BHO

Close Rolls, April 1265

Pages 109-116

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, April 1265

De terra replegianda.—Radulphus de Barshal' venit coram rege apud Westmonasterium die Martis proxima post Dominicam Palmarum, et petiit terram Johannis de Lindes' in Lenn' eidem Johanni replegiari, que capta est etc. propter defaltam etc. quam predictus Johannes fecit versus Helwisam que fuit uxor Roberti le Blund' ut dicitur. Teste rege apud Westmonasterium primo die Aprilis.

Rex abbati et conventui de Sancta Ositha salutem. Cum intuitu caritatis dudum proposuerimus providere conversis de regno nostro de sua sustentacione competenti, ac pro diversis et arduis regni nostri negociis id hactenus juxta votum adimplere nequiverimus, vobis de consilio magnatum qui sunt de consilio nostro mandamus rogantes et in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter injungentes, quatinus Ricardum de Westmonasterio, conversum, intuitu caritatis et harum instancia precum nostrarum admittere velitis per biennium exhibendum in domo vestra, propter quod a Deo meritum et a nobis grates reportare debeatis speciales. Teste ut supra.

Agnes que fuit uxor Johannis de Craunford venit coram rege die Martis in septimana Pasche, et petiit terram suam in Acton' sibi replegiari, que capta est propter defaltam etc. quam eadem Agnes fecit versus Sibillam que fuit uxor Walteri de Acton', ut dicitur. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Aprilis.

Johannes filius Edmundi venit coram rege die Mercurii proxima post octabas Pasche et petiit terram suam in Wetherden sibi replegiari, que capta est propter defaltam etc. quam idem Johannes fecit versus Matillem le Enginur, ut dicitur. Teste rege apud Westm' xiiij. die Aprilis.

Robertus Howeles venit coram rege die Martis proxima post octabas Pasche et petiit terram suam in Mimmes sibi replegiari que capta est propter defaltam etc. quam idem Robertus fecit versus Aliciam que fuit uxor Ernulphi de Maundeshull', ut dicitur. Teste ut supra.

Willelmus filius Martini de Scoter, Thomas Russel, Hugo filius Roberti de Scoter, Odo de Soter, Reginaldus le Clerc de Scoterton' et Willelmus filius ejus, venerunt coram rege die Mercurii proxima post octabam Pasche, et petierunt terram suam in Scoter, Kynadfrey, Messingham', Malmeton' sibi replegiari, que capta est propter defaltam etc. quam iidem Willelmus, Thomas, Hugo, Odo, Reginaldus et Willelmus fecerunt versus Luciam que fuit uxor Martini de Scoter, ut dicitur. Teste rege apud Westmonasterium xv. die Aprilis.

Preceptum est vicecomiti Som' et Dors' quod omnes illos de balliva sua qui habent xx. libratas terre vel feodum militis integrum valens viginti libras per annum, sine dilacione distringat ad arma militaria capienda. Et taliter se habeat precepto regis exequendo quod propter negligenciam suam ad se et sua rex graviter capere non debeat.

Rex Rogero de Aynebiry, escaetori suo in comitatu Hereford', salutem. Mandamus vobis quod maeremium illud quod Johannes Extraneus nuper dedit procuratori capelle Beate Marie in prioratu Hereford', ad operacionem ejusdem capelle, ubi corpus Walteri de Mucegros nuper defuncti sepultum est, quod quidem maeremium datum fuit in parco qui fuit predicti Walteri de Muneton' antequam manerium ejusdem loci, quod fuit ejusdem Walteri, ad mandatum nostrum, cepistis in manum nostram, dicto procuratori sine dilacione liberari facias ad operacionem predicte capelle inde faciendam. Teste rege apud Glouc' vj. die Maii.

Rex Johanni de Glouc' salutem. Sciatis quod dedimus vobis potestatem recipiendi attornatos abbatis Glouc', in loquela que est coram justiciariis nostris apud Westmonasterium per breve nostrum inter Henricum de Stokes et predictum abbatem, de eo quod idem abbas reddat prefato Henrico viginti et quinque marcas que ei aretro sunt de annuo redditu quadraginta solidorum quem ei debet, ut dicit, et in loquela que summonita est coram prefatis justiciariis per aliud breve nostrum inter prefatum abbatem et Henricum de Reygate, de eo quod idem Henricus reddat prefato abbati decem marcas que ei aretro sunt de annuo redditu octo marcarum quem ei debet, ut dicit. Et ideo vobis mandamus quod cum attornatos illos ceperitis, nomina eorum sub sigillo vestro nobis significatis, hoc breve nostrum remittens. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Aprilis.

