Close Rolls, March 1265

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1265', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 101-109. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp101-109 [accessed 18 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1265

[m. 8d.]

Rex Guichardo de Charrun salutem. Mandamus vobis firmiter injungentes quod statim visis litteris ad nos, ubicunque fuerimus in Anglia, sine dilacione veniatis, castrum Rychem' nobis reddituri; et hoc, sicut corpus vestrum et omnia que in regno nostro tenetis diligitis, nullo modo omittatis; et ut securius ad nos venire possitis, litteras nostras patentes de conductu vobis duximus transmittendas, scituri quod nisi feceritis, mandavimus dilectis et fidelibus nostris Johanni de Eyvill' et Willelmo de Boscehal', vicecomiti nostro Ebor', quod omnes terras et tenementa vestra in manum nostram capiant et similiter, assumpto secum toto posse comitatus Ebor', castrum predictum expugnent, prout magis viderint expedire. Et hoc nullo modo omittatis. Teste rege apud Westmonasterium v. die Marcii.

Rex regi Scocie salutem. Cum sedata turbacione nuper habita in regno nostro pax inter nos et barones regni nostri formata fuerit et firmata, ad quam assecurandam E. primogenitum nostrum et H. filium regis Alemannie, nepotem nostrum, de eorum assensu et voluntate obsides deputavimus, et jam per prelatos et barones predictos super assecuracione pacis predicte et liberacione predictorum E. et H. forma quedam unanimiter sit provisa et concessa, quam vobis per priorem de Dunelm', David' de Offinton, Robertum de Insula et magistrum Robertum de Trillawe sub sigillo nostro transmittimus, ac vos racione homagii vestri nobis facti tranquillitatem regni nostri et liberacionem dictorum E. et H. adeo corditer, sicut et ipsi de regno nostro, desiderare debetis; vobis mandamus, in fide et homagio et dilectione quibus nobis tenemini, firmiter injungentes quatinus attendentes nos laboribus et expensis vestris parcere velle in hac parte, tales et tam sollempnes nuncios et procuratores a latere vestro ad presenciam nostram mittere curetis, qui nomine vestro plenam habeant potestatem omnia pro parte vestra et subditorum vestrorum faciendi et complendi circa premissa que vos ipsi facere possetis si presentes essetis, et qui circa dictas assecuracionem et liberacionem nomine vestro facere possint ea que nos ipsos et dictos barones in adventu suo intellexerint fecisse circa easdam. Et hoc sicut tranquillitatem nostram et regni nostri necnon et eorundem E. et H. liberacionem diligitis, nullo modo omittatis. Teste rege apud Westmonasterium v. die Marcii.

Rex eidem regi salutem. Cum per litteras vestras nobis crebro directas satis intellexerimus vos circum pacem et tranquillitatem regni nostri necnon et liberacionem E. primogeniti nostri affeccionem et sollicitudinem gessisse specialem, ad quod fedus conjugale inter vos et filiam nostram carissimam initum et similiter unio sanguinis inter dictum filium nostrum et consortem vestram, sororem suam, vos precipue debent invitare, ac nos et vos racione ligamenti conjugalis inter vos et prefatam filiam nostram celebrati unanimes esse debeamus et alter alterum in omnibus eventibus juvare teneatur et consolari, maxime cum terre nostre contingue sint et vicine; serenitatem vestram quanta possumus affeccione requirimus et rogamus quatinus aliquos de fidelibus vestris, prout in aliis litteris nostris continetur, ad presenciam nostram transmittere velitis, ne liberacio dicti filii nostri retardetur per defectum alicujus rei que per vos fieri possit in hac parte. Magnates et alios terre vestre modis quibus expedire videritis inducatis ut unanimiter velint et concedant nobis et magnatibus nostris impendere succursum et juvamen ad tranquillitatem regni nostri et conservacionem pacis ejusdem, quotiens opus fuerit, ad inimicos terre nostre manifestos gravandos et viriliter expugnandos, si, quid absit, aliam turbacionem suboriri contingat in eadem. Et quia aliqui de regno vestro nobis in nullo sunt astricti, dileccionem vestram iterato rogamus quatinus ipsos ad premissa taliter inducere velitis ut de ipsis tanquam de benevolis nostris et ipsi de nobis et nostris confidere possimus. In hiis etiam que prior de Dunelm, David de Offenton', Robertus de Insula et magister Robertus de Trillawe, nuncii nostri, omnes scilicet, tres, vel duo eorum, circum assecuracionem pacis terre nostre et liberacionem dicti filii nostri vobis dicent ex parte nostra, fidem si placet indubitatam adhibere velitis. Teste ut supra.

