BHO

Close Rolls, February 1260

Pages 27-31

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, February 1260

Pro Johanne de Burgo.Quia rex intellexit quod Hubertus de Burgo, quondam comes Kancie, et Margareta comitissa Kancie, uxor sua, quasdam terras et tenementa de rege tenuerunt in capite in manerio de Ellesmor' et quedam de aliis, que post mortem dictorum comitis et comitisse, qui sine heredibus de ispis communiter procreatis decesserunt, ad propinquiores heredes ipsius Huberti reverti debent ut dicitur; et quod Johannes de Burgo propinquior heres est ejusdem Huberti, mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod de terris et tenementis predictis, de quibus videlicet predicta comitissa obiit seisita et que occasione mortis sue capta sunt in manum regis, eidem Johanni plenam seisinam habere faciat, habendis sibi in tenenciam donec de quibusdam ad regem in dictis terris et tenementis spectantibus regi plenius constiterit. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium primo die Februarii.

Pro Roberto de Meysy.Rex perdonavit Roberto de Mesy centum solidos ad quos amerciatus fuit coram justiciariis suis de Banco eo quod non misit eis brevia sua dum fuit vicecomes suus Glouc'. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum Robertum de predictis centum solidis quietum esse faciant. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium iij. die Februarii. Per justiciarium.

[m. 16.]

De dote assignanda.Quia Andreas de Sulleny, qui de rege tenuit in capite, diem clausit extremum, mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod per sacramentum etc. extendi faciat terras et tenementa de quibus predictus Andreas fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit in balliva sua et que occasione mortis ejusdem Andree capta sunt in manum regis. Et facta extenta illa, Beatrici que fuit uxor dicti Andree de omnibus terris et tenementis predictis per visum et testimonium proborum et legalium hominum racionabilem dotem suam assignari faciat. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium iij. die Februarii.

Pro executoribus Andree de Sulyny.Mandatum est predicto eschaetori quod accepta securitate ab executoribus testamenti Andree de Sulleny de debitis regi reddendis ad scaccarium suum, si que regi debebat die quo obiit, de omnibus bonis et catallis que fuerunt ejusdem Andree eosdem executores liberam administracionem habere permittat ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra.

Pro Simone Passelewe.Mandatum est magistro Johanni de Glouc', cementario regis, quod de franca petra regis que est in custodia sua faciat habere Simoni Passelewe trescentas petras ad quendam caminum inde sibi faciendum, de dono regis. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium viij. die Februarii. Per Philippum Basset.

De coronatore eligendo.Rex amovit Robertum de Gatton ab officio coronatoris sui in comitatu Surr'. Mandatum est vicecomiti predicti comitatus quod in pleno comitatu suo de assensu ejusdem comitatus loco predicti Roberti eligi faciat etc. de discretioribus etc. et accepto ab eo sacramento etc. et talem eum eligi faciat etc. et nomen ejus regi scire faciat etc. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium viij. die Februarii.

Pro Imberto Pogeys.Cum rex concessit Imberto Pugeys custodiam terrarum et heredum Johannis filii Bernardi nuper defuncti, qui de rege tenuit in capite, habendam et tenendam usque ad legittimam etatem predictorum heredum pro racionabili extenta valoris predictarum terrarum, salvis regi maritagio eorundem heredum et advocacionibus ecclesiarum ad easdem terras spectantibus, ita tamen quod singulis annis usque ad legetimam etatem predictorum heredum solvat de exitibus earundem terrarum Frederico de Lavon' centum marcas pro feodo suo quod ei concessit, et de residuo regi respondeat ad scaccarium suum; mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori citra Trentam, quod eidem Imberto de custodia predicta cum pertinenciis plenam seisinam in forma predicta sine dilacione habere faciat. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium ix. die Februarii.

De denariis deponendis apud Novum Templum London'. Mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod omnes denarios qui pervenerunt vel pervenisse debuerunt de exitibus terrarum Galfridi de Lezinghan' (sic), fratris regis, in comitatu Norf' postquam terre ille capte fuerunt in manum regis, sine ulla dilacione levari et eos venire faciat usque Novum Templum London' deponendos ibidem quousque rex aliud inde providerit. Et hoc nullo modo omittat. Teste.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norf'.

Pro episcopo Dunolmensi.Mandatum est vicecomiti Ebor' quod demandam centum librarum, quam facit episcopo Dunol mensi per summonicionem scaccarii regis pro pluribus defaltis, ponat in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo futuram, ut rex interim certiorari possit utrum prefatus episcopus inde quietus esse aut regi inde debeat respondere. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xj. die Februarii.

Pro magistro J. de Glouc' et Alexandro carpentario.Mandatum est Edwardo de Monasterio (sic) et priori de Westmonasterio et aliis custodibus operacionum ecclesie Westmonasterii quod, cum magister Johannes de Glovernia, cementarius regis, et magister Alexander carpentarius regis decetero itinerantes fuerint ad providencias faciendas ad operaciones predictas, tune eis vadia sua, dum fuerint in itinere predicto, duplicari faciant. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xiij. die Februarii.

Pro capellanis hospitalis Sancti Johannis Oxonie.Mandatum est vicecomiti Oxon' quod magistro et fratribus hospitalis Sancti Johannis Oxonie, quamdiu fuerit vicecomes dicti comitatus, faciat habere stipendia duorum capellanorum ministrantium in capella predicti hospitalis, sicut ea temporibus aliorum vicecomitum nostrorum percipere consueverunt. Teste ut supra.

Pro capellano de Selvest'.Mandatum est vicecomiti Norhampt' quod capellano ministranti in capella regis de Selviston' faciat habere stipendia sua, sicut temporibus aliorum vicecomitum percipere consuevit. Teste ut supra.

