BHO

Close Rolls, October 1261

Pages 494-503

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, October 1261

Rex baronibus et ballivis suis de Sandwic' salutem. Cum vos et progenitores vestri nobis et progenitoribus nostris et corone nostre semper extiteritis prompti et fideles et jam per quosdam nobis adversantes procurant (fn. 1) sicut audivimus, quod hac die proxima post festum Sancti Mathei sub specie reformande pacis inter vos et barones nostros de Wincheles' apud Bradhull' convenire debeatis, ubi in dampnum nostrum colligaciones requirere et eos quos poterunt a nostra fidelitate avertare proponunt, vobis mandamus sub debito fidelitatis et dileccionis quibus nobis tenemini specialiter injungentes ne ibi aliquo modo accedatis aut animos vestros eorum suggestionibus aliquo modo inclinetis, et super contencionibus inter vos et dictos barones nostros de Wincheles' subortis in pace vos habeatis usque ad festum Natalis Domini, ut tunc ad vos custodem portuum nostrorum aut aliquem alium fidelem et discretum mittamus ad pacem illam, prout melius et commodius fieri poterit, inter vos et ipsos reformandam. Nos enim predictis baronibus nostris de Wincheles' hoc ipsum injunximus per litteras nostras. Et quia intelleximus quod quidam extranei contra nos ingressi sunt regnum nostrum, quorum quidam inter Sandwic' et Dovor', quidam autem inter Heth' et Fukestan et quidam apud Shorham nuper applicuerunt, et insuper quidam in partibus Flandrie se parant ad ingrediendum modo consimili regnum nostrum, omnimodam diligenciam qua poteritis adhibeatis ad custodiendum et prohibendum ne aliqui extranei regnum predictum modo predicto ingrediantur, prout eciam vobis alias dedimus in mandatis. Attendatis eciam fidelitatem et devocionem quam semper erga nos habuistis, et quod pro custodia que vobis et ceteris de portubus nostris specialiter incumbat, honores et libertates pre aliis de regno nostro adepti estis quas speciali prerogativa semper intendimus et volumus conservare. Teste rege apud Sanctum Paulum' London' iiij. die Octobris.
Eodem modo mandatum est baronibus et ballivis de Wincheles'.

[m. 4d.]

Subscripti habent quietanciam de comuni summonicione in comitatibus Buk' et Bedeford'.

Buk'
abbas de Sancto Albano
prior Roffensis
Hugo de Ver comes Oxonie
Ricardus de Munfichet
Robertus Aguylun
Henricus de Norwic'
Johannes de Curtenay
Radulfus Russel'
Willelmus de Monte Acuto
magister Willelmus de Chetwud'
Hugo Peverell de Saunford'
Robertus de Bello Campo

Bedeford

abbas de Sancto Albano

Rex vicecomiti Devon' salutem. Precipimus tibi quod assisam ultime presentacionis quam Alicia Coffyn arramiavit coram Henrico de Bratton' et Henrico de Tracy per preceptum nostrum versus Willelmum le Pruz et Walterum de Nymet ad recognoscendum quis advocatus tempore pacis presentavit ultimam personam, que mortua est, ad ecclesiam de Payhambir', que vacat ut dicitur, cum omnibus assisam illam tangentibus venire facias coram justiciariis nostris apud Westmonasterium a die Sancti Martini in xv. dies. Et scire facias prefatis Alicie, Willelmo et Waltero quod tunc sint ibi audituri illam recognicionem, si viderint expedire. Et habeas ibi hoc breve. Teste rege apud Turrim Lond' xxj. die Octobris. Quia placitum de advocacione predicte ecclesie summonitum est coram predictis justiciariis per aliud breve nostrum.

