BHO

Close Rolls, October 1261

Pages 443-449

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, October 1261

De quercubus datis. Mandatum est Alano la Zusche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Melkisham faciat habere Edmundo filio regis sex quercus ad domos suas de Chiltthamt' (fn. 1) reparandas et cleias inde faciendas de dono nostro. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' primo die Octobris.

Pro Johanne le Despenser. Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod respectum dedimus Johanni le Despenser de omnibus debitis que ab eo exiguntur pro arreragiis debitorum que antecessores Johanne quondam filie Roberti le Lou, uxoris predicti Johannis, nobis debebant usque ad festum Sancti Martini proximo futurum. Et ideo vobis mandamus quod respectum illum ei habere faciatis. Et districcionem, si quam fieri feceritis occasione debitorum predictorum, interim relaxetis. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' primo die Octobris. Per ipsum regem.

De quercubus datis. Cum rex nuper dederit probis hominibus de Bruges decem quercus ad maeremium in foresta de Shirlet ad pontem castri de Bruges reparandum per litteras suas Roberto Walerand', tunc senescallo foreste regis citra Trentam, directas, et predictas decem quercus nondum habuerint ut dicunt; mandatum est Alano la Zusche, justiciario foreste citra Trentam, quod, si sibi constare possit quod eas nondum habuerint sicut predictum est, tunc eas ei habere faciat. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Ewell'. Rex perdonavit Ricardo de Ewell', emptori garderobe sue, undecim marcas quas debet Manasseo de Broddeworth' Judeo super vadia sua, que idem Ricardus tradidit Cresseo filio magistri, Judeo, nomine pignoris de consensu predicti Manassei. Et mandatum est justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis quod ipsum Ricardum de predictis xj. marcis quietum esse et vadia sua ei restitui, et eidem Judeo predictas undecim marcas in talliagio suo vel in aliis suis debitis aut in debito alicujus alterius Judei allocari faciant. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Childewik'.Mandatum est vicecomiti Hertf' quod demandam quam facit per summonicionem scaccarii regis Galfrido de Childewik' de quadraginta solidis, per quos finem fecit cum rege pro quadam justiciaria habenda ut dicitur, ponat in respectum usque ad octabas Sancti Hillarii proximo venturas. Et districcionem, si quam ei fecerit occasione predicta, interim relaxet. Teste ut supra.

De roboribus datis. Mandatum est Alano la Zusche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de La Bere juxta Wintoniam faciat habere Reginaldo filio Petri decem robora ad focum in castro regis Wintonie de dono regis. Teste ut supra.

De quarellis ad castrum Divisar'.Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod de quarellis regis qui sunt in custodia sua faciat habere Johanni de Plessetis, comiti Warr', tria milia quarellorum ad castrum regis de Divisis inde muniendum. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' vj. die Octobris.

Pro Mauricio de Berkel'. Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie sue se nuper perdonasse Mauricio de Berkel' centum solidos ad quos nuper amerciatus fuit coram Gilberto de Preston' et sociis suis, justiciariis itinerantibus apud Bristoll', pro evasione cujusdam latronis a prisona sua de Redeclyve, mandatum est baronibus de scaccario quod eundem Mauricium de predictis centum solidis quietum esse faciant. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' vj. die Octobris. Per ipsum regem.

Deponendo per ballium. Savericus de Bummeriton', (fn. 2) detentus in prisona regis Sar' pro morte Johannis de Cumbe unde rettatus est, habet breve vicecomite Wiltes' quod ponatur per balliam. Teste ut supra.

De denariis mittendis ad regem. Rex Waltero de Burges et Ade filio Pagani, custodibus episcopatus Wintoniensis, salutem. Miramur plurimum quod, cum vobis nuper, prefate Waltere, mandaverimus quod sine dilacione nobis habere faceretis decem libras liberandas in garderoba nostra per manum dilecti clerici nostri Walteri de Merton', cancellarii nostri, ad stipendia quorundam servientum nostrorum acquietanda, et vos, prefate Waltere, mandatum nostrum vobis directum non estis executi, vobis mandamus quod de exitibus predicti episcopatus sine dilacione nobis habere faciatis viginti libras liberandas in garderoba predicta per manum predicti cancellarii nostri. Et hoc non omittatis. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' vij. die Octobris.

