Close Rolls, April 1270

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, April 1270', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 254-264. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp254-264 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, April 1270

Ranulphus de Halgton venit coram rege die Martis proxima ante festum Sancti Marci Ewangeliste et petiit terram suam in Halgton' et terram Willelmi de Albiniaco in eadem villa et terram Radulphi de Petto in eadem villa sibi et eisdem Willelmo et Radulpho replegiari, que capte sunt in manum regis propter defaltam quam iidem Ranulphus, Willelmus et Radulphus fecerunt in curia regis coram justiciariis de banco, versus Isabellam que fuit uxor Willelmi Darel ut dicitur. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Aprilis.

Willelmus le Marescall et Cecilia uxor ejus, Cecilia Wylote, Willelmus le Petit de Norton', Robertus filius Philippi, Alyva de la Stigele, Walterus le Burgeys et Philippus le Feure venerunt coram rege die Martis proxima ante festum Sancti Luce ewangeliste et petierunt terciam partem duodecim acrarum redditus cum pertinenciis in Winneston' sibi replegiari, que capta est in manum regis propter defaltam quam iidem Willelmus, Cecilia etc. fecerunt in curia regis coram justiciariis de banco versus Agnetem que fuit uxor Johannis de Furches ut dicitur. Teste ut supra.

Bonifacius le Romayn attornavit coram rege loco suo Adam de Twiuuell' ad lucrandum vel perdendum in loquela que est coram rege inter ipsum et Willelmum de Percy de Kildale de quadam transgressione eidem Bonifacio per predictum Willelmum illata ut dicitur.

Henricus de Lacy et Rogerus de Mortuo Mary recognoscunt se debere pro Georgio de Cantilupo octingentas marcas Edwardo filio regis, solvendas eidem in festo Sancti Johannis Baptiste proximo futuro quadringentas marcas et primo die Marcii proximo sequenti residuas quadringentas marcas pro castro honore et terra de Bergeveny habendis. Et, nisi fecerint, concesserunt quod dicta pecunia levetur de omnibus terris et catallis suis Anglie.

Alanus la Thuch' recognovit se debere comiti Warr' ducentas marcas, solvendas eidem centum marcas ad Natale Domini proximo futurum, et centum marcas ad Pascha proximo sequens, pro plegiagio Henrici de Hasting'. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatibus Cantebr' et Norhampt'.

Sciant presentes et futuri quod ego Alicia de Barewe in legitima viduitate mea concessi, dedi et hac presenti carta mea quietam clamavi pro me et heredibus meis Matilli Passelewe sorori mee et heredibus suis totum jus et clamium quod habui vel habere potui in patronatu ecclesie de Barewe, ita quod ego et heredes mei nichil juris decetero in patronatu ecclesie antedicte seu eciam advocacione poterimus vendicare. Et ego Alicia et heredes mei predictas concessionem et donacionem, quatenus consuetudines et jura regni permittant, predicte Matilli et heredibus suis warantizabimus contra omnes. Et ut hec mea concessio, donacio et quietaclamacio robur optineant firmitatis huic carte mee sigillum meum apposui; hiis testibus, dominis Matheo de Chelvecham', Benedicto et Thoma de Blakeham, Rogero de Scaccario, Alano filio Roardi, militibus, Willelmo de Criketot, Thoma le Merveillus, Adam de Mundeford, Johanne le Faukener, Adam Effemme, Bartholomeo de Vernun, Johanne Norman et aliis. Datum apud Clerkenewell' juxta London' in crastino Beati Johannis ante Portam Latinam anno regis liiij°.

[m. 9d.]

Walterus Wiket' recognovit se debere Hugoni filio Otonis xij. marcas solvendas in octabis Pentecostes proximo futuris, et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Surr'. Et ad hoc faciendum constituerunt se Henricus de la Leye, Thomas de Welleton', Willelmus Piguche et Rogerus le Kixe principales debitores et concesserunt quod, nisi prefatus Walterus dictam solucionem termino predicto solverit, quod unusquisque eorum teneatur in solidum et quod levetur de terris et catallis suis in comitatu predicto.