Hugo de Dunesthorn' attornavit Johannem de Wylton' loco in placito de transgressione versus Johannem de Holey coram rege a die Pasche in unum mensem.

Isolda de Tateshal' attornavit Johannem le Chaumbreleng et Willelmum de Seynebury in placito dotis dicte Isolde et de libero maritagio ejusdem, quod quidem placitum est coram justiciariis de banco.

Rex vicecomiti Ebor' salutem. Monstravit nobis magister hospitalis Sancti Leonardi Ebor' quod, cum ipse et fratres hospitalis predicti ad custodiam pauperum et infirmorum in hospitali predicto a regibus Anglie, predecessoribus nostris, assignati habere debeant annuatim per concessionem dictorum predecessorum nostrorum et per confirmacionem nostram de singulis carucis arantibus in comitatibus Ebor', Cumberl', Westm' et Lancastr', unam travam bladi ad sustentacionem pauperum infirmorum in hospitali predicto, et ipsi travas illas hactenus pacifice perceperint secundum formam concessionis predicte; Rogerus prior de Malton' singulas travas de carucis suis arantibus in comitatu predicto Ebor' eisdem magistro et fratribus duobus annis jam elapsis subtraxerit, in defraudacionem dicte elemosine predecessorum nostrorum et nostre, contra concessionem et confirmacionem predictas, in grave dampnum predictorum magistri et fratrum ac infirmorum predictorum. Et, quia predictos magistrum et fratres in juribus suis tueri et elemosinam illam conservare volumus illesam, sicut et tenemur, tibi precipimus quod, si predictus magister fecerit te securum de clamio suo prosequendo, tunc pone per vadium et salvos plegios predictum priorem quod sit coram nobis in crastino Ascensionis Domini ubicunque tunc fuerimus in Anglia, responsurus nobis et magistro predicto de transgressione predicta. Et habeas ibi nomina plegiorum et hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xv. die Aprilis. Per justiciarium sub sigillo ejusdem.

Rex ballivis et probis hominibus Salop' salutem. Mandamus vobis firmiter injungentes quatinus sex de legalioribus et discretioribus hominibus ville vestre predicte ad nos mittatis, ita quod modis omnibus sint ad nos in partibus Glouc' hac die Mercurii proxima post instans festum Sancti Marci Evangeliste, ad audiendum beneplacitum et voluntatem nostram. Et hoc nullatenus omittatis. Teste rege apud Northamt' xxiij. die Aprilis.

Rex vicecomiti Norff' et Suff' salutem. Precipimus tibi quod ad certos diem et locum, quos dilectus et fidelis noster Willelmus de Swyneford' tibi scire faciet, venire facias coram eo duodecim probos et legales homines de balliva tua, ad certificandum ipsum super quibusdam articulis quos idem Willelmus eis scire faciet ex parte nostra. Et ea que idem Willelmus tibi scire faciet in premissis, exequaris cum effectu. Et hoc nullatenus omittas. Et habeas ibi hoc breve. Teste rege apud Norhamt' xxiij. die Aprilis. Per totum consilium.

Rex vicecomiti Suthampt' salutem. Quia Johannes de Warenn', Willelmus de Valenc' et Hugo le Bigod manuceperunt coram nobis pro Isabella de Fortibus comitissa Albemarl', sorore et herede Baldewini de Insula, quondam comitis Devon', quod in festo Nativitatis Beate Marie anno etc. xlvij°. ad nos personaliter accederet, factura nobis homagium suum de omnibus terris et tenementis que fuerunt predicti B. die quo obiit, et de relevio suo nobis reddendo ad Scaccarium nostrum, per quod eidem Isabelle terras illas et tenementa reddidimus, ac eadem Isabella diem illum non observaverit; tibi precipimus quod terras et tenementa que fuerunt predicti B. in balliva tua sine dilacione capias in manum nostram et ea salvo custodias, donec aliud inde preceperimus. Et hoc nullatenus omittas. Teste rege apud Norhamt' xxiij. die Aprilis. Per Petrum de Monte Forti, comitem Leic', et alios de consilio.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Devon', etc.

