BHO

Close Rolls, March 1261

Pages 353-365

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, March 1261

Pro Nicholao de Audeleye.Monstravit regi Nicholaus de Audeleye quod, cum Willelmus de Roffa teneretur regi in octo libris pro scutagio de terris suis in comitatibus Norff' et Essex' tempore quo idem Willelmus manerium de Rywehal' quod est in comitatu Essex' tenuit in dominico, et idem Nicholaus jam habeat in dominico manerium predictum, barones de scaccario ipsum in manerio illo distringunt ad reddendum regi predictas octo libras quas idem Willelmus, si superstes esset, regi reddere teneretur. Et mandatum est predictis baronibus quod, si ita est, et si idem Willelmus heredes habeat qui jure hereditario ei succedunt in aliis terris seu tenementis suis que fuerunt predicti Willelmi et qui distringi possunt ad debitum illud reddendum, tunc ipsos heredes distringant ad reddendum regi predictum debitum. Et interim demandam quam faciunt predicto Nicholao de dicto debito in respectum ponant. Teste rege apud Turrim London' ij. die Marcii.

Pro priore Sancte Fredeswide Oxonie.Mandatum est vicecomiti Oxon' quod, si prior Sancte Fredeswide Oxonie in aliis talliagiis dominicorum regis per Angliam non consueverit talliari in villa regis Oxonie, talliagium ab eo non exigat vel exigi permittat, districcionem si quam occasione predicta fecerit, sine dilacione relaxet. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Windes' faciat habere Ricardo de Vernun, servienti regis, tres quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Turrim London' iij. die Marcii.

Pro regina.Quia dilecta regina regis multum perhendinat apud Windes', mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel alteri eorum quod totum frumentum maneriorum dicti episcopatus de Wergrave et Westwicumb' liberari faciatis senescallo predicte regine ad expensas ejusdem regine, cariandum usque Windes' per carettas suas. Et, cum rex sciverit quantum ei liberaverint, rex illud eis allocari faciet. Teste rege apud Turrim London' iiij. die Marcii.

[m. 15.]

Pro hominibus de Dorcestr'.Quia rex accepit quod homines regis de Dorcestr' ultra facultates suas gravantur de talliagio super eos assesso per assessores talliagii regis in comitatu Dors', rex ipsorum paupertatem compatiens perdonavit eis viginti et quinque marcas et duodecim solidos de L. et v. marcis et xij. solidis (fn. 1) ad quos nuper talliati fuerunt per assessores predictos. Et mandatum est baronibus de scaccario quod eosdem homines regis de predictis viginti et quinque marcis et duodecim solidis quietos esse faciant. Teste rege apud Turrim London' iiij. die Marcii.

Pro Petro de Cosseham et aliis.Quia rex accepit per inquisi cionem, quam per vicecomitem suum Suthampt' fieri precepit, quod Petrus de Cosseham, Herebertus de Burehunte, Jacobus de Stok', et Walterus de Berling' in aliis talliagiis dominicorum regis per Angliam racione tenementorum suorum que de rege tenent in Porcestr' non consueverunt talliari, mandatum est predicto vicecomiti quod talliagium illud ab eis non exigat vel exigi permittat racione tenementorum predictorum. Et districcionem, si quam occasione predicta fecerint, eis penitus relaxent. Teste ut supra.

Pro Hugone Eliensi episcopo.Quia rex talliari facit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Suff' quod H. Eliensi episcopo faciat habere racionabile talliagium suum de tenentibus suis in manerio suo de Braunford', si idem manerium fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum regis regum Anglie et hucusque talliari consueverit. Teste rege apud Turrim London' v. die Martii.

Pro Johanne de Burgo.Rex perdonavit Johanni de Burgo viginti marcas ad quas amerciatus fuit coram Henrico de Bathonia et sociis suis justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu Suff' propter defaltam quam fecit coram prefatis justiciariis suis in itinere predicto occasione communis summonicionis. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum Johannem de predictis xx. marcis quietum esse faciant. Teste ut supra.

De roboribus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Dene sine dilacione faciat habere Fratribus Predicatoribus Bristoll' quatuor robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De bremis datis.Mandatum est custodi foreste de Wulmar' quod in mara regis de Wulmar' faciat habere Thome Corbet triginta matrices bremas de dono regis. Teste rege apud Turrim London' vij. die Marcii.

