Close Rolls, March 1267

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1267', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 295-303. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp295-303 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1267

Pro Johanne de Lymar'.—Rex vicecomiti Lincoln' salutem. Scias quod de bonis et catallis que fuerunt Roberti de Worth inimici et rebellis nostri et que occasione ejusdem inimicicie capta sunt in manum nostram, dedimus dilecto et fideli nostro Johanni de Lymare sex marcatas in partem recompensacionis dampnorum que pro nobis sustinuit tempore turbacionis habite in regno nostro. Et ideo tibi precipimus quod eidem Johanni de bonis predictis sex marcatas vel sex marcas sine dilacione habere facias. Teste rege apud Cantebr' primo die Marcii.

[m. 7.]

Pro Aaron filio Benedicti Crispyn.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum de fine quem Aaron Crispini Judeus Lond' dudum fecit nobiscum pro catallis que fuerunt Benedicti Crispini, patris sui defuncti, habendis con cesserimus ei quod redderet nobis ad scaccarium nostrum quinque marcas per annum, videlicet unam medietatem ad scaccarium Pasche et aliam medietatem ad scaccarium Sancti Michaelis, et sic de anno in annum quinque marcas ad eosdem terminos donec finis predictus nobis esset persolutus, sicut per breve nostrum inde penes vos residens perpendere poteritis, ac idem Aaron occasione turbacionis habite in regno nostro terminos illos non observaverit; cumque idem Aaron jam finem fecerit nobiscum per decem bizentias auri pro terminis suis predictis rehabendis; vobis mandamus quod acceptis prius ab eo dictis decem byzantiis auri ad opus nostrum ipsum eosdem terminos rehabere permittatis, ita videlicet quod singulis annis reddat nobis ad scaccarium predictum ad terminos predictos quinque marcas donec finis predictus nobis persolvatur, et sic fieri et irrotulari faciatis. Catalla etiam que fuerunt predicti Benedicti patris sui pro quibus idem Aaron finem fecit supradictum, que occasione terminorum predictorum ut predictum est minime observatorum per vos vel alios justiciarios nostros ad custodiam Judeorum assignatos capta in manum nostram sive sint in thesauraria nostra vel alibi, sine dilacione restitui faciatis eidem. Teste rege apud Cantebr' primo die Marcii.

De claustura data.—Mandatum est ballivo de Clarendon quod de subbosco in foresta regis de Graveling' faciat habere Waltero de Bruges decem carettatas clausture ad hayas suas de Depeford inde claudendas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Hugone de Beaumys.—Hugo de Beaumes habet licenciam prosternendi de subbosco suo in Staneweye, qui est in foresta regis de Longa Foresta, usque ad centum solidatas et commodum suum inde faciendi per breve directum Rogero de Clifford justiciario foreste citra Trentam.

Rex pro laboribus et expensis quas Imbertus de Muntferaunt fecit in servicio regis dedit eidem Imberto omnia blada et fena existentia in manerio de Alkmundebir' quod fuit Hugonis Pech' inimici regis. Et mandatum est magistro Willelmo de Clifford escaetori citra Trentam quod blada et fena predicta eidem Imberto habere faciat. Teste ut supra.

Rex Gilberto de Preston et sociis suis justiciariis de Banco salutem. Sciatis quod associavimus vobis dilectum clericum nostrum Rogerum de Messenden ad officium justiciarii una vobiscum excercendum. Et ideo vobis mandamus quod ipsum ad hoc in socium admittatis. Teste ut supra. Et idem Rogerus habet inde litteras regis patentes.

Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod ad instanciam karissimi fratris nostri Willelmi de Valencia perdonavimus dilecto et fideli nostro Galfrido Gacelin quater viginti marcas in quibus idem Galfridus tenebatur Cok filio Aaron, Judeo nostro Lond', dudum defuncto, quod quidem debitum Hagino filio magistri Mossey postmodum concessimus. Et ideo vobis mandamus quod predictum Galfridum de predictis quater viginti marcis quietum esse et sic fieri et irrotulari et cartas et instrumenta per que idem Galfridus prefatis Judeis nostris obligatur ab archa cirographariorum Judeorum nostrorum extrahi et eidem Galfrido liberari faciatis. Mandavimus enim prefato Hagino quod hanc perdonacionem nostram patienter sustineat hac vice, et nos predictas quater viginti marcas predicto Hagino in aliis debitis nostris in quibus nobis tenetur faciemus allocari. Teste rege apud Cantebr' iiij. die Marcii.

