BHO

Close Rolls, June 1260

Pages 51-65

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, June 1260

De abbate de Burgo Sancti Petri.Cum abbas et conventus de Burgo Sancti Petri plures habeant boscos infra metas forestarum regis per Angliam, mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod, si contingat dictum abbatem vel ballivos suos aliquid de boscis suis prosternere vel vendere vel aliam transgressionem facere in forestis regis, ipsos transgressores attachiari faciat, ita quod pro transgressionibus illis rex ad ipsos capere possit, quia rex non proponit dicto abbati aut conventui vel suis graciam aliquam facere. Teste rege apud Westmonasterium primo die Junii.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Porecestr' faciat habere Petro de Wintonia quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Engelby.Quia Willelmus de Engleby, quondam vicecomes regis Lincoln', propter infirmitatem suam non potest personaliter accedere ad presens ad scaccarium regis ad compotum suum ibidem reddendum, mandatum est baronibus de scaccario quod Willelmum de Notingham', clericum suum, ad predictum compotum pro eo reddendum et summam suam jactandam loco ipsius Willelmi de Engilby hac vice admittant. Teste ut supra.

Pro priore de Pritewell'.Quia rex fratri Johanni de Norhampt', monacho Lewensi, quem rex ad presentacionem prioris Lewensis nuper admisit, reddidit eundem prioratum cum temporalibus et possessionibus ad ipsum pertinentibus salvo venerabili patri H. Londoniensi episcopo jure episcopali in spiritualibus. mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod, non obstante priore mandato regis de prioratu illo in manu regis tenendo, eidem fratri Johanni predictum prioratum cum omnibus possessionibus et temporalibus ad ipsum pertinentibus sine dilacione restituat, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium secundo die Junii.

Pro Theobaldo de Engleschevil'.Cum rex concesserit regine sue custodiam terre et heredis Willelmi Avenel', qui de rege tenuit in capite, usque ad etatem predicti heredis ipsius Willelmi, et eadem regina comiserit Theobaldo de Engleschevill' usque ad etatem predicti heredis manerium de Eskinton' cum pertinenciis, quod fuit predicti Willelmi et de quo idem Willelmus sectam debuit ad hundredum regis de La Stane ut dicitur, rex concessit eidem Theobaldo quod durante custodia predicta quietus sit de secta hundredi predicti pro manerio supradicto. Et mandatum est vicecomiti Somers' quod eundem Theobaldum de secta predicta quietum esse permittat sicut predictum est et, si quam ei fecerit occasione predicta, illam relaxet. Teste ut supra. Per justiciarium.

Pro abbate de Burgo.Cum abbas et conventus de Burgo Sancti Petri plures habeant boscos infra metas forestarum regis per Angliam et datum sit regi intellegi quod predictus abbas et ballivi sui prosternere faciunt partem boscorum suorum et alias transgressiones faciunt in dictis forestis ad dampnum regis et detrimentum earundem forestarum; mandatum est Thome de Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod diligentem super premissis faciat inquisicionem, et, si invenerit quod predictus abbas vel ballivi sui transgressi fuerint in forestis regis de prostracione boscorum suorum vel alio modo; ipsos sine dilacione attachiari faciat, ita quod rex ad ipsos pro transgressionibus suis possit capere, quia rex non intendit graciam eis facere in hac parte. Teste ut supra. Per regem.

Ne bladum vel aliquod genus victualium ducatur extra regnum. Mandatum est H. le Bygod, justiciario et custodi quinque portuum, quod firmiter prohiberi faciat per omnes portus predictos quod nullum bladum vel aliud genus victualium deferatur extra regnum regis versus partes transmarinas: et, si aliqui bladum alicubi adducere voluerint de portubus predictis, illud arestari faciat donec predicto custodi plenam securitatem prestiterint quod alibi non ducetur quam ad partes Anglie. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norf' et Suff'.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Suthampt'.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Sussex'.
Eodem modo mandatum est episcopo Norwicensi de portu de Len. Teste rege apud Westmonasterium secundo die Junii.

De damis datis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Bere faciat habere priori Sancti Switthini Winton' tres damos de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Junii. Per H. le Bygod, justiciarium.