Isti subscripti vocati sunt visis litteris quod veniant in Angliam.
comes de Gisnes
J. de Fenes
Baldewinus de Fenes
Andreas de Ronty
Willelmus de Leon'
Willelmus de Bosco
Dor' de Heulin'
Johannes de Cultura
Robertus de Gisn'
Arnulphus de Gisn'
Henricus de Gynes
Johannes de Wisk'
Girardus de Bilek'
Willelmus de Longis Vallibus
Bernardus de Morvill'
Willelmus de Pois
Johannes de Brymeu
Drogo de Aven'
Johannes de Lens'
Baldewinus de Harchecort
Eustachius de Nevill'
Egidius de Nevill'
Willelmus de Amnois
Ingramus de Muncaverel'
Henricus de Hasebroc
Bernardus de Vilers
Ingramus Boue
Alemannus de Fontibus
Hugo de Cambrun
Arnulphus de Wynce
Egidius de Deham
Johannes de Hestes
Johannes de Lambros
Hugo dominus de Ausy
ducissa de Braban
Fastredo de Hauekerk'
Aernulphus de Wesemal'
Robertus de Runcay
Baldewinus de Heny

Scriptum est domino Rasehio de Litkirch' se quinto quod veniat cum toto posse suo de bona apparatu quod in promptu habere potuerit, ita quod sint apud Dovor' in festo Omnium Sanctorum vel in crastino.
domino Philippo de Maundengen se quinto
domino Waltero et domino Willelmo de Haldecot'
domino Girardo de Berlengen se altero
domino Waltero Bertaud' se altero vexillifero
domino G. de Steuuses se altero.

Comiti Sancti Pauli cum lx. militibus Dominica proxima post festum Omnium Sanctorum apud Witsand'
Baldewino de Avenes cum xv. militibus
Michaeli de Fienl' cum quinque militibus
Florentino de Varenn' se quinto milite
Hugoni de Baillol' se quinto milite
Arnaldo de Wesemal' se quinto
Roberto de Gysnes se quinto milite
comiti Gisnen' se decimo milite

Theobaldo comiti de Bar' se decimo cum bonis balistariis quot habere poterit ad diem illum vel infra tercium vel quartum diem et significet regi quo erit ibi ut habeat conductum et adducat secum magistrum J. ingeniatorem suum.
Arnaldo de Gymenych se quinto.

Isti sunt vocati quod veniant sine dilacione cum equis et armis:
Hugo le Bygod
Thomas Gresl', Rogero (sic (fn. 2) ) de Somery
Willelmus de Bello Campo de Bed'
Willelmus de Bello Campo de Aumel'
Ricardus de Grey
Johannes filius Johannis
Nicholaus de Segrave
Willelmus de Munchenesy
Humfridus de Bohun
Henricus filius regis Alemannie
Rogerus de Clifford
comes Insule
Johannes filius Alani
filiis (sic) Bertrami de Crioll'
Rogerus de Leyburn'
Johannes Giffard de Brimmisfeld'
Adam le Despenser
Baldewinus Wak'
Johanni (sic) de Baalun
Ricardus de Munfichet
Radulfus Basset de Draiton'
Johannes de Burgo
Willelmo (sic) de Sey
Hugo Saunzaner

Item scribitur Gastoni de Biern' se decimo milite et secum ducat balistarios equites quotquot habere poterit de bono apparatu.

fratres regis singuli se decimo milite.

Gaylardo de Solio. cum bonis balistis.
Bertramo de La Dils.

Ricardo de Munbeliard se tercio vel quarto, (margin) Burgund'.
domino de Pemes se tercio
Petro de Chauntenay
domino J. de Dornay se tercio
Guidoni de Rens se tercio
Ricardo de Moneto
Aernulpho de Wesemal' se tercio
Aernulpho de Gymery se tercio
Henrico de Payny se quarto
Espaillard' quod veniat
Johanni de Meysy

[m. 3d.]

Rex Willelmo de Bello Campo de Aumel' salutem. Mandamus vobis in fide et homagio quibus nobis tenemini firmiter injungentes quod omnibus aliis pretermissis ad nos sitis Lond' in crastino apostolorum Simonis et Jude absque dilacione ulteriori cum equis et armis et cum posse vestro tam de servicio vestro nobis debito quam de subvencione amicorum vestrorum pro quibusdam urgentibus negociis personam nostram specialiter et statum corone nostre contingentibus Et hoc sicut de vestra fidelitate et dileccione confidenciam gerimus specialem nullatenus omittatis, quia subvencionem quam nobis et corone nostre preter servicium nobis debitum ad presens feceritis in consequenciam trahi nolumus, nec vobis per hoc ullo tempore derogari. Taliter vos habeatis in hac parte quod dicto die absque defalta ad nos sitis ita quod vobis exinde perpetuo teneamur ad grates. Teste rege apud Turrim Lond' xviij. die Octobris.