Norff'.—Rex vicecomiti Norff' salutem. Quia intelleximus quod quedam navicula armaturis carcata nuper applicuit apud Norwicum, tibi precipimus quod armaturas illas ad opus nostrum capi et mercatoribus eorum diem (sic (fn. 1) ) satisfieri facias pro eisdem prout ad opus nostrum melius et de jure fuerit faciendum. Et custum quod ad hoc posueris, cum illud sciverimus, tibi allocari faciemus. Teste rege apud Cantebr' x. die Marcii.

De quibusdam transgressionibus factis Petro de Chavent.— Rex dilecto et fideli suo Johanni le Bretun salutem. Cum dilectus et fidelis noster Petrus de Chauvent nuper implacitaverit coram vobis quosdam de comitatu Suff' de quibusdam transgressionibus eidem Petro apud Hathfeld et Walesham illatis, ac iidem transgressores cum predicto Petro jam de licencia nostra composuerint super transgressionibus predictis, nos nolentes quod ipsi occasione transgressionum predictarum quatenus nos aut eundem Petrum tangat per vos ad presens molestentur in aliquo aut graventur, vobis mandamus quod, si ipsos occasione predicta amerciaveritis, tunc eos de amerciamentis illis quietos esse faciatis et ipsos occasione transgressionum predictarum de cetero non vexetis in aliquo vel gravetis. Teste rege apud Cantebr' ix. die Marcii.

De expensis Eudonis la Zusch' custodis pacis levandis de communitate, que sunt iiijxx. marce.—Rex vicecomiti Essex' et Hertford' salutem. Cum deputaverimus dilectum et fidelem nostrum Eudonem la Such' ad pacem nostram in comitatibus predictis conversandam (sic) et ad inimicos et rebelles nostros in eisdem comitatibus insequendos et expugnandos prout magis viderit expedire, et volumus modis omnibus quod predictus Eudo in communitate comitatuum predictorum percipiat quater viginti marcas ad expensas suas circa custodiam predictam, tibi precipimus quod predictas quater viginti marcas assideri de communitate predicta sine dilacione levari et eidem Eudoni habere facias. Et hoc sicut te et tua diligis nullatenus omittas. Teste rege apud Cantebr' x. die Marcii.

Pro abbate Sancti Edmundi.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod dilectus nobis in Christo abbas Sancti Edmundi liberavit in garderoba nostra die Mercurii proxima post festum Beatarum Perpetue et Felicitatis anno regni nostri quinquagesimo primo Nicholao de Leuuekenore, custodi ejusdem garderobe, triginta et tres libras, sex solidos et octo denarios in partem solucionis ducentarum marcarum per quas idem abbas nobiscum finem fecit pro bona voluntate nostra habenda. Et ideo vobis mandamus quod ipsum abbatem de predictis triginta et tribus libris, sex solidis et octo denariis quietem (sic) esse permittatis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Rex dilecto et fideli suo Rogero de Clifford justiciario foreste sue citra Trentam salutem. Mandamus vobis quod in haya nostra de Penber' faciatis habere dilecto et fideli nostro Johanni le Bretun sex quercus ad maeremium de dono nostro. Teste ut supra.

Allocate.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Allocate ballivis nostris London' in firma sua ejusdem civitatis quindecim marcas quas per preceptum nostrum liberaverunt dilecto et fideli nostro Johanni de la Linde et quas ei concesseramus per litteras nostras patentes in ultimo reditu nostro a partibus transmarinis pro expensis suis in eundo ad curiam domini regis Francie pro negociis nostris. Teste ut supra.
Rex baronibus suis de scaccario salutem. Allocate dilecto et fideli nostro Rogero de Collevill', vicecomiti nostro Norff' et Suff', in exitibus eorundem comitatuum quindecim libras quas per preceptum nostrum liberavit dilecto et fideli nostro Johanni le Bretun in recompensacionem expensarum quas idem Johannes fecit in servicio nostro in predictis partibus quando ultimo fuit apud Sanctum Edmundum. Teste ut supra.