Pro Matheo de Kancia.Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem Wigorn' in pleno comitatu suo coram custodibus placitorum corone regis ejusdem comitatus fieri precepit. quod Matheus de Kancia, captus et detentus in prisona regis Wigornie pro morte Thome de Upton' unde rettatus est, non est culpabilis de morte illa, et quod idem Thomas per infortunium interfecit se ipsum. et quod idem Matheus non est captus ob aliam causam nisi pro eo quod fuit in societate predicti Thome quando interfecit se ipsum; et quia Nicholaus Levenoth' de Newenton'. Johannes de Touecestr', Willelmus de Wyrmedal', Thomas filius Roberti de Newenton', Elias de Pette, Nicholaus de Newenton' de comitatu Kancie, et Petrus filius Rogeri de parochia Sancti Dunstani London', Petrus de Wodestret' de London'. Matheus de Kingiston', Osbertus le Chaumpeneys, Willelmus filius Rogeri London', Walterus de Clare de civitate regis London' manuceperunt habere predictum Matheum coram justiciariis proximo itineraturis in comitatu Wigorn' ad standum inde recto, si quis versus eum inde loqui voluerit; mandatum est predicto vicecomiti quod predictum Matheum a prisona predicta sine dilacione deliberet sicut predictum est. Et habeat ibi hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Junii anno regni nostri xliiij.

De coronatore substituendo.Rex ad instanciam Radulfi Barre, qui regine regis jugiter immoratur obsequiis, concessit Galfrido Barre, patri ejusdem Radulfi, quod ab officio coronatoris, cui ad presens intendit in comitatu Notingham', amoveatur et alius loco sui ad hoc idoneus substituatur. Mandatum est predicto vicecomiti quod in pleno comitatu de assensu ejusdem comitatus alium coronatorem loco ipsius Galfridi eligi faciat, qui prestito etc. et talem etc. Et nomen ejus regi scire faciat. Teste ut supra.

De uno (sic) fago ad tabulas.Mandatum est custodi parci regis de Windes' quod in parco de Windes' faciat habere constabulario castri regis de Windes' unam fagum ad tabulas inde faciendas ad coquinam regine regis de Windes'. Teste.

De dolio vini dato.Mandatum est Petro de Gisorc', camerario regis London', quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere Willelmo de Axemuth' unum bonum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Ricardus de Lidlee, detentus in prisona regis Salop' pro morte Willelmi Shori unde rettatus est, habet breve vicecomiti Salop' quod ponatur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium v. die Junii.

Ne aliquis extraneus cum equis et armis egrediatur vel ingrediatur regnum.Quia rex intellexit quod extranei tota die veniunt et vadunt per diversos portus regis pro voluntate sua contra prohibicionem regis, quam rex nuper inde fecit, de quo periculum posset iminere regi et regno, mandatum est H. le Bygod, justiciario Anglie custodi quinque portuum quod per omnes portus regis districte prohibeat ex parte regis ne aliquis extraneus cum equis et armis ingrediatur vel egrediatur regnum Anglie sine licencia regis speciali alibi quam in communi passagio apud Dovor' prout rex alias mandavit. Et, si quis contra inhibicionem regis transfretare presumpserit, prefatus justiciarius ipsum cum equis et hernesio suo arestari faciat donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

Pro magistro Thoma cyrurgico.Quia rex intellexit quod Thomas Gredl' hac die mercurii proxima post octabas Sancte Trinitatis erit apud Lichefeld' pro quibusdam inquisicionibus ibidem faciendis super diversis articulis custodiam foreste regis de Canoc tangentibus, et magister Thomas cirugicus regis, cui rex senescalciam ejusdem foreste dudum commisit, tum propter minucionem regis, tum propter alios casus fortuitos pro quibus rex presencia et solacio ipsius carere non potest, ad diem illum venire non possit coram predicto Thoma, rex indempnitati sue providere volens in hac parte, mandat predicto Thome quod circa statum ballive predicti Thome nichil minutet occasione absencie sue, nec sibi vel ministris suis aliquod prejudicium vel dispendium permittat inferri, et si ipse justiciarius aliquas transgressiones ibidem invenerit per ipsum ibidem corigendas, eas taliter corigi faciat quod nichil sibi depereat quod ad ballivam suam debeat pertinere. Teste rege apud Merton' juxta London' vj. die Junii. Per regem.

De doliis vini datis.Mandatum est custodibus vinorum regis apud Suthampt' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Isabelle uxori Nicholai de Sancto Mauro unum dolium boni vini de dono regis. Teste rege apud Merton' viij. die Junii. Per Imbertum Pogeis senescallum.
Mandatum est eisdem quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Hawisie uxori Radulfi de Bakepuz unum dolium boni vini de dono regis. Teste ut supra. Per Imbertum Pogeis, senescallum.

De ponendis per ballium.Sarra de Crokiston', Goditha et Hawisia filie ipsius Sarre, detente in prisona regis in villa Sancti Edmundi pro morte cujusdam hominis ignoti unde rettate sunt, habent breve vicecomiti Suff' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro Thoma de Faversham'.Quia rex per litteras patentes B. Cantuariensis archiepiscopi testimoniales accepit quod, cum Thomas de Faverisham, clericus, rettatus esset de morte Mathei de Cruce et postmodum coram justiciariis regis ab ipso archiepiscopo petitus, eidem esset liberatus, idem Thomas indicta sibi canonica purgacione se de dicto crimine judicialiter coram ipso archiepiscopo purgavit et per purgacionem illam fame sue judicialiter fuit restitutus, mandatum est vicecomiti Kanc' quod eidem Thome terras, catalla et omnia bona sua que occasione mortis predicte capta sunt in manum regis ei sine dilacione restituat. Teste rege apud Merton' viij. die Junii.
Eodem modo mandatum est custodi quinque portuum.

