Close Rolls, May 1260

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1260', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261, (London, 1934) pp. 36-51. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol11/pp36-51 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1260

Pro Johanne de Bottel'.—Quia Johannes de Bottel' intendit conservacioni Marchie regis una cum Rogero de Mortuo Mari, ita quod non potest officio coronatoris intendere, mandatum est vicecomiti Suth' quod ipsum Johannem ab officio coronatoris amoveat et loco suo in pleno comitatu et per assensum ejusdem comitatus eligi faciat unum alium coronatorem de legalioribus etc. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' primo die Maii.

De dote assignanda.—Mandatum Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod omnes terras et tenementa que fuerunt Willelmi de Meuling', qui nuper diem clausit extremum et qui tenuit de rege in capite, extendi faciat et secundum legitimam extentam inde factam Isabelle que fuit uxor ejusdem Willelmi rationabilem dotem ipsam contingentem de terris et tenementis predictis per visum et testimonium legalium hominum sine dilacione assignet. Teste rege apud Sanctum Paulum London' iij. die Maii.

Pro executoribus Nicholai de Biker'.—Mandatum est Willelmo le Latymer, escaetori regis ultra Trentam, quod accepta securitate ab executoribus testamenti Nicholai de Biker' de debitis regi reddendis si que etc. de omnibus bonis etc. ipsos executores liberam administracionem habere permittat ad execucionem etc. Teste ut supra.

Pro Roberto de Stotevyl'.—Mandatum est ballivis et baronibus de Shorham quod tres dextrarios et arma Roberti de Stotevyle, que arestari fecerunt in portu suo de Shorham, eidem Roberto vel certo attornato deliberent. Teste etc. apud Sanctum Paulum London' iij. die Maii. Per ipsum regem.

De novis militibus faciendis.—Mandatum est per preceptum regis Ricardo de Ewell' quod de garderoba regis faciat habere Alardo de Gran, quem rex ad instanciam Galfridi de Burlemunt' cingulo milicie decorabit, ea que ad novam miliciam suam pertinent, sicut aliis novis militibus rex invenire consuevit. Teste rege apud Sanctum Paulum London' v. die Maii.
Eodem modo mandatum est eidem pro Hugone de Sunigham et Alealmo de Brymeu, quos rex ad instanciam Johannis de Brymeus cingulo milicie decorabit. Teste ut supra.
Mandatum est eidem quod de garderoba regis faciat habere Willelmo de Flamunscheye nepoti Ingrami de Fenes, quem ad instanciam predicti Ingrami cingulo milicie decorabit, ea que ad novam miliciam suam pertinent honorifice. Teste rege apud Sanctum Paulum London' v. die Maii.

De insula Eliensi custodienda.—Mandatum est senescallo episcopi Eliensis quod una cum senescallo prioris Eliensis, cui rex id injunxit, apponi faciat barras et catenas singulis introitibus insule Eliensis, ita quod nullus eam ingredi possit ab occasu solis usque ad ortum; et eosdem introitus singulis diebus ab ortu solis usque ad occasum per homines dicti episcopi ad hoc specialiter deputatos salvo custodiri faciat, donec rex aliud inde preceperit; ita quod eidem insule aut regno per ipsam nullum dampnum aut periculum possit iminere. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est senescallo prioris Eliensis.

Pro Fratribus Predicatoribus Linc'.—Cum prior et fratres de ordine predicatorum Lincoln' licenciam habeant, ut dicitur, ab abbate et conventu Sancte Marie Ebor' includendi quendam fontem scaturientem in territorio cujusdam celle predicte abbacie extra suburbium Lincoln' et ad conducendum per predictum territorium aquam ejusdem fontis usque ad viam regiam que ducit de Gratewell' usque Lincoln' versus domum eorundem fratrum ibidem; rexque ad peticionem fratrum ipsorum concesserit eisdem quod conductum illum per eandem viam regiam ducere possint usque ad domum suam predictam; mandatum est maiori et probis hominibus Lincoln' quod eosdem fratres libere et sine impedimento conductum illum facere permittant, proviso quod conductus ille fiat prout melius et ad minus dampnum et nocumentum ville Lincoln' fieri possit. Teste rege apud Sanctum Paulum London' vjto. die Maii. Per H. le Bigod, justiciarium, et H. Londoniensem episcopum.

De ponendo per ballium.—Willelmus Dalenzun et Nicholaa uxor ejus et Hamo de Okinhill', detenti in prisona regis apud Melton' pro morte Georgii de Badingeham unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Norf' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Maii.