Rex Nicholao de Turri salutem. Mittimus ad vos Willelmum de Saham, clericum dilecti et fidelis nostri Hugonis le Despenser justiciarii Anglie, unacum rotulis et brevibus placitorum nos sequentium, vobis mandantes quatinus unacum dilecto et fideli nostro Ranulpho de Braham placita illa audiatis et terminetis secundum legem et consuetudinem regni nostri, donec a nobis aliud inde receperitis in mandatis. Mandavimus eciam dicto Ranulpho quod vobiscum adhoc intendat. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Norhumbr' salutem. Quia ex gravi querimonia proborum hominum nostrorum de Bamburg' accepimus quod per quosdam rebelles nostros, in castro nostro de Bamburg' existentes et illud contra voluntatem nostram tenentes, fiunt ipsis cotidie dampna quamplurima, ut per rerum suarum depredaciones et suorum victualium ablaciones et alias hujusmodi extorsiones enormes ad eorum grave dampnum et depauperacionem manifestam, de quo graviter commoti sumus et irati; et ideo tibi precipimus firmiter injungentes quatinus ex industria tua per consilium et auxilium tui comitatus taliter facias provideri quod predicti rebelles nostri amplius castrum illud exire nequeant ad hujusmodi malefacta perpetranda. Et omnes terras et tenementa eorum, qui se tenent in castro predicto ad tenendum illud sicut predictum est, sine dilacione capias in manum nostram et salvo custodias donec aliud inde preceperimus. Et tam viriliter te habeas in hac parte quod diligenciam et fidelitatem tuam merito commendare debeamus. Teste rege apud Norhamt' xxiij. die Aprilis. Per consilium et comitem Leic'.

Rex Johanni de Eyvill' et Willelmo de Bocehal', vicecomiti suo Ebor', salutem. Cum Guiscardus de Charrun nuper ad mandatum nostrum ad nos venire contempserit castrum Richem' nobis redditurus, per quod vobis mandavimus quod assumpto vobiscum toto posse comitatus predicti prefatum castrum expugnaretis prout magis videritis expedire; vobis de consilio magnatum qui sunt de consilio nostro iterato mandamus firmiter injungentes quatinus assumptis (sic) vobiscum toto posse predicto, modis omnibus quibus melius et cautius scieritis et poteritis castrum illud expugnetis, et tam viriliter tamque potenter obsideri faciatis, quod rebelles nostri existentes in municione castri predicti illud exire nequeant ad aliquod dampnum fidelibus nostris partium illarum inferendum. Et, si quos ex eis extra castrum illud intercipere poteritis, eos arestari et salvo custodiri faciatis donec aliud vobis inde significaverimus. Et circa dictam expugnacionem, necnon et conservacionem pacis nostre contra perturbatores ejusdem ad tuicionem partium illarum, tam prudenter et fideliter vos habeatis quod diligenciam et probitatem vestram merito commendare possimus. Teste ut supra.

[m. 6d.]

Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum G. de Clar' comes Glouc' nuper in presencia nostra et magnatum nostrorum bona fide, super omnia que in regno nostro tenet, promiserit habere coram nobis Robertum de Nevill ad standum recto in curia nostra, ac idem Robertus nobis teneatur in diversis debitis et compotis de tempore quo fuit vicecomes noster Ebor' et justiciarius foreste nostre ultra Trentam, de quibus nondum reddidit compotum ad scaccarium nostrum; per quod eidem comiti mandavimus quod prefatum Robertum habeat coram vobis ad scaccarium nostrum a die clausi Pasche proximo preteriti in xv dies, ad reddendum nobis contemptum (sic) de tempore predicto, alioquin nos ad terras et tenementa ipsius Roberti capiemus; vobis mandamus firmiter injungentes quod, nisi prefatus R. coram vobis die predicto venerit ad reddendum compotum de tempore predicto, vos extunc terras et tenementa ipsius Roberti que sunt in manu sua in predicto comitatu per vicecomitem nostrum Ebor' capi faciatis in manum nostram, ita quod idem vicecomes nobis de exitibus eorundem respondeat ad scaccarium nostrum. Teste rege apud Norhamt' xxiij. die Aprilis. Per totum consilium.