Pro Rogero de Clifford'.Mandatum est vicecomiti Wigorn' quod demandam quam facit Rogero de Clifford' per summonicionem scaccarii de trescentis quaterviginti libris, decem solidis et quatuor denariis de pluribus debitis ponat in respectum usque ad quindenam Sancti Johannis Baptiste proximo venturam. Et districcionem, si quam ei ea occasione fecerit, interim relaxet. Teste ut supra.

Pro Jordano Conte et sociis ejus.Mandatum est baronibus de scaccario quod sine dilacione faciant habere Jordano Conte xla. viij. libras xj. s. et viij. denarios; Ernaldo Boracer xiij. libras. Goselino Boracer c. solidos et Johanni Boracer xxij. libras et x. s., in quibus rex eis tenetur pro vinis dudum ab eis captis ad opus regis, unde brevia regis de Liberate resident ad scaccarium de tempore Philippi Lovel, quondam thesaurarii regis. Teste rege apud Merton' viij. die Junii. Per H. le Bigod, justiciarium.

De maeremio ad operaciones regis de Gillingham'.Mandatum est custodi foreste de Gillingham' quod in eadem foresta faciat habere vicecomiti Somers' et Dors' maeremium quantum necesse fuerit ad operaciones regis apud Gillingham' inde faciendas, prout rex ei injunxit. Teste rege apud Merton' x. die Junii.

Pro Judeo.Quia rex accepit per inquisicionem, quam per Rogerum de Scaccario, Simonem Passelewe et Willelmum de Hasilbech' fieri fecit, quod due carte que fuerunt Samuel' filii Elye, Judei Lincoln', invente in archa cirographorum regis Eboraci, capte fuerunt in manum regis pro defaltis quas fecit versus Willelmum de Givedal', personam ecclesie de Stivelingeflet, in curia regis coram justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis apud Westmonasterium, eo quod non potuit alio modo distringi vel attachiari, et quod idem judeus propter timorem defaltarum illarum et pro paupertate sua subtraxit se a villa Lincoln' et non ob aliam causam; rex ad instanciam Alfonsi regis Castell' et Legionum illustris remisit, quantum ad regem pertinet, eidem Judeo subtraccionem predictam et ei predictas cartas reddidit, ita quod in dicta villa Lincoln' vel alibi inter judeos regis libere et in bona pace morari possit et stare juri quando et ubi debuerit secundum legem et consuetudinem judaismi regis. Et mandatum est thesaurario et baronibus de scaccario et prefatis justiciariis quod sic fieri et teneri et dicto judeo predictas cartas suas restitui faciant, et de domibus ad ipsum judeum spectantibus in predicta villa Linc' plenam et celerem justiciam exhibeant eidem secundum legem et consuetudinem judaismi predicti. Teste rege apud Merton' x. die Junii. Per justiciarium, J. Mansell', et alios de consilio regis.

Pro Petro le Graunt.Rex ad instanciam Rogeri le Bygod, comitis Norf' et marescalli Anglie, concessit Petro le Graunt quod centum dolia vini sui, que nunc sunt London' in quadam navi sua quam duci fecit de Wasconia, habeat hac vice quieta de prisa, excepta debita et antiqua prisa regis. Et mandatum est Petro de Gisorc', camerario regis London', quod predictum Petrum quietanciam illam habere permittat. Teste ut supra. Per ipsum regem et Imbertum Pugeys, senescallum.

Deroboribusdatis.Mandatum est Thome de Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Havering' extra parcum regis faciat habere fratribus de Penitencia Jesu Christi London' commorantibus duo robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Junii.

De quercubus datis.Mandatum est eidem quod in foresta regis de Porcestr' faciat habere Martino de Campo Florido quatuor quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

[m. 12.]

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Ricardo Folyot unam robam sicut uni de militibus regis de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xiij. die Junii. Per ipsum regem.

Pro Warino de Bassingburn'.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie regis quod de viginti et duabus libris et decem solidis, in quibus Warinus de Bassingburn' regi tenebatur pro custodia filie et unius heredum Emerici de Sacy, rex perdonavit eidem Warino undecim libras; mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum Warinum de illis undecim libris quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium xv. die Junii. Per ipsum regem et justiciarium.