Pro rege. De falconibus.—Rex mittit Radulfum de Erlham, falconarium suum, ad capiendum falcones aeriarum regis in balliva de Corf'. Et mandatum est constabulario regis de Corf' quod eidem Radulfo sit in auxilium ad falcones illos capiendos, et eos ei habere faciat custodiendos ad opus regis, sicut rex ei injunxit. Teste ut supra.

De heredibus Willelmi de Fortibus regi restituendis.—Quia Matillis de Kyma ad diem sibi prefixum non restituit regi filias et heredes Willelmi de Fortibus, per quod rex nuper vicecomiti Surr' precepit quod omnes terras et tenementa que eadem Matillis tenet in dotem de terris et tenementis que fuerunt predicti Willelmi in balliva sua caperet in manum regis et ea salvo custodiret donec ipsa predictos (sic) heredes regi restituisset, ac ipsa heredes illos regi adhuc non restituit; mandatum est eidem vicecomiti quod omnes terras et tenementa predicte Matillidis que pretextu mandati regis supradicti cepit in manum regis Ingramo de Percy, Petro de Chauvent et Imberto de Muntferaunt, quibus rex custodiam terrarum et heredum predicti Willelmi concessit, liberet tenenda donec predicta Matillis heredes antedictos regi restituerit. Teste me ipso apud Sanctum Paulum London' viij. die Maii. Per H. le Bygod, justiciarium.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Somers' etc. Teste ut supra.

Pro rege. De Judaismo.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod omnia debita, tam ea que sunt in thesauro Judaismi regis quam ea que currunt in summonicione contenta in rotulo scaccarii Judeorum, que scilicet debita excedunt viginti marcas, liberent sine dilacione thesaurario et baronibus de scaccario ponenda in summonicionem ibidem, retento tamen penes ipsos justiciarios transcripto eorundem. Teste rege apud Sanctum Paulum London' ix. die Maii. Per H. le Bygod, justiciarium.

De cervis capiendis ad opus regis.—Mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario regis Anglie, quod in instanti pinguedine capiat ad opus regis sexaginta cervos in foresta de Pykering', et eos bene saliri et salvo custodiri faciat donec aliud a rege mandatum receperit. Et custum salicionis illius, cum rex illud sciverit. sibi in firma sua de Pykering' allocari faciet. Teste ut supra.
Et mandatum est Johanni de Eyvill, justiciario foreste ultra Trentam, quod ipsum Hugonem dictos cervos ibidem capere permittat. Teste ut supra.

Pro Hugone le Bigod.—Mandatum est eidem Johanni quod, nisi prefatus justiciarius habuerit decem cervos et decem bissas, quas rex ei dedit quadriennio jam elapso in foresta de Pykering per breve regis inde directum W. Herun, tune justiciario foreste predicte, eundem Hugonem dictos cervos et bissas vel eos qui inde restant capiendi in eadem foresta ad opus suum capere permittat. Teste ut supra.
Cum jam triennio elapso rex dederit predicto Hugoni sex cervos in foresta de Pykering' et idem H. cervos illos nondum habuerit, et breve regis inde directum prefato Johanni de Eyvill' regi reddiderit, mandatum est eidem Johanni quod dictos sex cervos et quatuor cervos de incremento eidem H. habere faciat in foresta predicta de dono regis. Teste ut supra.

Pro civibus Eboraci.—Cum rex de gracia sua speciali concesscrit majori ballivis et civibus Lincoln' muragium capiendum in villa Lincoln' de rebus venalibus ibidem venientibus ad emendacionem murorum ejusdem ville usque ad certum terminum tantum et non in feodo, et ipsi cives contra inhibicionem regis pluries distrinxerint cives Eboraci ad contribuendum muragio predicto, ac rex eisdem civibus similiter concesserit hujusmodi muragium capiendum in villa Eboraci de rebus venalibus ibidem venientibus ad emendacionem murorum ville Eboraci usque ad certum terminum tantum et non in feodo; rex pro communi tranquillitate utriusque civitatis hinc inde observanda vult et de consilio magnatum qui sunt de consilio suo providit quod predicti cives Eboraci quieti sint in villa Lincoln' de muragio ejusdem ville et ipsi cives Lincoln' similiter sint quieti de muragio ville Eboraci durantibus terminis predictis. Et mandatum est predictis civibus Lincoln' quod predictos cives Eboraci de predicto muragio ville Lincoln' quietos esse permittant, restituentes predictis civibus Eboraci denarios, vadia et alia que occasione dicti muragii a tempore quo rex illud predictis civibus Linc' concessit ab predictis civibus Lincoln' (sic) ceperunt, rex enim injunxit prefatis civibus Eboraci quod predictos cives Lincoln' de muragio ville Eboraci ibidem quietos esse vice versa permittant. Et denarios et vadia et alia, si que a predictis civibus Lincoln' occasione dicti muragii postquam rex illud predictis civibus Eboraci concessit ceperint, sine dilacione restituant. Et mandatum est eisdem majori. ballivis et civibus Lincoln' quod taliter se habeant in hac parte quod pro defectu eorum iterata querela ad regem inde non perveniat, pro quo rex ad predictos cives Lincoln' et sua capere cogatur. Teste rege apud Sanctum Paulum London' ix. die Maii. Per H. le Bygod, justiciarium.

