BHO

Close Rolls, April 1261

Pages 365-374

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, April 1261

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Stephano de Bues militi unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Turrim London' iiij. die Aprilis.

De roba data.Mandatum est eisdem quod faciant habere Willelmo de Urgery militi unam robam hac vice de dono regis. Teste rege ibidem iiij. die Aprilis.

Pro Ricardo de Herlawe.Mandatum est vicecomiti Essex' quod demandam quam facit Ricardo de Herlawe per summonicionem scaccarii de decem marcis, per quas finem fecit cum rege pro quietancia assisarum et juratorum, ponat in respectum usque a die Pasche proximo futuro in tres septimanas. Teste ut supra.

Pro priore de Bermundiseye.Quia rex talliari fecit dominica sua per Angliam et convictum extitit coram Hugone le Bygod, quondam justiciario Anglie, quod maneria de Dylwys et Legham, que prior de Bermundiseye tenet, fuerunt de antiquo dominico regis et quod homines eorundem maneriorum consueverunt talliari, quando rex dominica sua per Angliam fecit talliari, sicut rex per rotulos ejusdem Hugonis de itinere suo ad placita regis in comitatu Surr' accepit, mandatum est vicecomiti Surr' quod eidem priori de hominibus suis predictorum maneriorum racionabile talliagium habere faciat. Teste rege apud Turrim London vto die Aprilis.

De denariis mittendis ad regem.Mandatum est vicecomiti Bed' quod de talliagio comunitatis Judeorum regis Bedeford' de instanti termino Pasche unde summonicio scaccarii regis Judeorum ad te (sic) pervenit sine dilacione faciat habere Imberto de Muntferaunt viginti marcas ad operaciones Turris regis London' inde faciendas. Et hoc nullo modo omittat. Et, cum eas ei liberaverit, rex eas sibi allocari faciet. Teste rege apud Turrim London' vjto die Aprilis.
Eodem modo mandatum est Ricardo de Culewurth, constabulario Turris London', de viginti marcis de instanti termino Pasche ad operaciones predictas inde faciendas liberandis predicto Imberto. Et, cum eas ei liberaverit, rex eas sibi allocari faciet. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Sancto Leodegario.Rex perdonavit Willelmo de Sancto Leodegario unam marcam, ad quam nuper amerciatus fuit coram Hugone le Despenser, justiciario Anglie, apud Cycestr' in assisa mortis antecessoris quam Gervasius Alard arramiavit coram eodem justiciario per breve regis versus predictum Willelmum de quadam terra in Farleg. Et mandatum baronibus de scaccario quod predictum Willelmum de predicta marca quietum esse faciant. Teste.
Et mandatum est vicecomiti Sussex' quod districcionem, si quam fecerit ea occasione, penitus remittat. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Willelmo de Cnareburg' militi unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Turrim London viij. die Aprilis.

De brokettis capiendis ad opus regis.Rex mittit Johannem le Naper et socios suos, venatores regis, ad capiendum ad opus regis in parco de Wodestok' x. brokettos contra instans festum Pasche. Et mandatum est Johanni le Pouer', ballivo de Wodestok', quod ipsos ad hoc admittat. Teste.
Eodem modo mandatum est Johanni filio Nigelli quod permittat predictum Johannem et socios suos venatores regis capere x. brokettos in foresta de Bernewode. (Cancelled) Postea revocatum fuit littera directa Johanni filio Nigelli et mandatum fuit predicto Johanni le Pouer' quod permitteret predictum Johannem capere in parco predicto viginti brokettos contra festum Pasche et eos cariare juxta tenorem brevis de Computabitur inde sibi directi. (fn. 1)

[m.="13".]

Pro Philippo Marmyun.Rex in partem solucionis arreragiorum annui feodi quadraginta marcarum quod dilectus et fidelis regis Philippus Marmium a rege dudum percipere consuevit, perdonavit ei triginta libras quas debet Elie le Blund' Judeo Lond', et duodecim libras quas debet Joceo Bulloc Judeo Linc', et undecim libras et dimidiam marcam quas debet Leoni filio Preciose Judeo London'. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod eundem Philippum de predictis debitis quietum esse, et cartas per quas predictis Judeis tenetur in debitis predictis ei restitui, faciant. Et eisdem Judeis in proximis talliagiis suis vel aliis debitis que regi debent vel debuerint debita predicta allocari faciant. Teste rege apud Turrim London' ix. die Aprilis. Per ipsum regem.

