BHO

Close Rolls, July 1260

Pages 66-87

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, July 1260

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe sue, quod de garderoba regis faciant habere Henrico Tyeys, attiliatori balistarum regis apud turrim London', unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium primo die Julii. Per Albricum de Fiscamp'.

De ponendo per ballium.Johannes le Hospiteler, detentus in prisona regis Derb' pro morte Ricardi le Mowere unde rettatus est, habet breve vicecomiti Derb' quod ponatur per ballium. Teste etc.

Pro abbate de Cyrencestr'. De tallagio.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie sue quod rex alias quando dominica sua per Angliam talliari fecit, abbas de Cyrencestr' habuit breve regis de rationabili talliagio suo habendo de tenentibus suis in manerio suo de Cyrencestr' si aliquando fuerit dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie et talliari consueverit, mandatum est vicecomiti Glouc' quod eidem abbati de tenentibus suis in manerio predicto rationabile talliagium suum habere faciat si aliquando fuerit dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie et hucusque talliari consueverit, quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari. Teste rege apud Westmonasterium secundo die Julii.

Pro abbate de Cyrencestr'.Mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi maneriorum suorum de Cokham et Braye, quod duo quarteria siliginis que abbas de Cyrencestr' percipere consuevit per annum de grangia regis de Cokham et unum porcum pro decima pannagii eidem abbati sine difficultate habere faciat sicut ea habere consuevit, quia rex non vult quod ea denegentur eidem. Mandatum est eciam eidem Ricardo quod, si prefatus abbas consueverit singulis annis percipere unam fagum ad focum suum in foresta regis de Windes', tune ipsum fagum illam singulis annis percipere permittat in dicta foresta quamdiu fuerit custos ejusdem foreste sicut eam prius percipere consuevit. Teste rege apud Westmonasterium secundo die Julii anno etc. Per H. le Bygod, justiciarium.

De damis capiendis ad opus regis.Rex mittit Johannem le Naper et Franciscum le Porter ad capiendum octo damos ad opus suum in foresta sua de Havering'. Et mandatum est Ricardo de Munfichet, senescallo foreste regis Essex', quod eis ad hoc consulens sit et auxilians. Teste etc.

Pro abbate de Cluniacen'.Cum, rege nuper existente in partibus transmarinis, rex reddiderit Ivoni abbati Cluniacensi omnes terras et tenementa sua in regno Anglie existentia que in manum regis capta fuerunt; ac rex Hugoni le Bygod, justi ciario suo Anglie, direxerit breve suum de reddenda ei seisina terrarum predictarum; mandatum est predicto Hugoni quod a tempore quo mandatum regis inde primo recepit omnes exitus earundem terrarum eidem abbati habere faciat de gracia regis speciali, accepta prius ab eo securitate de fidelitate regi facienda, si predecessores sui de terris et tenementis predictis eam regi facere consueverunt. Teste etc. Per J. Mansell'. (Cancelled) Vacat quia reddidi breve.

De gurgitibus regis reparandis.Mandatum est constabulario regis de Sancto Briavello quod in foresta regis de Dene faciat habere Mathie Bezil, constabulario castri regis Glouc', virgas quantum necesse fuerit ad gurgitem regis et dimidium qui sunt in custodia ipsius Mathie reparandos sicut aliis annis fieri consuevit, ita quod de lampredis vel aliis dampnum non incurramus. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Julii.

De cerris datis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Exemor' faciat habere Alano la Zuche quinque cervos de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De quercubus datis.Mandatum est eidem Thome quod in foresta regis de Selewod' faciat habere Waltero de Burges' sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste.

De ponendo per ballium.Johannes le Caretter, detentus in prisona regis Exonie pro morte Walteri Swethog unde apellatus est, habet breve vicecomiti Devon quod ponatur per ballium. Teste etc.

De transgressoribus foreste et parci regis de Wodestok' reperiendis. (fn. 1) Quia rex accepit per inquisicionem nuper factam per Thomam Gredl', justiciarium foreste regis citra Trentam, quod Galfridus le Lucy, Almaricus frater ejus, et Jordanus vadletus ejusdem Galfridi et plures alii nuper venerunt usque Wudestok' et ibidem per plures dies moram fecerunt et singulis diebus forestam et parcum regis de Wudestok', quos pre aliis forestis et parcis regis rex artius custodiri precepit, intraverunt cum leporariis, arcubus et sagittis et venacionem regis in dicto parco suo ceperunt et eam per saltatorium ejusdem parci extraxerunt et usque Oxoniam asportaverunt in regis dedecus et contemptum et offensam manifestam; mandatum est vicecomiti Surr' quod corpora predictorum Galfridi, Almarici, et Jordani, si inventa fuerint in balliva sua, sine dilacione capiat et salvo custodiat donec aliud inde a rege habuerit in mandatis. Et terras ejusdem Galfridi in balliva sua similiter capiat in manum regis et ea salvo custodiri faciat donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra. Per ipsum regem et justiciarium.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norhampton'.

Pro Poncio Gask'. De prisa.Rex de gracia sua speciali concessit Poncio Gask', mercatori Tholos', quod illam navatam vini, quam nuper duci fecit usque Suthampton', habeat hac vice quietam de omnimoda prisa regis excepta recta et antiqua prisa regis, videlicet uno dolio vini ante malum et alio post. Et mandatum est Rogero le Fleming' custodi prise regis apud Suthamt' quod ipsum mercatorem dictam quietanciam hac vice habere permittat sicut predictum est. Teste ut supra. Per regem et justiciarium.

Pro magistro et fratribus milicie Templi. De damis.Cum magister et fratres milicie Templi in Anglia singulis annis habere consueverunt decem damos in aliqua forestarum regis per cartam domini J. regis patris regis ad capitulum suum tenendum, mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod dictos damos in una vel duabus forestarum regis que sunt in custodia sua, ubi providerit, per ballivos et ministros suos capi, et eos dictis magistri et fratribus liberari faciat. Teste rege apud Westmonasterium v. die Julii. Per ipsum regem et justiciarium.

De quercubus ad operaciones de Havering'.Mandatum est Ricardo de Munfichet, senescallo foreste regis Essex', quod in eadem foresta per visum Hugonis de Dyve, marscalli hospicii regis, faciat habere visoribus operacionum regis de Havering' duas veteres quercus ad faciendum inde lambruscaturam ad capellam regine apud Havering'. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Sutton', quondam serviente regine. De roba. Cum rex per litteras suas patentes concesserit Galfrido de Sutton', quondam servienti regine regis, duas robas percipiendas singulis annis de garderoba regis ad totam vitam suam sicut eas prius percipere consuevit dum stetit in obsequio regis et regine regis, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe sue, quod eidem Galfrido robam suam de garderoba regis de termino Pentecostes proximo preterito habere faciant sicut prius percipere consuevit. Teste etc.