Eodem modo mandatum est
Philippo Basset
Willelmo Maudut de Hamslep'
Henrico de Pynkeny
Willelmo Marescallo
Roberto de Sancto Johanne
Reginaldo de Pavely
Ricardo de Munfichet
Mauricio de Berkel'
Ricardo Basset de Weldon'
Hugoni de Nevill'
Waltero de Dunstavill'
Johanni de Muscegros
Radulfo Gernun
Radulfo Basset de Sapecot'
Roberto de Tatteshal'
Henrico Engayne
Rogero de Munbray
ijus (fn. 3) Petro de Malo Lacu
Johanni de Baillol'
Andree Lutterel'
Thome de Furnivall'
Hugoni de Cressy
Waltero de Wahull'
Radulfo Basset de Draiton'
Willelmo de Oddingesel'
Waltero de Clifford'
Hugoni Peverel de Saunford'
Willelmo de Wilton'
Hamoni de Crevequer
Radulfo de Kameys
Andree Peverel
Henrico de Novo Burgo
Almarico de Sancto Amando
Philippo de Arcy
Willelmo de Sey
Jacobo de Aldithel'
Ricardo de Grey
Johanni Extraneo seniori
Roberto de Nevill'
ijus Nicholao de Bolteby
Ricardo de Tany
Willelmo de Kaynes
Willelmo de Furnivall'
Nicholas de Bolevill'
Roberto Aguylun
Willelmo de Harecurt
H. de Ver comiti Oxon'
Willelmo le Moyne
Phillippo Marmyun
Roberto Tregoz
Griffino filio Wenunwen
Henrico de Tracy
Johanni Giffard'
Gilberto Peche
Radulfo Saunzaver
Radulfo Musard'
J. de Plesset'
Willelmo Bardulf'
Roberto de Ros de Belvero
Gilberto de Gaunt
ijus Rogero Bertram de Bothal'
ijus Petro de Brus
Willelmo de Munchenesy
Willelmo le Blund'
Jacobo de Paunton'
Henrico de Erleye
Roberto de Bello Campo
Henrico de la Pomeray
Henrico de Hasting'
Fulconi filio Warini
Willelmo de Monte Canisio
Nicholao Poynz
Johanni de Baalun
ijus Roberto de Caunvill'
Willelmo de Breus'
Reginaldo filio Petri
Thome Corbet
Franconi de Boun
Roberto filio Nicholai
Ade de Novo Mercato
Radulfo le Botyler
Willelmo de Ros
ijusRogero Bertram de Mideford'
Hugoni de Bolebek'
Gilberto Hansard
Willelmo de Huntingfeud'
Roberto de Ferar'
Matheo Loveyn
Baldewino de Insula comiti Devonie
Humfrido de Bohun comiti Heref'
ij Gwidoni de Briunc
Johanni de Curtenay
Rogero de Sancto Johanne
Johanni de Wauton'
Egidio de Clifford'
Ade de Peryton'
Galfrido de Maundevill'
Johanni filio Alani
Ade le Despenser
Radulfo de Gorges
Arnaldo de Bosco
Johanni filio Philippi
Roberto de Veteri Ponte
Henrico de Percy
Willelmo de Huntercumbe
R. de Quency comiti Wintonie
Anker' de Freschenvill'
Baldewino Wak'

Rex abbati de Burgo Sancti Petri salutem. Mandamus vobis in fide et dileccione quibus nobis tenemini firmiter injungentes quod omnibus aliis pretermissis mittatis nobis servicium vestrum quod nobis debetis, ita quod sit ad nos in crastino Sancti Martini absque defalta pro quibusdam urgentibus negociis personam nostram specialiter et statum regni nostri tangentibus. Et hoc sub debito fidelitatis qua nobis tenemini nullatenus omittatis. Teste ut supra.
abbati de Rammiseye
abbati de Thorneye
abbati Sancti Augustini Cantuarie
abbati Sancti Albani
abbati de Bardeneye
abbati de Tavistok'
abbati Sancti Edmundi
abbati Westmonasterii
abbati de Certes'
abbati de Hida
abbati de Colecestr'
abbati de Bello
abbati de Abbotisbir'
abbati de Winchecumbe
abbati de Persore
abbati de Evesham
abbati de Osn'
priori de Dunstapl'
abbati Sancti Benedicti de Hulm'
abbati Sancti Petri Glouc'
abbati de Malmisbir'
abbati de Schireburn'
abbati de Middilton'
abbati de Rading'
abbati de Michilney
abbati de Abendon'
abbati de Cern'
priori de Coventr'
abbati Ebor'
abbati de Eynesham
abbati de Wittby
abbati de Croiland'
abbati de Waltham
abbati Cestrie
abbati Salop'
abbati Leic'

Isti subscripti vocati sunt ad crastinum apostolorum Simonis et Jude cum equis et armis.