Rex priori Dunelm' salutem. Cum de consilio magnatum nostrorum qui sunt de consilio nostro provisum sit et ordinatum quod vos unacum David' de Offenton', Roberto de Insula et magistro Roberto de Trillawe ad regem Scocie illustrem personaliter accedatis, ita quod modis omnibus sitis apud Ascone in instanti parliamento Scocie sine dilacione ulteriori; vobis mandamus firmiter injungentes quod partes predictas unacum predictis David', Roberto et Roberto modis omnibus adeatis, quibus in hiis, que vobis viva voce circa assecuracionem pacis nostre et liberacionem Edwardi primogeniti plenius exponent, fidem adhibeatis indubitatam, taliter vos habentes in premissis quod diligenciam vestram exinde merito commendare possimus. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Roberto de Insula quod similiter accedat ad partes predictas.
Et mandatum est eidem regi quod eosdem (sic) nunciis per terram suam salvum et securum conductum habere faciat, non permittentes quod eis aut rebus suis inferatur injuria, molestia, dampnum, impedimentum seu gravamen. Et sunt patentes.
Et mandatum est regine Scocie quod ipsa erga prefatum dominum regem et proceros et magnates regni sui cum effectum instet ut ipsi ea que in litteris regis predictis plenius exequentur, faciant et explent, ita quod liberacio dicti filii regis fratris sui (fn. 1) retardetur per defectum alicujus rei, que per (sic) tam per pre fatum dominum suum quam proceres et magnates suos fieri possit in hac parte. Statum suum, quem rex prosperum scire cupit et jocundum, regi crebro significet et jocundum unacum sue beneplacito voluntatis. Teste ut supra.
Iste littere facte fuerunt coram toto consilio et ibidem acceptate et statim consignate et tradite domino David' de Offinton'.

Petrus de Brus recognovit se debere Hugoni le Despenser vel assignatis suis centum libras, solvendas ei ad tres terminos, videlicet, quinquaginta marcas in festo Sancti Johannis Baptiste proximo futuro, et quinquaginta marcas in festo Natalis Domini proximo sequenti, et quinquaginta marcas in festo Pasche proximo sequenti.
Gilbertus Haunsard', Adam de Gesemue et Robertus de Stutevil' de Aton' recognoverunt se debere eidem Hugoni centum libras, videlicet unusquisque eorum quinquaginta marcas ad eosdem terminos.
Johannes de Haulghton', Johannes de Burton' et Ambrosius de Camera, centum libras, videlicet unusquisque eorum quinquaginta marcas ad eosdem terminos.
Johannes de Oketon' et Galfridus Aguilun recognoverunt se debere eidem Hugoni vel assignatis suis centum libras, videlicet uterque eorum quinquaginta libras ad eosdem terminos.
Willelmus de Wyvile et Hugo de Evere recognoverunt se debere eidem Hugoni vel suis assignatis centum marcas, videlicet uterque eorum quinquaginta marcas ad eosdem terminos.
Et nisi fecerint, concesserunt quod dicta pecunia levetur de terris et tenementis et catallis suis in comitatubus Ebor' et Norhumbr' et Westmerl', unacum dampnis et expensis si que idem Hugo sustinuerit occasione dicte pecunie ad terminos predictos non solute.

Gerardus de Furnivall' recognovit se debere Ade de Novo Mercato, priori de Marseye, Thome de Bardeby et Roberto de Audewerk', executoribus testamenti Willelmi de Furnivall', dudum defuncti, xxx. libras xix. solidos et ij. denarios, de quibus solvet eis unam medietatem in festo Pentecostes proximo futuro et aliam medietatem in festo Sancti Johannis Baptiste proximo sequenti. Et nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Hertford'.

De attornato.—Abbas de Lulleshulle attornavit coram rege loco suo Ricardum de Salop' et Willelmum Curbraund' sub alternacione ad lucrandum etc. in loquela que attachiata est coram rege inter ipsum abbatem et Adam Denys, servientem Willelmi de Morteyn, et ipsum Willelmum de Morteyn de quadam transgressione.

