BHO

Close Rolls, November 1260

Pages 450-451

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, November 1260

1260.

[m. 26d.]

De Johanne Walerand'.Rex Lincolniensi episcopo salutem. Quia Johannes Walerand' manucepit coram nobis et magnatibus de consilio nostro quod cum (sic) una cum Roberto Walerand' reddet nobis ad scaccarium nostrum compotum suum de tempore quo ipsi Robertus et Johannes custodiam episcopatus Eliensis et abbacie Sancti Edmundi ex commissione nostra habuerunt, vobis mandamus quod accepta a predicto Johanne super hoc securitate, sequestrum, quod de beneficiis suis in vestra diocesi occasione predicta ad mandatum nostrum fecistis, sine more dispendio relaxetis, nullam sibi in hac parte molestiam aut gravamen inferentes. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Novembris.
Eodem modo mandatum est Wigorniensi episcopo.
Eodem modo mandatum est Coventrensi et Lichefeldensi episcopo.
Eodem modo mandatum est Eliensi episcopo.
Eodem modo mandatum est Bathoniensi et Wellensi episcopo.

Pro Bernardo Johannis. Rex rogat per litteras suas Edwardum filium suum pro Bernardo Johannis, serviente suo ad arma, qui sibi diu et laudabiliter servivit, ut viginti et octo libratas redditus de moneta Morelacensi que sunt in manu prefati Edwardi in villa de Leben' in Wasconia optentu precum regis eidem Bernardo ad vitam suam de gracia sua speciali per litteras suas patentes concedere velit. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Novembris.

Pro Ada de Cestreton'. Stephanus filius Simonis de Horblung' recognovit in cancellaria regis se debere Ade de Cestreton' decem solidos solvendos ei die Pasche proximo futuro apud Cestreton'. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis per vicecomitem Linc' ad opus predicti Ade. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Novembris.

De terra replegianda. Rogerus le Waleys venit coram rege apud Westmonasterium die Sabbati proxima post festum Sancti Martini et petiit terram suam in Retherfeud' sibi replegiari que capta etc., propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Rosamundam de Horstede ut dicitur.

Pro Johanne de Abbernun.Radulfus Pyrot recognovit in cancellaria regis die Veneris proxima post festum Beate Katerine Virginis se debere Johanni de Abernun iiijxx. marcas et quindecim, solvendas ei inde ad Pascha anno etc. xlv. l. marcas et ad festum Sancti Michaelis proximo sequens xlv. marcas. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatibus Bed' et Kanc'.

De Itinere Justiciariorum.

Rex vicecomiti Cantebrig' salutem. Summone per bonos summonitores, archiepiscopos, episcopos, abbates, priores, comites, barones, milites, et omnes libere tenentes de comitatu tuo et de qualibet villa quatuor legales homines et prepositum et de quolibet burgo duodecim legales burgenses per totam ballivam tuam et omnes alios qui coram justiciariis nostris itinerantibus venire solent et debent quod sint apud Cantebr' in crastino Sancti Hillarii anno regni nostri quadragesimo quinto coram dilecto et fideli nostro Willelmo de Wilton' et aliis fidelibus nostris quos tunc illuc missuri sumus audituri et facturi preceptum nostrum. Facias eciam venire coram eisdem fidelibus nostris omnia placita corone nostre que placitata non sunt vel que emerserunt postquam justiciarii nostri ultimo itineraverunt in partibus illis ad omnia placita et omnia attachiamenta ad placita illa pertinentia, et omnes assisas et omnia placita que posita sunt ad primam assisam coram justiciariis nostris cum brevibus assisarum illarum et placitorum, ita quod assise ille et placita pro defectu tui vel summonicionis tue non remaneant. Facias etiam clamari et sciri per totam ballivam tuam quod omnes assise et omnia placita que fuerunt atterminata et non finita, vel que fuerunt summonita coram justiciariis nostris apud Westmonasterium, vel coram justiciariis nostris qui ultimo itineraverunt in comitatu predicto ad omnia placita, vel coram justiciariis nostris illuc missis ad assisas nove disseisine capiendas vel ad gayolas deliberandas, quod tune sint coram prefatis fidelibus nostris apud Cantebr' in eodem statu in quo remanserunt per preceptum nostrum vel justiciariorum nostrorum itinerantium. Summone eciam per bonos summoniciones omnes illos qui vicecomites fuerunt post ultimam itineracionem justiciariorum nostrorum in partibus illis quod tunc sint ibidem coram prefatis fidelibus nostris cum brevibus de assisis et placitis que tempore suo receperunt ad respondendum de tempore suo sicut respondere debent coram justiciariis itinerantibus. Et habeas ibi summonicionem et hoc breve. Teste me ipso apud Westmonasterium xxiiijto. die Novembris.

In forma prescripta scribitur vicecomiti Oxon' quod sint coram Gilberto de Preston' et aliis fidelibus regis in crastino predicto apud Oxoniam.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Glouc' quod sint coram prefatis fidelibus apud Glouc' ad diem quem sibi scire facient.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Berkes' quod sint etc. ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Hertford' quod sint coram fidelibus regis quos rex tunc ibidem missurus est in crastino quindene Pasche etc. ut supra.