De damis datis.Mandatum est custodi foreste de Dene quod in eadem foresta faciat habere Mauricio de Berkel' duos damos et quatuor damas de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Savernac' faciat habere Matheo de Columbar' quatuor damos vivos et vj. damas vivas ad parcum suum de Chissebyr' inde instaurandum de dono regis. Teste ut supra.

De bremis datis.Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri, quod in vivario predicti episcopatus de Taunton' faciant habere episcopo Exoniensi viginti matrices bremas et xl. lucios ad quedam servatoria sua in partibus illis instauranda de dono regis. Teste ut supra.

Pro Rogero le Convers'.Rex pro laudabili servicio quod Rogerus le Convers, serviens regis ad arma, regi impendit perdonavit ei xxti iiijor. solidos in quibus tenetur Samueli le Blund, Judeo London'. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod eundem Rogerum de predictis xxiiij. solidos quietum esse faciant. Teste ut supra.

De quercubus datis et damis datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Wauberg' faciat habere Alano la Zusch' sex quercus ad maeremium et sex damos de dono regis. Teste rege apud Turrim London' viij. die Marcii. Per ipsum regem.

De quercubus datis.Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in bosco regis de Bilhag' qui est infra forestam regis de Schirwode faciat habere Guyscardo de Charrun', militi Petri de Sabaudia, quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro hominibus de Dunwic'.Rex de omnibus debitis que homines sui de Dunwic' regi debent et que ab eis exiguntur per summonicionem scaccarii regis, exceptis debitis que regi ad presens debent de talliagio et firma ville sue, dedit eis respectum usque ad Pascha proximo futurum. Et mandatum est baronibus de scaccario quod homines illos de debitis predictis respectum illum habere permittant. Teste rege apud Turrim Lond' viij. die Marcii.

Pro executoribus testamenti W. quondam Dunelmensis episcopi. Quia executores Walteri quondam Dunelmensis episcopi solverunt in garderoba regis trescentas marcas de mille marcis per quas idem episcopus nuper finem fecit cum rege pro sequestro ecclesiarum ad episcopatum Karliolensem in diocesi Dunelmensi spectantium, et iidem executores dederunt regi intelligi quod magister Johannes Maunsell', quondam custos predicti episcopatus, residuas septingentas marcas recepit de instauro et aliis bonis que fuerunt predicti episcopi, mandatum est predicto magistro Johanni quod, si ita est, tunc prefatos executores de residuo instauri predicti et aliis bonis predictis que occasione predictarum septingentarum marcarum regi debitarum sunt in custodia sua, liberam administracionem habere permittat, et hoc sub celeritate demandet magistro Simoni de Asceles et Thome de Kynros assignatis ad predictum instaurum et alia bona ipsius episcopi pro eisdem septingentis marcis vendenda. Teste rege apud Turrim London' xj. die Marcii. Per ipsum regem et Robertum Walerand'.

Pro burgensibus Oxonie.Mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam faciunt burgensibus regis Oxonie per summonicionem scaccarii regis de quinquaginta marcis ad quas amerciati fuerunt coram justiciariis regis ultimo itinerantibus ad placita foreste regis in comitatu Oxon' pro contemptu, ponant in respectum usque in quindenam Pasche proximo futuram, ut tunc dicti burgenses coram rege ostendant cartas suas per quas clamant quietanciam de predicto amerciamento et tunc discutiatur utrum quieti esse debeant nec ne. Teste ut supra.

Mandatum est constabulario de Windes' quod de balistis regis de lingno que sunt in custodia sua sine dilacione liberet Roberto Waler' quindecim balistas videlicet decem ad unum pedem et quinque ad duos pedes ad castrum regis de Merleberg' inde muniendum, quod rex ei commisit custodiendum. Teste ut supra. (Cancelled) Vacat quia reddidit.

Pro Galfrido Gacelyn.Mandatum est Petro de Gisorciis, camerario London', quod de vinis regis que sunt in custodia sua sine dilacione faciat habere Galfrido Gacelyn unum dolium boni vini de dono regis cariandum usque castrum regis de Hertford' quod rex ei commisit. Teste rege apud Turrim' London' xij. die Marcii.