De cervis et capriolis capiendis ad opus regis.—Mandatum est Nicholao de Haudlou, custodi episcopatus Wintoniensis, quod Ricardum de Candewore, Willelmum de Candewore, Johannem le Naper et Ricardum Fyge, venatores regis, capere permittat ad opus regis contra instans festum Pentecostes in warennis dicti episcopatus Wintoniensis quatuor cervos et capriolos quotquot in warennis illis capere poterunt contra festum predictum. Teste me ipso apud Sanctum Paulum Lond' x. die Maii. Per Imbertum Pugeys, senescallum.

De vinis capiendis ad opus regis.—Mandatum est Johanni de Swineford', captori vinorum regis, quod sine dilacione eat usque Suthampt' et ibidem ad opus regis capiat centum et quinquaginta dolia vini et ea in cellario regis ibidem salvo poni faciat donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xj. die Maii. Per Imbertum Pugeys, senescallum.
Mandatum est eidem Johanni quod in instantibus nundinis Sancti Botulphi capiat ad opus regis sexties viginti dolia vini et ea ibi in celario ad opus regis donec etc. ut supra.
Mandatum est Petro de Gisorz, camerario regis London', quod sine dilacione capiat ad opus regis in balliva sua ducenta dolia vini et ea in cellario regis London' salvo poni faciat donec etc. ut supra.

Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Rokingham' faciat habere Roberto de Veteri Ponte sex damos de dono regis. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xij. die Maii.

De cervis et damis capiendis ad opus regis.—Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod sine dilacione capiat ad opus regis quinque damas in parco de Havering', duos cervos in foresta regis de Penber et Everl'. Et contra instans festum Pentecostes capiat ad opus regis octo damos in foresta de Chet. Et eos omnes liberari faciat in lardario regis custodi ejusdem lardarii. Teste ut supra.

De pane contra festum Pentecostes.—Mandatum est ballivis de Wycumb' quod contra instans festum Pentecostes, quod rex celebraturus est apud Westmonasterium, fieri faciant in villa de Wycumbe sexaginta solidatas boni et pulcri panis, et quatuor panes ad denarium; et panem illum venire faciant usque Westmonasterium, ita quod sit ibi in vigilia predicti festi tempestive liberandus in paneteria regis custodi ejusdem paneterie. Et, cum rex sciverit custum panis illius et cariagii ejusdem, rex illud eis reddi faciet. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est ballivis de Sancto Albano de sexaginta solidatis panis etc. ut supra.

De compoto audiendo.—Quia Willelmus Everard' de licencia regis profectus est in nuncium Ricardi de Clare comitis Glouc' et Herteford', mandatum est baronibus de scaccario quod compotum ipsius Willelmi de tempore quo fuit vicecomes Somers' et Dors' per Humfridum le Chael et Willelmum de Locumb', clericos suos, vel per alterum eorum, si ambo interesse non possint, audiant; ita tamen quod prefatus Willelmus obligatus remaneat ad reddendum regi, si que sibi debeantur occasione compoti predicti. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xiij. die Maii.

Pro Roberto de Stotevile.—Mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam faciunt per summonicionem scaccarii Roberto de Stotevill' de decem libris pro ultimo scutagio regis de Gannok' ponant in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo venturam. Teste ut supra.

De panno ad elemosinam regis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod Johanni elemosinario regis faciant habere pannum ad centum et sexaginta et undecim tunicas ad opus pauperum, videlicet ad tunicam tres ulnas, ad mandatum regis et regine liberorumque suorum contra instans festum Pentecostes sicut moris est. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Eva de Stratton', Isabella, Alicia, et Editha, filie ejus, detente in prisona regis Salopp' pro morte Johannis filii Walteri de Stratton' et Walteri fratris ejus et Hugonis filii Ricardi de Stretton' unde appellate sunt, habent breve vicecomiti Salop' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De robis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Roberto de Cadamo, Bartholomeo Godard, et Cok' Bretun tres robas, videlicet cuilibet eorum unam robam, de dono regis. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xv. die Maii.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste citra Trentam, quod in bosco de Sappele infra forestam de Wauberg' faciat habere magistro Johanni Clarel sex quercus ad maeremium de dono regis.