Pro abbate de Sancto Edmundo.—Rex dilecto et fideli suo Johanni de Vallibus salutem. Cum nuper reddiderimus dilecto nobis in Christo abbati de Sancto Edmundo libertatem suam que capta fuit in manum nostram pro quibusdam transgressionibus nobis et nostris per quosdam infra libertatem illam in turbacione regni nostri illatis, ac vos nuper Willelmum de Yakesl' inimicum nostrum in villa Sancti Edmundi infra libertatem predictam ceperitis et in prisona detineatis, et volumus modis omnibus quod idem Willelmus prefato abbati liberetur custodiendus in prisona sua donec aliud inde preceperimus; vobis mandamus quod predictum Willelmum prefato abbati sine dilacione liberetis et in prisona sua custodiendum sicut predictum est, ita quod de eo nobis respondere possit ad mandatum nostrum prout ei injunximus: et hoc nullatenus omittatis. Teste ut supra.
Et mandatum est prefato abbati quod prefatum Willelmum ab eodem Johanne recipiat et in prisona salvo custodiat, ita quod eum habeat ad mandatum regis etc.

Pro Stephano de Eddewrthe.—Rex dilecto et fideli suo Johanni le Bretun salutem. Cum de assensu abbatis Sancti Edmundi assignaverimus vos et dilectum et fidelem nostrum Stephanum de Eddewrth ad quasdam transgressiones infra libertatem dicti abbatis tempore turbacionis habite in regno nostro perpetratas audiendas et terminandas, vobis mandamus quod eidem Stephano de amerciamentis inde provenientibus decem marcas ad expensas suas intendendo vobiscum officio predicto habere faciatis, videlicet quinque marcas de denariis ad nos pertinentibus de amerciamentis illis et quinque marcas de denariis ad prefatum abbatem pertinentibus de eisdem amerciamentis. Teste rege apud Cantebr' xj. die Marcii.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford justiciario foreste citra Trentam quod in foresta regis de Clive faciat habere Ade de Cestreton' decem quercus ad maeremium ubi commodius ad opus dicti Ade capi poterunt in eadem foresta de dono regis. Teste ut supra.

De vestimento dato.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod habere faciant Roberto Aguyllon tuniculam, dalmaticum et casulam et omnes paruras vestimento sacerdotali pertinentes de dono regis: et placet regi quod apparatus ille talis existat de quo idem Robertus bene sit contentus. Teste rege apud Cant' xj. die Marcii.

Pro Rogero filio Johannis de Dunwico.—Rex dilecto et fideli suo Johanni de Vallibus salutem. Volentes ad instanciam proborum hominum nostrorum de Donewico Rogero filio Johannis de Donewico, quem cepistis et captum detinetis, graciam facere specialem, vobis mandamus quod si predictus Rogerus invenerit vobis duodecim probos et legales homines de villa predicta qui eum manucapiant habere coram nobis in quindena Pasche proximo ventura ad standum recto super hiis que nos vel alii versus eum loqui voluerimus, tunc predictum Rogerum prefatis duodecim tradatis in ballium sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro priore de Lewes.—Rex vicecomiti Cantebr' salutem. Quia perdonavimus dilecto nobis in Christo priori de Lewes' illos decem solidos quos tu ab eo exigis pro eo quod non venit coram karissimo filio Edwardo primogenito nostro cum equis et armis ad summonicionem nuper factam apud Cantebr', tibi precipimus quod eundem priorem de predictis decem solidis quietum esse permittas et districcionem, si quam ei ea occasione feceris, omnino relaxes. Teste rege apud Cantebr' xj. die Marcii.

