alanum distringat ad reddendum prefato Willelmo omnia catalla sua que idem Willelmus racionabiliter monstrare poterit ei injuste per ipsum Alanum fuisse ablata. Et taliter se habeat in hoc mandato regis exequendo quod idem Willelmus hac occasione redire non cogatur. Teste et supra.

De Waltero capellano commorante in castro Dovor'.—Rex cepit securitatem a Waltero de Popsal', capellano, serviendi regem fideliter in capella castri regis Dovor', eidemque commisit custodiam dicte capelle et capellanorum ejusdem ac omnium ad eandem capellam pertinentium. Et mandatum est Roberto Walerand', constabulario castri Dovor', quod ipsum Walterum ad eandem custodiam tenendam quamdiu regi placuerit admittat. Teste rege apud Romenal vj. die Maii.

Mandatum est Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, quod de bladis predicti episcopatus faciat habere dilecto et fideli Elie de Rabayn sextiesviginti quarteria frumenti, sextiesviginti quarteria avene et quadraginta quarteria ordei de prestito usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum, videlicet, quodlibet quarterium pro tali precio pro quo nunc vendi possit. Teste rege apud Romenal' vj. die Maii. Per ipsum regem. (Cancelled) Vacat quia per breve Computabitur'.

Pro Elia de Rabayn.—Mandatum est vicecomiti Dors' quod sine dilacione faciat habere Elie de Rabayn, cui rex nuper reddidit terras suas et tenementa, omnia percepta manerii de Pydel de toto tempore quo idem manerium fuit in custodia sua, de quibus non reddidit compotum ad scaccarium regis. Teste.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Wiltes' de perceptis terrarum quas idem Elias habet in manerio de Melkisham. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Willelmo Everard' quondam vicecomiti Dors' de perceptis manerii de Pidel' de toto tempore quo idem manerium fuit in custodia sua. Teste ut supra.

Pro magistro et fratribus hospitalis Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie.—Cum rex per cartam suam concesserit magistro et fratribus hospitalis Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie quod imperpetuum habeant amerciamenta hominum suorum coram quibuscunque justiciariis regis itinerantibus vel aliis, vicecomitibus vel aliis ballivis suis, mandatum est vicecomiti Oxon' quod eisdem magistro et fratribus habere faciat amerciamenta hominum suorum de ultimo itinere justiciariorum regis in comitatu suo sicut hujusmodi amerciamenta in aliis itineribus justiciariorum regis in eodem comitatu habere consueverunt. Teste ut supra.

De manerio de Lymenton' capiendo in manum regis.—Cum filie et heredes Willelmi de Fortibus, qui de rege tenuit in capite, sint infra etatem et in custodia regis et manerium de Lymenton' jam acciderit predictis heredibus per mortem uxoris Johannis de Baalun', que manerium illud tenuit ut rex accepit; mandatum est vicecomiti Somers' quod idem manerium sine dilacione capiat in manum regis et salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

Pro Johanne le Moyne.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum dilectus et fidelis noster Johannes le Moyne, qui Isabellam sororem et alteram heredum Eustachii de Fercles' duxerat in uxorem, dudum finem fecerit nobiscum pro medietate debitorum que idem Eustachius nobis debuit per quinquaginta solidos, reddendos per annum ad scaccarium nostrum quousque medietas illa nobis esset persoluta de terris quas tenuit de hereditate ejusdem Isabelle uxoris sue, et Willelmus de Appelford' et Lucia uxor ejus, soror et altera heredum predicti Eustachii, disracionaverint in curia nostra per judicium ejusdem curie versus predictos Johannem et Isabellam totam terram quam tenuerunt de hereditate ejusdem Isabelle in regno nostro, excepta terra quam tenuerunt in Grantisset' et quam iidem Johannes post decessum predicte uxoris sue reddidit Eustachio filio et heredi ejusdem uxoris sue ut accepimus, vobis mandamus quod, si ita est et predictus Johannes non teneat terras predictas, tunc ipsum de arreragiis predicte medietatis debitorum ipsius Eustachii a tempore quo dictas terras non tenuit, quietum esse, et ea a predicto Eustachio vel aliis qui dictas terras tenent a tempore quo eas tenuerint secundum porciones ipsos inde contingentes exigi faciatis. Teste me ipso apud Cantuar' x. die Maii.