Pro Petro Danesy.—Quia Petrus Danesy ostendit regi quod illi centum solidi, qui ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii pro relevio Petri de Standon' defuncti, soluti fuerunt per Petrum Chaceporc quondam thesaurarium garderobe regis tempore quo manerium de Lillingstan' fuit in manu ejusdem Petri Chaceporc; mandatum est baronibus de scaccario quod demandam eorundem centum solidorum ponant in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo futuram, ut regi inde interim plenius valeat certiorari. Teste ut supra.

De castris liberandis.—Cum per regem et Edwardum filium suum et consilium regis provisum sit quod castrum ipsius Edwardi de Bristoll' liberetur Phillippo Basset custodiendum secundum formam ejusdem provisionis, mandatum est eidem Edwardo quod castrum illud sine dilacione liberari faciat dicto Philippo custodiendum sicut predictum est. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est eidem Edwardo de castro de Mungomery liberando Johanni Extraneo, juniori. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est eidem Edwardo de castris de Skenefryth, Grosmund' et Albo Castro liberandis Gilberto Talbot. Teste ut supra.

Pro Baldewino de Avenes.—Mandatum est constabulario castri regis Dovor' quod Baldewino de Avenes et familie sue, quam secum ducit, et similiter equis et hernesiis eorum in portu Dovor' festinum passagium habere faciat. Willelmus autem de Axemuth', clericus regis, qui in brevi venturus est ad partes illas pro passagio militum transfretaturorum in Franciam acquietando, passagium dicti Baldewini et suorum acquietabit sicut rex ei injunxit. Teste ut supra.

Pro rege. De vinis.—Mandatum est Petro de Gisorc', camerario regis London', quod de cc. doliis vini, que rex per eum in balliva sua nuper capi et in celario regis London' poni preceperit, liberet pincernis regis iiijxx. et iiijor. dolia vini carianda per vasa regis usque Westmonasterium et alibi quo rex eis injunxit. Teste ut supra.

[m. 14.]

De kidellis amovendis.—Quia rex intellexit quod kydelli et alia hujusmodi minuta retia tenentur in aqua de Usa et aliis ripariis in balliva vicecomitis Ebor' ad dampnum regis et partium illarum, mandatum est predicto vicecomiti Ebor' quod hujusmodi kydellos et retia a ripariis illis sine dilacione faciat amoveri, non permittens ea vel alia in dictis ripariis decetero teneri ad dampnum regis vel partium predictarum. Teste rege apud Westmonasterium xvij. die Maii.

Pro priore de Ponte Fracto.—Cum dilectus regi in Christo prior de Caritate regi presentaverit fratrem Petrum quondam priorem de Pritenewell' ad prioratum de Ponte Fracto, vacantem per cessionem Dalmatici quondam prioris ejusdem, et in manu regis existentem racione terre et heredum Eadmundi de Lascy in custodia regis existentis (sic), rex reddidit eidem Petro predictum prioratum de Pontefracto cum maneriis ad eundem prioratum spectantibus et omnibus aliis pertinenciis suis; et rex fidelitatem a predicto Petro inde recepit. Et mandatum est Willelmo le Latymer, escaetori regis ultra Trentam, quod eidem Petro de predicto prioratu cum maneriis et omnibus aliis pertinenciis suis plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Bello Campo.—Monstravit regi Radulfus filius et heres Willelmi de Bello Campo de Dreyton' quod, cum idem Willelmus pater suus nichil de rege tenuisset in capite, Robertus de Martivall', escaetor in comitatu Leyc', per mortem ejusdem Willelmi manerium de Rolliston', quod idem Willelmus tenuit de Hamone de Crevequor ut dicitur, in manum regis cepit. Et mandatum est predicto Roberto de Martivall', escaetori regis in comitatu Leyc', quod per sacramentum etc. inquirat etc. utrum predictus Willelmus aliquid de rege tenuerit in capite in balliva sua vel non. Et, si invenerit quod ipse nichil de rege tenuit in capite, tune predictum manerium cum omnibus inde perceptis a tempore quo illud in manum regis cepit eidem Radulfo sine dilacione restituat. Teste ut supra.