De maeremio capiendo ad opus regis in bosco Hamonis de Crevequer in Bokingfold'.Rex mittit ad Hamonem de Crevequer magistrum Odonem carpentarium suum pro maeremio capiendo ad opus regis in bosco predicti Hamonis de Bokingfold', rogans ipsum affectuose quatinus viginti libratas maeremii, quod idem carpentarius duxerit eligendum in bosco predicto, eidem ad opus regis habere faciat. Et hoc sicut regem diligit non omittat. Et rex pecuniam illam sibi allocari faciet in debitis que sibi debet ad scaccarium suum. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Goddingham.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod Willelmum de Goddingham permittat prosternere quindecim quercus in bosco suo de Burbach', qui est infra forestam regis de Savernak', et eas cariare quo voluerit sine impedimento chyminagii. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Julii.

De ponendis per ballium.Willelmus Brun, detentus in prisona regis de Eboraco pro morte Johannis de Poklinton' unde appellatus est, habet breve vicecomiti Ebor' quod ponatur per ballium. Teste etc.
Robertus de Brandintre et Johannes frater ejus, detenti in prisona archiepiscopi Cantuariensis apud Cantuariam pro morte Ricardi de Bradintre unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Kancie quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro priore Sancti Swithuni. De damis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod per ballivos et ministros suos capi faciat in foresta regis de Cette quatuor damos, et eos habere faciat priori Sancti Swithuni Winton' contra festum Sancti Swithuni proximo futurum, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Julii. Per ipsum regem.

Pro Radulfo de Leukenor'.Cum Radulfus de Leukenor', clericus, quem Laurencius del Brok' assignatus ad gayolam regis Oxonie deliberandam tanquam de felonia quantum ad curiam regis convictum liberavit R. Lincolniensi episcopo, ipsum petenti, a prisona ipsius episcopi, ut rex audivit, evaserit et jam captus sit infra libertatem abbatis de Abindon' et in prisona sua ibidem detentus, mandatum est ballivis abbatis de Abindon' de Abindon' quod ipsum Radulfum eidem episcopo vel attornato suo liberent, cum per litteras predicti episcopi patentes inde fuerint requisiti. Teste ut supra. Per Walterum de Merton'.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta sua de Windes' faciat habere Rogero le Convers, servienti regis, quatuor bonas quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem et Imbertum Pugeys senescallum.

Pro Salomone de Hamburg.'Quia Salomon de Hamburg', Teutonicus, fecit regem securum quod blada et alias mercandisas suas, quas ballivi de Dunwic' extra portum suum de Dunwic' cum nave ejusdem Salomonis arestari fecerunt, idem Salomon duci faciet per aquam usque London' ibidem vendicioni exponenda; mandatum est predictis ballivis quod navem illam cum predictis bladis et mercandisis eidem Salomoni sine dilacione deliberent, ut cum eis ire possit London' ad commodum suum inde faciendum ibidem, sicut predictum est. Et, si quid inde ab eo ceperint vel distraxerint, id eis (sic) sine dilacione restituant. Teste etc. Per H. le Bygod, justiciarium.

Pro Stephano de Sancto Edmundo.Quia Stephanus de Sancto Edmundo, quem ballivi Cantuariensis archiepiscopi ceperunt et captum tenent apud Maydenestan' in comitatu Kanc' pro suspicione latrocinii, invenit regi plegios subscriptos; videlicet, Thomam de Hakeburn', Ricardum de Sancto Edmundo, Petrum de Terring', Philippum de Hansted', Ricardum de la Lawe, Thomam de Linc', Robertum de Bosco, Johannem de Totinham, Henricum Norman, Hugonem de Dunstapl', Walterum de Enefeld' et Radulfum de la Lawe, commorantes in civitate regis London', qui eum manuceperunt habere coram justiciariis regis ad primam assisam cum in partes illas venerint ad standum recto, si quis versus eum inde loqui voluerit, mandatum est vicecomiti Kanc' quod ipsum Stephanum per manucapcionem predictam a prisona qua detinetur sine dilacione deliberari faciat sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Julii. Per H. le Bygod, justiciarium.

De denariis levandis de episcopatu Wintoniensi ad opus regis.Mandatum est Nicholao de Haudlou, custodi episcopatus Wintoniensis, quod omnes denarios quos perquirere et levare poterit de exitibus episcopatus predicti, statim visis litteris istis, omnibus aliis pretermissis, colligi et regi mitti faciat, ita quod rex denarios illos habeat modis omnibus infra octo dies post recepcionem presentium. Et taliter se habeat in hac parte, quod rex diligenciam suam merito commendare debeat. Teste etc.

De prisonibus ponendis secure infra castrum de Roffa.Quia rex nullam habet gayolam in comitatu Kanc' ubi prisones suos secure possit ponere nisi infra castrum regis Roffense, mandatum est constabulario castri regis de Roffa quod omnes prisones quos vicecomes regis Kanc' sibi liberabit ab eo recipiat et infra castrum predictum salvo custodiri faciat sicut temporibus aliorum constabulariorum ejusdem castri fieri consuevit. Mandatum est eciam quod capellanos regis divina celebrantes in capella regis infra castrum predictum liberum ingressum habere permittat in idem castrum sicut hactenus habere consueverunt. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Julii.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Axiholt' faciat habere magistro Olivero de Tracy, archidiacono Surr', quatuor quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste.

Pro magistro Ricardo de Wittona.Quia rex accepit per inquisicionem quam dudum fieri precepit quod Galfridus de Harpel' tenuit de magistro Ricardo de Witton' undecim acras terre cum pertinenciis in Parva Plumsted' pro quadraginta denariis per annum, et quod terra illa post decessum ipsius Galfridi capta fuit in manum regis racione duodecim denariorum assessorum per annum ad opus regis super eadem terra eo quod alienata fuit de serjantia quam idem Ricardus tenet de rege in Plumsted', et quod idem Galfridus obiit sine herede, per quod anno etc. xxxviij., videlicet primo die Maii, rex mandavit escaetori suo in comitatu Norf' quod eidem magistro de predictis xj. acris terre cum pertinenciis plenam seisinam habere faceret salvis regi inde singulis annis duodecim denariis predictis sicut rex per inspeccionem rotulorum cancellarie sue accepit. Mandatum est baronibus de scaccario quod, si idem Ricardus de eisdem xij. denariis pro terra predicta nomine dicti Galfridi pro eadem terra sit oneratus ad scaccarium predictum, tunc ipsum inde exonerari et de arreragiis que inde ab eo exiguntur per summonicionem ejusdem scaccarii quietum esse faciant, salvis regi singulis annis duodecim denariis predictis. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Julii. Per thesaurarium et barones de scaccario.