De procuracione victualium Fratribus Predicatoribus. Rex Thome de Kinros, ballivo suo de Staunford', vel ejus locum tenenti salutem. Precipimus tibi quod de exitibus ballive tue Fratres Predicatores ad generale capitulum suum apud Stanford congregatos per unum diem in victualibus procures. Et, cum sciverimus custum quod ad hoc posueris, illud tibi allocari faciemus. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De ponendo per ballium. Rogerus le Charetter de Midilton, detentus in prisona regis Cantebr' pro morte Johannis Sutoris de Oxonia unde rettatus est, habet breve vicecomiti Cant' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Radulfo Russell'.Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod Radulfus Russell', vicecomes noster Wiltes', solvit in garderoba nostra magistro Henrico de Gaunt, custodi garderobe nostre, viginti et quinque libras et decem solidos de debitis levatis in comitatu predicto de diversis debitoribus per summonicionem scaccarii nostri die Jovis in crastino Beati Mathei Evaungeliste apud Windes' per manus Petri de Bruges, clerici sui. Et ideo vobis mandamus quod tam predictum Radulfum vicecomitem quam ipsos debitores nobis per eundem Radulfum exprimendos de predictis xxv. libris et decem solidis quietum esse et sic fieri et inrotulari faciatis. Teste rege apud Sanctum Paulum ut supra.

De ponendo per ballium. Henricus filius Radulfi le Tailur et Walterus le Suur, detenti in prisona regis Wintonie pro morte Willelmi de Wintonia unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Suthamt' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' viij. die Octobris.

Pro Henrico filio regis Alemannie. Quia rex nuper talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Dors' quod, si manerium de Warham fuerit aliquando dominicum regis vel predecessorum regis regum Anglie et hucusque talliari consueverit, tunc Henrico filio regis Alemannie racionabile talliagium suum de tenentibus suis in manerio predicto habere faciat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Middilsex' pro eodem Henrico de manerio de Woxebrigg' etc. ut supra.

Pro Galfrido de Lezyniaco. Rex Ide que fuit uxor Walteri filii Roberti salutem. Cum dudum concesserimus Edwardo filio nostro custodiam terrarum predicti Walteri, quondam mariti vestri, usque ad legitimam etatem heredum ejusdem Walteri, ac idem Edwardus dilecto fratri nostro Galfrido de Leziniaco manerium de Henham, quod fuit predicti Walteri, concesserit habendum usque ad legitimam etatem predictorum heredum, et demum post recessum ipsius fratris nostri ab Anglia manerium illud in manum nostram ceperimus et dimiserimus vobis ad beneplacitum nostrum, nosque nuper eidem fratri nostro manerium illud cum pertinenciis reddiderimus, salvis vobis bladis autumpni ultimo transacti et omnibus aliis exitibus et proventibus ejusdem manerii usque ad festum Sancti Michaelis proximo preteritum una cum firma ejusdem termini; ita quod vos reddatis prefato Galfrido firmam quam nobis reddere debuistis ad dictum terminum pro manerio predicto; vobis mandamus quod prefato fratri nostro vel ejus certo attornato has litteras deferenti de predicto manerio cum pertinenciis plenam seisinam habere et firmam illam sibi persolvi faciatis sicut predictum est. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' viij. die Octobris.

De ponendo per ballium. Simon filius Walteri de Linc' et Beatrix uxor ejus, detenti in prisona regis Linc' pro morte Radulfi de Glenteworth' unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Linc quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro episcopo Norwicensi. Rex perdonavit Norwicensi episcopo transgressionem quam fecit capiendo in foresta regis de Feckeham duos damos sine licencia et voluntate regis anno etc. xlvto. in transitu suo per partes illas. Et mandatum est justiciariis proximo itineraturis ad placita foreste in comitatu Wigorn' quod ipsum episcopum propter hoc in prefato itinere suo non occasionent, set ipsum inde quietum esse permittant. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' x. die Octobris.

Pro juratoribus cujusdam assise nove disseisine ponendis per ballium. Rex vicecomiti Sussex' salutem. Precipimus tibi quod, si juratores assise nove disseisine nuper capte coram Hugone le Despenser, tunc justiciario nostro Anglie, apud Cycestr' inter Thomam le Stunter et dilectum et fidelem nostrum Petrum de Sabaudia et Johannem de la Rede de tenemento in Manekesy qui convicti sunt (fn. 3) dilecto et fideli nostro Willelmo de Wilton', justiciario nostro ad attinctam inde capiendam assignato, invenerint tibi triginta et sex liberos et legales homines de balliva tua extra libertatem quinque portuum nostrorum qui ipsos manucapiant habere liberandos tibi ad mandatum nostrum ad retrudendum in prisonam nostram, tunc illos juratores predictis triginta et sex tradas in ballium sicut predictum est. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' x. die Octobris. Per ipsum regem.