De vinis emendis ad opus regis.Rex mittit Johannem de Swineford' ad instantes nundinas Sancti Botulphi ad emendum ad opus regis in eisdem nundinis centum dolia vini tam de empto quam de prisa. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod, si pecunia quam idem Johannes recepit de vinis regis que jam vendidit non sufficiat ad acquietacionem vinorum illorum, ipse vicecomes id quod remanserit acquietandum de vinis predictis sine dilacione acquietet de exitibus sui comitatus, prout idem Johannes sibi dicet ex parte regis. Et, cum rex sciverit quantam pecuniam in acquietacionem vinorum predictorum posuerit, rex eam sibi faciet allocari. Teste rege apud Westmonasterium xvij. die Junii.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Katerine que fuit uxor Thome de Sancto Laudo unam robam sibi competentem pro Deo hac vice de dono regis. Teste.

De operacionibus castri Windes' reparandis ad instanciam regine.Mandatum est custodi parci regis de Windes' quod in eodem parco faciat habere Eymoni Thurbern', constabulario castri regis Windes', tres fagos ad estabelias et alias officinas inde faciendas in eodem castro ad opus regine regis prout rex eidem Eymoni injunxit. Teste ut supra.

Pro Mauricio de Berkeleye.Rex de sexdecim marcis, que exiguntur a Mauricio de Berkeleye per summonicionem scaccarii de pluribus debitis, dedit ei respectum usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum. Et mandatum est baronibus de scaccario quod eidem Mauricio de eisdem xvj. marcis respectum illum habere faciant. Teste ut supra.

Pro Philippo Basset.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie regis quod rex (fn. 1) alias, quando dominica sua per Angliam talliari fecit, Philippus Basset habuit breve regis de habendo racionabile talliagium suum de tenentibus suis in manerio de Wycumb' quod fuit antiquum dominicum regis, mandatum est vicecomiti Buk' quod eidem Philippo de tenentibus suis in manerio predicto racionabile talliagium suum habere faciat, quia rex dominica sua ad presens facit talliari. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Ricardus filius Thome, Johannes filius Galfridi Cokenbred', Simon Champeneys, Henricus Strok et Johannes Galeys, detenti in prisona regis Leyc' pro morte Roberti atte Grene de Belegrave et Roberti le Fevre unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Leyc' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De Johanne de Evesham'.Mandatum est vicecomiti Glouc' quod Johannem de Evesham, captum et detentum in prisona regis Glouc' cum falsa moneta, quia suspicatur quod monetam illam fabricavit, venire faciat per securum et salvum conductum usque Neugate, liberandum ibidem custodibus ejusdem gayole. Et cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, rex id sibi allocari faciet. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Junii.

Pro Roberto le Pestur serviente Edwardi filii regis.Rex de gracia sua speciali remisit Roberto le Pestur, servienti Eduuardi filii regis, prisam unius dolii vini quam Petrus de Gysorc', camerarius regis London', ab ipso ad opus regis exigit pro sexdecim doliis vini que nuper duci fecit usque London'. Et mandatum est predicto Petro quod ipsum Robertum de predicta prisa unius dolii vini quietum esse hac vice permittat. Teste ut supra. Per regem et justiciarium.

De coronatoribus eligendis.Mandatum est vicecomiti Norf' quod loco Willelmi de Ages defuncti, quondam coronatoris regis in comitatu predicto, et loco Ricardi le Botyler, qui languidus est ut dicitur, in pleno comitatu suo et per assensum ejusdem comitatus de legalioribus et discretioribus militibus de eodem comitatu eligi faciat duos alios coronatores, qui prestito sacramento sicut moris est decetero faciant et conservent ea que ad officium coronatoris pertinent in comitatu predicto. Et tales eos eligi faciat qui ad hoc melius sciant et possint intendere; et nomina eorum regi scire faciat. Teste rege apud Westmonasterium xix. die Junii.

De muragio Glouc'.Quia rex accepit quod patria Glouc' ultra modum gravatur et dampnificatur occasione muragii, quod rex ballivis et probis hominibus Glouc' jam per plures annos preteritos concessit ad villam suam claudendam et emendacionem murorum ejusdem ville; et quod muragium illud nondum regi aut dicte ville cessit in commodum aut utilitatem; rex providit de consilio suo quod muragium dicte ville, quod rex predictis hominibus de novo concessit, suspendatur, ita quod nichil inde a quoquam percipiatur quousque rex sciverit in quos usus dictum muragium de tempore preterito sit deventum, et rex aliud inde providerit. Et mandatum est predictis hominibus ne occasione muragii quod rex predictis hominibus concessit aliquid de victualibus, mercandisis, vel aliis rebus venientibus in villam suam ab aliquo capiant aut aliquid ad hoc colligant donec a rege aliud receperint in mandatis. Teste ut supra. Per regem et justiciarium.