Rex vicecomiti Lanc' salutem. Precipimus tibi quod assumpto tecum toto posse comitatus tui in propria persona tua sine omni dilacione accedas ad omnes terras et tenementa Roberti de Ferr', comitis Derb', inter Rybele et Axreshye (sic), et ea in manum nostram capias et salvo custodias donec aliud inde preceperimus. Et quia Nicholaus de Hasting', cui commisimus terras et tenementa prefati comitis custodienda, nuper captus fuerit in partibus illis, tibi precipimus quod per sacramentum proborum et legalium hominum de balliva tua, per quos rei veritas melius sciri poterit, diligenter inquiras qui prefatum Nicholaum ceperunt. Et omnes illos quos per inquisicionem illam inde culpabiles inveneris capi et salvo custodiri facias donec aliud inde preceperimus. Et ita diligenter et viriliter te habeas in premissis quod diligenciam et fidelitatem tuam exinde merito commendare debeamus. Teste rege apud Northamt' xxiij. die Aprilis. Per comitem Leic', justiciarium et alios de consilio.

Rex justiciariis suis de banco salutem. Sciatis quod Johannes de Baillol fuit in servicio nostro die Martis proxima ante festum Sancti Marci Evangeliste, in eundo per preceptum nostrum versus partes boreales ad tradendum nobis castrum suum de Castro Bernardi, ita quod eo die coram vobis interesse non potuit loquele que est coram vobis per breve nostrum inter abbatem de Rames' et predictum Johannem de piscaria in aqua de Aylington'. Et ideo vobis mandamus quod propter absenciam suam ad diem illum non ponatur in defaltam, nec in aliquo sit perdens, quia diem illum quoad hoc ei warantizamus. Teste rege apud Cumpton' xxvj. die Aprilis. Per regem, justiciarium, R. de Sancto Johanne et Egidium de Erg'.

Rex vicecomiti Salop' salutem. Cum ab antiquo quatuor coronatores esse consueverint in comitatu tuo, et ad presens non sint ibidem nisi tres, ut accepimus; tibi precipimus quod in pleno comitatu tuo et per assensum ejusdem comitatus eligi facias unum coronatorem, qui prestito sacramento, prout moris est, unacum predictis tribus coronatoribus extunc faciat et conservet ea que ad officium coronatoris pertinent in comitatu predicto. Et talem eum eligi facias qui melius sciat et possit officio illo intendere. Et nomen ejus nobis scire facias. Teste rege apud Glouc' xxix. die Aprilis.

Rex vicecomiti Wigorn' salutem. Quia volumus quod pax in regno nostro firmiter et inviolabiliter observetur, tibi precipimus, in fide et dilectione quibus nobis teneris firmiter injungentes, quatinus modis omnibus omnes ad arma juratos in balliva tua cum omni celeritate convenire facias; ita quod tu ipse cum equis et armis et prefatis juratis, necnon et toto posse comitatus tui, sis apud Hereford' hac instanti die Lune proxima post festum Apostolorum Philippi et Jacobi ad ultimum, ad pacem nostram predictam observandam. Et ita viriliter et diligenter te habeas in hac parte quod diligenciam tuam exinde merito commendare possimus, et ne pro defectu tui et posse comitatus predicti pax nostra infringatur, per quod ad te et tua necnon ad comitatum tuum graviter capere debeamus. Teste rege apud Glouc' xxix. die Aprilis. Per comitem Leic', justiciarium, Petrum de Monte Forti, Rogerum de Sancto Johanne et Egidium de Argentenn'.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Hereford' quod ipse sit cum equis et armis et toto posse comitatus sui apud Hereford' die Lune predicto.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Glouc' quod hac instanti die Sabbati in crastino Apostolorum Philippi et Jacobi cum equis et armis et toto posse comitatus sui ad pacem etc. Et ita viriliter etc. ut supra.