Pro priore de Pritewell'.—Cum W. prior Lewensis presentaverit regi per litteras suas patentes fratrem Johannem de Norhampt', monachum Lewensem ad prioratum de Prittewell', vacantem per promocionem fratris Petri quondam prioris de Prittewell' ad prioratum de Ponte Fracto et ad presentacionem ipsius prioris Lewensis spectantem, idemque Johannes regi fecerit fidelitatem pro prioratu predicto, mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod de eodem prioratu, maneriis et omnibus aliis que ad eundem prioratum pertinent, que occasione vacacionis ejusdem in manum regis cepit, eidem Johanni plenam seisinam sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Maii.

De ponendo per ballium.—Rogerus filius Henrici et Juliana de Gotham, detenti in prisona regis Leyc' pro morte Ricardi de Gotham unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Leyc' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis Salopp' faciat habere Johanni le Estrange juniori tres cervos de dono regis. Teste.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod de garderoba regis faciant habere Nicholao de Stockebrig', Johanni de Stapel', Petro de Gannok', magistro Willelmo le Sauser et Hugoni de Bradel', quondam servientibus regis, robas, videlicet unicuique ipsorum unam robam sibi con venientem, hac vice de dono regis. Teste ut supra. Per Albricum de Fiscamp'.
Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere tribus fratribus de Sunnevill' et Willelmo Arnoldi de Cadylac, militibus, robas videlicet unicuique ipsorum unam robam sibi convenientem, hac vice de dono regis. Teste me ipso apud Westmonasterium xix. die Maii. Per Albricum de Fiscamp'.

De ponendo per ballium.—Petrus Duraunt, detentus in prisona regis Cantuarie pro morte cujusdam infantis Trine Judee Cantuarie, qui per quandam verberacionem in ventre predicte Trine interfectus fuit ut dicitur, unde rettatus est, habet breve vicecomiti Kancie quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est Johanni de Swyneford', captori vinorum regis, quod de vinis regis que sunt in custodia sua apud Suthampt' sine dilacione habere faciat dilecto et familiari militi regis Waltero de Burges' unum dolium vini de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Maii. (Cancelled) Vacat quia in rotulo de Liberate.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant dilecto regis Johanni de Witham, capellano Wiberti de Kancia, unam robam sibi competentem hac vice de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem quod habere faciant Radulfo le Naper quondam servienti regis unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem quod faciant habere Rogero de Evesham, qui fuit cum rege in servicio suo in partibus Francie unam robam sibi competentem hac vice de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem quod de garderoba regis faciant habere Ade de Greyvill' robam suam de instanti termino Pentecostes sicut aliis terminis habere consuevit. Teste ut supra.

Pro Rogero de Bello Campo.—Quia rex vult graciam facere specialem Rogero de Bello Campo, vatletto regis, pro laudabili servicio suo quod regi impendit in partibus Francie, remisit ei sectam quam facere debet ad comitatum Essex' et ad hundredum de Hesingford' a tempore quo rex ultimo transfretavit in partes Francie predictas usque ad festum Ascensionis Domini proximo preteritum. Et mandatum est vicecomiti Essex' quod de secta illa ipsum per tempus predictum quietum esse faciat et districciones, si quas ei ea occasione fecerit, sine dilacione remittat. Teste ut supra.

De prioratu de Pritenewell'.—Licet rex nuper mandaverit Willelmo de Wendling', escaetori citra Trentam, quod fratri Johanni de Norhampt', monacho Lewensi, quem prior Lewensis presentavit regi ad prioratum de Pritilwell', restitui faceret eundem prioratum cum possessionibus ad ipsum pertinentibus, tamen mandatum est predicto Willelmo quod prioratum illum cum pertinenciis teneat in manu regis. Et, si predictus monachus pretextu prioris mandati regis sibi super hoc directi possessionem ejusdem prioratus habuerit, eundem prioratum in manum regis reseisiri et salvo custodiri faciat donec rex aliud inde preceperit, et quod nullam dicti prioratus interim habeat administracionem. Teste.