Pro abbate et conventu de Westmonasterio.Monstraverunt regi abbas et conventus de Westmonasterio quod, cum singulis annis allocari consueverint ballivis regis de Wich' octo libre in compoto suo ad scaccarium predictum, quas iidem abbas et conventus per manus eorundem ballivorum percipere consueverunt de elemosina regis constituta, barones regis de scaccario dictam allocacionem eisdem ballivis facere contradicunt in dis pendium ipsorum abbatis et conventus et gravamen. Et mandatum est predictis baronibus quod, scrutatis rotulis scaccarii predicti, dictas octo libras prefatis ballivis regis in compoto suo predicto singulis annis allocari faciant, sicut hactenus allocari consueverunt. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Junii. Per regem et justiciarium.

Pro burgensibus et mercatoribus M. comitisse Flandr' de Gandaro, Ipra, Bruges et Duaco; et pro burgensibus de Sancto Audomaro.Rex ad instanciam M. comitisse Flandr' et Hanonie concessit burgensibus et mercatoribus ipsius comitisse de Gandavo, Ipra, Bruges et Duaco, et burgensibus de Sancto Audomaro de gracia sua speciali quod quieti sint de muragio in villa Eboraci per quinquennium. Et mandatum est maiori et civibus Eboraci quod ipsos burgenses et mercatores inde quietos esse permittant per tempus predictum, si quid ab aliquibus vel ab aliquo ipsorum nomine muragii receperint a duobus mensibus elapsis et citra, sine dilacione restituentes eisdem. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est maiori et civibus Lincolnie, et maiori et civibus Oxonie, et ballivis Bristoll'.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Clyve faciat habere Ade de Cestreton' sex bonas quercus aptas ad maeremium, ubi commodius ad opus suum capi poterunt, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Junii. Per regem et justiciarium.

Pro Matillide que fuit uxor Anselmi Marescalli.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie regis quod rex anno etc. xxx ix. dedit Matillidi que fuit uxor Anselmi Marescalli tallagium quod rex eodem anno fecit assideri super manerium de Aure, quod aliquando fuit dominicum regis et quod eidem Matillidi fuit assignatum habendum in tenenciam donec plenaria dos assignaretur eidem de terris et tenementis que fuerunt predicti Anselmi quondam viri sui, mandatum est baronibus de scaccario quod, si constiterit eis quod homines manerii predicti tallagium illud solverint prefate Matillidi, tunc homines ipsos de tallagio illo quietos esse faciant. Teste ut supra. Per regem et consilium.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe sue, quod faciant habere uxori Fortunati de Luca unam robam, videlicet tunicam, supertunicam et pallium cum scindellis competentibus hac vice de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem quod faciant habere Reginaldo de Drumar' militi et Johanne uxori sue duas robas videlicet utrique eorum tunicam et supertunicam cum scindellis hac vice de dono regis. Teste.

Pro Cristiana que fuit uxor Thome de Lascel'.Rex cepit homagium Cristiane que fuit uxor Thome de Lasceles de omnibus terris et tenementis que iidem Thomas et Cristiana tenuerunt de rege in capite de hereditate ejusdem Cristiane, et de quibus iidem Thomas et Cristiana fuerunt in seisina die quo idem Thomas obiit. Et mandatum est Willelmo le Latymer, escaetori ultra Trentam, quod eidem Cristiane de omnibus terris et tenementis predictis que occasione mortis predicti Thome in manum regis cepit plenam seisinam sine dilacione habere faciat. Teste ut supra. Memorandum quod istud breve de seisina, nulla inquisicione previa, processit quia testificatum fuit coram rege per H. le Bigod, justiciarium, et alios viros fidedignos quod predicte terre et tenementa sunt de hereditate predicte Cristiane. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Junii.

Rex compatiens paupertati Elizabet que fuit uxor Cristophori de Lamburn', qui pro felonia quam fecit nuper fuit suspensus, concessit de gracia sua speciali intuitu caritatis prefate Elizabet annum regis, diem et vastum omnium terrarum et tenementorum que fuerunt predicti Cristophori et in (sic) blada in terris seminata, prata, et similiter omnia bona et catalla ejusdem Cristophori que occasione mortis sue capta sunt in manum regis ad sustentacionem predicte Elizabet et septem puerorum suorum. Et mandatum est vicecomiti Essex' quod eidem Elizabet de predictis anno, die, blado, prato et vasto similiter et catallis sine dilacione plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium xxj. die Junii. Per ipsum regem. (Cancelled) Vacat quia aliter inferius.