Pro Johanne de Scalar' vicecomite Cantebr'.Rex perdonavit Johanni de Scalar' vicecomiti Cantebrig' centum solidos ad quos amerciatus fuit coram justiciariis regis de Banco pro eo quod non est executus preceptum regis de duodecim libris tresdecim solidis et iiijor denariis levandis ad opus Nicholae de la Chapele quos eadem Nicholaa recuperavit coram predictis justiciariis versus Ebulonem de Montibus pro dampnis eidem Nicholae adjudicatis in loquela que fuit coram justiciariis predictis inter ipsam Nicholaam et predictum Ebulonem de placito dotis. Et mandatum est predictis justiciariis quod predictum Johannem de predictis centum solidis quietum esse faciant proviso tamen quod predicte duodecim libre, xiij. solidi et iiijor denarii eidem Nicholae reddantur. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De terris Emme Wasthuse capiendis in manum regis.Rex vicecomiti Ebor' salutem. Cum cedentibus vel decedentibus singulis tenentibus de nobis in capite prima seisina terrarum suarum ad nos, salvo jure cujuslibet, pertineat, et Emma Wasthose que de nobis tenuit in capite diem clauserit extremum, tibi precipimus quod tam terram de Sneyth', quam Robertus de Crepping' sibi vendicat per cartam nostram, quam omnes alias terras et tenementa que predicta Emma tenuit in balliva tua die quo obiit, ad cujuscumque manus devenerint, sine dilacione capias in manum nostram et ea salvo custodias donec aliud inde preceperimus. Et nos prefato Roberto et aliis jus sibi in predictis terris vendicantibus plenam et celerem justiciam exhibebimus. Teste rege apud Turrim London' xj. die Marcii.

De quercubus datis.Mandatum est constabulario castri de Sancto Briavello quod in foresta regis de Dene faciat habere Thome de Russylun, clerico P. de Sabaudia, vj. quercus de dono regis. Teste ut supra.

Pro Mauricio de Berkel.'Quia rex dudum talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Glouc' quod Mauricio de Berkel' faciat habere racionabile talliagium suum de tenentibus suis in manerio suo de Berkeleye, si aliquando fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum regis regum Anglie et hucusque talliari consueverit quando rex alias dominica sua fecit talliari. Teste ut supra.

Pro Imberto Pugeys.Rex dedit Imberto Pugeys catalla Simonis de Lethingbowe et Thome de Cruce, nuper pro felonia quam fecerunt suspensorum, apud Adington'. Et mandatum est baronibus de scaccario quod catalla illa eidem Imberto sine dilacione habere faciant. Teste rege apud Turrim London' xj. die Marcii.

De luciis et bremis datis.Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, quod in vivario predicti episcopatus de Bytern' faciant habere Roberto Walerand' viginti lucios et x. matrices bremas ad servatoria sua de Langeford' instauranda de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xiij. die Marcii.

Pro Edmundo filio regis.Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri quod de blado regis quod est in manerio de Hameldon', quod est in custodia sua, sine dilacione faciant habere Edmundo filio regis viginti quarteria ordei et sexaginta quarteria avene seminanda in manerio suo de Werblinton' de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xiij. die Marcii anno etc. Per ipsum regem ad preces regine.

De bremis datis.Mandatum est vicecomiti Ebor' quod in vivario regis de Ebor' faciat habere Ricardo de Stiueton' duodecim bremas matrices de dono regis. Teste.

Pro abbate de Rading'.Mandatum est Gilberto de Preston' et sociis suis, justiciariis itinerantibus apud Rading', quod extractam de amerciamentis tangentibus libertatem abbatis et conventus de Rading' in itinere suo eis fieri et liberari faciant, ita quod nulla inde extracta mittatur ad scaccarium regis. Teste rege apud Turrim London' xiiij. die Marcii. Per ipsum regem et Robertum Walerand'.

De coronatore eligendo.Quia rex per litteras suas patentes concessit Roberto de Hardres quod non fiat coronator contra voluntatem suam, mandatum est vicecomiti Kancie quod in pleno comitatu et de assensu totius comitatus loco ipsius Roberti eligi faciat unum alium coronatorem, qui prestito etc. Et talem etc. Et nomen ejus regem scire faciat. Teste ut supra.