De executoribus Bartholomei Peche.Mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod accepta securitate ab executoribus testamenti Bartholomei Pecche de debitis regi reddendis ad scaccarium suum, si que idem Bartholomeus regi debuit die quo obiit, ipsos executores de bonis et catallis dicti defuncti ad execucionem testamenti sui inde faciendam liberam administracionem habere permittat. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xvij. die Februarii.

De quercubus datis.Mandatum est custodi haye regis Hereford quod in eadem haya faciat habere Ricardo de Hereford, clerico regis, octo quercus ad maeremium ad quamdam domum sibi construendam apud Hereford, de dono regis. Teste ut supra. Per H. le Bigod, justiciarium.

De ponendo per ballium.Radulfus filius Gumbaldi et Thomas filius ejus, detenti in prisona regis de Norwic' pro morte Willelmi Ponder unde appellati sunt, habent breve quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Halesour'.Rex vicecomiti Warr' salutem. Quia per litteras patentes magistri Willelmi de Suwell, officialis venerabilis patris R. Lincolniensis episcopi, testimoniales accepimus quod, cum Ricardus de Haselour', clericus Wigorniensis diocesis, diffamatus esset super crimine roberie et in prisona nostra apud Oxoniam detentus et postmodum a prefato episcopo, tanquam clericali caractere insignitus, esset requisitus et ei liberatus, idem Ricardus coram prefato officiali canonico purgacione ei secundum morem ecclesie indicta innocenciam suam super dicto crimine canonice et legitime purgavit, nullo contra ipsum crimen aliquod prosequente. Et ideo tibi precipimus quod eidem Ricardo terras et catalla sua in balliva tua que occasione dicte diffamacionis capta sunt in manum nostram sine dilacione restituas. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxj. die Februarii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Oxon' de catallis ejusdem Ricardi captis occasione predicta in manum regis eidem restituendis.

Pro Rogero de Clifford.Mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam faciunt Rogero de Clifford de debitis que debet regi ad scaccarium ponant in respectum usque ad quindenam Pasche proximo venturam. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxiiij. die Februarii. Per justiciarium.

Pro uxore Bartholomei le Bigod.Mandatum est Petro de Gisorz, camerario regis London', quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere uxori Bartholomei le Bigod, qui de licencia regis pro negociis suis reversus est in Angliam, unum dolium vini de dono regis. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxv. die Februarii.
Mandatum est Ricardo de Ewell' quod de garderoba regis faciat habere uxori Bartholomei le Bigod, qui de licencia regis pro suis negociis in Angliam reversus est, unam robam integram, videlicet tunicam, supertunicam et pallium cum pellura competenti, de dono regis. Teste ut supra.

Wallia.Rex vicecomiti Glouc' salutem. Cum venerabilis pater Bangorensis episcopus ex parte Lewelini filii Griffini nuper ad nos accesserit, nobiscum tractaturus de pace et treugis super contencionibus inter nos et ipsum Lewelinum habitis, ac eidem Lewelino per prefatum episcopum diem prefixerimus a die Pasche in unum mensem ut tune nuncios suos discretos et ad hoc sufficienter instructos ad presenciam nostram transmittat nobiscum super premissis tractaturos, nos sub spe pacis et pro observancia treugarum inter nos et prefatum Lewelinum initarum, et eciam ne labor episcopi supradicti vacuus habeatur, de assensu et consilio Edwardi filii nostri et magnatum qui sunt de consilio nostro, prefato Lewelino concessimus quod terre nostre et dicti filii nostri et hominum nostrorum ex parte una, et terre dicti Lewelini et suorum ex parte altera comunes sint usque ad festum Pentecostes proximo futurum, ita quod interim comunicentur hinc inde victualia et alie mercandise quecumque sine aliquo impedimento nostri aut nostrorum et ipsius Lewelini vel suorum. Et ideo tibi precipimus quod omnes de parte ipsius Lewelini in balliva tua comunicare permittas in victualibus et aliis mercandisis sicut predictum est usque ad festum Pentecostes supradictum, dum tamen idem Lewelinus et sui hoc ipsum hominibus nostris et nostrorum in partibus suis fieri permiserint, et treugas predictas inviolabiliter observaverint. Nec intelligi volumus quod, licet durantibus treugis predictis aliquam intercepcionem ab alterutra parte fieri contingat, quod ipse treuge per hoc interrumpantur, dum tamen hujusmodi intercepcio per dictatores treugarum earundem possit emendari, et per ipsos vel alios competentes emendetur. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxv. die Februarii.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Salop', Stafford,' et Hereford'.
Item in forma predicta scribitur conjunctim in una litera patente vicecomitibus predictis.

Pro Ricardo de Otteleye.Quia rex accepit per inquisicionem, quam per Willelmum de Wendling' escaetorem regis citra Trentam fieri precepit, quod Ricardus de Oteleye est propinquior heres Arnoldi de Oteleye et plene etatis, rex hac vice graciam ei facere volens mandat eidem escaetori quod omnes terras, de quibus prefatus Arnoldus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo in balliva dicti escaetoris die quo obiit, et que ad prefatum Ricardum jure hereditario descendere debent, ipsum Ricardum propriis sumptibus excolere permittat donec rex in Anglia reversus fuerit, aut ipse venerit ad regem homagium, sicut tenetur, ei facturus pro terris predictis, et de seisina ei inde facienda aliud a rege receperit in mandatis. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxvij. die Februarii.

De ponendo per ballium.Galfridus de Foxhor, Jordanus Pymn, Johannes Dowehod, Adam le Bole, et Wido Maleoysel, detenti in prisona regis Wintonie pro morte cujusdam hominis ignoti unde rettati sunt, habere (sic) breve vicecomiti Suhampt' quod ponantur per ballium. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxviij. die Februarii.