Pro Elizabet que fuit uxori Cristophori de Lamburn'.Rex compatiens paupertati Elizabet que fuit uxor Cristophori de Lamburn', qui pro felonia quam fecit nuper fuit suspensus, concessit de gracia sua speciali intuitu caritatis prefate Elizabet, ad sustentacionem suam et septem puerorum suorum, annum regis, diem et vastum omnium terrarum et tenementorum que fuerunt predicti Cristophori et blada in terris seminata, prata similiter, omnia bona et catalla ejusdem Cristophori ad regem pertinentia ratione felonie predicte, que occasione ejusdem felonie capta sunt in manum regis. Et mandatum est baronibus de scaccario quod eidem Elizabet de predictis anno, die, blado, prato, vasto similiter et catallis sine dilacione plenam seisinam habere faciant. Teste ut supra.

De galia regis.Mandatum est ballivo de Winchilse quod galiam regis de Winchilse que est in custodia Stephani Andr' et sociorum suorum sine dilacione cooperiri faciat prout necesse fuerit, ne pro defectu cooperimenti galia illa deterioretur. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, illud sibi allocari faciet. Teste rege apud Merton' xxiiij. die Junii.

Pro Henrico de Sancto Albano, capellano.Rex retinuit in servicio suo Henricum de Sancto Albano, capellanum, ad celebrandum divina in capella regis Beate Marie de Havering'; et, quia idem Henricus invenit regi fidejussores quod bene et fideliter se habebit ibidem, mandatum est ballivis de Havering' quod predictum Henricum ad hoc admittant et ornamenta ejusdem capelle ei habere faciant, sicut alii capellani regis ibidem ministrantes habere consueverunt. Teste ut supra. Nomina fidejussorum scripta sunt in dorso hujus rotuli. Per ipsum regem.

Pro Bernardo Nycholas et Ricardo Boneaventure.Cum Stephanus Lungespeye die quo obiit teneretur Bernardo Nicholaz et Ricardo Bonaventure in magna summa pecunie, et R. de Clare comes Glouc' et H. le Bygod, justiciarius Anglie, obligati sunt pro eodem Stephano ad pecuniam illam prefatis Bernardo et Ricardo solvendam, que nondum soluta est ut rex audivit; mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis ultra Trentam, quod de bonis que fuerunt ejusdem Stephani in balliva sua nullam distraccionem seu dissipacionem per executores ipsius Stephani seu alios fieri permittant (sic), donec iidem executores regi de debito, si predictus Stephanus in aliquo regi tenebatur die quo obiit, satisfecerint et predictos comitem et Hugonem versus predictos Ricardum et Bernardum acquietaverint de pecunia supradicta; et eciam donec ipsi executores abbatisse de Lacok' de debito in quo idem Stephanus ei tenebatur die quo obiit similiter satisfecerint. Teste rege apud Merton' xxv. die Junii.
Eodem modo mandatum est Willelmo Bakpuz, escaetori in Hibernia, vel ejus locum tenenti excepta abbatissa de Lakoc. Per ipsum regem et comitem Glouc'.

Pro Fortenerio de Luk'. De coopertorio.Mandatum est Ricardo de Euuell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe sue, quod faciant habere Fortenerio de Luk' unum coopertorium de russeto ad lectum suum cum pellura de cuniculis de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro priore Sancti Swithuni Winton'.Cum rex nuper per breve suum de Computabitur mandaverit Nicholao custodi episcopatus Wintoniensis quod de exitibus predicti episcopatus faceret habere priori Sancti Swithuni Winton' qui electus est in episcopum Wintoniensem, quingentas marcas super arreragia sua duorum milium marcarum que ei concessimus singulis annis percipienda ad scaccarium de Wlveseye apud Wintoniam quamdiu lis pendeat super negocio eleccionis predicte; et idem prior propter diversa negocia sua expedienda predicta pecunia multum indigeat ad presens, mandatum est predicto custodi quod secundum tenorem predicti brevis regis de Computabitur pecuniam illam ei sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Merton' xxv. die Junii. Per ipsum regem.

De ponendo per ballium.Willelmus Shireve de Stivecle, detentus in prisona regis Huntedon' pro morte cujusdam hominis ignoti unde rettatus est, habet breve vicecomiti Huntedon' quod ponatur per ballium. Teste etc.

De cervis datis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Wichewode faciat habere Henrico filio regis Alemannie duos cervos, et in foresta regis de Bernewode duos alios cervos, de dono regis. Teste rege apud Merton' xxvij. die Junii. Per ipsum regem et justiciarium.