Pro hominibus Elene de Percy.Rex ad instanciam Engerami de Percy perdonavit hominibus Elene de Percy matris sue de Burtondal' centum solidos qui ab eis exiguntur per summonicionem scaccarii regis de talliagio super eos dudum assesso per assessores talliagii regis in comitatu Ebor'. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictos homines ipsius Elene de Burtondal' de predictis centum solidis quietos esse faciat. Teste rege apud Turrim London' xv. die Marcii.

De quercubus datis.Quia rex ad instanciam M. regine Scotie, filie sue, dedit Fratribus Minoribus de Notingham' decem quercus in bosco regis de Boxwode in foresta regis de Schyrewode ad dormitorium et capitulum suum inde construendum, mandatum est Johanni de Baillol', constabulario castri de Not', quod eisdem fratribus dictas quercus ibidem habere faciat nisi illas x. quercus prius habuerint per aliud breve regis directum Johanni Deyvil', justiciario foreste ultra Trentam. Teste rege apud Turrim London' xvj. die Marcii.

De ponendo per ballium.Cum Willelmus Maukael, Willelmus Testepin et Johannes de Floketon' arestati sint et detenti in prisona regis de Gippewic' per appellum quod Robertus de Sprouton', probator suspensus, fecit per invidiam ut dicitur et odium, de latrocinio versus eosdem, mandatum est vicecomiti Suff' quod, si quilibet predictorum Willelmi, Willelmi et Johannis invenerit tibi duodecim legales homines qui eos manucapiant habere coram justiciariis regis ad primam assisam cum in partes illas venerint ad standum recto si quis versus eos inde loqui voluerit, tune predictos Willelmum, Willelmum et Johannem per manucapcionem illam predictis duodecim tradat in ballium sicut predictum est. Et habeat ibi nomina illorum xij. et hoc breve. Teste ut supra.

Pro Alano la Zusch'.Mandatum est vicecomiti Cantebrig' quod permittat Alanum la Zusche capere xx. lepores in warenna regis Cantebr' ad opus suum de dono regis. Teste ut supra.

Pro Fratribus Predicatoribus London'.Quia rex vult quod aque ductus Fratrum Predicatorum London' per regem inchoatus cum celeritate perficiatur, mandatum est Edwardo de Westmonasterio et Roberto de Beverlaco, custodibus operacionum Westmonasterii, quod de plumbo regis quod est in custodia sua sine dilacione faciant habere dictis fratribus sex carratas plumbi ad operaciones predictas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Alexandro filio Johannis filii Engleri de Pikering'. Cum rex ad instanciam M. regine Scotie perdonaverit Alexandro filio Johannis filii Ingleri de Pikering' fugam quam fecit et utlagariam in ipsum promulgatam pro morte Roberti del Hallegarth' unde rettatus est, et rex firmam pacem suam ei inde concesserit, ita tamen quod stet recto, si quis versus eum inde loqui voluerit; rex volens sibi intuitu prefate regine filie sue graciam facere uberiorem, reddidit ei terram quam prius tenuit de rege in predicto manerio regis de Pikering' et que racione predicte utlagarie devenit ad manum regis tanquam escaeta regis, habendam et tenendam eidem Alexandro eodem modo quo eam prius tenuit et per easdem consuetudines et servicia que prius inde facere consuevit, nisi rex terram illam alii occasione predicta contulerit. Et mandatum est ballivo suo de Pikering' quod eidem Alexandro predictam terram cum pertinenciis restituat sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Johanne de Cine de Hemmigford'.Quia rex accepit per inquisicionem, quam per Willelmum de Wendling', escaetorem citra Trentam, fieri fecit, quod Johannes de Cine de Hemmingford' tenuit illam serjanciam quam cepit in manum regis occasione mortis ejusdem Johannis in Hemmingford' de Reginaldo de Grey et antecessoribus suis, dominis manerii de Hemmingford', et quod ipse et antecessores sui prefato Reginaldo et antecessoribus suis de servicio inde debito semper respondere consueverunt, et iidem Reginaldus et sui predecessores idem servicium per manus suas regi facere solebant; mandatum est predicto Willelmo quod eidem Reginaldo serjanciam illam in pace dimittat. Teste ut supra.