Pro abbate de Stanleg'.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie sue quod rex alias quando dominica sua per Angliam fecit talliari, abbas de Stanlegh' habuit breve regis de habendo racionabili talliagio suo de tenentibus suis in manerio suo de Stanlegh', si aliquando fuerit dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie talliari consueverit (sic), mandatum est vicecomiti Warr' quod eidem abbati habere faciat racionabile talliagium suum de tenentibus suis in manerio predicto si aliquando fuerit dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie et hucusque talliari. consueverit, quia rex dominica regis per Angliam ad presens facit talliari. Teste etc. ut supra.

De probatore cariando usque Neugate.Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod Johannem le Brazur, probatorem, detentum in prisona regis Sar', cariari faciat usque Neugate sub salva et secura custodia, liberandum ibidem custodibus ejusdem gayole. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, rex illud sibi allocari faciet. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Julii.

Pro H. episcopo Londoniensi. De damis.Mandatum est Ricardo de Munfychet, senescallo foreste Essex', et custodibus ejusdem foreste et parci de Havering' quod in parco de Havering' faciant habere H. episcopo Londoniensi tres damos de dono regis. Teste.

Pro abbate de Meaus' et Ada de Sancto Martino, executoribus Willelmi de Fortibus quondam comitis Albemarl'.Quia Ricardus de Clare, comes Glouc' et Hertford, et Johannes Maunsell', thesaurarius Eboraci, manuceperunt coram rege pro abbate de Meaus' et Ada de Sancto Martino, executoribus Willelmi de Fortibus quondam comitis Albemarl', quod iidem executores ad quindenam Sancti Michaelis proximo futuram, vel citra, venient ad regem ubicunque rex fuerit in Anglia et invenient regi plenam et sufficientem securitatem de reddendis regi debitis, si que idem comes regi debebat die quo obiit; mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod de omnibus bonis et catallis que fuerunt ejusdem comitis in balliva sua eisdem executoribus liberam administracionem habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Julii.
Eodem modo mandatum est Willelmo le Latymer, escaetori ultra Trentam.

Pro Hugone Peche et Ida uxore ejus.Quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari, mandatum est vicecomiti Huntedon' quod, si manerium de Alkemundebyr' fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie et hactenus talliari consueverit in aliis talliagiis dominicorum regis, tunc habere faciat Hugoni Peche et Ide uxori ejus racionabile talliagium de tenentibus suis in manerio predicto, sicut talliagium illud habere debent et habere consueverunt. Teste ut supra. Per H. le Bygod, justiciarium.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norhampt' pro Roberto Peche et Ermetrude uxore ejus de manerio de Corby.

[m. 10.]

Pro executoribus Willelmi de Meauling'.Mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod accepta securitate ab executoribus testamenti Willelmi de Meauling' de debitis regi reddendis ad scaccarium suum, si que idem Willelmus regi debebat die quo obiit, eosdem executores de omnibus bonis et catallis que fuerunt ejusdem Willelmi liberam administracionem habere permittat ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Julii.

Pro Willelmo de Valenc.'Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie sue quod ultimo, quando rex dominica sua per Angliam fecit talliari, Willelmus de Valenc' habuit breve regis de habendo talliagio suo de tenentibus suis in manerio de Corbrigg', quod aliquando fuit dominicum regis, mandatum est baronibus de scaccario quod de demanda quam faciunt predictis tenentibus per summonicionem scaccarii de talliagio predicto ipsos quietos esse faciant.

De damis capiendis ad opus regis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod permittat Johannem de Somers', servientem regis, capere ad opus regis quatuor damos in parco de Havering' et unum damum in foresta Essex'. Teste ut supra.

Pro Henrico de Hasting'.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie sue quod alias, quando rex dominica sua per Angliam talliari fecit, Robertus Walerand' habuit breve regis de racionabili talliagio suo habendo de tenentibus in maneriis de Tamworth' et Wiginton', que habuit in custodia ex commissione regis de hereditate Henrici de Hasting' tune in custodia regis existentis, mandatum est vicecomiti Staff' quod eidem Henrico de tenentibus suis in maneriis predictis racionabile talliagium suum habere faciat, si aliquando fuerint antiqua dominica regis vel predecessorum suorum regum Anglie et hucusque talliari consueverint, quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Julii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Huntedon' de manerio de Brampton' quod Galfridus de Lezingham (sic) habuit in custodia.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Sallop' de manerio de Conedover' quod Gwido de Rupe Forti habuit in custodia.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Staff' de manerio de Wlrehampt' quod idem Gwido habuit in custodia.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Notingham de manerio de Hosewaldebek quod Gwido de Lezingnan habuit in custodia.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Johanni de Freschenvill' unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De ponendo per ballium.Adam de Crepelisham, detentus in prisona regis de Wynebodisham' pro morte Willelmi filii Warini de Len unde appellatus est, habet breve vicecomiti Norf' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De damo dato.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Bernewode faciat habere Alano de Nymet unum damum de dono regis. Teste etc. Per ipsum regem et justiciarium.

Pro Thoma de Perepunt, Willelmo filio Ranulphi de Heton' et Elia garcione predicti Thome.Quia Thomas Gredl', Willelmus de Huntirkumbe, Galfridus de Chetham et Henricus de Longo Campo, Robertus de Neuton', Hugo de Druval', Willelmus de Kyrketon', Adam filius Warini de Waleton', Adam de Holand', Nicholaus de Lee, Ricardus le Bret, et Robertus de Stuteston manuceperunt coram rege habendi Thomam de Perepunt, Willelmum filium Ranulphi de Heton', et Eliam garcionem predicti Thome, captos et imprisonatos in libertate abbatis de Sancto Albano apud Sanctum Albanum pro suspicione mali, coram justiciariis regis proximo itineraturis in comitatu Hertford' ad standum inde recto secundum legem et consuetudinem regni regis, mandatum est abbati de Sancto Albano quod eosdem Thomam et Willelmum et Eliam a predicta prisona sine dilacione deliberet sicut predictum est. Et hoc nullo modo omittat ne rex pro defectu sui ad ipsum et libertatem suam capere debeat. Teste rege apud Westmonasterium xiij. die Julii. Per regem et justiciarium.