De quercubus datis.Mandatum est custodi foreste regis de Bernewode quod in foresta regis de Bernewode faciat habere Rogero de Messinden' duas bonas quercus aptas ad maeremium de dono regis, ubi eas propinquius et commodius habere possit ad domos suas de Brehull' inde reparandas. Teste ut supra. Per ipsum regem.
Mandatum est custodi foreste de Wichewode quod in foresta regis de Wichewode faciat habere Rogero de Messinden' duas bonas quercus aptas ad maeremium de dono regis, ubi eas propinquius et commodius habere possit ad domos suas de Worthe Abbatis reparandas. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De empcionibus regis faciendis in nundinis Sancti Botulphi. Cum rex Ricardum de Ewell' et Johannem de Swineford' ad presentes nundinas Sancti Botulphi destinet ad emendum ibidem ad opus regis pannos, pelluras et alia ad garderobam regis necessaria, nec rex pecuniam ad hoc promptam ad presens habeat, mandatum est vicecomiti Lincoln' quod visis litteris istis eisdem Ricardo et Johanni in predictis nundinis occurrat et de firma comitatus sui vel aliunde acquietet empciones predictas una cum escaetoribus regis de Ketsteven' et Lindes' et ballivis regis Linc' et Grimmisby, quibus rex idem mandavit. Et, si forte pecuniam ad hoc sufficientem pro portione ipsos contingente ad presens perquirere nequiverit, capiat diem cum mercatoribus mercandisarum predictarum ad quem eis satisfacere possit de eo quod eis restituerit inde reddendum, obligando se ad solucionem ejusdem. Et hoc nullo modo omittat ne, si empciones predicte pro defectu sui remaneant infecte, rex ad se et sua graviter capere debeat. Et cum rex sciverit quantum posuerit in acquietacionem empcionum predictarum, rex illud sibi allocari faciet. Teste rege apud Merton' xxiij. die Junii.
Eodem modo mandatum est escaetoribus de Ketsteven et Lindes', ballivis Lincoln' et Grimmisby.

De dolio vini dato.Mandatum est Johanni de Swineford' quod de vinis que capiet ad opus regis in instantibus nundinis Sancti Botulphi faciat habere Ricardo de Ewell' unum dolium vini de prisa de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De ponendo per ballium.Johannes Gylet et Mattheus del Milneholm', detenti in prisona regis de Karl' pro morte Thome Wanred et Eve uxoris ejus unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Cumbirl' quod ponantur per ballium. Teste.
Willelmus le Deneys et Hawisia uxor ejus, detenti in prisona regis de Melton' pro morte Alicie que fuit uxor Rogeri le Deneys unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Suff' quod ponantur per ballium.

Pro Johanne de Britannia.Mandatum est ballivis regis Dovor' quod a Johanne de Brytannia ad regem in Angliam veniente, vel ab hominibus suis, nullam consuetudinem exigant, nec ab eo vel a suis ad presens aliquid capiant, set ipsum et suos cum eo venientes curialiter recipiant, ita quod rex ipsos exinde magis recommendatos habere debeat. Teste rege apud Merton' xxvij. die Junii.

Pro rege. De capis cum latioribus aurifragiis faciendis. Mandatum est Johanni de Crakhale, thesaurario regis, quod de magno samitto, quem rex hodierna die sibi misit, sine ulla dilacione fieri faciat duas capas chori cum latioribus aurifragiis que in civitate regis London' poterunt inveniri et, sicut regem diligit, provideat modis omnibus quod cape predicte cum hujusmodi aurifragiis competentibus decenter et ornate fiant; ita quod rex eas promptas habeat apud Westmonasterium in festo Apostolorum Petri et Pauli. Et hoc nullo modo omittat. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, rex breve suum de Liberate ei inde habere faciet. Teste.

Cum rex, quando ultimo fuit apud Westmonasterium, assignaverit Willelmum le Latymer ad extendendum sine dilacione terras et tenementa que fuerunt Willelmi de Fortibus, quondam comitis Albemarl', in comitatibus Ebor' et Cumbirl', ita quod idem Willelmus le Latymer coram baronibus de scaccario eo tempore interesse non potuit ad reddendum compotum suum de tempore quo fuit vicecomes regis predicti comitatus Ebor', mandatum est predictis baronibus quod compotum ejusdem Willelmi super hoc in respectum ponant usque in quindenam Sancti Michaelis proximo futuram. Et districcionem, si quam ea occasione ei fecerint, ipsi interim remittant. Teste rege apud Merton' xxviij. die Junii. Per J. Mansell'.
Cum rex nuper existente (sic) in partibus transmarinis reddiderit Ivoni abbati Cluniacensi omnes terras et tenementa sua in regno Anglie existentia que in manu regis capta fuerunt ac rex Hugoni le Bygod, justiciario suo (Cancelled) Vacat quia aliter inferius.