De robis datis. (fn. 1) —Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Laurencio de Manneby unam robam sibi competentem hac vice de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem quod faciant habere dilecto militi regis Alelmo de Met unam robam sibi competentem sicut aliis militibus regis hac vice de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem quod faciant habere Thome Sporun, Alexandro de Leycestr', Waltero de London', Rogero de Tannishover', et Willelmo de Stowe, clericis de scaccario regis, robas suas de instanti termino Pentecostes sicut aliis terminis habere consueverunt. Teste ut supra. Per justiciarium.
Mandatum est eisdem quod faciant habere magistro Henrico versificatori unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra. Per J. Mansell'.
Mandatum est eisdem quod faciant habere Willelmo de Sancto Germano, quondam servienti regis, unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra. Per Imbertum de Muntferaunt.
Mandatum est eisdem quod faciant habere magistro Rogero le Ku et Galfrido le Seur, quondam servientibus regis, robas, videlicet utrique eorum unam robam, hac vice de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Maii. Per J. Mansell'.

De robis datis.—Mandatum est eisdem quod faciant habere Nicholao le Ewer unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra. Per Imbertum de Muntferaunt.
Mandatum est eisdem quod faciant habere Marcadeo de Crevequer. socio Castellani de Bello Manso, unam robam sibi competentem sicut aliis militibus nostris hac vice de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem quod de garderoba regis faciant habere dilecto clerico regis Thome de Middilton unam robam sibi competentem sicut uni ex clericis nostris de precepto de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Brehull' quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Plesset' comiti Warr' duos damos de dono regis. Teste ut supra rege apud Westmonasterium xxiiij. die Maii.

Mandatum est custodi foreste de Fekeham quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Plesset' comiti Warr' duos damos de dono regis. Teste ut supra. (Cancelled) quia reddidit breve.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Willelmo Beneyt unam robam competentem hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De prisonibus recipiendis et custodiendis infra castrum regis Karl'.—Cum rex commiserit Roberto de Mulecastr' comitatum Cumbirland' custodiendum quamdiu sibi placuerit, mandatum est constabulario castri regis Karleol' quod omnes prisones, quos predictus Robertus sibi liberabit, ab eo recipiat salvo custodiendos in prisona regis predicti castri secundum consuetudinem partium illarum. Districciones eciam, quas idem vicecomes faciet in balliva sua pro debitis regis levandis, similiter ab eo recipiat custodiendas et eidem vicecomiti liberandas cum ab eo fuerit requisitus, sicut temporibus aliorum vicecomitum fieri consuevit. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Maii.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod Roberto Cornevyle, spigornello regis, faciant habere unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra. Per justiciarium.

De aeriis austurcorum regis.—Mandatum est Thome de Moleton', custodi foreste de Engelwode, quod aerias austurcorum regis in predicta foresta de presenti estate liberari faciat Imberto Pogeys, senescallo regis, vel ejus certo attornato has litteras regis deferenti, custodiendas ad opus regis donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod Henrico de Cnareboru, militi, faciant habere unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

Pro Elena lotrice.—Cum rex nuper concesserit Elene lotrici sue tres obolos diurnos quos Cecilia lotrix regis defuncta percipere consuevit ad scaccarium regis de elemosina regis constituta; mandatum est thesaurario et camerariis suis quod arreragia trium obolorum a die Jovis in crastino Cinerum, quo rex ei eosdem tres obolos apud Sanctum Audomarum concessit, usque ad diem Sancti Dunstani, quo rex ei litteras suas patentes inde fieri fecit, sine dilacione habere faciat. Teste ut supra.

De maeremio ad operaciones Wind'.—Mandatum est custodi foreste de Wyndes' quod sine dilacione faciat habere custodibus operacionum castri regis de Wyndes' maeremium in foresta predicta, quantum opus fuerit ad reparacionem magni pontis castri predicti et ad barreras faciendas ante diversos pontes ejusdem castri, sicut rex ballivis ville sue de Wyndes' per litteras suas precepit. Teste ut supra.

Pro Imberto de Muntferaunt et aliis.—Cum rex nuper concesserit dilectis et fidelibus suis Ingramo de Percy, Petro de Chauvent et Imberto de Muntferaunt custodiam terrarum et heredum Willelmi de Fortibus, habendam usque ad legitimam etatem eorundem heredum, et rex Willelmo de Wendling' escaetori citra Trentam dederit in mandatis quod omnia inde percepta ad opus regis tempore quo custodiam illam in manu regis tenuit eisdem Ingramo, Petro et Imberto liberaret, ac predictus Willelmus pretextu illius mandati de perceptis illis sexdecim libras tradiderit eisdem, mandatum est predicto escaetori quatinus id quod eis a retro est de exitibus ballive sue eisdem sine more dispendio habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Maii anno.