Mandatum est N. de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri, quod in bosco predicti episcopatus de la Waisse faciat habere episcopo Sarisburiensi quadraginta quercus ad maeremium de dono regis. Teste. (Cancelled) Vacat quia reddidit breve.

De ponendo per ballium.Ricardus de Oyssudebrig' et Robertus frater ejus, capti et detenti in prisona regis de Gudeford' pro morte Petri le Wylde unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Sussex' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Turrim London' xviij. die Marcii.

[m. 14.]

(fn. 2) Pro cancellario universitatis Oxonie.Quia rex accepit per inquisicionem, quam per dilectum et fidelem suum Gilbertum de Preston' fieri fecit, quod cancellarii universitatis Oxionie qui pro tempore extiterunt habere consueverunt temporibus retroactis cogniciones de omnimodis contractibus, querelis et loquelis inter scolares dicte universitatis et Judeos regis Oxonie habitis, et contenciones inter eos ortas ad pacem et tranquillitatem ejusdem universitatis terminare, exceptis hiis que ad coronam regis et placita terre pertinent, et quod nichil regi decrescet si hujusmodi cogniciones cancellario dicte universitatis qui pro tempore fuerit concedat, cum predictus cancellarius non capiat misericordiam aut lucrum de predictis scolaribus aut Judeis set solummodo utrique parti ad pacem et tranquillitatem dicte universitatis celerem exhibeat justiciam; rex tranquillitati et indempnitati predicte universitatis prospicere cupiens, concedit cancellario ejusdem universitatis qui pro tempore fuerit cogniciones de omnimodis contractibus, querelis et loquelis inter scolares ejusdem universitatis et judeos predictos habitis et habendis et quod contenciones inter eos inde ortas et oriendas terminari possit ad pacem et tranquillitatem universitatis supradicte exceptis hiis que ad coronam regis et placita terre pertinent. Et mandatum est constabulario castri regis Oxonie quod predictum cancellarium hujusmodi cogniciones habere et eas terminare permittat sicut predictum est, nec inde se in aliquo intromittat contra concessionem regis predictam. Teste rege apud Turrim London' xviij. die Marcii. Per regem.

De ponendo per ballium.Guido Toward' et Agnes uxor ejus, Robertus Note de Hadiston' et Emma Criketot, detenti in prisona regis Norwic' pro morte cujusdam hominis ignoti inventi apud Thorp' unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Norff' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Morers.Cum Ricardus de Morers finem fecerit coram justiciariis regis ad custodiam Judeorum assignatis cum Josceo nepote Aaron Judei Ebor' pro quodam debito xx. librarum annui redditus in quo dictus Ricardus tenebatur dicto Josceo per cyrographum inter eos inde confectum et pro omnibus aliis debitis in quibus idem Ricardus ei tenebatur a creacione seculi usque diem Veneris proximam ante Purificacionem Beate Marie anno etc xl. quinto per xl. libras solvendas dicto Josceo infra tres annos, scilicet xx. marcas per annum ad duos terminos, scilicet ad quindenam Sancti Michaelis anno etc. xlv. x. marcas, et ad quindenam Pasche proximo sequens (sic) x. marcas, et sic de anno in annum xx. marcas ad eosdem terminos, donec predicte xl. libre plenarie fuerint persolute; rex ad instanciam Ingrami de Percy concessit eidem Ricardo sex annos ad predictas xl. libras predicto Judeo reddendas, unde solvet ei per annum x. marcas ad duos terminos, videlicet ad quindenam Sancti Michaelis anno predicto v. marcas et ad quindenam Pasche proximo sequens v. marcas, et sic de anno in annum x. marcas ad eosdem terminos donec predicte xl. libre plene fuerint persolute. Et mandatum est predictis justiciariis quod predicto Ricardo predictos terminos et cyrographum, talliam et alia munimenta sub nominibus predictorum Ricardi et Joscei confecta ante predictum diem Veneris ab archa Cyrographorum extrahi et dicto Ricardo quieta liberari, et unum novum cyrograffum de predictis xl. libris sub nominibus eorundem predictis terminis reddendis confici et in archa cyrografforum secundum assisam Judaismi poni; et sic fieri et inrotulari faciant. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri, quod in bosco predicti episcopatus de Dunton' faciant habere Ingramo de Percy tres quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xx. die Marcii.