Pro magistro Johanne Maunsell'.—Quia magister Johannes Maunsell' de licencia regis profectus est ad curiam Romanam pro negociis regis et suis, mandatum est baronibus de scaccario quod compotum suum reddendum de tempore quo fuit custos archiepiscopatus Eboracensis et episcopatus Dunelmensis, ponat (sic) in respectum usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum. Teste rege apud Cantuar' xij. die Maii.

De itinere in comitatu Hertford' revocando.—Rex justiciariis suis assignatis ad itinerandum in comitatu Hertford' salutem. Quia pro certo intelleximus quod sex anni non dum elapsi sunt a tempore quo justiciarii nostri ultimo itineraverunt in comitatu predicto, vobis mandamus quod itineri vestro in eodem comitatu supersedeatis ad presens, quia summoneri faciemus prout moris est omnes de comitatu Norhampt' quod sint coram vobis apud Norhampt' in itinere vestro in crastino sancte Trinitatis; et provideatis quod occasione summonicionis coram vobis facte de itinere vestro in comitatu predicto Hertford' dierum quibuscunque de comitatu illo ibidem coram vobis assignatorum vel assignandorum nullum dampnum aut periculum imineat, set eos in omnibus indempnes conservari faciatis. Significetis eciam omnibus et singulis de comitatu predicto Hertford' coram vobis apud Hertford existentibus et eciam per totum comitatum illum clamari faciatis quod in omnibus justiciam graciosam et favorem benivolum eis liberaliter conferri proponimus ac indempnes conservabimus. Teste rege apud Cantuar' xij. die Maii.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Axisholt' faciat habere W. Exoniensi episcopo sex quercus de dono regis. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xvj. die Maii.

De cervis datis.—Mandatum est eidem justiciario quod in foresta regis Essex' faciat habere Johanni de Grey iij. cervos de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Willemus Page et Agnes uxor ejus, Radulfus Brichewald' et Margareta uxor ejus, detenti in prisona regis de Rye pro morte Thome de Rumbirg' unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Suff' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De damis et cervis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Ricardum de Candover', Henricum de Candover et socios suos venatores regis ad capiendum x. vel xij. damos in balliva Mathei de Columbar' excepto bosco de Heppingiscumb' et vj. cervos in foresta de Menydepe et in parco de Pethircumb'. Et mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod ipsos ad hoc admittat. Teste rege apud Sanctum Paulum London xviij. die Maii.

De quercubus datis.—Mandatum est Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, quod in bosco predicti episcopatus de Dunton' sine dilacione faciat habere Roberto Walerand' xx. quercus aptas ad maeremium de dono regis, nisi ipsas prius habuerit per aliud breve regis inde sibi directum. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Hardredishull'.—Ostensum est regi ex parte Willelmi de Hardredeshill' quod, cum quidam homo ignotus hospitatus esset in villa de Pulteneye et noctanter ingrederetur curiam predicti Willelmi in Pulteneye et per latratum canum inde fugisset, nec domum aliquam fregisset aut furtum aut aliud dampnum ibidem fecisset, nec eciam ab hominibus predicti Willelmi vel aliis interceptus esset aut insecutus, vicecomes Leyc' ea occasione exigit a predicto Willelmo centum solidos pro escapio latronis. Et mandatum est predicto vicecomiti quod demandam illam ponat in respectum usque ad proximam itineracionem justiciariorum regis in partes illas, ut tunc coram eis discutiatur utrum sit escapium vel ne, cum hujusmodi discussio ad te non perveniat. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xx. die Maii.

Pro Baldewino de Insula comite Devonie. De feodo.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Mandamus vobis quod habere faciatis dilecto et fideli nostro Baldewino de Insula comiti Devonie decem et novem libras et decem solidos de exitibus comitatus Devonie pro annuo feodo suo ejusdem comitatus, sicut pater suus et alii predecessores sui quondam comites Devonie feodum illud percipere consueverunt. Teste ut supra.