(Schedule) Plegii Thome de Perepunt, Willelmi filii Ranulphi de Heton' et Elye garcionis predicti Thome veniendi coram justiciariis itinerantibus in comitatu Hertford'.

Dominus Thomas Gresley Lancastr'
Dominus Willelmus de Huntercumb' Buk'
Dominus Galfridus de Chetham Lancastr'
Dominus Henricus de Longo Campo Linc'
Dominus Robertus de Neuton'
Dominus Hugo de Druval Oxonie
Dominus Willelmus de Kirketon' Linc'
Adam filius Warini de Waleton' Lancastr'
Adam de Holand'
Nicholaus de Lee
Ricardus le Bret Linc'
Robertus de Stutston' Lancastr'

Pro H. Londoniensi episcopo.Quia abbas de Waverl' dedit venerabili patri H. Londoniensi episcopo maeremium quantum capere voluerit in boscis ipsius abbatis infra forestam regis de Windes' ad molendinum suum de Stok' inde faciendum, mandatum est custodi ejusdem foreste quod ipsum episcopum maeremium illud prosternere et cariare quo voluerit sine occasione et impedimento chiminagii. Teste etc.

Pro abbatissa de Berking'.Cum abbatissa de Berking' regi nuper supplicaverit quod pro exoneracione debitorum domus sue sibi concederet quod de boscis suis infra forestam regis Essex' existentibus commodum suum facere posset usque ad valenciam xla. librarum, et rex per inquisicionem, quam postmodum per Ricardum de Muntfichet senescallum ejusdem foreste fieri fecit, acceperit quod dicta abbatissa poterit facere commodum suum in bosco suo de Alerse usque ad valenciam xx. marcarum et in boscis suis de Alrefen usque ad valenciam xla. marcarum ad minus dampnum regis et detrimentum foreste predicte, rex, volens eidem abbatisse hac vice graciam facere specialem, concedit ei quod de predictis boscis suis commodum suum facere possit usque ad summam predictam. Et mandatum est predicto Ricardo quod sic fieri permittat. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Julii. Per regem et H. le Bigod, justiciarium.

Pro Johanne de Breus'.Cum bosci Johannis de Breuse de Dedilbyr' et Shyveton', qui sunt infra forestam regis de Longa Foresta, capti fuerunt in manum regis pro antiquo vasto per Galfridum de Langel' tempore quo fuit justiciarius regis ad placita foreste, rex eidem Johanni volens super hoc graciam facere specialem adpresens remisit ei vastum illud et ei reddidit boscos predictos, mandans Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod boscos illos ei restituat. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Julii. Per H. le Bygod, justiciarium.

Pro capellanis regis ministrantibus in capella castri de Roffa. Mandatum est vicecomiti Kane' quod quamdiu fuerit vicecomes regis predicti comitatus singulis annis faciat habere duobus capellanis regis ministrantibus in capella castri regis de Roffa stipendia sua, sicut temporibus aliorum vicecomitum dicti comitatus percipere consueverunt. Teste etc.

De estoverio regis de Lutegersal' reparando.Mandatum est Matheo de Columbar', custodi foreste de Chet, quod habere faciat Stephano Fromund, custodi castri et manerii regis de Lutegershal', racionabilia estoveria in dicta foresta regis ad predictum castrum, bertonam et molendinum dicti manerii cum necesse fuerit reparanda, sicut aliis ballivis regis et custodibus eorundem castri et manerii fieri consuevit. Teste etc.

Pro abbate de Westmonasterio.Cum rex per cartam suam teneatur abbati de Westmonasterio singulis annis in octo damis, mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod in una vel duabus forestarum regis que sunt in custodia sua, ubi magis expedire viderit, dictos damos per ballivos et ministros earundem forestarum capi et dicto abbati vel ejus attornato liberari faciat. Teste rege apud Westmonasterium xvij. die Julii.

Pro Willelmo de Michildovere.Cum rex tempore quo Willelmus de Mychildovere fuit vicecomes regis Surr' et Sussex' preceperit eidem Willelmo per breve suum de Computabitur quod fieri faceret duas galias apud La Rye per visum et testimonium proborum et legalium hominum, ac idem Willelmus eas fieri fecerit per visum quorundam proborum et legalium hominum qui omnes jam mortui sunt preter quam Bricius de La Rye ut dicitur, nec burgenses regis de La Rye pro aliquo brevi suo consueverint exire libertatem suam ad testificandum operacionem aliquam vel custum ad eam appositum, mandatum est baronibus de scaccario quod mittant aliquem clericum, vel alium, de quo confidunt, usque La Rye ad audiendum compotum predicti Willelmi de operacione predicta in presencia dicti Bricii et aliorum proborum hominum qui inde veritatem plenius noverint ; ita quod idem clericus fidem predictorum Bricii et Willelmi recipiat de custu predicto. Et, cum, per testimonium illius ibidem (fn. 2) miserint, sciverint custum ad hoc appositum illud eidem Willelmo allocari faciant. Teste et. Per W. de Merton'.

Pro Galfrido de Cruce.Eodem modo mandatum est predictis baronibus pro Galfrido de Cruce.

Pro Gunnilda filia Jordani le Prestre.Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem Dors' fieri precepit, quod unum mesuagium et quatuordecim acre terre cum pertinenciis, que Ricardus le Forester, qui pro felonia quam fecit utlagatus fuit ut dicitur, (fn. 3) in Baggerigsted', extiterunt in manu regis per unum annum et unum diem et quod prefatus Ricardus messuagium illud et terram tenuit de Gunnilda filia Jordani le Prestre, mandatum est predicto vicecomiti quod eidem Gunnilde de predictis messuagio et terra plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium xvij. die Julii.

Pro Rogero de Cheles.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie sue quod rex anno preterito cepit fidelitatem Rogeri Cheles, filii et heredis Roberti Cheles, de omnibus terris et tenementis que predictus Robertus pater suus tenuit de rege in capite, et rex ei reddidit terras illas et tenementa, per quod rex vicecomiti suo Salop' dedit in mandatis ut, accepta securitate a predicto Rogero de racionabili relevio suo regi reddendo ad scaccarium suum de omnibus terris et tenementis predictis, plenam seisinam eidem Rogero habere faceret, ac idem vicecomes mandatum regis in hac parte non est executus, sicut rex ex querimonia ejusdem Rogeri intellexit; mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod eidem Rogero de omnibus terris et tenementis predictis plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra. Per Willelmum de Wendling'.

