BHO

Close Rolls, December 1260

Pages 452-455

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, December 1260

Rex archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, militibus, liberis hominibus et omnibus aliis de comitatibus Oxon', Berkes', Glouc', Wigorn', Hereford', Salop' et Stafford' salutem. Sciatis quod de consilio magnatum qui sunt de consilio nostro constituimus dilectos et fideles nostros Egidium de Argenteym, Gilbertum de Preston', Martinum de Littilbyr' et Galfridum de Leukenor' justiciarios nostros ad itinerandum ad comunia placita in comitatibus predictis. Et ideo vobis mandamus quod eisdem fidelibus nostris in omnibus que ad justiciariam illam pertinent intendentes sitis et respondentes. In cujus etc. Teste rege apud Windes' xxviiij. die Decembris.
Consimilem litteram habent Rogerus de Somery, Nicholaus de Turri, et Nicholaus de Haudlo de comitatibus Cantebr' et Huntedon'.

Pro civibus London'.Rex majori et ballivis suis Norhampt' salutem. Quia major London et alii cives nostri ejusdem civitatis in presencia nostra constituti pro se et communitate ejusdem civitatis manuceperunt habere coram nobis a die Sancti Hillarii in xv. dies apud Westmonasterium et alias cum preceperimus Ricardum le Poter, Thomam Paternoster, Petrum Rok' et Adam de Heppewurth' de libertate predicte civitatis, quos vos in nundinis Norhampt' ultimo preteritis cepistis et captos tenetis ut dicitur pro quodam conflictu habito in eisdem nundinis, et similiter Johannem de Flet', Johannem de Richemund', Nicholaum Rok', Henricum le Butymor, Johannem de Betton', Walterum le Poter et Galfridum Russel, quorum catalla pro conflictu predicto arestavistis ut dicitur, ad standum inde recto prout de jure fuerit faciendum, vobis mandamus quod predictos Ricardum, Thomam, Petrum et Adam una cum catallis suis, si que cum eis per vos fuerint arestata, similiter et catalla predictorum Johannis, Johannis, Nicholai, Henrici, Johannis, Walteri, et Galfridi, que occasione predicta per vos arestata sunt, sine dilacione liberetis prefatis majori et civibus vel illi qui ex parte eorum has litteras nostras vobis detulerit ad standum inde recto sicut predictum est. Et, si qui versus eos de transgressione facta in predicto conflictu sequi voluerint, prefigatis eis diem in predicta quindena quod tune sibi coram nobis querelam suam versus predictos Ricardum, Thomam, Petrum, Adam, Johannem, Johannem, Nicholaum, Henricum, Johannem, Walterum et Galfridum inde prosequituri et plenam justiciam recepturi. Et habeas ibi hoc breve. Teste me ipso apud Westmonasterium xxviij. die Novembris. Per justiciarium.

Pro Thoma de Middilton'.Theobaldus filius Eustachii de Lek' recognovit in cancellaria regis se debere Thome de Middilton' septem marcas et viginti denarios, quorum solvet unam medietatem anno etc. xlv. et aliam medietatem ad festum Sancti Johannis Baptiste proximo sequens. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis per vicecomitem Linc'.

[m. 25d.]

De terra replegianda.Robertus de Dunhurst venit coram rege apud Wodestok die Sabbati proxima ante festum Sancti Thome apostoli et petiit terram Rogeri de Stamwrth' et Illarie uxoris ejus in Weston' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Willelmum de Huglincton' et Margarete uxoris ejus ut dicitur.
Agneta de Fifhide venit etc. die Sancti Thome apostoli et petiit terram suam in Fifhide sibi replegiari capta etc. propter defaltam etc. versus Agnetam Taneye ut dicitur.

[m. 23d.]

Rex vicecomiti Cant' salutem. Quia Jordanus de Davintr', senescallus libertatis episcopi Eliensis, manucepit coram nobis exhibendi dilecto clerico nostro Johanni Walerand' plenam justiciam secundum legem et consuetudinem regni nostri citra quindenam Sancti Hillarii de transgressione eidem Johanni a Gafrido le Hundreder, Simone le Claver de Lindenbyr', Stephano Marescallo de Ely et Ricardo Lemer de Alderheth' et quibusdam aliis illata ut dicitur, tibi precipimus quod occasione predicta non ingrediaris libertatem predictam cum quatuor militibus de comitatu tuo ad videndum et audiendum quam et qualem justiciam dictus senescallus eidem Johanni fecerit in premissis in curia predicti episcopi, sicut nuper tibi precipimus, donec a nobis aliud habueris in preceptis. Teste rege apud Wodestok' xv. die Decembris. Per ipsum regem. (Cancelled) Vacat quia reddidit breve.

De terra replegianda.Robertus le Gardiner venit etc. die Veneris in vigilia Natalis Domini et petiit terram suam in Horton' sibi replegiari que et (sic) capta etc. propter defaltam etc. versus abbatem de Messenden' ut dicitur.

De attornato.Albreda que fuit uxor Henrici de Benefeud attornavit loco suo Adam de Benefeud' in assisa nove disseisine quam eadem Albreda arramiavit coram rege in proximo adventu suo usque Windes' tempore legali versus Simonem de Wautham et alios de tenemento in Bedefeud'.