Sciant presentes et futuri quod ego Idonea filia quondam Ricardi Renger, in libera potestate mea et legitima viduitate, remisi et omnino quietumclamavi pro me et heredibus meis Johanni de Cokham' filio meo et post decessum ipsius Johannis Juliane filie mee et heredibus de ipsa Juliana et Radulpho Ardel, quondam marito suo, legitime procreatis totum jus et clamium quod habui vel habere potui in toto manerio de Parva Stanbregge cum omnibus pertinenciis suis et cum advocacione ejusdem manerii in comitatu Essex' in hundredo Rocheford'. Remisi eciam et omnino quietum clamavi pro me et heredibus meis predicto Johanni et post decessum ipsius Johannis predicte Juliane et heredibus suis predictis totum jus et clamium quod habui vel habere potui in terris et tenementis cum omnibus eorum pertinenciis que quondam Johannes Renger frater meus perquisivit in parva Hokkele, Canewedon' et Assindon' et alibi, ubicunque fuerint in predicto hundredo, secundum tenorem carte de feofamento quam Ricardus de Hadestok' quondam maritus meus et ego fecimus Johanni de Cokham' prenominato de prefato manerio cum suis pertinenciis et cum advocacione dicte ecclesie et omnibus aliis terris et tenementis predictis. Preterea volo et concedo pro me et heredibus meis donacionem, concessionem et dimissionem quas predictus quondam Johannes Renger frater meus et ego fecimus predictis Johanni et Juliane de manerio predicto et omnibus aliis terris et tenementis predictis ratas et firmas esse et easdem approbo et confirmo una cum omnibus instrumentis prefatis Johanni et Juliane per predictum Ricardum quondam maritum meum et me aliquo tempore confectis; ita quod dictus Johannes de Cokham et post decessum ipsius Johannis prefata Juliana et heredes sui predicti habeant et teneant libere integre quiete bene et in pace sine contradiccione vel impedimento mei heredum vel assignatorum meorum totum manerium predictum cum omnibus ejus pertinenciis et cum advocacione ecclesie et omnia alia predicta terras et tenementa prout in predictis cartis plenius et melius continetur, exceptis quindecim libris sterlingorum quas memoratus Johannes de Cokham et prefata Juliana et heredes sui predicti post decessum ipsius Johannis mihi solvere debent annuatim ad totam vitam meam, et post decessum meum cessabit solucio pecunie memorate. Hoc autem predictum manerium cum ejus pertinenciis et cum advocacione ecclesie et omnia alia predicta terras et tenementa cum eorum pertinenciis concessi et recognovi pro me et heredibus meis esse jus ipsius (Johannis (fn. 1) ) de Cokham et post decessum ipsius Johannis predicte Juliane et heredum suorum predictorum in curia domini regis coram cancellario domini et ea feci inrotulari, ac ipsa eidem Johanni de Cokham ut jus ipsius et post decessum ipsius Johannis predicte Juliane et heredibus suis predictis ut jus ipsorum reddidi. Et, ut omnia et singula predicta firma permaneant, presenti scripto sigillum meum apposui, hiis testibus, domino Hugone filio Otonis, tunc custode Lond', dominis Guydone de Rocheford', Ricardo de Suthcherche, Laurencio de Plombergh', militibus, Rogero de Pakelesham', Bertino de Brinceno, Rogero de Bereweye, Ranulfo de Apelton', Thoma Maunsel, Roberto de Cornhill', Thoma de Basing', ballivis Lond', Waltero Hervy, Willelmo de Duraume, Reginaldo de Suff', Henrico de Hereford', Johanne clerico et aliis.