[m. 1.]

De Ada de Gesem'. Mandatum est ballivis Novi Castri super Tynam quod habere faciant Ade de Gesem', vicecomiti regis Norhumbr', firmam suam de termino Sancti Michaelis proximo futuro. Et rex eam eis allocari faciet. Teste ut supra.

Pro Philippo Marmyun. Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod perdonavimus dilecto et fideli nostro Philippo Marmiun decem et septem libras et unam marcam de debito triginta et sex librarum et unius marce in quo idem Philippus tenebatur Hake de Wigornia Judeo per cartam suam, et que decem et septem libre et una marca eidem Judeo restant reddende de debito predicto ut dicitur. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Philippum de predictis decem et septem libris et una marca quietum esse et cartam illam eidem Philippo restitui faciatis et eidem judeo in talliagio suo vel aliis debitis que nobis debet predictas decem et septem libras et unam marcam allocari faciatis. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xij. die Octobris.

Pro Johanne le Despenser. Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum nuper dederimus respectum Johanni le Despenser usque ad festum Sancti Martini proximo futurum de omnibus debitis que [ab] eo exiguntur per summonicionem scaccarii nostri pro arreragiis debitorum que antecessores Johanne filie Roberti le Lou uxoris predicti Johannis nobis debebant, [nos] eidem Johanni graciam facere volentes ampliorem, concessimus ei quod habeat consimilem respectum de omnibus debitis predictis a festo Sancti Martini predicto [per] tres annos sequentes. Et ideo vobis mandamus quod respectum illum ei habere et sic fieri et teneri faciatis. Teste rege apud Turrim Lond' xv. die Octobris.

Pro priore et conventu de Tavystok'. Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod prior et conventus de Tavistok' solverunt in garderoba nostra die Martis proxima post festum Beati Luce Euaungeliste apud Westmonasterium anno etc. xlj. Artaldo de Sancto Romano, tunc custodi ejusdem garderobe l. marcas, per quas finem fecerunt nobiscum pro [custodia] domus sue tunc vacantis habenda, testificatas per magistrum Henricum de Gaunt custodem garderobe nostre. Et ideo vobis mandamus quod ipsos inde quietos esse faciatis. Teste ut supra.

Pro capellanis de Clarendon'.Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod de exitibus comitatus sui faciat habere tribus capellanis regis commorantibus in capella regis de Clarendon' stipendia sua sicut temporibus aliorum [vicecomitum] ejusdem comitatus habere consueverunt. Teste rege apud Turrim Lond' xviij. die Octobris.

Pro Philippo de Couel'.Rex concessit Philippo de Coueleg' quod de quatuor marcis et dimidia, que ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii regis pro pluribus amerciamentis, reddat regi ad scaccarium Pasche proximo futurum, videlicet, anno etc. xlvjto. duas marcas et xl. denarios et ad scaccarium Sancti Michaelis proximo sequens duas marcas et xl. denarios. Et mandatum est vicecomiti Norhamt' quod terminos illos ei habere permittat. Teste ut supra.

De quercubus ad operaciones de Corf'. Mandatum est custodi foreste de Porcestr' quod in aliquo boscorum regis in eadem foresta mari propinquiori, ubi ad minus dampnum eorundem fieri possit, liberari [faciat] Waltero de Burges et Ade filio Pagani, custodibus episcopatus Wintoniensis, quindecim quercus ad operaciones castri regis de Corf' prosternendas quo rex ei injunxit. [Teste] rege apud Turrim Lond' xx. die Octobris.

Pro abbate de Burgo. Rex Thome de Kynros, ballivo suo de Graham, salutem. Cum Edwardus filius noster nuper nobis commiserit et concesserit manerium de Graham cum quibusdam aliis tenementis suis in Anglia quousque inde receperimus in sterlingis ad valorem quatuor milium librarum Turonensium, quos dominus rex Francie eidem Edwardo mutuo tradidit, et de quibus dictum Edwardum erga predictum regem Francie liberavimus, ac idem Edwardus ante dimissionem et concessionem nobis inde factam abbati de Burgo manerium illud inpignoraverit pro quadam pecunie summa pro qua idem abbas apud quosdam mercatores Sen' per comune sigillum capituli sui pro dicto Edwardo obligavit quousque de eadem pecunia eidem abbati plene fuisset satisfactum, nolentes quod prefatus abbas pro dimissione et concessione quas idem Edwardus de manerio predicto fecit jacturam incurrat, set quod idem abbas manerium illud teneat in forma qua dictus Edwardus illud ei tradidit, eo quod manerium de [Tykehill ?] loco predicti manerii de Graham a prefato filio nostro recepimus tenendum in forma predicta, vobis mandamus quod eidem abbati de manerio predicto plenam seisinam habere faciatis sicut predictum est, una cum omnibus inde perceptis postquam manerium illud devenit in manum nostram. Teste rege apud Turrim London' xx. die Octobris.