Rex baronibus et ballivis suis Dovor' salutem. Sciatis quod de consilio magnatum qui sunt de consilio nostro providimus quod omnes naves que de guerra non fuerint libere et sine impedimento in portubus nostris cum rebus et mercandisis in eis contentis applicare possint, ita quod magistri et mercatores earundem navium de rebus et mercandisis illis ibi et alibi in regno nostro commodum suum facere possint, prout melius sibi viderint expedire. Et ideo vobis mandamus quod sic fieri permittatis, proviso tamen quod omnes naves sine choercione nostra ibidem applicantes quas de guerra esse constiterit, cum rebus et mercandisis in eis contentis, arrestari et salvo custodiri faciatis, donec aliud inde preceperimus. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Marcii. Eodem modo scribitur baronibus et ballivis de singulis quinque portubus.

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Marmeducus de Twenge salutem in Domino. Noveritis me tradidisse et concessisse dominis Petro de Brus, Ade de Gesemue, Gilberto Haunsard', Roberto de Stutevill', Johanni de Halton', Willelmo de Wyvill', Hugoni de Ever', Johanni de Burton', Ambrosio de Camera, Johanni de Oketon' et Galfrido Aguilun totum manerium meum de Lund' custodiendum cum omnibus pertinenciis sine aliquo retenemento, pro plegiagio meo versus dominum Hugonem le Despenser, ex hoc quod captus fui ad bellum de Lewes et priso dicti domini H. le Despenser extiti, et unde finivi versus dictum dominum Hugonem septem centenas marcas, et unde predicti plegii mei devenerunt versus dictum dominum Hugonem solvendi ducentas libras in festo Nativitatis Sancti Johannis Baptiste anno regni regis Henrici quadragesimo nono, Natali Domini proximo sequenti ducentas marcas, et ad Pascha proximo sequens ducentas marcas. Et si in aliquo predictorum terminorum solucione defecero, volo et concedo quod occasione solucionis non facte, predicti domini Petrus de Brus, Adam de Gesemu, Gilbertus Haunsard, Robertus de Stutevill', Johannes de Halton', Willelmus de Wivill', Hugo de Ever, Johannes de Burton', Ambrosius de Camera, Johannes de Oketon' et Galfridus Aguilun de predicto manerio feoffentur et quod illud teneant inperpetuum per cartam feoffamenti, quam per assensum utriusque partis tradidimus domino Petro de Brus custodiendam, quod si in aliquo defecero terminorum bene licebit domino Petro de Brus et ejus consociis ex mera voluntate mea illud manerium cum omnibus suis pertinenciis tenere et habere in perpetuum, sicut carta feoffamenti quam inde habemus (sic) testatur. In hujus rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui.

Johannes filius Philippi recognovit se debere Ade de Novo Mercato quindecim marcas, unde solvet ei in quindena Pasche proximo futurum quinque marcas, et in festo Pentecostes proximo sequenti residuas decem marcas. Et nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Stafford'.

Regi Francie rex Anglie salutem et sincere Dei affectum. Quia scimus vos de prospero statu nostro et Edwardi primogeniti nostri velle certiorari, serenitati vestre cupimus esse notum quod prefatus filius noster a custodia qua nuper de assensu et voluntate nostra occasione turbacionis habite in regno nostro et pro pace firmanda ibidem detinebatur ad commodum et honorem nostrum et suum auctore Domino liberatus est. Et cum tam ac premissis quam de tranquillitate regni nostri vobis per aliquem de vestris innotescere desideremus, et Erardus de Valeric' nobis notus et prefato filio nostro familiaris et dilectus existat, propter quod vellemus sibi pre aliis que circa nos geruntur familiarius explicare, celsitudinem vestram attente duximus requirendam quatinus prefato Erardo specialiter injungere vel demandare velitis ut ad nos sub festinacione qua fieri poterit accedat, statum nostrum et predicti filii nostri necnon et regni nostri visitaturus, et vobis quod in hac parte invenerit expressius relaturus. Statum et beneplacitum vestrum nobis significetis. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Marcii.
Eodem modo scribitur regine Francie quod ipsa instet erga dominum suum etc. verbis tamen competenter computatis.

