BHO

Close Rolls, April 1260

Pages 34-36

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, April 1260

De abbacia de Cerne. Ne fiat distraccio.Mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, vel ejus coescaetori in comitatu Dors', quod, quamdiu abbacia de Cerne vacans fuerit et in custodia sua, non faciat vel fieri permittat de bonis ejusdem abbacie distraccionem seu destruccionem, set eam sine vasto et destruccione salvo custodiat, salvis regi hiis que racione vacacionis ejusdem abbacie ad regem inde debebunt pertinere. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium viij. die Aprilis. Per breve magni sigilli.

De ponendo per ballium.Ricardus Kidefot', detentus in prisona regis de Eggermuth' pro morte fratris Ade de Wympus unde rettatus est, habet breve vicecomiti Cumberland' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Stotevill'.Mandatum est vicecomiti Essex' quod, si Radulfus de Stotevill' fecerit se securum quod a die Pasche proximo preterito in tres septimanas respondebit regi ad scaccarium suum de scutagio quod regi debet de ultimo excercitu suo Wallie, et pro quo ipsum per summonicionem scaccarii regis distringit, tune eidem Radulfo interim pacem habere permittat. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium ix. die Aprilis.

Pro Roberto de Stotevill'.Mandatum est vicecomiti Notingham' quod, si Robertus de Stotevill' fecerit se securum quod a die Pasche in tres septimanas satisfaciet regi ad scaccarium suum de scutagio quod regi debet de ultimo exercitu suo Wallie, et pro quo ipsum distringit per summonicionem scaccarii regis, tune eidem Roberto interim pacem habere permittat. Et districcionem, si quam occasione predicta fecerit, interim relaxet. Teste ut supra.

De brecca muri Lond' reparanda.Mandatum est maiori et vicecomitibus London' quod breccam muri civitatis regis London' inter eandem civitatem et turrim London' sine dilacione reparari faciant ad securitatem ejusdem civitatis sicut rex alias eis injunxit, et, si ad regem pertineat reparare breccam illam, rex custum quod ad reparacionem posuerint eis solvi vel in firma dicte civitatis allocari faciet. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xij. die Aprilis.

De terris Willelmi de Meuling' capiendis in manum regis. Quia Willelmus de Melling', qui de rege tenuit in capite per serjantiam, diem clauserit extremum, mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod omnes terras et tenementa de quibus predictus Willelmus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die (fn. 1) capiat in manum regis et ea salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xij. die Aprilis.

Pro executoribus Thome de Lascell'.Mandatum est Willelmo le Latymer, escaetori ultra Trentam, quod accepta sufficienti securitate ab executoribus testamenti Thome de Lascell' de debitis regi reddendis ad scaccarium suum, si que idem Thomas regi debuit die quo obiit, ipsos executores de bonis et catallis ipsius defuncti liberam administracionem habere permittat ad execucionem ejusdem testamenti inde faciendam. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xviij. die Aprilis.

[m. 15.]

De ponendo per ballium.Osebertus de Bradewell', detentus in prisona regis Oxonie pro morte Rogeri filii Ivonis unde rettatus est, habet breve vicecomiti Oxon' quod ponatur per ballium. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxj. die Aprilis.
Henricus Brodfot, detentus in prisona regis de Ockeham pro morte Galfridi Marche unde rettatus est, habet breve vicecomiti Roteland' quod ponatur per ballium. Teste.

De coronatore substituendo.Quia ad instanciam Ricardi de Manton' rex amovit Robertum de Sculthorp' in comitatu Roteland' ad quod fuit deputatus, mandatum est vicecomiti Roteland' quod in pleno comitatu et de assensu ejusdem comitatus loco predicti Roberti de legalioribus et discretioribus militibus ejusdem comitatus eligi faciat unum alium coronatorem qui prestito sacramento sicut moris est decetero faciat et conservet ea que ad coronam pertinent in comitatu predicto. Et talem etc. Teste.

Pro abbate de Rading'.Quia rex accepit per inquisicionem quam per vicecomitem Berks' fieri precepit quod Oliverus de Stanford' quondam tenuit tenementum suum quod habuit in Burhilde de abbate de Rading' in socagium et non per servicium militare nec per serjantiam, quod quidam tenementum racione cujusdam serjantie quam idem Oliverus tenuit de rege in capite post decessum ejusdem cepit in manum regis; mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod seisinam, quam de dicto tenemento cepit ad opus regis, prefato abbati tanquam domino illius feodi sine dilacione remittat ut heredes predicti Oliveri jus et hereditatem suam apud ipsum abbatem inde prosequantur prout sibi viderint expedire. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxv. die Aprilis.

Post reditum regis in Angliam.

Footnotes

  • 1. Sic, supply quo obiit.