H. dei gratia Rex Anglie Dominus Hibernie, et Dux Aquitannie dilecto filio Eduuardo primogenito suo salutem. Cum nobis et terre Hibernie que crebris et variis oppressionibus et tediis, sibi per Bren Onel, qui presumptuose se gessit pro rege regum Hibernie, et ipsius complices illatis, multa dampna et pericula frequenter evenerint, et communitas patrie et civitatis Dunensis per auxilium gracie divine, quod superborum colla deprimit, predictos Bren' et complices suos inimicos nostros et vestros ad liberacionem dicte terre et conservacionem pacis nostre nuper in quodam conflictu inter eos habito extra civitatem predictam devicerit, sicut ex parte prioris Sancti Thome Dunensis et per laudabiles viros Rogerum de Altaribus, militem, Rogerum le Tayllur, majorem Dunensem, et alios seriem facti ejusdem plenius exponentes nobis extitit intimatum, dicte communitatis industriam et probitatem manif estam recommendacione multiplici . . . . mento prosequimur et favore. Cum igitur ex parte predictorum prioris et nunciorum Hybernie nobis sit humiliter supplicatum quod super annuo censu in quo vobis tenentur in Hybernia et aliis agendis suis apud vos graciam fieri faceremus, videlicet quod prefato priori libertates suas, quibus domus sua fundata est, confirmetis, et predictis communitati et civibus Dunensibus de centum solidis annuis quos de ipsis percipitis graciam faciatis ad tempus ad villam suam claudendam pro majori securitate partium earundem, et quod predicto militi quandam terram in Twyscard que . . . vobis accidit per interfeccionem predictorum Hibernicorum et de qua percipere consuevistis quadraginta solidos per annum, in feodum concedatis, et predicto majori de viginti et tribus marcatis et quadraginta denaratis redditus graciam et remissionem aliquam sibi et heredibus suis pro dampnis suis similiter . . . . ter attendentes quod honori et utilitati vestre expediet quod eis favorem exhibeatis et graciam aliquam in praemissis, vobis mandamus et fide quod tam liberaliter et honorifice prout expedire videritis vos geratis erga ipsos quod ipsi de vobis se valeant collaudare commodum et quod alii eorum . . . vestrum commodum et honorem dilatandum fortius animentur.

[m. 11.]

Pro magistro hospitalis Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie. De quercubus.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod, si magister hospitalis Sancti Johannis extra portam Orientalem Oxonie nondum plene habuerit xv. quercus quas rex anno preterito ei dedit in foresta de Shottor' ad domos suas Oxonie inde reparandas, tunc illas que a retro sunt de predictis xv. quercubus ei habere faciat secundum tenorem prioris mandati regis inde directi Roberto Walerand', tunc senescallo foreste regis. Teste etc.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod de garderoba sua faciant habere Johanni de Ely unam robam, videlicet tunicam et supertunicam cum pellura de cuniculis, et Emme uxori sue unam robam, videlicet tunicam supertunicam et pallium cum furura et penula de cuniculis hac vice de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Junii.
Mandatum est eisdem quod de predicta garderoba regis faciant habere Waltero Avenario, quondam servienti regis, unam robam sibi competentem hac vice de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Willelmo le Latymer. De respectu compoti.Cum rex assignaverit Willelmum le Latymer, escaetorem suum ultra Trentam. ad extendendum terras et tenementa que fuerunt Willelmi de Fortibus quondam comitis Albemarl' in comitatibus Ebor' et Cumbirland', et idem Willelmus, pro eo quod rex ei injunxit extentam illam celeriter faciendam, sine licencia baronum de scaccario recessit de London' postquam per ipsos attachiatus fuit ad respondendum regi de arreragiis compotus sui de tempore quo fuit vicecomes regis Ebor', mandatum est predictis baronibus quod distriecionem, si quam eidem Willelmo fieri fecit (sic) occasione illa, sine dilacione revocantes, de compoto suo et arreragiis predictis respectum ei habere faciant usque ad quindenam Sancti Michaclis proximo futuram. Teste ut supra. Per J. Mansell'.

De petra ad operacionem capelle Sancti Blasii apud Sanctum Paulum (sic) London'.Mandatum est Johanni cementario regis quod de franca petra regis que est in custodia sua faciat habere Wiberto de Kanc' duo centum petre ad operacionem capelle Sancti Blasii apud Sanctum Martinum London' de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Junii. Per ipsum regem.

Pro abbate de Clyve. De tallagio.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie regis quod rex (fn. 2) alias quando dominica sua per Angliam talliari fecit, abbas de Clyve habuit breve suum de habendo rationabili talliagio suo de tenentibus suis in manerio de Braunton' quod fuit antiquum dominicum regis, mandatum est vicecomiti Devonie quod eidem abbati de tenentibus suis in manerio predicto rationabile talliagium suum habere faciat, quia rex dominica sua per Angliam ad presens talliari facit. Teste ut supra.

De roboribus datis.Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Salceto faciat habere Fratribus Predicatoribus Norhampton' quatuor robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Junii. Per Imbertum Pugeys, senescallum.

Footnotes

  • 1. Interlineated apparently in the wrong place.
  • 2. rex interlineated apparently in the wrong place.