Johannes de la Haye recognovit se debere Hugoni le Despenser pro se et heredibus suis cccc. libras, unde solvet eidem Hugoni vel assignatis suis in festo Sancti Petri ad Vincula proximo futuro centum libras, et in festo Natalis Domini proximo sequenti centum libras, et in festo Pasche proximo sequenti centum libras, et in festo Sancti Petri ad Vincula proximo sequenti centum libras. Et nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatibus Line', Sussex' et Surr'.

Idem Johannes recognovit se debere Hugoni le Despenser pro se et heredibus suis quadraginta libras, solvendas eidem Hugoni vel assignatis suis in festo Natalis Domini proximo futuro. Et nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatibus predictis, unacum dampnis et expensis, si quas posuerit occasione pecunie predicte ad dictos terminos non solute.

Mandatum est Warino de Bassingburn', Johanni de Muscegros, Roberto de Tipetot, Pagano de Cadurc', Galfrido Gacelin et Mauricio de Berkeleye juniori et ceteris militibus qui fuerunt in municione castri Bristoll' quod sint ad regem in octabis Pasche proximo futuris, ubicunque tune rex fuerit. Et hoc nullatenus omittant. Teste rege ut supra.

Memorandum quod rex precepit quod Petrus Turberd' amoveatur a servicio Edwardi primogeniti regis propter suspicionem.

[m. 7d.]

Rex archiepiscopo Dublininensi, Hibernie primati, salutem. Cum nuper commiserimus vobis ex parte E. filii nostri primogeniti custodiam terre Hibernie, et tam per nuncios vestros quam alios de partibus illis venientes intellexerimus quod magne dissensionis et turbacionis suspicio jam orta sit inter quosdam nobiles et magnates ejusdem terre; vobis mandamus quod per consilium et auxilium episcopi Middensis, cui super hoc scribimus, viriliter et diligenter intendatis et laboretis ad pacem nostram in partibus illis conservandam et tenendam, prout dilectus et fidelis noster Rogerus Waspail, presentium lator, vobis plenius dicet ex parte nostra et predicti filii nostri. Et eidem Rogero in hac parte fidem adhibeatis, ita vos habentes in premissis quod diligenciam et probitatem vestram in hac parte merito debeamus commendare. Statum autem predicte terre et qualiter predicti nobiles et magnates se gerant in partibus illis quantum ad fidem nostram, et alia que nobis nuncianda fuerint, sub festinacione et securitate quam poteritis significetis. Faciatis eciam habere prefato Rogero de episcopo Middensi, thesaurario Hibernie, expensas suas ibidem morando et inde ad partes suas revertendo. Et nos, quamcitius sigillum predicti filii nostri confectum fuerit, predictas expensas predicto thesaurario faciemus allocari. Teste rege apud Westmonasterium xix. die Martii.
Et mandatum est Waltero de Burgo quod ad pacem regis in partibus illis conservandam viriliter et diligenter intendat et laboret, prout idem Rogerus, presentium lator, sibi dicet ex parte regis et Edwardi filii regis, et ei fidem adhibeat in hac parte. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur Mauricio filio Gerardi et per eadem verba.
Eodem modo mandatum est episcopo Middensi, ita quod statum predicte terre per eundem regi significet. Et ex parte etc.

Rex Isabelle comitisse Albemarl' salutem. Monstraverunt nobis Thomas Thorald' et Radulphus frater ejus, burgenses nostri de Novo Castro super Tynam, quod, cum ipsi nuper quasdam mercandisas suas de partibus transmarinis in quadam navi Henrici Pauk de Hull' duci fecissent, et eadem navis applicuisset apud Ravenesorod' infra feodum vestrum, Willelmus de la Twyer', ballivus vester de Holdernes', pro eo quod quendam Alemannum cum gladiis et armaturis in eadem navi invenit, mercandisas predictorum Thome et Radulphi in ipsa navi inventas arrestavit et eas adhuc eis detinet, ad grave dampnum ipsorum Thome et Radulphi, ut dicunt. Et quia dictus ballivus denegavit justiciam eis facere in hac parte, et predictus Thomas et Radulphus fecerunt nobis securitatem quod cum prefatis mercandisis ad partes transmarinas se non divertent, set commodum suum inde facient in regno nostro; vobis mandamus quod prefatas mercandisas eisdem Thome et Radulpho sine dilacione deliberari faciatis, sicut racionabiliter monstrare poterunt quod eis deliberari debeant, ad faciendum inde commodum suum in regno nostro sicut predictum est. Sciture quod, nisi hoc mandatum nostrum feceritis, mandabimus vicecomiti nostro Ebor' quod ad hoc faciendum per terras et catalla vos distringat. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Martii. Per justiciarium, Radulphum de Cameys et alios de consilio.