Pro Roberto de Beaumes' vadleto Edwardi filii regis. De talliagio.Cum rex per cartam suam dederit Roberto de Beaumes', vadleto Edwardi filii regis, terram quam rex habuit in Magna Lymberg' in comitatu Lincoln' habendam et tenendam eidem Roberto et heredibus suis cum omnibus ad terram illam pertinentiibus, rex vult et concedit quod idem Robertus et heredes sui imperpetuum habeant tallagium de tenentibus suis de predicta terra quotiens rex dominica sua per Angliam talliari fecerit sicut rex tallagium illud dum dicta terra fuit in manu regis vel in manibus aliorum habere consuevit. Et quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari, mandatum est vice comiti Lincoln' quod eidem Roberto de predictis tenentibus suis racionabile talliagium suum habere faciat sicut predictum est. Teste. Per regem et justiciarium.
Et mandatum est baronibus de scaccario quod sic inrotulari et teneri faciant. Teste ut supra. Per justiciarium.

De cervis datis.Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste sue ultra Trentam, quod in foresta regis de Engilwode per ballivos et ministros ejusdem foreste capi faciat duos cervos et eos habere faciat Johanni Fraunceys de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xix. die Julii anno (sic). Per justiciarium.

Pro rege Allemannie.Cum nuper vacante ecclesia de Panhal' Eboracensis diocesis R. rex Allemannie illustris presentasset quendam clericum suum ad eandem ecclesiam tanquam spectantem ad donacionem suam, et Robertus prior de Ellisham' presentasset clericum suum ad dictam ecclesiam racione juris quod sibi in advocacione ejusdem ecclesie vendicabat; idem prior coram rege et consilio suo personaliter constitutus, in presencia R. Lincolniensis episcopi diocesani sui, remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua de Ellisham predicto regi Allemannie et heredibus suis imperpetuum advocacionem predictam cum pertinenciis et quicquid juris habuit in eadem. Et mandatum est G. Eboracensi archepiscopo quod, non obstante presentacione predicti prioris, idoneam personam ad presentacionem predicti regis Allemannie ad predictam ecclesiam admittat. Teste rege apud Westmonasterium xix. die Julii.

Pro Norwicensi episcopo et hominibus suis.Cum S. Norwicensis episcopus et homines sui subscripti, videlicet Willelmus de Wonecot', Thomas de Caunvill', Robertus de Wonecot', Jacobus filius Sewalli, Adam de Elmbrig', Willelmus le Megre, Adam de Ridmark, Johannes le Despenser, Simon de Beln', Ricardus Gobyun, Walterus de Lodington', Willelmus de Caunvill', Henricus de Parco, Willelmus filius Willelmi le Senescal, Alexander de Besceford', Thomas de Lye, Walterus de Besceford', Rogerus de Pyvelisdon', Ricardus de Pylardeton', Robertus Clerbaud', Reginaldus Deubeney, Gervasius de Wauton', Gervasius le Ku, Hamo le Messager, Gilbertus le Venur, et Thomas Lonsher de Aumbrug', tam ante consecracionem predicti episcopi quam post, ceperint in foresta regis de Fekham viginti feras sine waranto, rex, eidem episcopo graciam facere volens, perdonavit ei et hominibus suis predictis transgressionem capcionis ferarum predictarum. Et mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod ipsum episcopum et homines suos predictos inde quietos esse faciat. Teste ut supra. Per regem et justiciarium.

Pro Stephano de Meynill' et sociis suis.Quia Hugo de Nevill' de Daneby, Johannes filius Jollani de Nevill', Ricardus de Belhus, Robertus Haunsard', Radulfus de Cotum', Ambrosius de Camera, Robertus de Stotevill' et Johannes de Rungeton', milites, Walterus filius Jollani de Nevill', Henricus de Felington', Nicholaus de Stapilton', Thomas Fadirles de Rungeton', Simon de Hessewell', Radulfus de Irton', Henricus filius Johannis de Scorton', et Ricardus de Torny de Fryton' manuceperunt coram rege habendi coram justiciariis regis proximo itineraturis ad placita foreste regis in comitatu Ebor' Stephanum de Meynill', Nicholaum de Meynill', Johannem de Meynill', Henricum de Meynil', Philippum de Colevill', Johannem de Rosel', Willelmum de Upleum' et Johannem de Semer', rettatos de venacione regis in forestis suis de Galtres' et Pykering' ad standum inde recto coram eisdem justiciariis, rex ad instanciam B. Cantuariensis archiepiscopi, volens eisdem Stephano et Nicholao et aliis supradictis graciam facere specialem, perdonavit eis hac vice incarceracionem quam secundum assisam foreste meruerant pro transgressione predicta, ita tamen quod stent inde recto coram prefatis justiciariis. Et mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste ultra Trentam, quod eos occasione dicte transgressionis non capiat aut inprisonet set eos inde per manucapcionem predictam usque ad itineracionem predictorum justiciariorum in pace esse permittat sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Andrea de Sperisholt'.Quia Willelmus de Insula et Ricardus de la Le de comitatu Suthampt' manuceperunt coram rege habendi coram justiciariis regis proximo itineraturis in comitatu predicto Andream de Spersholt', captum et detentum in prisona regis Wintonie pro transgressione venacionis in parcis episcopatus Wintoniensis unde rettatus est, ad standum inde recto coram eisdem justiciariis regis, ad instanciam Philippi Basset' mandatum est vicecomiti Suthampt' quod ipsum Andream a dicta prisona sine dilacione deliberet, ita quod sit coram prefatis justiciariis regis ad standum recto de transgressione predicta sicut predictum est. Et habeat ibi hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Julii.

De damis capiendis ad opus regis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod Johannem le Naper et Launcelinum vatlettum Imberti Pugeys senescalli regis permittat capere ad opus regis in parco regis de Hadlegh' quatuor vel sex damos, si tot dami in parco illo capi possint sine destruccione, et quod idem justiciarius capi faciat ad opus regis sine dilacione in parco regis Norhampt' sex vel septem damos, et eos regi mitti faciat usque Westmonasterium cum omni celeritate qua fieri poterit. Teste rege apud Westmonasterium xxj. die Julii. Per Imbertum Pugeys senescallum.

Pro executoribus Stephani Lungespeye.Quia Emelina que fuit uxor Stephani Lunegspeye, Mathias de la Mare, Willelmus de Aumbly, et Willelmus de Aete, executores testamenti predicti Stephani, manuceperunt coram rege ad reddendum regi omnia debita, si que idem Stephanus regi debebat die quo obiit, mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod eosdem executores de omnibus bonis que fuerunt ejusdem defuncti liberam administracionem habere permittat ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra.