De roboribus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam quod in foresta de la Bere faciat habere Margarete consorti Walteri de Burges tria robora de dono regis.
Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de la Ber' faciat habere Willelmo de Valenc', cui rex castrum Wintonie commisit custodiendum, viginti robora ad focum suum de dono regis. Teste.
Mandatum est Thome de Clar' senescallo foreste Essex' quod in foresta de Havering' faciat habere Johanni Waleraund constabulario Turris London' triginta robora ad focum suum in eadem Turri de dono regis. Teste.

De barreris ad villam Notingham'.—Rex dilecto et fideli suo Rogero de Leyburn', justiciario foreste ultra Trentam, vel ejus senescallo salutem. Quia pro certo intelleximus quod quidam inimici nostri discurrunt per partes Noting' depredaciones et alia dampna enormia ibidem perpetrando et ad predictam villam Noting' depredandam nocte dieque insidiando, vobis mandamus quod, ad securitatem predicte ville et partium adjacentium, per visum et testimonium dilecti et fidelis nostri Willelmi de Mortayn custodis pacis in comitatu Noting', in foresta de Shirewod faciatis habere burgensibus nostris Noting' maeremium ad barreras et eciam ramellum ad hayas circa villam predictam faciendas prout idem W. magis viderit expedire.

De quercubus datis.—Mandatum est Warino de Bassingburn', custodi foreste de Wauberg', quod in eadem foresta faciat habere Roberto Smalwod quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Nicholaus filius Nicholai de Stawell', captus et detentus in prisona de Ivelcestr' pro morte Walteri filii Thome unde rettatus est, habet litteras regis vicecomiti Sumers' quod ponatur per ballium.

Pro magistro Thome de la Lye et Willelmo fratre ejus.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum magister Johannes Maunsel nuper defunctus quasdam domos suas cum pertinenciis in civitate nostra Lond' juxta castrum Bainardi, que prius fuerunt Rogeri le Taylur quondam emptori garderobe nostre, Amabilie nepti sue in testamento suo legaverit, et eadem Amabilia domos illas dilecto clerico nostro magistro Thome de la Lye et Willelmo fratri ejus per cartam suam dederit et concesserit, ac nos donacionem illam et concessionem ratas habentes et gratas eas pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, concesserimus et confirmaverimus sicut carta predicte Amabilie, quam dicti Thomas et Willelmus inde habent, racionabiliter testatur, nos nolentes quod iidem Thomas et Willelmus aut eorum heredes vel assignati, si dicti Johannes aut Rogerus nobis ad aliqua ratiocinia reddenda vel in aliquibus debitis tenebantur ea occasione quoad domos illas per nos aut nostros vexentur in aliquo vel graventur, predictos Thomam, Willelmum, et assignatos quoad easdem domos ab omnimoda exaccione que ad nos pertinent (sic) occasione predicta penitus quietamus. Et ideo vobis mandamus quod ipsos inde quietos esse, et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste rege ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Warino de Bassingburn' senescallo foreste inter pontes Oxonie et Stanf' quod in foresta de Wauberg' faciat habere Ricardo le Porter de Rames' tres quercus ad maeremium de dono regis.

Pro Michaele de Paris'.—H. Dei gracia rex etc. ballivis et xxiiij. probis hominibus ad custodiam civitatis Lond' assignatis salutem. Mandamus vobis quod, si Michael de Paris', qui gravi infirmitate detinetur, captus et detentus in prisona de Newegate pro eo quod fuit contra nos in turbacione habita in regno nostro, invenerit vobis xij. probos et legales homines de civitate predicta qui eum manucapiant habere coram nobis ad mandatum nostrum ad standum recto, si nos aut alii versus eum de aliquibus transgressionibus loqui voluerimus, tunc ipsum predictis xij. tradatis in ballium, ut predictum est. Teste me ipso apud Cantebr' xxj. die Marcii anno etc. lj.

De roboribus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Bernewod' faciat habere Nicholao de Yatingden' quatuor robora ad focum suum de dono regis.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod habere faciant Thome de Stagno unam robam de dono regis hac vice. Teste ut supra.

[m. 6.]