Thome de Chawrc'
Jacobo de Paunton'
Simoni de Lindon'
Thome de Normanvill'
Roberto de Sutton'
Willelmo de Sotton'
Ade de Everingham
Roberto de Estleye
Henrico de Eyvill'
Gascelino de Eyvill'
Galfrido de Upshal'
Reginaldo de Watervill'
Johanni de Lungevill'
Galfrido de Mar'
Humfrido de Bassigburn'
Willelmo de Kaynes
Willelmo de Berkel'

Mandatum est vicecomiti Essex' quod sumoneri faciat omnes illos de honoribus de Redleg' et Castri Baynardi et de hundredo de Rocheford' quod veniant ad regem ad eundem diem cum servicio suo regi debito.

Rex Johanni de la Haye. Miramur quamplurimum quod vos sicut jam plene intelleximus custodiam comitatuum nostrorum Surr' et Sussex' sine voluntate vel mandato nostro assumpsistis, et summoniciones coram vobis ad comitatus illos tenendos sine precepto vel auctoritate nostra fieri fecistis, presertim cum comitatus predicti sint et esse debeant nostri potius quam vestri et ad nos et predecessores nostros potius quam ad vos consueverint hactenus pertinere, unde vobis districte prohibemus sub debito fidelitatis vestre et super forisfacturam omnium que in regno nostro tenetis, ne talia attemptare presumatis, set ab eisdem penitus desistatis, ne vobis et heredibus imponi debeat aut possit quod contra fidelitatem vestram exheredacionem nostram procuraveritis et subversionem ac lesionem corone et dignitatis nostre manifestam. Rescribatis eciam nobis quid inde duxeritis faciendum. Teste me ipso apud Turrim London' xviij. die Octobris anno regni nostro xlv.
Eodem modo mandatum est Egidio de Erdinton' pro comitatibus Cantebr' et Huntedon' et Johanni filio Johannis pro comitatibus Buk' et Bed' et Willelmo le Blund pro comitatu Suff'.

Rex Willelmo de Bardolf' salutem. Miramur quamplurimum et movemur quod vos sicut jam plene intelleximus custodiam comitatus nostri Norff' vobis sine voluntate vel mandato nostro assumpsistis et summoniciones coram vobis ad comitatum illum tenendum sine precepto vel auctoritate nostra fieri fecistis, presertim cum comitatus predictus sit et esse debeat nostri potius quam vestri [et ad nos et] predecessores nostros potius quam ad vos consueverint (sic) hactenus pertinere, unde vobis districte prohibemus sub debito fidelitatis vestre et super forisfacturam omnium que in regno nostro [tenetis], ne talia attemptare presumatis, set ab eisdem penitus desistatis, ne vobis et heredibus vestris inponi debeat aut possit (this entry has been partly erased.)

Rex Hunfrido de Boun, juniori. Cum nuper vobis mandaverimus in fide et homagio quibus nobis tenemini quod ad nos cum equis et armis sine dilacione veniretis, nec ad nos juxta mandatum nostrum accedere curaveritis, quod plurimum admiramur, vobis iterato mandamus sub debito fidelitatis et homagii quibus nobis estis astricti et super forisfacturam omnium que de nobis tenetis quod ad nos visis litteris istis omnibus aliis pretermissis veniatis cum equis et armis pro quibusdam urgentibus negociis personam nostram specialiter et statum regni nostri tangentibus. Et quid inde faciendum duxeritis nobis per litteras vestras significetis. Teste me ipso apud Turrim Lond' xviij. die Octobris anno regni nostri xlv.