Sciant presentes et futuri quod ego Julianus filius Henrici de Cocham remisi et omnino quietum clamavi pro me et heredibus meis Johanni de Cocham fratri meo et post decessum ipsius Johannis Juliane Hardel sorori mee et heredibus de ipsa Juliana et Radulpho Hardel' quondam marito suo legitime procreatis totum jus et clamium quod habui vel habere potui vel aliquo modo michi accidere poterit, tam per mortem Idonee filie quondam Ricardi Renger matris mee quam per mortem Johannis de Cokham' in toto manerio de Parva Stanbrugg' cum omnibus suis pertinenciis et advocacione ecclesie ejusdem manerii in comitatu Essex' in hundredo Rocheford'. Remisi eciam et omnino quietum clamavi pro me et heredibus meis predicto Johanni, et post decessum ipsius Johannis predicte Juliane et heredibus suis predictis, totum jus et clamium quod habui vel habere potui vel aliquo modo michi accidere poterit in terris et tenementis cum omnibus eorum pertinenciis que quondam Johannes Renger avunculus meus perquisivit in Parva Hokkele, Canewedon' et Assindon' et alibi ubicunque fuerint in predicto hundredo secundum tenorem cartarum et instrumentorum que predictus quondam Johannes Renger et Idonea predicta fecerunt aliquo tempore prefato Johanni de Cocham et Juliane de predicto manerio cum suis pertinenciis et cum advocacione ecclesie et omnibus aliis terris et tenementis predictis. Preterea volo et concedo pro me et heredibus meis donacionem, concessionem et dimissionem quas predicta Idonea fecit Johanni et Juliane predictis de manerio predicto et omnibus aliis terris et tenementis predictis ratas et firmas esse, et easdem approbo et confirmo, una cum omnibus cartis et instrumentis prefatis Johanni et Juliane per dictam Idoneam aliquo tempore confectis; ita quod dictus Johannes de Cocham et post decessum ipsius Johannis prefata Juliana et heredes sui predicti habeant et teneant libere integre quiete bene et in pace sine contradiccione vel impedimento mei heredum vel assingnatorum meorum totum manerium predictum cum omnibus ejus pertinenciis et cum advocacione ecclesie ejusdem manerii et omnia alia predicta terras et tenementa prout in predictis cartis et instrumentis plenius et melius continetur. Hoc autem manerium predictum de Parva Stanbrugg' cum ejus pertinenciis et cum advocacione ecclesie ejusdem manerii et omnia alia predicta terras et tenementa cum eorum pertinenciis concessi et recognovi pro me et heredibus meis esse jus ipsius Johannis de Cocham et post decessum ejusdem Johannis predicte Juliane et heredum suorum predictorum in curia domini regis cartam (sic) (fn. 2) cancellario domini regis et ea feci irrotulari, ac ipsa eidem Johanni ut jus ipsius, et post decessum ipsius Johannis predicte Juliane et heredibus suis predictis ut jus ipsorum reddidi. Et ut omnia et singula predicta firma permaneant presenti scripto sigillum meum apposui, hiis testibus, Hugone filio Otonis, tunc custode London', domino Guydone de Rocheford', Ricardo de Suthcherch', Laurencio de Plomberge, militibus, Rogero de Pakelesham, Bertino de Brinceno, Rogero de Berewes, Ranulpho de Appelton', Thoma Maunsell', Roberto de Cornhull' et Thoma de Basinge, tunc ballivis London', Waltero Hervy, Willelmo de Durham', Reginaldo de Suff', Henrico de Hereford', Johanne clerico et multis aliis.

Omnibus etc. Willelmus de Valenc' dominus Pembr' salutem in Domino. Noveritis nos teneri domino Thome de Clar' in tribus milibus et quingentis marcis bonorum et legalium sterlingorum pro custodia terrarum et tenementarum que fuerunt domini Mauricii filii Geraldi in Hibernia una cum custodia et maritagio heredis predicti domini Mauricii, solvendo eidem domino Thome vel ejus certo attornato apud Novum Templum Lond' ad festum Nativitatis Sancti Johannis Baptiste anno Incarnacionis Domini m. cc. septuagesimo mille libras sterlingorum, ad festum Purificacionis proximo sequens quingentas marcas sterlingorum, et ad festum Nativitatis Sancti Johannis Baptiste proximo sequens mille libras sterlingorum. Et ad hanc solucionem fideliter sine dolo terminis et loco predictis faciendam obligamus nos, heredes nostros et executores nostros et omnes terras et tenementa nostra in quorumcunque manus in posterum deveniant et omnia bona nostra mobilia et immobilia presentia et futura, ubicunque fuerint inventa, infra monasterium et edes sacras vel extra cohercioni et districcioni domini Henrici regis Anglie fratris nostri et heredum suorum et omnium ballivorum suorum et cujuslibet dyocesani in cujus dyocesi bona nostra consistunt vel poterunt inveniri, quod possint nos vel heredes nostros seu executores nostros per quamcunque maluerint districcionem, excommunicacionem vel quocunque alio modo, distringere et compellere ad solucionem predicte pecunie una cum dampnis et expensis que vel quos dictus dominus Thomas vel sui attornati fecerint vel sustinuerint occasione dicte pecunie ad prenominatos terminos et locum non solute, si contingat nos in solucione dicte pecunie in parte vel in toto terminis et loco supradictis, quod absit, deficere. Et, si medio tempore de nobis humanitus contingat, volumus et concedimus pro nobis et heredibus nostris quod executores nostri nullam de bonis nostris habeant administracionem nec aliqua de predictis bonis fiat distribucio quousque prefato domino Thome vel suis attornatis de predicta pecunia una cum dampnis et expensis, si que vel quas dictus dominus Thomas vel sui attornati occasione predicta fecerint vel sustinuerint, plenarie fuerit satisfactum, renunciantes pro nobis et heredibus nostris et executoribus nostris et omnium terrarum seu bonorum nostrorum possessoribus omni juris remedio tam civilis quam canonici et omni auxilio regis et legis. In cujus rei testimonio presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi. Datum Lond' Dominica proxima post festum Annunciacionis Beate Marie anno regni domini regis supradicti l. quarto.
Idem Willelmus recognovit se teneri prefato Thome in pecunia predicta solvenda ad predictos terminos sicut predictum est. Et nisi fecerit concessit quod predicta pecunia levetur de terris et tenementis suis in comitatibus Norff', Suff', Kanc', Oxon', Berk', et Wiltes'.

