BHO

Close Rolls, January 1261

Pages 455-457

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, January 1261

1261.

De terra replegianda.Derilda (fn. 1) filia Willelmi le Paumer de Olkynsted' venit etc. die Veneris in crastino Epiphanie Domini anno etc. xlv. et petiit terram suam in Olkyngsted' sibi replegiari, que capta etc., propter defaltam etc. coram justiciariis de banco versus Amiciam de Sutbrok' ut dicitur.
Willelmus de Wauz venit etc. in crastino Epiphanie Domini et petiit terram suam in Plumsted' sibi replegiari, et terram Johannis Renger in eadem villa eidem Johanni replegiari, et terram Johannis Gyldenewayn in eadem villa eidem Johanni replegiari, et terram Walteri le Ennysone in eadem villa eidem Waltero replegiari, et terram Willelmi Herlewine in eadem villa eidem Willelmo replegiari, et terram Henrici Pillol in eadem villa eidem Henrico replegiari, que capte etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de banco versus Elenam que fuit uxor Hamonis del Holm ut dicitur.
Adam Trhotegos venit etc. ut supra, et petiit terram Walteri de Claxfeld' et Simonis de Claxfeld' in Ore eisdem Waltero et Simoni replegiari, que capta etc., propter defaltam etc., versus Dyonisiam que fuit uxor Roberti de Forstall' ut dicitur.

Pro Johanne le Moyne.Mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Cantebr' quod occasione communis summonicionis facte coram eis de itinere suo in comitatu predicto, Johannes le Moyne de Selford, miles Engrami de Fenes, non ponatur in defaltam nec in aliquo sit perdens, quia absenciam suam quoad hoc rex ei warantizat. Et quia idem Johannes a lateribus predicti Engrami citra quindenam Sancti Hillarii proximo venturam propter specialia negocia sua quibus intendit discedere non potest, rex ad instanciam ejusdem Engrami mandat predictis justiciariis quod omnia placita prefatum Johannem contingentia in itinere suo predicto ponant in respectum usque ad predictam quindenam Sancti Hillarii, proviso quod idem Johannes interim propter absenciam suam non occasionetur. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Januarii.

De attornato.Aymo Turumberd' ponit loco suo Godewinum de Huntingfeud' et Nicholaum de Langel' ad lucrandum etc. in loquela que est coram rege inter predictum Aymonem petentem et Robertum de Wylbey de placito transgressionis.

Isti habent quietanciam communis summonicionis in comitatu Hertford'.
decanus Sancti Pauli London'
abbas de Faveresham
Philippus de Essewell'
Robertus le Waleys
abbas de Rading'
Willelmus de Aette, miles
Petrus Pykot
abbas de Rammiseye
Willelmus de Bathewrth
Philippus de Bocland
W. de Valencia
Willelmus de Aette, pincerna regis.

In comitatu Bed'.

[m. 19d.]

Pro Simone Passellewe.Rex Norwicensi episcopo salutem. Cum dilectus clericus noster Simon Passelewe non sine laboribus tediis et expensis non modicis nostris jugiter intendat obsequiis, propter quod suis utilitatibus et honoribus competentius providere nos convenit, nos volentes eidem Simoni graciam facere specialem, remisimus ei arreragia decime et aliorum contribucionum nobis a domino papa concessorum quas ab eo exigitis racione ecclesiarum suarum de Brinigham et Baudreswell'. Et ideo vobis mandamus quod ab exaccionibus hujusmodi penitus desistatis, cohercionem, si quam ei feceritis occasione predicta, relaxando. Teste rege apud Wintoniam xxj. die Januarii.
Eodem modo mandatum est episcopo Sarisburiensi de ecclesiis de Kingiston' et Deverl'.
Eodem modo mandatum est episcopo Lincolniensi de ecclesia de Farneham.

Footnotes

  • 1. Initial letter doubtful.