Pro Simone de Monte Forti comite Leycestr'.Mandatum est constabulario castri de Sancto Briavello quod in foresta regis de Dene faciat habere Simoni de Monte Forti comiti Leycestr', cui rex manerium de Redleye commisit tenendum in tenanciam, virgas et maeremium ad reparacionem unius gurgitis et dimidii manerii supradicti, sicut aliis temporibus quibus rex manerium illud tenuit in manu sua fieri consuevit. Teste rege apud Turrim London' ix. die Aprilis. Per Hugonem le Despenser justiciarium Anglie.

De quercubus datis.Mandatum est Nicholao de Haudlou et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel alteri eorum, quod in bosco predicti episcopatus de Wattelaye faciant habere Hugoni de la Penne, custodi garderobe regine regis, quinque quercus ad maeremium de dono regis.

De quercubus ad operaciones castri de Merleberg'.Mandatum est Henrico de Esturmi, custodi foreste de Savernaco, faciat habere constabulario de Merleberge tot quercus quot necesse fuerit ad operaciones castri de Merleberge in foresta predicta, et quod permittat ipsum habere racionabilia estoveria ad predicta castrum et bertonam ejusdem castri sustentanda in foresta predicta. Teste ut supra.

De capriolis capiendis ad opus regis.Rex mittit Ricardum Fuge, servientem regis, ad capiendum ad opus regis in warenna episcopatus Wintoniensis sex capriolos, vel plures, si eos ibi capere possit, contra instans festum Pasche, mandans Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus predicti episcopatus, quod ipsum dictos capriolos ibidem capere permittat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Waltero de Everl', custodi foreste de Pamber', quod permittat predictum Ricardum capere iiij. vel iiij. capriolos apud Papenholt. Teste ut supra.

Pro Roberto filio Henrici Simeonis et Ricardo de Cantuar'. Cum, rege ultimo existente in Wasconia, ad instanciam fratris Henrici de Schireford' concesserit Roberto filio Henrici Simeonis et Ricardo de Cantuar', quibus rex perdonavit sectam que ad ipsum pertinuerit pro morte Willelmi Abel' unde rettati essent, omnia bona et catalla sua que ad regem pertinuerunt occasione transgressionis predicte, et rex tunc mandaverit majori et ballivis suis Oxonie quod catalla predicta que capta fuerunt in manum regis, seu in quoruncumque manibus bona illa inventa fuerint, eis habere facerent, ac iidem major et ballivi breve regis de catallis predictis eisdem Roberto et Ricardo liberandis amiserunt, sicut regi datum est intelligi, propter quod justiciarii regis ultimo itinerantes apud Oxoniam catalla predicta de predictis Roberto et Ricardo ad opus regis levari preceperunt, rex volens pro salute anime predicti fratris Henrici predictis Roberto et Ricardo graciam facere specialem, mandat baronibus suis de scaccario quod eisdem Roberto et Ricardo catalla sua que capta fuerunt in manum regis, seu in quoruncumque manibus bona illa fuerint, habere permittant. Et majorem et ballivos predictos de catallis predictis que ab eis exiguntur per summonicionem scaccarii regis quietos esse faciant. Teste rege apud Turrim London' xj. die Aprilis. Per H. le Despenser, justiciarium.

De bremis datis.Mandatum est constabulario castri de Merleberge quod in vivario regis de Merleberg' faciat habere Alano Plugenet duas matrices bremas de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xij. die Aprilis.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Axihisholt' faciat habere Alano Plugenet decem quercus de dono regis. Teste ut supra.

Pro Alano Burnel'.Quia rex tenetur providere Alano Burnel' in xv. vel xxti. libratis terre de wardis vel escaetis suis, mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori citra Trentam, quod quamcito habuerit in manu sua xv. vel xx. libratas terre de wardis vel escaetis regis, id regem scire faciat. Teste rege apud Turrim London' xij. die Aprilis. Per ipsum regem.