De domibus de Fecham reparandis.—Quia domus regis de Feckenham et baye vivarii regis ejusdem loci magna indigent reparacione ut rex accepit, mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod per probos et legales homines videri faciat de quanto maeremio dicte domus et baye poterunt reparari et, cum super hoc certificatus fuerit, habere faciat custodibus operacionum regis ejusdem loci maeremium in boscis vel in parco regis de Fekenham quantum necesse fuerit ad predictas domos et baias reparandas. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Thomas le Mey, detentus in prisona regis de Gippewic' pro morte Johannis le Waleys unde appellatus est, habet breve vicecomiti Suff' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.
Adam de Stebbing, detentus in prisona regis de Gippewic' pro morte Johannis le Waleys unde rettatus est, habet breve vicecomiti Suff' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Henrico filio regis Alemannie. De tallagio.—Quia rex talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Ebor' quod habere faciat Henrico filio regis Alemannie racionabile talliagium de maneriis de Knarresburg' et Ponteburg', que sunt in manu sua et que aliquando fuerunt dominica predecessorum regis regum Anglie. Teste rege apud Sanctum Paulum London xxj. die Maii.

Pro Mauricio de Aundely.—Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie et garderobe regis quod Mauricius de Aundely solvit in eadem garderoba regis quadraginta et octo marcas Petro Chaceporc, tunc custodi garderobe regis, die Dominica proxima post festum Sancti Botulphi apud Sutwyk' anno etc. xxxvijmo. pro uno brevi de libertate habenda quod non ponatur in assisis juratis vel recognicionibus aliquibus. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum Mauricium de predictis xl. marcis quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro priore de Clafford'.—Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie et garderobe sue quod prior de Clafford' solvit in eadem garderoba regis sexaginta et sex solidos et octo denarios Petro Chaceporc, tunc custodi predicte garderobe, die Lune post festum beate Margarete apud Portesm' anno etc. xxxvijmo. in subsidium transfretacionis regis in Wasconia. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum priorem de predictis lxvj. solidos viij. denarios quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro abbate de Thame.—Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie et garderobe sue quod abbas de Thame solvit in garderoba regis Artaldo de Sancto Romano, tunc custodi garderobe regis, die Dominica in festo Pasche apud Westmonasterium anno etc. quadragesimo x. marcas pro transgressione nuper facta in abbacia sua clericis capelle regis. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum abbatem de predictis x. marcis quietum esse faciant. Teste ut supra.

De mercatoribus ducentibus blada usque Scociam.—Rex ad instanciam regine Scocie concessit et licenciam dedit quibuscunque mercatoribus quod blada ducere possint a regno regis usque regnum Scocie ad vendendum et commodum suum inde faciendum donec rex aliud inde preceperit. Et mandatum est ballivis et custodibus portus de Lenn' quod, si qui blada per portum regis versus Scociam ducere voluerint, eos ibi blada ad vendendum et commodum suum inde faciendum sine occasione et impedimento ducere permittant donec aliud inde a rege habuerint in mandatis. Teste ut supra.

De denariis liberandis Roberto Walerand'.—Rex ballivis suis Cantuar' salutem. Precipimus vobis quod arreragia talliagii dicte civitatis nostre de termino Pasche proximo preterito, que ad scaccarium nostrum ejusdem termini solvisse debuistis, sine dilacione liberetis Roberto Walerand', constabulario castri nostri Dovor', ad idem castrum inde muniendum. Et hoc nullo modo omittatis. Et, cum sciverimus quantum ei liberaveritis, illud vobis allocari faciemus. Teste ut supra.

De vinis cariandis.—Mandatum est Petro de Gisorciis, camerario London', quod de iiijxx. doliis et iiij. pipis vini, que post festum Annunciacionis Beate Marie proximo preteritum cepit ad opus regis London', sine dilacione liberet Johanni de Somers' et Willelmo de Aette, pincernis regis, xxix. dolia et iiij. pipas vini carianda per vasa regis usque Turrim regis London' et Sanctum Paulum London' ad expensas regis et regine regis. Et residua lx. dolia vini liberet vicecomitibus regis London' carianda usque Westmonasterium et ponenda in celariis regis ejusdem loci, sicut rex eis injunxit. Teste ut supra.

[m. 11.]

Pro Willelmo de Valencia.—Cum Robertus de Nevil' dudum receperit sexaginta et vj. libras et viij. solidos sterlingorum de exitibus terrarum Willelmi de Valencia fratris regis in comitatu Norhumbr' tempore quo idem Robertus fuit vicecomes regis in comitatu Norhumbr' (tempore quo idem Robertus fuit vicecomes regis ejusdem comitatus—expunged) et terre predicti fratris regis fuerunt in custodia sua per preceptum regis, et idem Robertus nondum solverit dictas lxvj. libras et viij. solidos predicto Willelmo nec attornato suo ut dicitur, mandatum est vicecomiti Ebor' quod, si ita est, tunc prefatum Robertum sine dilacione distringat ad reddendum prefato fratri suo dictas lxvj. libras viij. solidos sicut rex eidem alias mandavit. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xxij. die Maii.