Rex vicecomiti Kancie. Cum Robertus le Here de Faversham pro suspicione mortis Ricardi filii Matillis de Tenham' captus sit et detentus in prisona nostra Cantuar' et barones nostri quinque portuum per cartas predecessorum nostrorum regum Anglie et confirmacionem nostram talem habeant libertatem quod ubicunque in regno nostro aliquis de quinque portubus pro hujusmodi transgressione fuerit arestatus, ipsis baronibus liberetur ad standum inde recto infra libertatem quinque portuum predictorum, si quis versus eum inde loqui voluerit, tibi precipimus quod ipsum Robertum prefatis baronibus liberari facias sicut predictum est. Teste rege apud Turrim Lond' xxj. die Octobris.

[m. 2d.]

Mandatum est ballivis Dovor' quod cum omni celeritate qua poterunt de navibus portus sui provideant ad transfretacionem amicorum regis de partibus transmarinis qui ad mandatum regis venturi sunt in Angliam prout Georgius de Dovor' ex parte regis eis significaverit. Et hoc sicut regem et honorem suum diligunt nullatenus omittant. Teste.

Rex comiti Balon' salutem. Cum quibusdam amicis nostris de partibus transmarinis mandaverimus quod ad nos accedant in Angliam pro quibusdam negociis nostris expediendis, dileccionem vestram affectuose rogamus quatinus eosdem amicos nostros, cum per potestatem vestram transitum fecerint, sine impedimento transire et ad nos in Angliam transfretare permittatis, nequaquam sustinentes alios preter illos quos vocaverimus cum equis et armis ad partes Anglicanas transfretare, taliter vos habentes in hac parte ut vobis ex hoc perpetuo teneamur ad grates. Teste rege apud Turrim Lond' xxij. die Octobris.

Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Willelmus de Lyming et Alicia de Stiuckl' uxor ejus salutem in domino. Noverit universitas vestra nos concessisse, confirmasse et ex toto pro nobis et heredibus nostris quietum clamasse domine A. dei gracia regine Anglie, domine Hibernie, ducisse Aquitanie et abbati et conventui de Wardon' et eorum successoribus, quibus dicta domina regina dimisit ad terminum tresdecim annorum manerium de Wardon' cum omnibus pertinenciis prout in carta domine regine et ejus confirmacione domini regis quas dicti abbas et conventus inde habent plenarie continetur, totum jus et clamium quod habuimus vel aliquo modo habere potuimus in dicto manerio vel ejus aliqua parte nobis vel heredibus nostris aliquo modo contingente per totum tempus et omnes annos plenarie completos, qui continentur in cartis quas dicti abbas et conventus habent de predictis domino rege et regina, ita quod nos promisimus et concessimus pro nobis et heredibus nostris fideliter tenere absque ulla contradiccione vel impetracione omnes articulos et singulos per omnia in supramemoratis cartis contentos. Et ad majorem hujus concessionis confirmacionis et quiete clamacionis securitatem, ad instanciam nostram et peticionem irrotulatum est scriptum istud tam in rotulo justiciariorum domini regis coram ipso quam in rotulo justiciariorum regis in Judaismo. Pro hac autem concessione et confirmacione et quieta clamacione dedit nobis predicta regina per manus dictorum abbatis et conventus quinque marcas argenti. Et, si contingat nos vel heredes nostros predictis concessioni, confirmacioni et quiete clamacioni infra predictum terminum in aliquo contravenire, volumus et concedimus pro nobis et heredibus nostris quod nullam habeamus vel recuperare possimus seisinam de predicto manerio vel ejus aliqua parte donee satisfactum fuerit domino regi vel abbati de Wardon' in triginta libris sterlingorum. Et, si contingat nos aliquo casu contingente seisinam aliquam de predicto manerio vel ejus aliqua parte recuperare, volumus quod vicecomes Bed' qui pro tempore fuerit de bonis et catallis nostris in balliva sua inventis levare faciat predictas xxx. libras ad opus domini regis absque ulla contradictione vel impetracione nostri vel heredum nostrorum. Et in hujus rei testimonium presenti scripto sigilla nostra apposuimus. Datum Lond' die Lune proxima ante festum apostolorum Simonis et Jude, anno regni regis Henrici filii regis Johannis xl. quinto.

Suff'.Johannes de Molis posuit loco suo Johannem filium Cristine in loquela que attachiata est coram rege inter ipsum Johannem de Molis et Johannem de Stanton' et Willelmum Fiz la Parsone de Thurston' de placito transgressionis.