De roboribus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Bere faciat habere Radulfo Harengaud' duo robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xiij. die Aprilis.

Pro Willelmo le Graunt.Cum Willelmus le Graunt nuper per preceptum regis profectus fuit cum A. rege Scocie versus partes Scocie rettatus sit coram Johanne de Eyvil' justiciario foreste regis ultra Trentam de venacione capta in foresta regis de Schyrewod in itinere ejusdem regis per forestam illam, rex capcionem ejusdem venacionis ad instanciam ejusdem regis Scocie gratam habens et acceptam, mandat predicto justiciario quod predictum Willelmum quietum inde omnino esse faciat et attachiamenta, si qua occasione predicte venacionis fecerit, ei relaxet, non permittens ipsum decetero a ministris suis propter hoc occasionari. Teste rege apud Turrim London' xiij. die Aprilis.

De quarellis ad castra Sar' et Corff'.Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod de quarellis regis que sunt in custodia sua faciat habere constabulario Sar' vj. milia quarellorum et constabulario suo de Corff' vj. milia quarellorum ad castra predicta inde munienda. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Say.Rex Willelmo de Kaerdyf' salutem. Sciatis quod brachetum illum quem anno presenti nobis reddere tenemini ad scaccarium nostrum dedimus Willelmo de Say. Et ideo vobis mandamus quod canem illum ei sine dilacione habere faciatis. Teste ut supra.
Et mandatum est baronibus de scaccario quod eundem Willelmum de Kaerdyf' de predicto cane hoc anno quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro hominibus comune Burdeg'.Rex vicecomiti Suthampt' salutem. Quia per cartam nostram quietavimus homines comune Burd' et eorum heredes de omni exaccione et prisa de vinis suis que duci fecerint in terra et potestate nostra, salva recta prisa nostra, videlicet uno dolio vini ante malum et alio post, vobis mandamus firmiter precipientes quod homines predictos non distringatis ad contribuendum muragium ville vestre de vinis que duci fecerint in portu vestro contra predictam concessionem nostram. Et, si vadia vel alia ab eis occasione dicti muragii ceperitis, ea eis sine dilacione restituatis. Teste rege apud Turrim London' xv. die Aprilis. Per justiciarium.

De panno ad elemosinam regis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Johanni capellano, elemosinario regis, pannum ad centum et quinquaginta et quatuordecim tunicas ad opus pauperum ad mandatum regis et regine sue. Et pannum ad viginti et unam tunicam ad opus pauperum ad mandatum liberorum regis inde faciendum contra instans festum Pasche prout moris est. Et pannum illum venire faciant usque Turrim regis London' ita quod sit ibi sexto die ante festum predictum. Teste rege apud Turrim London' xv. die Aprilis.

Pro Rogero le Vyneter et Avicia uxore ejus.Cum rex per litteras suas patentes ad instanciam fratris Bartholomei de Roff ordinis fratrum predicatorum concesserit Rogero le Vyneter et Avicie uxori ejus, sorori predicti Bartholomei, quod quieti sint de omni talliagio eos contingente in civitate Roff' vel alibi a festo Omnium Sanctorum anno etc. xlvto. in tres annos completos, mandatum est ballivis Roff' quod ipsos Rogerum et Aviciam ad contribuendum talliagium in villa sua contra hanc concessionem regis non distringant. Et districcionem, si quam eis ea occasione fecerint, penitus relaxent. Teste rege apud Turrim London' xvto. die Aprilis.

De brokettis capiendis ad opus regis.Mandatum est custodi parci de Guldeford' quod sine dilacione capi faciat in parco predicto sex vel octo brokettos ad opus regine regis et eos modis omnibus ei habere faciat contra instans festum Pasche. Et hoc non omittat. Teste rege apud Turrim London' xvj. die Aprilis.
Rex mittit Johannem de Somers', vadletum suum, ad capiendum sex vel octo brokettos in parco de Havering' ad opus regis. Et mandatum est custodi parci predicti quod ipsum Johannem ad hoc admittat et ad eos capiendum consilium impendat, ita quod rex eos habeat ante instans festum Pasche. Teste ut supra.