De damo dato.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta Braden' faciat habere Nicholao de Sancto Mauro unum damum de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem quod in foresta regis de Salceto faciat habere priori de Raveneston' quatuor bonas quercus aptas ad maeremium ad dormitorium suum inde faciendum, de dono regis. Teste.
Mandatum est eidem quod in foresta regis de Galtriz faciat habere priori de Novo Burgo sex bonas quercus ad maeremium de dono regis. Teste.

Pro custode prioratus de Derhurst'.—Cum rex nuper, vacante prioratu de Dirhurst', ante quam custodiam ejusdem prioratus ad instanciam regis Francie illustris magistro Martino de Gaio, nuncio abbatis Sancti Dionisii, commisisset, quedam bona dicti prioratus, de quibus familia prioratus ejusdem sustentari debebat, Willelmus de Wendling' escaetor regis citra Trentam ad opus regis vendidisset, ac de pecunia inde provenienti penes ipsum adhuc habebat decem libras que nondum solute sunt ad scaccarium regis, ad instanciam prefati abbatis mandatum est predicto escaetori quod illas decem libras predicto Martino habere faciat ad sustentacionem suam et familie dicti prioratus de dono regis. Et rex illas decem libras sibi allocari faciet. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Maii.

Pro Kok' Judeo.—Cok' filius Aaron, Judeus London', solvit in garderoba regis die Mercurii in septimana Pentecostes anno etc. xliiij. Albrico de Fiscamp' et Petro de Wintonia, clericis garderobe predicte, quinque marcas auri in parte solucionis duorum milium marcarum argenti per quas finem fecit cum rege pro catallis que fuerunt dicti Aaron patris sui habendis. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum Cok' de predictis quinque marcis auri quietum esse faciant. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Petrus le Forester, detentus in prisona regis de Ivilcestr' pro morte Alicie que fuit uxor Stephani le Mareschal et Hawisie de Schireburn' unde rettatus est, habet breve vicecomiti Sumers' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.
Willelmus de Berclehurst', detentus in prisona de Arundel pro morte cujusdam hominis ignoti unde indictatus est, habet breve vicecomiti Sussex' quod ponatur per ballium. Teste etc.

Pro Albrico de Fiscamp'.—Mandatum est ballivo de Wodestok' quod usque ad proximum adventum nostrum apud Wodestok' permittat Albricum de Fiscamp' habere boves suos in parco regis de Wodestok' quos racione ecclesie sue de Wutton' hactenus habuit ibidem, ut tunc inquiri faciant utrum boves illos in dicto parco racione ecclesie sue predicte habere debeat necne. Teste ut supra.

De coronatore substituendo.—Quia Petrus de Wawesaund' minoris est etatis et officio coronatoris insufficiens ut rex audivit, mandatum est vicecomiti Ebor' quod in pleno comitatu suo et per assensum ejusdem comitatus de discretioribus et legalioribus militibus dicti comitatus loco prefati Petri eligi faciat unum alium coronatorem qui prestito etc., et talem etc., et nomen ejus regi scire faciat. Teste ut supra.

De foresta de Dene.—Quia rex vult quod foresta de Dene artius solito custodiatur ita quod nulle fere capiantur in ea nisi ad opus regis donec rex aliud inde preceperit, mandatum est Thome Gredle, justiciario foreste citra Trentam, ne pretextu alicujus mandati regis sibi directi aut imposterum dirigendi feras aliquas ad opus cujuscumque capi in predicta foresta permittat sine mandato regis speciali. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Roberto Walerand', constabulario de Sancto Briavello. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Maii. Per H. le Bigod, justiciarium.

De forestis de Galtriz et Pikering'.—Quia rex non vult quod fere alique capiantur in forestis de Galtriz et Pikering' donec H. le Bigod, justiciarius Anglie, ceperit ad opus regis feras quas de speciali precepto regis capturus est ibidem, mandatum est Johanni de Eyvyle, justiciario foreste ultra Trentam, ne pretextu alicujus mandati regis sibi directi vel imposterum dirigendi aliquas feras in dictis forestis ad opus alicujus capi permittat quousque prefatus justiciarius ceperit ad opus regis feras predictas et aliud a rege receperit in mandatis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Griffino filio Wenonwen.—Quia Ricardus de Stretton' et Ivo de Eyton' de comitatu Stafford' manuceperunt habendi Griffinum filium Wenunwen coram rege a die Sancti Johannis Baptiste in quindecim dies ubicunque rex tunc fuerit in Anglia ad standum recto super transgressionibus ab eo, ut dicitur, illatis Thome Corbet, mandatum est vicecomiti Derb' quod eidem Griffino terras suas, quas occasione predictarum transgressionum cepit in manum regis per preceptum regis, ei interim restituat. Teste rege etc. ut supra. Per H. le Bigod, justiciarium.