Pro Reimundo de Bevil'.—Rex perdonavit Reymundo de Bovil' xx. solidos, ad quos amerciatus fuit coram justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu Cantebr' pro quadam transgressione, et unam marcam ad quam Willelmus vicarius ejus de Kerteling' amerciatus fuit coram eisdem justiciariis pro eadem transgressione. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsos Reymundum et Willelmum inde quietos esse faciant. Teste etc.

Pro burgensibus de Derb'.—Rex per finem, quem burgenses regis de Derb' fecerunt cum rege, concessit eis pro rege et heredibus suis quod ipsi et eorum heredes imperpetuum habeant hanc libertatem, scilicet, quod nullus Judeus vel Judea per regem vel heredes suos aut per alios decetero maneat aut commoretur in villa predicta. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod Deodatum de Caleys, Judeum nunc commorantem in villa predicta, sine dilacione amoveri ab eadem et dictam libertatem decetero teneri et observari faciant sicut predictum est. Teste ut supra.

De novis militibus faciendis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Willelmo de Berkel' et socio suo, qui a rege in hoc instanti festo Pentecostes recepturi sunt arma militaria, ea que ad miliciam suam pertinent de dono regis. Teste ut supra.

Pro Roberto de Ufford'.—Rex ad instanciam Edwardi filii sui perdonavit Roberto de Ufford' xl. marcas quas debet magistro Elie filio Mossei, Judeo London', et xx. marcas quas debet Ursello filio Urselli, Judeo Colecestr', una cum lucro quod eisdem Judeis debetur de debitis predictis. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod eundem Robertum de predictis debitis et lucro quietum esse, et cartas per quas tenetur predictis Judeis in debitis predictis ei restitui faciant et eisdem Judeis in proximis talliagiis suis vel aliis debitis que regi debent vel debuerint predicta debita allocari faciant. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' xxiij. die Maii.

Pro Willelmo de Wendling'.—Cum decedente Johanne filio Bernardi, qui de rege tenuit in capite, concesserit Imberto Pugeys custodiam terrarum ejusdem Johannis habendam usque ad legitimam etatem heredum ipsius Johannis, sicut in extractis rotulorum cancellarie regis, quos barones de scaccario inde habent, plenius continetur, una cum omnibus exitibus et proventibus inde perceptis a tempore mortis predicti Johannis, mandatum est predictis baronibus quod Willelmum de Wendling', escaetorem regis citra Trentam, de predictis exitibus et proventibus a tempore predicto quietum esse faciant. Teste.

De coronatore eligendo.—Quia Radulfus de Glassan', quondam coronator regis in comitatu Cumbirl', diem clausit extremum ut rex accepit, mandatum est predicto vicecomiti quod in pleno comitatu suo de assensu ejusdem comitatus loco predicti Radulfi quendam alium coronatorem de legalioribus et discretioribus militibus comitatus tui, et accepto ab eo sacramento fidelitatis sicut moris est quod fideliter et diligenter faciet et conservabit ea que ad coronam regis ibidem pertinent, ipsum extunc officio illi intendere faciat (fn. 1) qui melius sciat et possit ad hoc intendere et nomen ejus regi scire faciat. Teste.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod faciat habere Johanni de Bayllol' sex quercus in foresta de Clyve et alias sex quercus in parco de Clyve ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.—Quia Baldewinus de Drayton', qui de assensu comitatus Huntedon' coronator nuper fuit electus, de rege tenet in capite et aliis negociis regis intendit, propter quod officio coronatoris intendere non potest, mandatum est predicto vicecomiti Huntedon' quod per assensum totius comitatus de legalioribus et discretioribus militibus ejusdem comitatus unum alium coronatorem loco ipsius Baldewini eligi faciat, qui prestito sacramento prout moris est, extunc faciat ea que ad officium coronatoris pertinent; et talem eum eligi faciat qui melius sciat et velit officio coronatoris intendere in comitatu predicto et nomen ejus regi scire faciat. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est Petro de Gisorciis, camerario regis London', quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere magistro Henrico versificatori unum dolium boni vini de dono regis. Teste ut supra.