Pro Reymundo de Camperian.Rex camerariis suis London' salutem. Sciatis quod ad instanciam Gaylardi de Solio concessimus Reymundo de Camperian, mercatori Burdeg', quod quaterviginti et quinque dolia vini que habet in navi que vocatur Bonan de Hasting' quieta habeat hac vice de omnimoda prisa nostra, salva nobis debita et antiqua prisa nostra duorum doliorum. Teste ut supra. Per senescallum.

Pro Roberto de Ayssebyr'.Cum rex concesserit Roberto de Ayssebyr', servienti suo, quietanciam communis summonicionis facte de itinere justiciariorum regis in comitatu predicto, et rex breve regis de eadem quietancia eisdem justiciariis miserit, vicecomes Berk' dimidiam marcam ab eodem Roberto exigit occasione communis summonicionis predicte. Et mandatum est predicto vicecomiti quod si predictam dimidiam marcam ab eodem Roberto eadem occasione exigat, tune ipsum Robertum de eadem demanda decetero quietum esse permittat. Teste ut supra.

Pro abbate de Straford'.Mandatum est vicecomiti Essex' quod demandam quam facit abbati de Straford' per summonicionem scaccarii regis de tresdecim libris pro debitis Judeorum in quibus regi non tenetur ut dicit, ponat in respectum usque ad instantem quindenam Pasche, ut tunc discutiatur coram baronibus de scaccario utrum prefatus abbas inde regi debeat respondere necne. Et districcionem, si quam ei fecerit occasione predicta, interim relaxet. Teste rege apud Turrim London' xviij. die Aprilis. Per ipsum regem.

De denariis ad operaciones Turris London'.Mandatum est vicecomiti Bed' quod tam de exitibus talliagii Judaismi regis Bed' quam comitatus sui faciat habere Imberto de Muntferant xxti. marcas ad operaciones Turris London' inde faciendas. Et, cum eas ei liberaverit, rex breve suum de Allocate ei inde habere faciet. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Thomas de Burnsted', detentus in prisona regis Norwic' pro morte Joscei Judei de Norwico unde appellatus est, habet breve vicecomiti Norff' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro priore de Hurle.Quia prior de Hurle clamat habere quietanciam per cartam regis de omnibus misericordiis, amerciamentis et finibus de transgressionibus suis propriis et eciam hominum suorum coram quibuscunque justiciariis regis factis, mandatum est vicecomiti Berk' quod demandam, quam eidem priori et hominibus suis facit, ponat in respectum usque ad quindenam Pasche proximo futuram. Teste rege apud Turrim Lond' ut supra.

Pro Radulfo de Bakepuz.Mandatum est Willelmo de Bakepuz escaetori regis in Hibernia quod de exitibus ballie sue faciat habere Radulfo de Bakepuz triginta marcas, videlicet viginti marcas de terminis Pasche et Sancti Michaelis anno etc. xliij. et decem marcas de termino Pasche anno etc. xl. quarto, que ei aretro sunt de annuo feodo viginti marcarum, quod ei concessimus percipiendum ad scaccarium nostrum ad se sustentandum in servicio nostro. Et, cum predictas xxx. marcas ei liberaverit, rex eas ei allocari faciet. Teste rege apud Turrim London' xviij. die Aprilis. Per ipsum regem.

De ponendo per ballium.Johannes le Rus, detentus in prisona regis de Ivelcestr' pro morte Roberti Fromund unde rettatus est, habet breve vicecomiti Somers' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Priore de Ely.Rex Roberto de Fulham salutem. Quia prior de Ely hactenus usus est hac libertate per cartas predecessorum nostrorum regum Anglie et nostras ut asserit, videlicet, quod omnia debita nos contingentia in libertate Sancte Etheldrede in quinque hundredis et dimidio in Wyckelowe colligere et inde respondere consuevit ad scaccarium nostrum per manus ballivorum suorum; tibi precipimus quod districcionem quam facis per summonicionem scaccarii nostri pro debitis nostris in libertate predicta ponas in respectum usque in quindenam Pasche proximo futuram. Teste.