Rex Johanni de Grey et Imberto de Monte Ferrandi salutem. Carpentarios pro quibus mandastis, balistas eciam ad cornu ad duos pedes cum mille et centum quarellis et unam cablam magnam et fortem ad vos transmittimus; maeremium autem invenietis in propinquis, de quo ematis quantum vobis opus fuerit. Thesaurarius vero noster mittit vobis decem dolia vini de Lond'. Item fieri faciatis sine dilacione duos pontes versatiles super magnum pontem et ad utrumque pontem versatilem unam bretachiam levem ad defensionem pontis, ita quod pontes in elevacione sua conjungantur bretachiis. De magna autem bretachia quam incepistis sustineatis donec premissa fuerint adimpleta. De firmacione ville, de qua nobis per nuncium vestrum voce tenus intimastis, bene volumus quod aliquam levem firmaturam que valere possit ad defensionem ville fieri faciatis. Milites vero, quos illuc misimus, moram trahant ibidem donec aliud eis mandaverimus, et hoc eis firmiter injungatis ex parte nostra. Teste rege apud Turrim Lond' xxvj. die Octobris.

Henricus de Cramavill' recognovit in cancellaria regis se debere Johanni le Faukener viginti marcas, solvendas ei decem marcas in festo Purificacionis Beate Marie proximo futuro et decem marcas ad Pascha proximo sequens. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatibus Essex' et Kancie et Bed'.

Norff'.Radulfus de Beny posuit loco suo Willelmum filium Willelmi de la Sale ad lucrandum etc. in loquela que attachiata est coram rege per breve regis de inquisicione de transgressione.

Pro Willelmo de Cheny.Sciant presentes et futuri quod ego frater Johannes abbas de Seryaco et ejusdem loci conventus dedimus, remisimus et quietum clamavimus pro nobis et successoribus nostris et ecclesia nostra de Seryaco Willelmo de Cheny et heredibus suis vel assignatis suis quinque marcas sterlingorum quas recipere consuevimus singulis annis apud Stepelmordon', scilicet de Willelmo Ruffo sexaginta solidos sterlingorum et de ballivo cujusdam Willelmi le Keu in Mordon', quicunque ille fuerit, sex solidos et unum denarium, ita quod nec nos nec aliquis pro nobis aliquid juris inde clamare poterimus imperpetuum. Et pro hac remissione et quieta clamancia idem Willelmus dedit nobis L. marcas sterlingorum premanibus. Et ad majorem securitatem inde faciendam presenti scripto sigilla nostra apposuimus. Hiis testibus Waltero de Merton', tune domini regis cancellario, Alano la Zuche, Nicholao de Turri, Gilberto de Preston', Ada de Gesem', Ada filio Willelmi de Stepelmordon', Johanne de Bray, Waltero Peverel, Willelmo Maunsell, Roberto Godwin et aliis. Datum anno domini M. cc. lx. primo, mense Septembris.

[m. 1d.]

Rex ballivis et probis hominibus Norhamt' salutem. Ex relatu quorundam intelleximus quod Willelmus le Marescal' de Norton' ex parte baronum in presenti nobis adversantium [comitatum de] Norhamt' tenere proponit, quod nullatenus volumus sustinere. Et ideo vobis mandamus in fide et dileccione quibus nobis tenemini quod prefatum Willelmum seu aliquem alium . . . . ex parte baronum predictorum ad predictum comitatum tenendum villam vestram ingredi non permittatis, set ei pro viribus vestris fortiter resistatis. Et Alano la Zusche vicecomiti [nostro] Norhamt' et subvicecomiti suo viriliter sitis in auxilium ad tenendum comitatum illum et ad alia facienda que ad suum officium pertinere dinoscuntur, ita quod prudenciam et diligenciam vestram in hac parte merito commendare possimus et exinde vobis ad grates teneamur speciales. Teste.

Stephanus de Campe mercator de Genue recognovit quod ipse recepit a priore et monachis de Hida Wintonie centum marcas pro balistis ab eo emptis ad opus [regis]. Et sciendum quod predicti prior et prioratus dictas c. marcas solverunt predicto Stephano in satisfaccionem illarum centum marcarum per quas finem fecerunt cum [rege] pro custodia domus sue habenda per cessionem vel decessum Rogeri abbatis sui.

Footnotes

  • 1. Reading uncertain.
  • 2. All these names appear to have been originally in the dative case. Some have been altered to the nominative, but not all.
  • 3. The interpretation of these sidenotes has not been found.