Pro Willelmo de Wendling'.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe sue, quod de garderoba regis faciant habere Willelmo de Wendling', escaetori citra Trentam, unam robam sibi convenientem, sicut eam habere consuevit. Teste ut supra. Per justiciarium.
Mandatum est Petro de Gisorc', camerario regis London', quod faciat habere Willelmo Batayl' unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra. Per regem. (Cancelled) Vacat, quia senescallus liberavit ei vinum de celario regis.

Cum per finem ducentarum marcarum, quem Elena que fuit uxor Andree le Blund fecit cum rege, concesserit eidem Elene custodiam omnium terrarum et tenementorum et eciam heredis predicti Andree, que ad regem pertinuit, habendum (sic) usque ad legitimam etatem ejusdem regis (sic) una cum omnibus bonis et catallis que occasione mortis ejusdem Andree in manum regis capta fuerunt, mandatum est Willelmo de Wenling', escaetori regis citra Trentam, quod illas sex libras quas ab eadem Elena exigit de exitibus tenementorum et catallorum predictorum ponat in respectum donec a rege aliud receperit in mandatis. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Maii. Per consilium. (Cancelled) Vacat quia aliter in dorso hujus rotuli.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Ricardo de Funtenay unam robam sibi competentem hac vice de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Henrico de Lewes, fabro regis, unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Maii.

Pro executoribus Guillelme de Akland'.—Cum rex per cartam suam dudum dederit et concesserit Guillelme quondam maiorisse de Attlanc' terram suam de Blancheroing' cum omnibus pertinenciis suis, quam Willelmus filius Humfridi aliquando tenuit, habendam et tenendam eidem Guillelme et heredibus vel assignatis suis imperpetuum, ac postea, pro laudabili servicio suo regine regis impenso, concesserit eidem Guillelme per litteras suas patentes quod post ejus decessum executores testamenti sui ad exoneracionem debitorum suorum omnes exitus dicte terre per quinquennium plenarie percipiant ad perficiendum testamentum predictum sine occasione et impedimento regis et heredum seu ballivorum suorum, et Willelmus de Wendling', escaetor regis citra Trentam, occasione mortis predicte Guillelme terram illam jam ceperit in manum regis, mandatum est predicto Willelmo escaetori quod eandam terram una cum omnibus inde perceptis a tempore capcionis ejusdem in manum regis executoribus testamenti predicti liberet tenendam per quinquennium sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Hugone de Penna.—Mandatum est Petro de Leye, firmario de Haneberewe, quod Hugonem de la Penne, personam ecclesie de Stanton, permittat fodere petram in quarrera regis de Haneberewe quantum necesse fuerit ad suum cancellum inde faciendum apud Stanton', et similiter ad quandam cameram ad opus suum ibidem faciendam, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De damis datis.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod habere faciat Roberto Walerand' quatuor damos in foresta regis de Selewude et alios quatuor damos in foresta de Blakemor' de dono regis. Teste ut supra.

Pro abbate de Lavenden.—Quia rex per cartam suam, quam inspexit, concessit abbati et conventui de Lavinden' quod boscus suus qui vocatur Ernisden' infra metas foreste regis de Salceto deaforestetur, et sit quietus imperpetuum de vasto et regardo, visu forestariorum et viridariorum et de omnibus aliis que ad forestam et ad forestarios, viridarios et eorum ministros pertinent; mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod de demanda quam predictis abbati et conventui facit de expeditacione canum suorum apud grangiam suam infra boscum predictum decetero quietos esse faciat, districcionem, si quam ea occasione fecerit, penitus relaxando. Teste ut supra. Per H. le Bigod, justiciarium, et alios de consilio regis.

[m. 13.]

Pro fratribus de ordine martirum.—Cum fratres de ordine Beatorum Martirum perquisierint sibi quandam aream in villa regis de Gildeford' ad inhabitandum ibidem et super hoc requisierint licenciam regis et consensum; rex ipsorum propositum pium et laudabile attendentes (sic) concessit eis quod in predicta area habitare possint et inde disponere prout sibi viderint expedire, quousque meliorem aream sibi perquisierint sine dampno et prejudicio regis et heredum suorum. Et mandatum est ballivis regis de Gildeford' quod ipsos fratres in dicta area habitare et inde ad utilitatem eorum disponere permittant sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium xxxj. die Maii. Per ipsum regem et consilium.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Surr'. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. In the margin against these entries is drawn a hand pointing upwards.