Pro abbate et conventu Sancti Edmundi.Rex eidem Roberto salutem. Quia abbas et conventus Sancti Edmundi hactenus usi sunt hac libertate per cartas predecessorum nostrorum regum Anglie et nostras ut asserunt, videlicet, quod omnia debita nos contingentia in libertate Sancti Edmundi et maneriis dicte abbacie extra libertatem illam colligere et inde respondere consueverint per manus ballivorum suorum ad scaccarium nostrum ; tibi precipimus quod districcionem quam facis per summonicionem scaccarii nostri pro debitis nostris in libertate et maneriis predictis, ponas in respectum usque ad quindenam Pasche proximo futuram. Teste rege apud Turrim London xx. die Aprilis anno regni nostri xlv.

Pro Johanne de Wangeford'.Mandatum est vicecomiti Suff' quod demandam quam facit Johanni de Wangeford' per summonicionem scaccarii de centum solidis de fine facto coram Hugone le Bigod, tunc justiciario Anglie, pro transgressione in comitatu Essex', ponat in respectum usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum. Teste rege apud Turrim London' xxj. die Aprilis. Per Petrum de Sabaudia et J. Mansell'.

Pro Johanne de Brankiston'.Cum rex nuper ad instanciam karissime filie sue m. Regine Scocie perdonaverit Johanni de Brankiston' abjuracionem regni regis, quam fecit pro receptamento latronum unde rettatus fuit, et rex firmam pacem suam ei concesserit, ita quod stet recto etc.; rex volens sibi optentu precum prefate regine graciam facere uberiorem concessit ei medietatem averiorum et catallorum suorum que occasione predicte abjuracionis capta sunt in manum regis. Et mandatum est vicecomiti Norhumbr' et coronatoribus ejusdem comitatus quod eidem Johanni medietatem predictorum averiorum et catallorum suorum sine dilacione restituat (sic), retenta regi alia medietate eorundem averiorum et catallorum per legitimam appreciacionem, ut inde sicut moris est respondeatur ad scaccarium regis. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xxiij. die Aprilis.

De quercubus datis.Mandatum est Ricardo de Munfichet quod in foresta de Havering' faciat habere Fratribus Predicatoribus London' xij. bonas quercus ad maeremium ad studia sua London' inde construenda ubi commodius ad opus eorum capi poterunt. Teste rege.

Pro Willelmo de Maysham.Rex de viijxx. et duabus libris et x. solidis quas Willelmus de Maysham debet Pictavino filio Sampsonis et Pictavino filio Benedicti, Judeis Norhampt', Abrahe filio Joscei de Schorham, magistro Mosseo, Benedicto de Cauz, Deie filio Abrahe, Deulacres filio Aaron, Judeis London', Deudon' de Caleis, Isaac filio Isaac, Judeis de Not', et Pictavino Judeo de Bed' concessit quod de predictis octies viginti et ij. libris et x. solidis reddat predictis Judeis x. libras per annum, videlicet vque. libras ad festum Sancti Michaelis anno etc. xlvto. et vque. libras ad festum Pasche proximo sequens, et sic de anno in annum x. libras ad eosdem terminos, donec predicte viijxx. et ij. libre et x. solidi predictis Judeis fuerint persolute. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod predicto Willelmo predictos terminos habere et cyrographum, tallias et alia munimenta sub nominibus predictorum Willelmi et Pictavini, Pictavini, Abrahee, Mossei, Benedicti, Deii, Deulacres, Deudon', Isaac, et Pictavini confecta ab archa cyrographorum extrahi et dicto Willelmo quieta liberari, et unum novum cyrographum de predictis octiesviginti et duabus libris et x. solidis sub nominibus eorundem predictis terminis confici et in archa cyrographorum secundum assisam Judaismi poni et sic fieri et inrotulari faciant. Teste rege apud Turrim London' xj. die Aprilis. Per regem.