De damis datis. Mandatum est Roberto de Nevill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Lanc' faciat habere Ade de Monte Alto tres damos et tres . . . de dono regis.

De quercubus ad operaciones castri de Karl'.Rex Thome de Muleton', custodi foreste de Englewode, salutem. Quia precepimus Eustachio de Baillol', custodi castri nostri Karl', quod quosdam defectus [in] eodem castro faciat reparari, vobis mandamus quod sine dilacione videri faciatis quot quercubus indigeat ad maeremium inde habendum ad operaciones predictas [et ad] hurdricium ejusdem castri; et eas sine dilacione in balliva foreste predicte ubi commodius sine dampno foreste predicte fieri poterit deliberari faciatis. Et, cum sciverimus quantum ei liberaveritis, breve vestrum de waranto habere faciemus. Teste ut supra.

De ponendo per ballium. Ricardus Gurd', Willelmus Terne, et Ricardus Burgei, detentus (sic) in prisona regis Salop' pro morte Alani Bumbel' unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Salop' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De denariis liberandis Ade de Gesem'. Mandatum est majori et ballivis Novi Castri super Tynam quod omnes denarios quos regi debent tam de arreragiis firme ville sue quam de arreragiis talliagiorum [et] auxiliorum regis faciant habere Ade de Gesem', vicecomiti Norhumbr', ad negocia regis que rex ei injunxit inde expedienda. Et, cum rex sciverit quantum ei liberaverint, rex illud eis allocari faciet. Teste ut supra.

Pro Henrico le Tyeis balistario regis. Rex Willelmo la Zusche, constabulario castri sui Roff', salutem. Mittimus ad vos Henricum le Tieis, balistarium nostrum, cum duabus balistis, quarum una est ad unum pedem et alia ad duos pedes, et cum uno turno ad majores balistas tendendas et cum nongentis quarellis, vobis mandantes quod ipsum in castro predicto retineatis et ei stipendia quamdiu fuerit in servicio nostro ibidem inveniri faciatis. Et nos ea vobis reddi faciemus. Teste ut supra.

Pro abbatissa et monachis Fontis Ebraudi. Rex Willelmo de Valencia salutem. Mandamus vobis quod illas triginta libras quas nobis debetis per annum pro terris quas tenetis in Hibernia de hereditate Isabelle Basset . . . ad legitimam etatem ipsius Isabelle singulis annis, quamdiu terras illas tenueritis in custodia, faciatis habere abbatisse et monachis Fontis Ebraudi [in] partem solucionis quaterviginti librarum et quinquaginta solidorum annuorum quos percipiunt ad scaccarium nostrum de elemosina nostra constituta. Et nos quietanciam . . . opus fuerit vobis inde habere faciemus. Teste ut supra.

Pro Ada de Gesem'. Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Quia Adam de Gesem', vicecomes Norhumbr', pro quibusdam negociis nostris quibus ipsum necessario intendere oportet adhuc vacare [nequit] ad reddendum compotum suum de custodia predicti comitatus, vobis mandamus quod compotum illum ponatis in respectum usque ad quindenam Sancti Hillarii proximo venturam. Teste ut supra.

De ponendo per ballium. Robertus de Burencestr', detentus in prisona regis Oxonie pro morte Ricardi Pomeray unde rettatus est, habet breve vicecomiti Berk' quod ponatur per ballium. Teste.

Pro probis hominibus Oxonie. Rex perdonavit majori et probis hominibus Oxonie quinquaginta marcas ad quas amerciati fuerunt coram Willelmo le Bretun et Galfrido de Leukenor, [justiciariis] regis ultimo itinerantibus ad placita foreste in comitatu Oxon', pro contemptu assise; et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsos inde quietos esse faciant. [Teste rege] apud Turrim Lond' xxiij. die Octobris.

Clause de anno regis Henrici filii regis Johannis quadragesimo quinto.

Footnotes

  • 1. Reading uncertain, apparently Chiltth't'.
  • 2. Reading uncertain.
  • 3. Supply coram.