De ponendo per ballium.—Robertus de Munsorel et Gilbertus le Taylur, capti et detenti in prisona de Ivelcestr' pro morte Alexandri Russell unde appellati sunt, habent litteras regis vicecomiti Sumers' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Cantebr' xxiij. die Marcii.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Waltero de Helion, Ricardo de Ken' et Henrico de Peusian, quos rex cingulo milicie decoraturus est, ea que ad novam miliciam suam pertinent sicut aliis novis militibus regis inveniri consuevit. Teste ut supra.

Pro Egidio de Argenteym.—Rex vicecomiti Suff' salutem. Quia testificatum est nobis per dilectum fratrem et fidelem nostrum Willelmum de Valencia et magistrum Johannem de Antioch', clericum et attornatum dilecti fratris nostri Galfridi de Lizinnan, quod Egidius de Argenteim satisfecit eidem Galfrido pro manerio suo de Hallesworth rehabendo, quod quidem manerium dicto Galfrido contuleramus occasione transgressionis quas (sic) nobis fecisse dicebatur tempore turbacionis habite in regno nostro, tibi precipimus quod prefato Egidio de manerio predicto cum pertinenciis plenam seisinam sine dilacione rehabere facias. Teste ut supra.

Pro Thoma de Bramptona.—Rex dilecto clerico suo magistro Willelmo de Clifford, escaetori suo citra Trentam, salutem. Sciatis quod pro diutino servicio quod dilectus serviens noster Thomas de Brampton' nobis impendit, dedimus et concessimus eidem Thome unam virgatam terre cum pertinenciis in Chirderl' et Lollewrth', que fuit Alicie de Ripar' defuncte et quam eadem Alicia ante mortem suam invadiaverat cuidam Judeo Lond', que quidam terra per mortem ejusdem Judei devenit ad manum nostram tanquam escaeta nostra, habendam et tenendam eidem Thoma et heredibus suis inperpetuum, salvo jure cujuslibet. Et ideo vobis mandamus quod prefato Thome de terra predicta plenam seisinam sine dilacione habere faciatis habenda sicut predictum est. Teste rege apud Cantebr' xxviij. die Marcii.

De copulis datis.—Mandatum est Warino de Bassinggeburn', custodi foreste de inter pontes Oxonie et Stafford' (sic) quod in foresta de Wauberg' faciat habere fratribus de Monte Carmeli Cantebr' cheverones ad viginti et quatuor copulas inde sufficienter faciendas ad fabricam ecclesie sue, de dono regis.

De pannis ad opus regis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod unam casulam, duo dalmatica, duas tuniculas, et duos pannos ad aurum, necnon et unum lectum ad opus regis ad regem sub omni festinacione quam fieri poterit, venire faciant, prout melius et citius magis viderint expedire. Teste rege apud Cantebr' xxvj. die Marcii.

Pro abbate de Burgo Sancti Petri.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod dilectus nobis abbas de Burgo Sancti Petri liberavit in garderoba nostra die Mercurii proxima post festum Annunciacionis Beate Marie anno regni nostri lj°. Nicholao de Leukenor', custodi ejusdem garderobe, sexdecim libras, tresdecim solidos et quatuor denarios in perpacacionem quinquaginta marcarum, per quas finem fecit nobiscum pro servicio suo in excercitu nostro summonito apud Sanctum Edmundum in festo Purificacionis Beate Marie proximo preterito. Et ideo vobis mandamus quod ipsum abbatem de predictis sexdecim libris, tresdecim solidis et quatuor denariis quietum esse faciatis. Teste rege apud Cantebr' xxx. die Marcii.

De vinis capiendis ad opus regis.—Mandatum est Reginaldo de Suff', camerario Lond', quod in civitate Lond' viginti dolia vini capiat ad opus regis et ea liberet magistro Thome de Wymundham, thesaurario regis, cui rex mandavit quod ea ab ipso recipiat et cariari faciat quo rex ei injunxit. Teste rege apud Cantebr' xxxj. die Marcii.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Witelewod' faciat habere Petro de Anesy decem quercus de dono regis.
Mandatum est eidem Rogero quod in foresta de Feckeham faciat habere Willelmo de Faukeham sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. for eorundem (?).