Pro Griffino filio Wenunwen. De talliagio.—Quia rex dominica sua per Angliam fecit talliari, mandatum est vicecomiti Leyc' quod habere faciat Griffino filio Wenunwen talliagium de tenentibus in manerio de Bugdon' et Haverberg, cui rex commisit manerium predictum quamdiu sibi placuerit, si hucusque talliari consueverit. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xxv. die Maii.

De cervis datis.—Mandatum est Johanni de Eyvil', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Karleol' faciat habere Ade de Gesemuth' iij. cervos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Philippo de Arcy.—Rex in recompensacionem arreragiorum que restant reddenda Philippo de Arcy de annuo feodo suo quod de rege percipere consuevit perdonavit ei sexaginta marcas quas debet Camalino Judeo London' et xx. marcas quas debet Deulacres filio Aaroni, Judeo London'. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod eundem Philippum de predictis quaterviginti marcis quietum esse; et cartas per quas tenetur predictis Judeis in debitis predictis ei sine dilacione restitui faciant. Et eisdem Judeis in proximis talliagiis suis vel aliis debitis que regi debent vel debuerint predicta debita allocari faciant. Teste ut supra. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod ipsos Judeos vel alios terras predicti Philippi in balliva sua occasione predictorum debitorum ingredi non permittat. Teste. (Cancelled) Vacat quia aliter inferius.

Pro Willelmo de Morteyn.—Cum rex jamdudum dederit Edwardo filio suo castrum et honorem de Pecco cum feodis militum et omnibus aliis pertinenciis suis, et Willelmus de Morteyn solverit eidem filio regis per preceptum suum xl. solidos de scutagio feodi unius militis quod de predicto honore tenet in Eyum' de ultimo exercitu regis de Gannoc, et iidem xl. solidi jam exigantur a predicto Willelmo per summonicionem scaccarii regis, ut rex accepit, mandatum est baronibus de scaccario quod eundem Willelmum de predictis xl. solidis quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro heredibus Folcardi mercatoris de Gaunt.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum dudum occasione mortis Folcardi mercatoris de Gaunt interfecti in civitate nostra London' capi faceremus in manum nostram omnia bona et catalla que fuerunt ejusdem Folcardi, ac per dilectos et fideles nostros Willelmum le Bretun et Willelmum de Axem', tunc inquisitores nostros, constiterit quod de bonis et catallis que idem Folcardus habuit apud Lenn' decem et novem libre et quatuor solidi sterlingorum ad manus bone memorie Walteri quondam Norwicensis episcopi devenerunt, propter quod easdem decem et novem libras et iiij. solidos exigi fecimus ab executoribus ejusdem episcopi per summonicionem scaccarii nostri, vobis mandamus quod executores predictos distringi faciatis ad predictas decem et novem libras et quatuor solidos Baldewino Champiun' mercatori de Gaunt sine dilacione reddendas, cui de gracia nostra speciali denarios illos concessimus ad opus heredum ejusdem interfecti, et facta eidem Baldewino solucione predictarum decem et novem librarum et quatuor solidorum predictos executores de demanda quam eis inde faciatis pacem habere permittatis et ipsos inde quietos esse faciatis. Teste ut supra.

Pro hominibus honoris de Muntgomery.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Ostensum est nobis ex parte hominum honoris de Muntgomery de hundredo de Cherbyr' quod, cum tenerentur nobis in novem marcis de pluribus amerciamentis et finibus pro brevibus nostris de gracia habendis et quandam partem predictarum novem marcarum solvissent per preceptum nostrum Gwidoni de Rocheford', quondam custodi castri et honoris de Muntgomery, ad operaciones nostras ejusdem castri, et residuam partem solvissent per preceptum nostrum Thome Corbet et Hugoni de Acover', quondam vicecomitibus nostris Salop' et Staff', et tallie quas inde versus predictos Gwidonem, Thomam et Hugonem habuerunt triennio jam elapso combuste essent in ecclesia de Cherbyr' quando ecclesia illa per Walenses conbusta fuit, dicte nove marce nunc exiguntur a predictis hominibus per summonicionem scaccarii regis. Quocirca vobis mandamus quod per sacramentum proborum et legalium hominum de comitatibus predictis per quod etc. inquiri faciatis utrum homines predicti solverunt predictis Gwidoni, Thome et Hugoni predictas novem marcas et utrum tallie quas inde habuerunt combuste fuerunt tempore predicto sicut predictum est necne; et si per predictam inquisicionem vel alio modo vobis legitime constare poterit quod predicti homines solverunt predictas novem marcas sicut predictum est et quod tallie quas inde habuerunt conbuste fuerunt tempore predicto, tunc ipsos de predictis novem marcis quietos esse faciatis. Teste.