Isti subscripti habent quitanciam de communibus summonicionibus coram justiciariis proximo itineraturis in comitatu Oxonie.

Rex justiciariis suis in proximo itineraturis in comitatu Oxon' salutem. Mandamus vobis quod occasione comunis summonicionis facte coram vobis de itinere vestro in comitatu predicto non ponatis in defaltam dilectum et fidelem Willelmum de Monte Acuto, nec in aliquo sit perdens, quia absenciam suam ei quoad hoc warantizamus. Teste me ipso apud Wodestok' xx. die Decembris.

Galfridus de Langel'
Baldewinus de Akeny
abbas de Westmonasterio
Petrus de Anesy
Johannes de Warenn'
abbas de Eynesham
episcopus Lincolniensis
H. de Ver' comes Oxon'
Imbertus Pogeys, senescallus regis
abbas de Rading'
Henricus filius Roberti
Willelmus Byset
magister Thomas le Barbur
Henricus Wade
Willelmus le Avener
Rogerus de Quency, comes Wintonie
Robertus de Brus
comes Heref' et Essex'
Jacobus de Aldytel'

Quia E. Sarrisburiensis episcopus ad mandatum regis tendit versus partes London' pro negociis regis, mandatum est G. de Preston' et sociis suis justiciariis itinerantibus in comitatu Oxon' quod occasione communis summonicionis facte coram vobis etc. ut supra.

In comitatu Cantebr'.
Hugo de Dokewrth
Baldewinus de Roseye
Baldewinus de Akeny
Petrus de Anesy
Aymo Turumberd
abbas de Eynesham
Nicholaus de Crioll'
abbas Sancte Marie Ebor'
Rogerus de Bello Campo
Ebulo de Montibus
Robertus le Botyler
Robertus de Insula
Margareta comitissa Lincoln'
Robertus le Botyler
abbas de Wautham
abbas de Rames'
Johannes de Bruey
Matillis de Sancto Andrea
Rogerus de Quency comes Wintonie
Jacobus de Aldithel'

In comitatu Huntendon'.
abbas de Rammes'
Johannes de Bayllol'
abbas de Burgo Sancti Petri
episcopus Lincolniensis

In comitatu Wigorn'.
Baldewinus de Akeny
abbas de Westmonasterio
Robertus de Panedoc

In comitatu Glouc'.
abbas de Westmonasterio
G. Eboracensis archiepiscopus
Ricardus citaristes regis
abbatissa de Lacok'
Willelmus de Breus'
abbas de Maumisbyr'
prior de Bradenestok'
abbas de Eynesham
prior de Bathonia
Radulfus filius Radulfi filii Nicholai
Johannes Russel'
Mauricius de Berkel'
Rogerus de Clifton'
Mauricius de Sautmar'
Petrus de Corbet
Robertus Agwylun
Radulfus le Bret
Galfridus Gacelyn
Mauricius de Sautmarays
Galfridus de Langel'
Walterus le Botyler

In comitatu Berkes'.
Petrus de Anesy
Rogerus de Mortuo Mari
Johannes de Warenn'
abbas de Certeseya
magister Henricus Luvel, cocus regine
Johannes Pollard'
Ivo de Braye
Willelmus Lovel
Nicholaus de Mol'
prior Wintonie
prior de Merton'
Willelmus de Herdwik'
Brianus de Bermingham

Suthampt'.
Johannes de Sancta Maria, capellanus regine.

[m. 22d.]

Pro Willelmo de Trubblevil'.Rex Edwardo primogenito suo salutem. Querelam dilecti et fidelis nostri Willelmi de Trublevil', marescalli hospicii nostri, accepimus continentem quod, cum Johannes de la Hyde, qui filiam Walerandi de Welesle duxit in uxorem, implacitaret ipsum Willelmum de tribus carucatis terre et novem marcatis redditus in Balymadun' in Hibernia, idem Willelmus pretextu alicujus mandati nostri aut vestri ad partes illas transmissi nullam adversus predictum Johannem ob favorem predicti Walerandi hucusque potuit justiciam reportare. Et, quia sustinere nolumus nec debemus quod prefatus Willelmus taliter exheredacionem incurrat pro defectu justicie, vobis mandamus quod justiciario vestro Hibernie demandetis expresse quod assumptis secum duobus de discretioribus et prudentioribus viris Hibernie, qui nec predictum Walerandum et Johannem aliqua affinitate attingant, nec prefato Willelmo sint suspecti, recordum et totum processum predicti placiti investiget et diligenter examinet, et quod inquisita plenius rei veritate nobis sub sigillo suo et sigillis predictorum duorum sibi assistentium distincte et aperte significet qualiter processum fuerit in negocio supradicto; mandetis eciam predicto justiciario vestro quod illum, quem ad negocium predicti Willelmi in hac parte efficacius prosequendum mittemus, ad hoc in socium admittat ad declarandum et examinandum predictum negocium et ulterius faciendum pro parte predicti Willelmi quod viderit expedire. Nos autem habito et audito processu loquele predicte, de communi assensu nostro et vestro et consilio jurisperitorum intendimus prefato Willelmo super premissis plenam justiciam exhibere. Teste me ipso apud Windes' xxx. die Decembris.