Pro Ricardo le Mouner de Parva Beruhamsted' (sic).Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem Hertford' fieri precepit, quod Ricardus le Mouner de Parva Beruhamsted, captus et detentus in prisona regis de Bercamsted pro morte Willelmi le Mouner de Esenden', quem prefatus Ricardus pro suspicione quam habuit versus eundem Willelmum de furtiva capcione piscium Nicholai de Molis domini sui in aqua sua de Beruhamsted' insequendo noctanter vulneravit ita quod ex illo vulnere obiit ut dicitur, non vulneravit eum per feloniam aut maliciam excogitatam set tanquam malefactorem pro suspicione predicta; mandatum est predicto vicecomiti quod, si prefatus Ricardus invenerit ei xij. legales homines qui eum manucapiant habere coram justiciariis ad primam assisam etc. tunc ipsum illis xij. tradat in ballium sicut predictum est. Teste rege apud Turrim London' xx. die Marcii. Per preceptum regis ad instanciam Nicholai de Molis.

De bremis datis.Mandatum est vicecomiti Not' quod in vivario regis de Clipston' faciat habere Roberto de Stotevill' decem matrices bremas de dono regis. Teste ut supra.

Pro executoribus testamenti Rogeri de Haverhull'.Mandatum est baronibus de scaccario quod accepta securitate ab executoribus testamenti Rogeri de Haverhull' de debitis regis reddendis si que regi debebat die quo obiit, eosdem executores de omnibus bonis et catallis ejusdem Rogeri liberam administracionem habere permittant ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra.

Pro hominibus episcopi Coventrensis et Lichefeldensis. Mandatum est vicecomiti Kancie quod permittat homines episcopi Coventrensis et Lichefeldensis ducentes petram ad fabricam cujusdam capelle sue Lond' liberum habere transitum per aquam de Medeway cum petra predicta, accepta prius securitate quod petra illa ibidem ducetur ad fabricam predictam. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley justiciario foreste citra Trentam quod in foresta regis de Kennoc faciat habere Philippo Marmyun x. quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xxiiij. die Martii.

Pro Alina que fuit uxor Henrici de Bathonia.Quia Johannes filius et heres Henrici de Bathonia in presencia regis constitutus concessit Aline que fuit uxor predicti Henrici nuper defuncti matri predicti Johannis omnes terras et tenementa in manerio de Lamburn' tam ea de quibus iidem Henricus et Alina conjunctim feoffati fuerunt quam alia ipsum in eodem manerio jure hereditario contingentia, tenenda tota vita ipsius Aline, quas quidem terras et tenementa rex capi fecit in manum suam post mortem ipsius Henrici pro debitis in quibus idem Henricus regi tenebatur, ac predictus Johannes fecerit regi securitatem de debitis predicti Henrici patris sui regi reddendis ad scaccarium, mandatum est Willelmo de Wendling, escaetori regis citra Trentam, et Johanni de Trubblevill', coescaetori suo in comitatu Berkes', quod de omnibus terris et tenementis in manerio predicto, de quibus idem Henricus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit et que occasione predicta post mortem predicti Henrici ceperunt in manum regis, eidem Aline plenam seisinam sine dilacione habere faciant. Teste ut supra.

De bremis datis.Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri quod in vivario predicti eopiscopatus de Taunton' faciant habere Johanni de Curtenay duodecim bremas vivas de dono regis. Teste ut supra.

De wlpibus et tessonibus capiendis ad opus regis.Quia vulpes et tessones destruunt parcum regis de Wodestok' tempore feonacionis, rex mittit ad partes illas Ricardum venatorem Edmundi filii regis, latorem presentium, ad predictos vulpes et tessones capiendos. Et mandatum est Johanni le Pouer, ballivo suo de Wodestok', quod ei ad hoc consilium et auxilium suum efficaciter impendat. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Englefeud.Mandatum est Gilberto de Preston', Martino de Littilbir' et Galfrido de Leukenor quod admittant Willelmum de Englefeud in socium ad itinerandum cum eis in comitatu Glouc' et aliis comitatibus quibus itineraturi sunt per preceptum regis ita quod sit in eodem statu in quo fuit in aliis itineribus justiciariorum regis. Teste ut supra.

