BHO

Close Rolls, September 1261

Pages 490-494

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, September 1261

Rex vicecomiti Norff' et Suff' salutem. Cum ex parte episcopi Wigorniensis, comitum Leyc' et Glouc' et quorundam aliorum procerum regni nostri vocati sint tres milites de singulis comitatibus nostris quod sint coram ipsis apud Sanctum Albanum in instanti festo Sancti Mathei apostoli secum tractaturi super communibus negociis regni nostri, et nos et predicti proceres nostri in eundem diem apud Windes' convenerimus ad tractandum de pace inter nos et ipsos, tibi precipimus quod illis militibus de balliva tua qui vocati sunt coram eis ad diem predictum firmiter injungas ex parte nostra ut omni occasione postposita ad nos die predicto veniant apud Windes', et eis eciam districte inhibeas ne dicto die alibi quam ad nos accedant set eos modis omnibus venire facias coram nobis ad diem predictum nobiscum super premissis colloquium habituros, ut ipsi per effectum operis videant et intelligant quod nichil attemptare proponimus nisi quod honori et communi utilitati regni nostri noverimus convenire. Teste rege apud Windes' xj. die Septembris.
Eodem modo mandatum est singulis vicecomitibus citra Trentam.

Mandatum est Willelmo la Zusche, constabulario castri Oxonie, in fide qua regi tenetur firmiter injungens quatinus de custodia ejusdem castri taliter provideatis (sic) quod castrum illud bene muniatur et salvo et secure custodiatur, ne pro defectu municionis vel custodie regi inde periculum possit iminere. Et hoc sub omni celeritate facere non omittat. Teste.

Rex Willelmo de Weilond', escaetori suo citra Trentam, salutem. Quia constat nobis per inspeccionem rotulorum cancellarie nostre nos dudum concessisse Willelmo le Latymer custodiam terrarum et heredum Hugonis de Norwic', qui de nobis tenuit in capite, usque ad legitimam etatem predictorum heredum una cum maritagio eorundem, et Hugo primogenitus filius et heres predicti Hugonis nuper, antequam ad legitimam etatem pervenisset et seisinam hereditatis sue optinuisset, in fata concessit ut dicitur, postnatis fratribus suis infra etatem existentibus, ac vos occasione mortis predicti Hugonis custodiam illam in manum nostram cepistis, nos eidem Willelmo super hoc injuriari nolentes, vobis mandamus quod si ita est, tunc eidem Willelmo seisinam predicte custodie restituatis tenendam usque ad legitimam etatem eorundem heredum sicut predictum est. Teste rege apud Windes' xij. die Septembris.

Mandatum est vicecomiti Cornubie quod assumptis secum xij. discretis et legalibus militibus de comitatu suo in propria persona sua accedat ad terram Willelmi filii Willelmi in Wenetdynas et terram Alani Bloiou et Rogeri de Trevarasou in Menettedinas, et per eorum sacramentum fieri faciat perambulacionem inter terram predicti Willelmi in Wenettedinas et terram prefatorum Alani et Rogeri in Menettedinas, ita quod perambulacio illa fiat per certas metas et divisas, quia predicti Willelmus et Alanus et Rogerus posuerunt se coram rege in perambulacionem illam. Et scire faciat justiciariis regis ad primam assisam cum in partes illas venerint sub sigillo suo et per quatuor milites ex illis qui perambulacioni illi interfuerint per quas metas et divisas perambulacio illa facta fuerit. Et habeat ibi nomina militum et hoc breve. Teste.

Willelmus de Weilond' significavit domino Waltero de Merton' cancellario domini regis quod Robertus camerarius tenuit de rege in capite manerium de Sturmere in comitatu Essex' qui tribus annis elapsis diem clausit extremum et Johannes Reynger, burgensis Lond', habet heredem in sua custodia uno (sic) cum dicto manerio, qui quidem heres est fere undecim vel xij. annorum, et quod dictam terram non extendit set valet per annum ut audivit xx. libras secundum modum extendendi.

Nicholaus de Segrave venit coram rege apud Windesor' die Veneris proxima post octabas Nativitatis Beate Marie et ibi presentibus ipso domino rege, Galfrido de Bulemunt, Radulfo de Bakepuz, Johanne de Castell', Willelmo de Chauvent et Waltero de Merton' corporale juramentum prestitit regi quod tenebit se cum rege et servicium suum fideliter sibi faciet. et nunquam erit contra ipsum.

Baldewinus Wake venit ibidem die Sabbati proximo sequente, et presentibus ipso domino rege, Galfrido de Bulemunt', Radulfo de Bakepuz, Willelmo de Chauvent et Waltero de Merton' juramentum corporale prestitit regi quod tenebit se cum rege et servicium suum fideliter sibi faciet et tenebit viam quam dominus rex tenuerit et fideliter eum juvabit.

Rex concessit abbati de Gresteng' quod frater Robertus Pikard' prior de Welmenton', Johannes de Merse, persona ecclesie de Berkamsted', et Johannes de Wengrave, clericus, quos idem abbas ad hoc coram rege constituit aut eorum aliquis quem adesse contigerit facere possit attornatos in omnibus loquelis motis vel movendis pro ipso abbate seu contra ipsum in omnibus curiis ejusdem regis usque ad quinquennium a festo Sancti Mathei anno ejusdem regis quadragesimo quinto; et eciam quod interim sit quietus de communi summonicione tam coram justiciariis ad communia placita quam coram justiciariis ad placita foreste.