Rex ballivis suis de Gernemuth' salutem. Monstraverunt nobis Thomas de Karl', Johannes le Flemmeng', Ricardus de la Haye et Thomas Thorald', burgenses nostri de Novo Castro super Tynam, quod, cum ipsi nuper apud Novum Castrum predictum carcassent quandam navem quibusdam mercandisis suis ducendis ad partes transmarinas, et dicta navis cum mercandisis predictis applicuisset in portu vestro predicto, vos predictam navem cum eisdem mercandisis, pro eo quod quidam homines de Flandr' inventi fuerunt in eadem, arrestatis, et ipsam sic arrestatam adhuc detinetis, ad grave dampnum ipsorum Thome, Johannis, Ricardi et Thome, ut dicunt. Et, quia iidem burgenses invenerunt nobis sufficientem securitatem per manucapcionem dilectorum et fidelium nostrorum Petri de Monte Forti et Ade de Gesem' quod cum predictis mercandisis ad partes transmarinas se non divertent, set commodum suum inde facient in regno nostro, vobis mandamus quod, si ita est, tunc ipsas mercandisas eis deliberari faciatis ad commodum suum inde faciendum in regno nostro sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium xxj. die Martii. Per justiciarium. Adam de Novo Mercato et alios de consilio.

Rex baronibus et ballivis de Wincheles' salutem. Querelam Wybrandi et sociorum suorum, mercatorum de Sauer' in Alemannia recepimus, continentem quod, cum ipsi nuper venissent versus Angliam cum nave sua vinis carcata apud Burdegalam, quidam de villa vestra navem illam cum omnibus bonis in ea contentis ceperunt et in portum suum adduxerunt, et ea adhuc detinent, ad grave dampnum ipsorum mercatorum, ut dicunt. Et, quia predicti mercatores non sunt de guerra, nec tempore turbacionis nuper habite in regno nostro adherebant vel assistebant inimicis nostris, ut dicitur; vobis mandamus quod, si ita est, tune accepta ab eis securitate quam facere poterunt, per juramentum suum vel alio modo, quod nullum dampnum vel nocumentum nobis aut regno nostro per se vel per alios procurabunt inferri, predictam navem suam cum fretto eis debito pro nave predicta occasione bonorum predictorum eis deliberari faciatis, sicut racionabiliter monstrare poterunt quod hoc sibi fieri debeat, ne iteratam inde querimoniam audiamus. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Marcii.

Memorandum quod quoddam scriptum obligatorium, quod Simon de Monte Forti comes Leyc' fecit domino regi pro se et heredibus suis de maneriis de Esingwald', Kingeshagh', Gunthorp', Melleburn', Mauurthdin', Lugwardin', Dylum et Bere et aliis terris et tenementis que idem comes habuit de prefato rege per extentam quadringentarum librarum, et de maneriis Stanford' et Ellmesdon', que idem comes habuit de Johanne le Vesconte per extentam ccc. librarum, liberatum fuit in garderoba Petro de Wynton', clerico garderobe, per manus magistri Thome de Cantilupo, cancellarii regis, die Jovis in crastino Annunciacionis Beate Marie anno regis predicti quadragesimo nono.

Rex ballivis de Magna Gernem'. Cum servientes Bartholomei Lesclavener et Johannis Revel, mercatorum Ambian', quedam bona et catalla eorundem mercatorum nuper in quadam navi de Beverlaco ducerent de eadem villa per costeram maris de Gernem' versus partes transmarinas, ac vos navem predictam cum omnibus bonis et catallis in ipsa contentis occasione turbacionis nuper habite in regno nostro arestaveritis; vobis mandamus quod in presencia vicecomitis nostri Norff', cui super hoc scribimus, a prefatis hominibus bonam capiatis securitatem, pro qua vos et idem vicecomes respondere volueritis ad mandatum nostrum, quod dicti servientes cum predictis navi et catallis usque Beverl' redibunt et non alibi se divertent, et, accepta hac securitate, navem illam cum omnibus bonis et catallis predictis eisdem servientibus deliberetis in forma predicta, nisi predicta navis et catalla ob aliam causam fuerunt arestata. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Marcii.

Footnotes

  • 1. Supply non.