Pro Thoma Scot.—Rex perdonavit Thome Scot, qui in prisona regis de Neugate captus est et detentus pro morte Thome le Lung' nuper interfecti London' unde rettatus est, sectam pacis regis que ad regem pertinet pro morte predicta et firmam pacem suam ei inde concedit; ita tamen quod stet recto si quis versus eum inde loqui voluerit. Et mandatum est custodi gayole de Neugat' quod predictum prisonem a dicta prisona sine dilacione deliberet. Teste.

Pro hominibus de Oxonia.—Quia rex nondum certioratus est ob quam causam homines sui de Oxonia distringuntur pro quinquaginta marcis que ab eis exiguntur per summonicionem scaccarii regis, mandatum est baronibus de scaccario quod demandam, quam eis faciunt, ponant in respectum usque a die Sancti Michaelis proximo futuro in unum mensem, ut rex interim certiorari possit ob quam causam predicte L. marce regi debeantur. Teste ut supra. Per J. M.

Pro Baldewino de Brucurt.—Rex compaciens debilitati Baldewini de Brucurt de Wyham, militis, ac eidem graciam facere volens specialem, mandat Willelmo de Wendling', escaetori suo citra Trentam, quod illas quinque bovatas terre cum rusticis, sequelis, et omnibus aliis pertinenciis earundem in Wyham, quas idem Baldewinus concessit et dimisit Willelmo de Husseto per cyrographum inde inter eos confectum, tenendas a festo Sancti Martini anno etc. xl. usque ad finem x. annorum integre completorum, et que sunt in manu regis occasione transgressionum que imposite erant prefato Willelmo, pro quibus ejectus fuit a regno regis, sine licencia regis reversus, et detentus est in prisona regis, prefato Baldewino sine dilacione reddi faciat, salvo jure cujuslibet. Teste etc.

De custodia terre et heredis Walteri de Wassingel'.—Quia rex per inquisicionem nuper factam de custodia terre et heredis Walteri de Wassingel' minus plene certioratus est de hiis que regem contingunt de custodia predicta quousque rex per inspeccionem rotulorum de scaccario regis plenius inde fuerit certioratus, mandatum est Hugoni le Despenser, justiciario suo Anglie, quod omnia contingentia custodiam predictam ponat in respectum usque a die Sancti Michaelis in unum mensem, ut interim super hoc plenius certioratus justicie plenitudinem inde quibuscunque rex faciat exhiberi. Teste.

Pro Willelmo Saunzever mercatore Wasconie.—Rex concessit Willelmo Saunzever, mercatori regis Wasconie, de vinis que adduci fecit London' in navi Beate Marie de Wincheles' habeat L. dolia vini quieta de prisa regis, salva regi de eadem navi recta et antiqua prisa regis. Et mandatum est camerario London' quod eidem Willelmo vel attornato suo dicta L. dolia vini habere permittat quieta de prisa regis sicut predictum est. Teste.

De custodia Turris London'.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Quia custodes et constabularii Turris nostre London' semper habere consueverunt omnia attachiamenta tam Judeorum nostrorum London' quam aliorum Judeorum nostrorum forinsecorum et eciam imprisonamenta omnium tam Christianorum quam Judeorum quas (sic) occasione Judaismi prisone nostre contigit adjudicari, vel per preceptum nostrum vel per consideracionem scaccarii nostri Judeorum, quia eciam predicti custodes et constabularii tenere consueverunt placita inter Christianos et Judeos de vadiis usque ad summam xl. solidorum, providimus et volumus quod decetero sic fiat in omnibus. Et ideo vobis mandamus quod omnes tam Christianos quam Judeos quos contigerit per preceptum nostrum vel consideracionem predicti scaccarii nostri Judeorum carcerali custodie occasione Judaismi quoquo modo committi, eos liberari faciatis constabulario predicte Turris nostre et per ipsum et ministros suos predicta fieri attachiamenta de Judeis et placita vadiorum teneri sicut predictum est; ita quod nullus nisi constabularius predicte Turris nostre decetero se intromittat de hujusmodi attachiamentis vel inprisonamentis vel placitis vadiorum predictis. Et hoc faciatis firmiter teneri et observari. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xxvj. die Maii.