Thomas Dispensarius de Langetoft recognovit quod concessit Thome de Aerdern', nepoti suo, quod quamcito seisinam habuerit de duabus bovatis terre quas Johannes de Langetoft frater ejus tenuit in Langetoft de Willelmo de Cotum' et de quatuor bovatis terre quas idem Johannes tenuit in eadem villa, quas tenuit de Stephano de Cotum' de feodo archidiaconi Richemund', ipsas dabit eidem Thome in feodo habendas et tenendas sibi et heredibus suis de corpore suo procreatis de capitalibus dominis feodi, et promisit quod sumptibus suis bona fide laborabit ad illas perquirendas, ita quod nulli inde quietam clamanciam faciet quominus concessionem predictam implere possit. Et predictus Thomas de Aerdern' concessit predicto Thome quod, si ipse dictam promissionem sibi plene observaverit et dictas sex bovatas terre habere fecerit ut predictum est, tunc nichil amplius de terris et tenementis que fuerunt predicti Johannis avunculi sui et fratris predicti Thome inposterum vendicabit.
Die sequenti venit coram cancellario et revocavit factum suum predictum et recognicionem quia non fuit presens quando recognicio ista (rest of the sentence erased).

Rex concessit executoribus testamenti Henrici de Farleye quod allocari faciet eis in debitis in quibus dictus Henricus tenebatur regi racionabilia stipendia ejusdem Henrici de custodia castri et comitatus Suthamt' de toto tempore quo fuit approviator regis ejusdem comitatus, et similiter de toto tempore quo fuit approviator regis civitatis Wintonie et maneriorum regis de Basingestok' et Aulton', et quod allocentur eisdem subtracciones facte ex dono regis tempore quo fuit firmarius dicti comitatus de hiis que pertinebant ad firmam comitatus, et quod eis fiat justicia de firmis, serjantiis arentatis, et assartis de quibus nichil recepit.

Rex ballivis Edwardi filii sui de Eton' salutem. Miramur plurimum et movemur quod, cum vos et alii omnes qui in servicio sunt filii nostri predicti vel qui sustentantur per ipsum jura nostra et corone nostre conservare teneantur, vos non permittatis vicecomitem nostrum mandata nostra exequi in terris que fuerunt Willelmi de Cantilupo set ad nostram exheredacionem usurpare nitimini ea que nuncquam ad dictum Willelmum vel suos antecessores pertinebant, nostra precepta contempnendo et vobis talia presumptuose assumendo, que sustinere nolumus et vobis non inmerite in periculum cedere debent temporibus oportunis. Inhibemus igitur vobis ne, sicut nostram et filii nostri predicti indignacionem ac ulcionem graviorem vitare volueritis, talia decetero attemptetis, quia in collacionibus quas filio nostro predicto hucusque fecimus, nec nos nec filius noster predictus jura corone nostre subvertere vel diminuere set potius ea augere et conservare sperabamus. Teste rege apud Windesor' xvj. die Septembris.

[m. 5d.]

Walterus de Nailisworth' venit etc. die Lunc proxima post festum Exaltacionis Sancte Crucis et petiit terram suam in Nailisworth' sibi replegiari, que capta, etc., propter defaltam quam fecit coram justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Wigorn' versus Isabellam la Carpentere ut dicitur. Et hoc significatum est justiciariis de banco.
Ricardus de Musca' venit etc. die predicto et petiit medietatem advocacionis ecclesie de Westiborwe priori de Shelford replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de banco versus Adam de Everingham ut dicitur.

Frater Willelmus de London', canonicus de Messenden', venit etc. in vigilia Beati Mathei apostoli et petiit terram abbatis de Messinden' eidem abbati replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de banco versus Emmam que fuit uxor Roberti Braund ut dicitur.

Ricardus filius Willelmi le Tailur venit etc. in vigilia Beati Mathei apostoli et petiit terram Johannis de Anngone eidem Johanni replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de banco etc. versus Rogerum de Grey ut dicitur.

Walterus de Humaz venit etc. die Mercurii in festo Sancti Mathei apostoli et petiit terram suam in Dalwode sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de banco etc. versus Aliciam que fuit uxor Roberti Chauntermel' ut dicitur.

Rex Alano la Zusche, justiciario foreste sue citra Trentam, salutem. Ostensum est nobis ex parte communitatis comitatuum nostrorum Buk' et Bed' quod, cum ipsi de communitate predicta semper consueverint habere tria essonia in placitis swanimatorum forestarum nostrarum in comitatibus predictis, Petrus de Nevil', tunc senescallus noster earundem forestarum, essonia illa usque ad unum essonium pro voluntate sua restrinxit. Et quia volumus antiquas et approbatas consuetudines suas eis observari, vobis mandamus quod, si vobis constare possit quod ipsi predicta tria essonia semper habere consueverint ante tempus predicti Petri, sicut predictum est, tunc eis decetero essonia illa habere permittatis sicut habere debent et prius habere consueverunt. Teste rege apud Sanctum Paulum' Lond' xxvj. die Septembris.