Prohibicio ne fere capiantur in forestis regis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod pretextu alicujus mandati regis sibi directi vel dirigendi nullas feras in forestis regis que sunt in balliva sua capiat vel capi permittat ad opus cujuscumque donec omnes fere quas rex ad opus suum capi precepit in balliva sua capiantur. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De quercubus datis.Rex ad instanciam Thome Gredl', justiciarii foreste citra Trentam, dat ei quinque bonas quercus in foresta de Clyve extra parcum. Et mandatum est eidem quod quercus illas capi faciat ad opus suum.

Pro Galfrido de Lucy et sociis suis.Quia Willelmus de Munchensy, Henricus de Hasting', Robertus de Veteri Ponte, Nicholaus de Sedgrave, Ricardus Lungespeye et Johannes de Wivill' manuceperunt coram rege habendi coram justiciariis regis proximo itineraturis ad placita foreste regis in comitatu Oxon' Galfridum de Lucy, Almaricum fratrem ejus, et Jordanum de Morton', rettatos de transgressione venacionis in parco regis de Wudestok', ad standum inde recto coram eisdem justiciariis regis, mandatum est vicecomiti Surr' quod ipsos occasione dicte transgressionis non capiat aut imprisonet sicut rex nuper sibi precepit, set eos per manucapcionem predictam usque ad itineracionem predictorum justiciariorum regis in pace inde esse permittat sicut predictum est; et eidem Galfrido terras suas in balliva sua quas rex occasione predicta capit (sic) precepit in manum suam ei sine dilacione restituat cum omnibus inde perceptis a tempore capcionis earundem in manum regis. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norhampt'.
Et mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod eos occasione dicte transgressionis non capiat set eos per manucapcionem predictam usque ad prefatam itineracionem inde (sic) pace esse permittat sicut predictum est. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod, nisi Edwardus filius regis habuerit decem damos in foresta regis de Dene quos rex ei dedit anno preterito, tunc eidem Edwardo vel ejus attornato has litteras regis deferenti dictos damos vel eos qui inde restant capiendi sine dilacione habere faciat.
Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod, nisi Edwardus filius regis habuerit quatuor cervos in foresta de Schyrwode quos rex ei dedit anno preterito, tune eidem Edwardo vel ejus attornato has litteras regis deferenti dictos quatuor cervos vel eos qui (fn. 4) inde capiendi sine dilacione habere faciat. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Gillingham, faciat habere Roberto Walerand' decem quercus aptas ad maeremium cum omnibus escaetis suis de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De novo ferro et antiquo liberando ad operationes Westmonasterii.Mandatum est thesaurario et camerariis quod totum ferrum tam novum quam antiquum quod est in custodia sua in thesauraria regis apud Westmonasterium sine dilacione liberent Edwardo de Westmonasterio et aliis custodibus operacionum regis Westmonasterii ad opus earundem operacionum. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Julii.

[m. 9.]

Pro Hawisia que fuit uxor Patricii de Cadurcis.Quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari, mandatum est vicecomiti Suthampt' quod, si manerium de Stokbrigg' fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie et hactenus talliari consueverit in aliis talliagiis dominicorum regis, tune habere faciat Hawisie de London' que fuit uxor Patricii de Cadurc', nunc custodi terre et heredis ejusdem Patricii, rationabile talliagium de tenentibus predicti manerii sicut prefatus Patricius talliagium in manerio predicto habere consuevit. Teste rege apud Westmonasterium xxiij. die Julii.

Pro Radulfo de Ardern'.Radulfus de Ardern' quondam vicecomes regis Essex' solvit in garderoba regis dimidiam marcam auri apud Westmonasterium die Sabbati proxima post festum Beati Edwardi anno etc. xlj. Artaldo de Sancto Romano, tune custodi ejusdem garderobe, ad quam amerciatus fuit pro defectu districcionis de militibus faciendis, testificatam per Albricum de Fiscamp' et Petrum de Wintonia, clericos garderobe predicte. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum Radulfum de dimidia marca auri quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro Roberto de Tregoz.Radulfus de Ardern', quondam vicecomes regis Essex', solvit in garderoba regis unam marcam auri apud Westmonasterium die sabbati proxima post festum beati Edwardi anno etc. xl. Artaldo de Sancto Romano, tune custodi ejusdem garderobe, pro Roberto de Tregoz, per quam idem Robertus finem fecit cum rege pro respectu milicie habendo, testificatam per Albricum de Fiscamp et Petrum de Wintonia, clericos garderobe predicte. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum Robertum de predicta marca auri quietum esse faciant. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis Roteland' faciat habere abbati et conventui de Westmonasterio sex quercus aptas ad maeremium ad grangiam suam de Okeham inde faciendam de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Edwardo filio regis. De talliagio.Quia rex talliari facit civitates burgos et dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Wiltes' quod, si manerium de Calne, quod est in custodia Edwardi filii regis racione custodie terre et heredum Willelmi de Cantilupo in manu sua ex collacione regis existentis, fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie et temporibus talliagiorum dominicorum regis talliari consueverit, tune eidem filio regis de tenentibus suis ejusdem manerii racionabile tallagium habere faciat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Devon' de manerio de Totten'.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Somers' de manerio de Brugeswalteri.
Quia rex talliari facit civitates burgos et dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Line' quod Edwardo filio regis de hominibus suis de Stanford' et Graham, que quondam fuerunt burgi regis, et de manerio de Panton', quod fuit antiquum dominicum regis, racionabile talliagium habere faciat, sicut rex talliagium illud in aliis talliagiis burgorum et dominicorum suorum habere consuevit. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norf' de manerio de Wyghton', quod fuit antiquum dominicum regis. Teste.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Glouc' de Bristoll', quod fuit quondam burgus regis.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Derb' de manerio de Pek', quod est antiquum dominicum regis.
Quia rex talliari facit civitates burgos et dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Ebor' quod, si manerium de Tykehill' fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie et temporibus aliorum talliagiorum dominicorum regis talliari consueverit, tune Edwardo filio regis de tenentibus suis predicti manerii racionabile talliagium habere faciat. Teste ut supra.

De cervis datis.Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis Karleolensi, vel alibi in balliva sua excepta foresta de Pykering', faciat habere H. Londoniensi episcopo viginti cervos, ubi commodius ad opus suum capi poterunt, de dono regis. Teste ut supra.

De cervis et damis capiendis ad opus regis.Rex mittit Ricardum de Candovr', Henricum de Candovr', Willelmum de Candovr', et Johannem Lovel, venatores suos, ad capiendum ad opus suum in forestis ultra Trentam centum cervos et centum damos citra rutum. Et mandatum est Johanni de Eyvyle, justiciario foreste ultra Trentam, quod ipsos ad hoc admittat, et eis ad cervos et damos illos capiendos consilium et auxilium impendat. Teste ut supra.