Pro executoribus Willelmi le Bretun'.—Rex volens executoribus Willelmi le Breton' intuitu obsequii quod idem Willelmus regi in vita sua impendit graciam facere, concessit eis quod per manum suam propriam respondere possint ad scaccarium regis de precio bonorum et catallorum dicti defuncti que occasione debitorum que regi debuit die quo obiit capta sunt in manum regis. Et mandatum est baronibus de scaccario quod accepta ab eis sufficienti securitate quod de legitimo precio predictorum bonorum et catallorum respondeant ad scaccarium regus per visum et testimonium vicecomitum regis in quorum ballivis dicta bona et catalla existunt in solucionem debitorum predictorum quatenus ipsa bona et catalla ad hoc sufficiunt, ipsos inde liberam administracionem habere faciant, sicut predictum est. Teste rege apud Guldeford' xxix. die Maii.

Pro Bartholomeo le Parmenter.—Quia major et communitas civitatis regis London' manuceperunt coram rege habendum coram justiciariis regis proximo itineraturis in comitatu Norff' vel alibi, ubi secundum libertates dicte civitatis per cartas predecessorum regis regum Anglie et regis optentas et hactenus usitatas habere debuerint, Bartholomeum le Parmenter, captum et detentum in prisona regis in castro regis Norwic' pro morte Jocei Judei Norwic' unde appellatus est, ad standum recto si quis versus eum inde loqui voluerit, mandatum est vicecomiti Norff' quod eundem Bartholomeum a prisona predicta per manucapcionem predictam sine dilacione deliberent (sic) sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro hominibus de Kingiston'.—Mandatum est baronibus de scaccario quod demandam, quam faciunt hominibus regis de Kyngiston' de purprestura, ponant in respectum usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum. Et districcionem, si quam eis ea occasione fecerint, interim relaxent. Teste ut supra.

Pro priore de Pontefracto.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod demandam, quam facit priori de Pontefracto, eo quod amerciatus fuit pro quadam assisa nove disseisine, quam Radulfus persona ecclesie de Alba Notel' aramiavit versus eum de tenemento in Notel' coram Hugone le Bygod, tune justiciario Anglie, dum idem prior de Pontefracto extitit prior apud Prittewell', ponat in respectum usque festum Sancti Edwardi Regis proximo futurum, ut tunc tam idem prior quam predictus Radulfus coram rege, ubicunque tunc fuerit in Anglia, justicie recipiat complementum. Teste.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi foreste de Windes', quod in predicta foresta regis faciat habere magistro Radulfo salsario Edwardi filii regis quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste etc.

Pro Roberto Walerand'.—Quia Robertus Walerand' est cum rege in servicio suo per preceptum regis, ita quod coram baronibus de scaccario personaliter esse non potest ad presens ad reddendum compotum suum de pluribus balliis quas de rege habuit, unde compotum suum ad scaccarium regis reddere tenetur, mandatum est predictis baronibus quod Walterum de Radmarlaye, clericum predicti Roberti, ad reddendum predictum compotum de predictis ballivis loco ipsius Roberti hac vice recipiant. Teste rege apud Chauton' xxx. die Maii.

Pro Willelmo de Singilton'.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem suum Lancastr' fieri fecit quod manerium de Brocton', quod Willelmus de Syngilton' tenet de rege in capite, nuncquam talliatum fuit nec talliari consuevit, nisi tempore illo quo idem manerium fuit in manu regis post mortem Theobaldi le Butiler una cum aliis terris que fuerunt ejusdem Theobaldi postquam dictus Theobaldus inde injuste ejecerat Ricardum filium Hutthred', avum predicti Willelmi, mandatum est baronibus de scaccario quod eundem Willelmum de talliagio super dictum manerium per assessores ultimi talliagii regis assesso, quietum esse faciant, nisi idem Willelmus alia racione fuerit talliatus. Teste rege apud Wintoniam xxxj. die Maii.

Footnotes

  • 1. An omission here.