De luciis et bremis capiendis ad opus regis.Rex mittit Willelmum de Cestria, servientem regis, cum Roberto piscatore suo ad capiendum ad opus suum lucios et bremas in vivario episcopatus Wintoniensis de Taunton', quot in eis capere poterunt dum ibi fuerint, contra instantem Purificacionem regine Scotie filie regis. Et mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri quod ipsos ad hoc admittant et eis ad pisces illos capiendos consilium et auxilium impendant et bremas quas ibidem capi contigerit in pane poni faciant et eas cum luciis quos ibidem ceperint cariari faciant usque Windes', ita quod sint ibi in vigilia Passionis Domini ad ultimum. Et hoc nullo modo omittant. Et cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerint, illud eis allocari faciet. Teste rege apud Turrim London' xxv. die Marcii.

De quercubus datis.Quia rex ad instanciam abbatis de Burgo Sancti Petri thesaurarii regis dedit Henrico de Fraxino nepoti suo viij. quercus in foresta de Axiholt', mandatum est custodi foreste predicte quod eidem Henrico dictas quercus ibidem habere faciat. Teste rege apud Turrim London' xxvij. die Marcii.

De vinis cariandis et liberandis.Mandatum est Petro de Gisorciis, camerario London', quod de centum doliis vini de empto et duobus doliis vini de recta prisa regis que nuper cepit ad opus regis liberet Johanni de Somers' et Willelmo de Aet, pincernis regis, viginti dolia carianda per vasa usque Turrim nostram London' ad expensas hospicii regis, et vicecomitibus regis London' quaterviginti et unum dolium vini, carianda ex eis usque turrim predictam xxxta dolia et usque Windes' L. et unum dolium, sicut rex eis injunxit. Teste ut supra.

De bremis datis.Mandatum est vicecomiti Ebor' quod in vivario regis de Fosse faciat habere Marmeduco de Tweng' x. matrices bremas de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xxviij. die Marcii.

De quercubus ad operaciones de Freitmantell'.Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel alteri eorum quod faciant habere vicecomiti Suthamt' x. quercus ad operaciones de Freitmantell' de dono regis. Teste ut supra.

De denariis ad operaciones Turris London'.Mandatum est Willelmo de Glouc', custodi cambii regis, quod faciat habere Johanni Sperling', custodi operacionum Turris London', ducentas marcas ad easdem operaciones inde faciendas. Et, cum eas ei liberaverit, rex ei breve suum de Allocate inde habere faciet. Teste me ipso apud Turrim London' xxviij. die Marcii.
Mandatum est eidem W. quod faciat habere Edwardo de Westmonasterio et aliis custodibus operacionum Westmonasterii L. marcas ad easdem operaciones. Et, cum eas eis liberaverit, rex eas ei allocari faciet. Teste ut supra.

Pro Willelmo Cyket et Alexandro de Chaumbeys.Rex concessit Willelmo Cyket et Alexandro de Caumbes', civibus et mercatoribus Burdeg', quod una navata vinorum suorum, quam in proximo duci facient usque London' in navi illa que vocatur navis Beate Marie de Baionia, quieta sit hac vice de omnimoda prisa excepta recta et antiqua prisa regis. Et mandatum est Petro de Gisorciis, camerario London', quod ipsos mercatores dictam quietanciam habere permittat, et quod ipsos contra hanc concessionem regis nullatenus vexet. Teste rege apud Turrim London xxx. die Marcii.

De damis datis.Mandatum est Johanni de Eyvil', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis Notingham' faciat habere Philippo Marmion iij. damos de dono regis. Teste ut supra. (Cancelled) Vacat quia innovatum est inferius.

De quercubus datis.Mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi foreste de Windes', quod in eadem foresta faciat habere Aymoni de Turumberd' quatuor quercus ad quoddam stabulum inde faciendum de dono regis. Teste.

Footnotes

  • 1. The words de L. . . . xij solidis interlineated and marked wrongly to be inserted after marcas instead of after solidos.
  • 2. This entry was begun originally at the end of membrane 15, but apparently proved too long, and was begun again on membrane 14, the space filled at the bottom of 15 being used for stitching. At the top of membrane 14, hidden by the overlap of membrane 15, are the words de quercubus, damis, luciis, bremiis, doliis vini.