Rex priori de Leministr' salutem. Cum in conflictu nuper habito apud Norhamt' Adam le Despenser captus esset, per quod idem Adam per quandam pecunie summam versus Rogerum de Mortuo Mari tanquam ejus priso se redemerit, pro cujus solucione Willelmus de Everus quasdam terras suas per cartam suam prefato Rogero tradidit, in pignus habendas donec de predicta redempcione satisfactum esset eidem; ac nobis nuper existentibus apud Wigorniam, de consilio magnatum qui sunt de consilio nostro fuerit provisum quod omnes prisones qui capti fuerant in conflictu predicto liberarentur, et de omni redempcione essent quieti; per quod predictus Rogerus terras predictas prefato Willelmo nuper reddere paratus erat ad mandatum nostrum, tamen absque carta predicta, quia eam non habebat; cumque eadem carta penes vos tanquam in equa manu resideat, ut accepimus; vobis mandamus quatinus cartam illam prefato Willelmo restitui faciatis sine mora, ne per detencionem ejusdem periculum aliquod processu temporis sibi videatur iminere. Scripsimus eciam prefato Rogero quod ad restitucionem carte predicte suum prebeat assensum. Et hoc nullatinus omittat. Teste ut supra.

Rex recluse de Hakinton' salutem. Quia vos nostis pre ceteris, ut dicitur, que jura et libertates pertinent ad senescalciam Anglie racione comitatus et honoris Leyc', nos volentes super hiis per vos plenius certiorari vos attente requirimus et rogamus quatinus in presencia dilectorum nobis in Christo abbatis Sancti Augustini Cantuarie et prioris (fn. 1) Ecclesie Christi ejusdem ville, dicta jura et libertates exponatis et ea coram eis distincte et aperte scribi et sub sigillo eorundem abbatis et prioris ad nos mitti faciatis. Mandavimus enim ipsis quod ad certum diem quem ipsi et vos ad hoc duxeritis providendum, vobis ad hoc personaliter assistant. Teste ut supra.
Et scribitur eidem priori quod unacum prefato abbate ad certum diem quem ipse et dicta reclusa duxerint providendum ad eam personaliter accedant, et ea que sibi de juribus et libertatibus supradictis exponet in presencia ejusdem recluse, cui rex super hoc scribit, distincte et aperte scribi faciat, et ea sub sigillis suis eidem liberet ad regem mittenda, prout rex ei injunxit. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Wigorn' salutem. Cum nuper tibi preceperimus quod omnes de balliva tua ad arma juratos convocari faceres et quod tu ipse cum equis et armis et toto posse tuo et predictis juratis esses apud Hereford' hac die Lune proxima post festum Apostolorum Philippi et Jacobi, ac jam velimus quod tu et predicti jurati sitis ad nos apud Glouc' hac instanti die Dominica proxima post festum predictum; tibi precipimus, in fide, homagio et dilectione quibus nobis teneris firmiter injungentes, quatinus die Dominica predicta sis ad nos cum equis et armis et toto posse comitatus predicti, necnon et juratis predictis, apud Glouc' nobiscum locuturus et facturus quod tibi et ipsis ex parte nostra duxerimus injungendum. Et hoc, sicut te et omnia que in regno nostro tenes diligis, nullo modo omittas. Teste ut supra.

Rex militibus, liberis hominibus et omnibus aliis tenentibus de hundredo de Irchenf' salutem. Cum nuper commiserimus dilecto et fideli nostro P. de Monte Forti castrum nostrum Heref' custodiendum, et similiter ipsum custodem pacis nostre in partibus illis deputaverimus, et jam per quosdam de vestris intellexerimus quod G. de Clar', comes Glouc', fidelitatem a vobis exegerit, quam ei tanquam fideles nostri prestare recusastis; vobis mandamus, firmiter injungentes in fide, homagio et dilectione quibus nobis tenemini, quatinus eidem comiti fidelitatem non prestetis, nec sibi in aliquo sitis intendentes aut respondentes; volentes et precipientes quod cum a nobis vel a prefato Petro mandatum receperitis ad nos veniendi, prompti sitis et parati cum equis et armis et toto posse vestro ad ea complenda que idem Petrus injunget ex parte nostra. Et hoc, sicut vos et omnia bona vestra diligitis, nullo modo omittatis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. MS. has priori.