BHO

Close Rolls, March 1260

Pages 31-34

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, March 1260

Rex cepit homagium Laurencii Martini, filii et heredis Barbote que fuit uxor Martini filii Simonis, de omnibus terris et tenementis que eadem Barbota tenuit de rege in capite die quo obiit. Et mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod accepta a prefato Laurencio securitate de rationabili relevio suo regi reddendo de omnibus terris et tenementis de quibus eadem Barbota fuit seisita in dominico suo ut de feodo die quo obiit et que occasione mortis ejusdem Barbote capta sunt in manum regis, eidem Laurencio plenam seisinam sine dilacione habere faciat. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium primo die Martii anno. (Cancelled) Vacat quia in rotulo finium.

De ponendo per ballium.Ricardus Lug et Johannes Cancre, detenti in prisona regis de Bampton' pro morte Willelmi de la Grave et Johannis filius ejus et Henrici de Henton unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Oxon' quod ponantur per ballium. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium primo die Martii.
Ricardus le Wiliere, detentus in prisona regis Oxonie pro morte Willelmi de la Grave et Johannis filius ejus et Henrici filii Alexandri unde rettatus est, habet breve vicecomiti Oxon' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.
Thomas Smelt, Nicholaus Attesenne, Walterus le Moyne, Robertus le Junge, Walterus Aylwine, Johannes le Hert, et Reginaldus le Ket, detenti in prisona regis Bampton' pro morte Willelmi de la Grave et Johannis filii ejus et Henrici filii Alexandri unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Oxon' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.
Ricardus le Warner, detentus in prisona Sancti Edmundi pro morte Willelmi Coldythemouthe unde rettatus est, habet breve vicecomiti Suff' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Thoma de Ramesden'.Quia Thomas de Ramisden', quondam vicecomes Essex' et Hertford', quasdam clamat allocaciones sibi fieri de pluribus inpensis quas ad mandata regis se dicit fecisse tempore quo fuit vicecomes comitatuum predictorum, de quibus incertum est utrum allocaciones ille sibi fieri debeant necne; mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam ei faciunt per summonicionem scaccarii regis de debitis que regi debet de tempore predicto ponant in respectum usque ad quindenam Pasche proximo venturam, ut rex tune de consilio vestro quod justum fuerit ei fieri faciat in premissis. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium iiijto. die Martii.

De denariis mittendis ad scaccarium.Mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod de exitibus dicti episcopatus mittat ducentas libras usque Westmonasterium liberandas ibidem ad scaccarium regis ad quedam negocia regis specialia inde expedienda, prout rex Johanni de Crackehal', thesaurario regis, injunxit, proviso quod pecunia predicta modis omnibus sit ad scaccarium predictum in instanti media quadra gesima sine ulteriori dilacione, ne per defectum sui negocia regis supradicta retardari videantur. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium vto. die Martii.

Pro priore Spalding'.Mandatum est vicecomiti Linc' quod demandam quam facit priori de Spalding' per summonicionem scaccarii regis de viginti libris pro quadam disseisina ponat in respectum usque ad quindenam Pasche proximo venturam. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium vj. die Martii.

De ponendo per ballium.Willelmus Schifreg', Nicholaus Burry, Johannes le Escreveyn, detenti in prisona regis de Fiffyde pro morte Thome Godefridi unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Berk' quod ponantur per ballium. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xij. die Martii anno regni etc.

Pro Roberto del Ester'.Cum terra Roberti del Ester' in Langeford in comitatu Devon' fuerit in manibus Abrahe Russel' et David de Wilton', Judeorum Wilton', tanquam vadium suum pro quodam debito, et iidem Judei feloniam fecerint pro qua fugerunt a regno regis et pro qua eadem terra devenit ad manum regis pro debito predicto ut rex accepit; rex paupertati ejusdem Roberti conpatiens mandat baronibus de scaccario quod, si ita est, tune per sacramentum proborum et legalium hominum per quos rei veritas melius sciri poterit dictam terram extendi et secundum ejusdem terre valorem et quantitatem debiti predicti rationabiles terminos ad predictum debitum regi solvendum ei habere, et sic terram illam sibi restitui faciant. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.Quia testificatum est coram rege quod Henricus de Chaveringworth' tanta infirmitate gravatur quod officio coronatoris regis nequit intendere, rex ipsum ab officio illo amovit. Mandatum est vicecomiti Glouc' quod in pleno comitatu suo de assensu ejusdem comitatus loco predicti Henrici eligi faciat etc. Et nomen ejus regi scire faciat etc. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xvij. die Martii.

Pro rege. De heredibus Willelmi de Fortibus restituendis. Quia Matillis de Kyma diem habuit a rege prefixum restituendi regi filias et heredes Willelmi de Fortibus, quondam viri sui, et eas regi vel consilio suo nondum restituit; mandatum est vicecomiti Surr' quod omnes terras et tenementa que eadem Matillis tenet in dotem de terris et tenementis que fuerunt predicti Willelmi in balliva sua sine dilacione capiat in manum regis et ea salvo custodiat, donec ipsa predictos heredes regi restituerit, et aliud a rege receperit in mandatis. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est vicecomiti Somers' etc. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Rogerus le Fevere et Ricardus frater ejus et Stephanus de Marthham, detenti in prisona regis apud Gernemuth pro morte Willelmi Ponder unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Norf' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Philippus de Flexland, detentus in prisona regis Wintonie pro morte quorundam hominum ignotorum unde rettatus est, habet breve vicecomiti Winton' (sic) quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro hominibus de Lodingland. De tallagiis.Mandatum est vicecomiti Essex' quod demandam quam facit hominibus de Lodingland' de tallagiis, que ab eis exiguntur per summonicionem scaccarii regis, ponat in respectum usque ad quindenam Pasche proximo venturam. Teste J. de Crackehale, thesaurario nostro, apud Westmonasterium xxvj. die Martii.

De ponendo per ballium.Johannes le Deboner' de Schyreburn' et Isabella uxor ejus, detenti in prisona regis de Schyreburn' pro morte Alicie que fuit uxor Stephani Marescalli de Schyreburn' et Hawisie de Wellis unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Dors' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.