Quia rex accepit per inquisicionem quam per vicecomitem Kancie fieri fecit quod tres acre terre (cancelled) Vacat.

Pro Cecilia que fuit uxor Rogeri de Monte Alto.Rex cepit homagium Cecilie que fuit uxor Rogeri de Monte Alto de omnibus terris et tenementis, que iidem Rogerus et Cecilia tenuerunt de rege in capite de hereditate ipsius Cecilie, et de quibus iidem Rogerus et Cecilia fuerunt in seisina die quo idem Rogerus obiit. Et mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod eidem Cecilie de omnibus terris et tenementis predictis, que occasione mortis predicti Rogeri cepit in manum regis, sine dilacione plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra. Per H. le Bigod, justiciarium. Memorandum quod istud breve processit nulla facta inquisicione, quia coram rege testificatum fuit per viros fidedignos quod predicte terre sunt de hereditate predicte Cecilie.

Pro priore de Derhurst'.Rex ad instanciam regis Francie et regine consortis sue habens priorem de Derhurst' et domum suam recommendatos, mandat W. de Wendling', escaetori suo citra Trentam, quod de primis exitibus ballive sue faciat habere eidem priori xxxa. libras in partem restitucionis xla. librarum, quas de bonis dicti prioratus ad opus regis levavit et ad scaccarium liberavit dum idem prioratus ultimo fuit in manu regis. Teste ut supra. Per ipsum regem et justiciarium.

De ponendo per ballium.Willelmus le Mouner de Newerk, Midda uxor ejus, Thomas de Spaldeford, et Robertus le Sergant, detenti in prisona regis Not' pro morte Johannis filii Thome de Blesebi unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Not' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro executoribus testamenti Rogeri de Monte Alto.Mandatum est W. de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod accepta securitate ab executoribus testamenti Rogeri de Monte Alto de debitis regi reddendis, si que regi debebat die quo obiit, de omnibus bonis et catallis que fuerunt ipsius Rogeri executores illos liberam administracionem habere permittat ad execucionem etc.

Pro Edwardo filio regis. De tallagio.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie sue quod alias, quando dominica sua per Angliam fecit talliari, Eduuardus filius suus habuit breve regis de habendo racionabili talliagio suo de tenentibus in manerio de Kynton', quod aliquando fuit dominicum regis, et quod idem Eduuardus habuit in custodia sua ex commissione regis de hereditate Nicholai de Segrave, tune in custodia regis existentis, mandatum est vicecomiti Warr' quod eidem Nicholao de tenentibus suis in manerio predicto rationabile talliagium suum habere faciat; quia rex ad presens dominica sua per Angliam facit talliari. Teste ut supra.

De cervis et damis capiendis ad opus regis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod xxti. vel xxxta. cervos, sexaginta vel iiijxx. damos capi faciat ad opus regis in forestis regis que sunt in balliva sua ubi ad minorem destruccionem forestarum illarum capi poterunt; et illos cervos et damos bene saliri et cariari faciat usque Westmonasterium, liberandos ibidem custodi lardarii regis. Et custum quod ad hoc posuerit, cum rex illud sciverit, sibi allocari faciet. Teste ut supra. Per Imbertum Pugeys, senescallum.
Rex mittit Hugonem le Porter et Johannem le Naper, servientes regis, ad capiendum decem vel xij. damos ad opus regis in foresta regis de Hathfeld' in Essex', mandans Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod ipsos servientes dictos damos ibidem capere permittat. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Julii.

Pro Rogero de Somery'.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie sue quod ultimo, quando rex dominica sua per Angliam fecit talliari, Rogerus de Somery habuit breve regis de habendo rationabili talliagio de tenentibus suis in maneriis de Clent, Swineford et Mere, que tenet de rege ad feodi firmam et que fuerunt dominica predecessorum regis regum Anglie, mandatum est vicecomiti Staff' quod eidem Rogero faciat habere racionabile talliagium suum de tenentibus suis in eisdem maneriis, si hucusque talliari consueverint; quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari. Teste ut supra.

Pro Johanne de Burgo. De tallagio.Quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari, mandatum est vicecomiti Suff' quod, si manerium de Westhal' fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie et hactenus talliari consueverit in aliis talliagiis dominicorum regis, tune habere faciat Johanni de Burgo racionabile talliagium de tenentibus in manerio predicto sicut antecessores sui talliagium illud in manerio predicto habere consueverunt. Teste.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norhampt' de manerio de Tinderre (sic). Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Cantebr' de manerio de Saham. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Tilbyry.Mandatum est vicecomiti Essex' quod demandam quam facit Ricardo de Tilbyry de duodecim libris, quas Radulfus de Maydestan', executor testamenti Emme que fuit uxor Johannis de Staundon', et Willelmus de Wendling', coexecutor ejusdem Radulfi, de debitis que fuerunt predicte Emme ab eo exigunt, ponat in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo venturam. Et averia sua, si qua (fn. 5) ceperit occasione predicta, ei interim deliberet ut medio tempore plenius inquiratur si predictus Ricardus dictas xij. libras de jure reddere debeat, necne. Teste ut supra. Per justiciarium.

De dolio vini dato.Mandatum est custodibus vinorum regis apud Suthamt' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Roberto Waler' unum dolium vini de recta prisa regis de dono regis. Teste. Per Imbertum Pogeis, senescallum.

De damis vivis datis.Mandatum est Johanni de Eyvyl', justiciario foreste ultra Trentam, quod Gerardo de Rodes faciat habere in foresta de Shirewode quinque damos vivos et decem damas vivas ad quemdam parcum suum inde instaurandum, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Julii.

Pro Hagino filio magistri Mossey, Judeo London'.Rex per finem quem Haginus filius magistri Mossei, Judeus London', fecit cum rege concessit quod de omnibus terris, domibus, redditibus et catallis que fuerunt Aaron filie Abrahee Judei defuncti et que per finem quem Koc primogenitus ejusdem Aaron pro se et Manassero fratre suo cum rege fecit pro habendis predictis terris, domibus, redditibus et catallis inter ipsos Koc et Manasserum recta et debita fiat particio secundum legem et consuetudinem judaismi regis, ita quod tota porcio dictum Manasserum inde contingens per visum et testimonium quatuor legalium Judeorum ad commodum predicti Manasseri custodiatur. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod particionem illam in forma predicta fieri faciant. Teste ut supra. Per justiciarium et alios de consilio. Et pro isto brevi et pro judicio reddendo de Salomone le Evesk', Judeo London', predictus Haginus dat decem marcas auri solvendas in quindenam Sancti Michaelis.