Pro Elia de Rabayn.Cum Elias de Rabayn, qui ex provisione magnatum regis egressus fuit regnum regis, de licencia et voluntate regis jam redierit et graciam et favorem regis plenius optinuerit, eique reddiit omnes terras et tenementa sua que in manum regis capta fuerunt occasione egressus sui predicti, mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod de custodia terre et heredis Alani de Rowell', que capta fuit in manum regis occasione predicta, in cujuscunque manu fuerit, una cum instauro ejusdem custodie eidem Elie plenam seisinam sine dilacione habere faciat. Teste apud Sanctum Paulum ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est constabulario Divisarum quod in foresta de Cippeham faciat habere Galfrido Gacelyn sex quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Sanctum Paulum xxv. die Aprilis.

Pro Mauricio de Berkel'.Rex perdonavit Mauricio de Berkel' evasionem duorum latronum qui, capti pro latrocinio quod fecerant anno precedenti, evaserunt a prisona sua de Berkel'. Et mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Glouc' quod ipsum Mauricium in itinere suo predicto de evasione predicta quietum esse faciant. Teste.

Pro Johanne de Norwico, converso.Rex dedit et concessit Johanni de Norwico, converso, illos octo denarios quos quedam conversa nuper defuncta in domo predicta singulis septimanis percipere consuevit, habendos eidem Johanni ad sustentacionem suam quamdiu vixerit eo modo quo predictus defunctus (sic) denarios illos prius percipiebat. Et mandatum est custodi domorum conversorum London' quod predicto Johanni denarios illos decetero habere faciat ad sustentacionem suam sicut predictum est. Teste.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Axiesholt faciat habere Simoni Passelewe sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

[m. 12.]

Pro Rogero Gernun.Rex baronibus suis de scaccario salutem. Quia constat nobis per inspeccionem rotulorum cancellarie nostre et per inquisicionem, quam dudum fieri fecimus per justiciarios nostros tunc itinerantes in comitatu Wiltes', quod nec Rogerus Gernun nec predecessores sui aliquo tempore consueverunt dare viginti solidos ad custodiam castri Divisarum, nisi tempore quo Johannes Marescallus habuit custodiam ejusdem castri, vobis mandamus quod predictum Rogerum de predictis xx. solidis, qui ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii predicti, quietum esse faciant. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xxvij. die Aprilis.

De petra liberanda custodibus operacionum de Windes' ad quoddam caminum faciendum.Mandatum est magistro Roberto de Beverlaco, custodi operacionum Westmonasterii, quod de quarrera de Reygate sine dilacione faciat habere custodibus operacionum castri regis de Windes' duo centum libere petre ad quoddam caminum regine regis ibidem inde faciendum. Et hoc non omittat, ita quod operacio illius camini pro defectu dicte petre non retardetur. Teste.

De quercubus datis.Mandatum est Thome de Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Pamber' faciat habere fratri Thome Mustard' iiij. quercus ad scindulas inde faciendas ad ecclesiam de Schireburn inde cooperiendam de dono regis. Teste ut supra.

De denariis mittendis ad regem.Mandatum est Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, quod omnes denarios quos levavit vel perquirere poterit de episcopatu predicto ad regem usque Dovor' sine dilacione venire faciat liberandos in garderoba regis ad expensas hospicii regis. Et, cum eas ibidem liberaverit, rex ei breve suum de Allocate inde fieri faciet. Teste etc.

De bremis datis.Mandatum est Waltero de Burges custodi episcopatus Wintoniensis quod in vivario regis de Taunton' faciat habere Ricardo de Wigorn' militi x. matrices bremas de dono regis.

De quercubus datis.Mandatum est custodi foreste de Dene quod in foresta de Dene faciat habere Grimbaldo Pauncefot vadleto H. Londoniensis episcopi iiijor. quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Roffam xxix. die Aprilis.

De ponendo per ballium.Hubertus filius Thome, detentus in prisona regis de Norwico pro morte Galfridi Bauteis unde appellatus est, habet breve vicecomiti Norff' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Postea, etc., is actually written on membrane 13, the stitching being between it and the next entry pro Philippo Marmyun.