Pro Hawisia que fuit uxor Patricii de Cadurc'.Cum rex nuper pro laudabili et diutino servicio quod Patricius de Chawrches regi impendit et eciam pro sustentacione puerorum ejusdem Patricii dimiserit Hawisie que fuit uxor ejusdem Patricii custodiam terre et heredum ipsius Patricii usque ad etatem eorundem heredum pro mille marcis, per quas eadem Hawisia finem fecit cum rege pro habenda custodia illa, rex eidem Hawisie per finem illum concessit omnia que ad regem spectare poterant racione custodie predicte a tempore mortis prefati Patricii usque ad legitimam etatem heredum predictorum; et mandatum est barronibus de scaccario quod de centum marcis, quas ab eadem Hawisia exigunt per summonicionem scaccarii pro exitibus terrarum que fuerunt ejusdem Patricii, quos ipsa recepit post mortem dicti Patricii antequam finem predictum cum rege fecerat, quietam esse faciant; ita quod predictas mille marcas ad terminos quos rex ei concessit regi solvat ad scaccarium suum. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Julii. Per ipsum regem, justiciarium, Rogerum de Mortuo Mari, Robertum Walerand et alios de consilio.

Pro abbatissa Sancti Leodegarii de Pratellis in Normannia. Rex cepit fidelitatem Georgie create in abbatissam Sancti Leodegarii de Pratellis in Normannia de omnibus terris et tenementis ejusdem abbacie in balliva Willelmi de Wendling', escaetoris regis citra Trentam. Et, quia rex ignorat utrum racione ultime vacacionis ejusdem abbacie terras illas ceperit in manum regis, mandatum est eidem Willelmo quod eas sine dilacione capiat in manum regis et postea sine mora eidem abbatisse seisinam inde habere faciat, salvis regi exitibus earundem terrarum tempore vacacionis predicte, sicut in aliis vacacionibus ejusdem abbacie fieri consuevit. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Julii. Per justiciarium.

Pro Johanne Walerand'.Cum rex commisisset Roberto Wallerand primo abbaciam Sancti Eadmundi et postea episcopatum Eliensem custodiendos in vacacione eorundem, et idem Robertus, pro eo quod aliis arduis et variis negociis regis de speciali precepto ipsius regis occupatus dictis custodiis intendere nequiverat, ipsas Johanni Walerand fratri suo de assensu regis commisisset, idem Johannes onus dictarum custodiarum nuper coram rege sibi assumpsit, ita quod compotus qui restat reddendus de predictis custodiis reddat ad scacarium regis una cum arreragiis, si que regi debeantur, de compoto jam reddito de custodiis predictis vel in posterum reddendo, et predictum Robertum de custodiis predictis de toto tempore quo ipsas habuit erga regem et alios penitus acquietet. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum Johannem ad dictum compotum reddendum una cum arreragiis predictis et ad acquietandum inde predictum Robertum, sicut predictum est, recipiant. Teste ut supra. Per justiciarium et alios de consilio.

Pro Edwardo filio regis. De terris Galfridi de Lezinghan'. Mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod omnes terras et tenementa que Galfridus de Lezinghan', frater regis, habuit ex dono et concessione Edwardi filii regis in balliva sua et que occasione recessus ejusdem fratris regis ab Anglia capta sunt in manum regis, dilecto filio suo sine dilacione restituat donec rex aliter inde de consilio suo ordinaverit et aliud inde a rege receperit in mandatis. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Julii. Per ipsum regem et justiciarium.

Pro Edwardo filio regis.Quia Rogerus de Monte Alto, nuper defunctus, nullam terram tenuit de rege in capite de hereditate sua per quod custodiam terrarum suarum ad regem ad presens debeat pertinere, sicut coram rege est testificatum, rex reddidit Edwardo filio suo custodiam terrarum et tenementorum que predictus Rogerus tenuit de honore Cestrie in balliva Willelmi de Wendling', escaetoris regis citra Trentam, et que occasione mortis sue capta sunt in manum regis, habendam et tenendam usque ad legitimam etatem heredum predicti Rogeri. Et mandatum est predicto escaetori quod eidem filio regis de predicta custodia cum pertinenciis plenam seisinam sine dilacione habere faciat sicut predictum est. Teste ut supra. Per regem et justiciarium.

De cervis datis.Mandatum est Thome Gredley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Monte Gilberti duos cervos per ballivos suos capi faciat et eos Egidio de Erdinton' habere faciat de dono regis. Teste ut supra. Per justiciarium.

Major et probi homines regis London' manuceperunt coram rege quod habebunt coram eo ad mandatum regis Robertum de Wrotham, Adam socium ejusdem Roberti, servientes Ricardi de Walebroc civis London', quos vicecomes Lincoln' cepit et captos tenet pro conflictu habito in nundinis Sancti Botulphi. Et mandatum est predicto vicecomiti quod prefatos imprisonatos una cum catallis eorum liberet prefato majori, vel illi qui has litteras regis ei deferet. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Julii. (Cancelled) Vacat quia aliter in dorso hujus rotuli.

Pro magistro Willelmo de Bakepuz.Mandatum est thesaurario et baronibus de scaccario Dublem' (sic) quod audiant compotum magistri Willelmi de Bakepuz, escaetori (sic) regis in Hibernia, et quid inde venerint regi sub sigillis suis inde transmittant. Teste.

De cervo dato.Mandatum est Thome Gredley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in parco regis de Perderton', qui est in custodia Willelmi de Plesset', faciat habere regine regis unum cervum de dono regis. Teste ut supra.

[m. 8.]

Pro abbate de Burgo.Ostensum est regi ex parte abbatis de Burgo Sancti Petri quod vicecomes Lincoln' occasione cujusdam indignacionis, quam rex erga eum post reditum regis in Angliam nuper concepit, cepit in manum regis quedam maneria sua in balliva sua, non permittens ballivos suos liberam inde administracionem habere; et licet rex preceperit occasione predicta nullam graciam sibi fieri per se vel alios ballivos regis sine speciali mandato regis, intencionis tamen regis non fuit quod predictus vicecomes vel alii ballivi regis predictum abbatem de terris et tenementis suis in juste molestarent aut maneria sua in manum regis caperet (sic). Et mandatum est predicto vicecomiti quod si maneria vel aliquas terras predicti abbatis in manum regis occasione dicte indignacionis ceperit, ea ei sine dilacione restituat cum omnibus inde medio tempore perceptis. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Julii. Per J. Mansell'.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norhampt'. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. reper' in MS.
  • 2. quern omitted before ibidem.
  • 3. tenuit omitted.
  • 4. Supply restant.
  • 5. Altered from que.