Omnibus etc. Thomas de Clar', frater comitis Glouc', salutem in Domino. Sciatis quod, cum dominus Edwardus domini regis Anglie illustris primogenitus nobis per cartam suam dedisset et concessisset custodiam omnium terrarum et tenementorum cum pertinenciis in Hibernia que fuerunt Mauricii filii Geraldi defuncti sine ullo retinemento, habendam et tenendam nobis vel heredibus seu assignatis nostris usque ad legitimam etatem heredum predicti Mauricii una cum maritagiis eorundem heredum. Nos per finem trium milium et quingentarum marcarum, quem dominus Willelmus de Valenc' fecit nobiscum et unde solvet nobis mille libras sterlingorum in festo Nativitatis Sancti Johannis Baptiste anno regni regis Henrici l.iiijo et quingentas marcas in festo Purificacionis Beate Marie proximo sequenti et mille libras sterlingorum in festo Nativitatis Sancti Johannis Baptiste proximo sequenti, dedimus, concessimus et dimisimus eidem domino Willelmo custodiam predictam, videlicet, quicquid habuimus de dono prefati domini Edwardi ut in maritagiis et wardis et omnimodis quoquo modo nobis pertinentibus una cum custodia castri de Leye et manerii de Rathingan et omnium aliarum terrarum, castrorum et tenementorum que fuerunt predicti Mauricii in Hibernia quocunque jure, habendam et tenendam eidem Willelmo et heredibus vel assignatis suis cum omnibus feodis militum advocacionibus abbaciarum et prioratuum et aliarum domorum religiosarum et ecclesiarum, prebendarum et decimarum quarumcunque, dotibus cum acciderint, wardis, maritagiis, releviis, escaetis quibuscunque vel a quocunque accidentibus et cum maritagiis heredum predicti Mauricii quorumcunque et cum omnibus aliis pertinenciis et rebus que hujusmodi custodiis seu custodibus accidere poterint, sine aliquo retinemento usque ad legitimam etatem heredum predictorum sine contradiccione vel impedimento nostri, heredum, seu assignatorum nostrorum quorumcunque. Remisimus eciam et quietam clamavimus predicto domino Willelmo et heredibus vel assignatis suis quibuscunque pro nobis, heredibus, seu assignatis nostris omnimodam accionem jus et clamium que nobis racione custodie predicte erga quoscunque competere vel quocunque alio modo accidere vel devenire possint ex quacunque causa, racione, demanda, clamio, jure, vel quovis modo alio, usque ad legitimam etatem heredum predictorum. Et nos, heredes et assignati nostri warantizabimus predicto domino Willelmo et heredibus vel assignatis suis custodiam omnium terrarum et tenementorum predictorum cum omnibus pertinenciis suis sine ullo retinemento, et maritagia heredum predictorum usque ad legitimam etatem eorundem sicut predictum est, que prefatus dominus Edwardus per cartam suam nobis dedit et concessit. Et ad majorem hujus rei securitatem istam donacionem et concessionem nostram a prefato domino Edwardo confirmari procuravimus et presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi, hiis testibus, dominis Henrico filio illustris regis Alemannie, Roberto Walerand', Roberto Aguylon', Galfrido Gacelin, Willelmo de Wintreshill', Willelmo de Aete, Ricardo de Middelton', domini regis cancellario, magistro Johanne de Chishill' domini regis thesaurario, Laurencio de Brok' et aliis. Datum Lond' die Dominica proxima post festum Annunciacionis Beate Marie anno regni regis predicti l. quarto.

Robertus Aguilon recognovit se debere Galfrido Gacelyn ducentas marcas solvendas in octabis Pentecostes proximo futuris. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis.

Thomas de Hale recognovit se debere Augustino Auger septem marcas, solvendas eidem ad festum Sancti Johannis Baptiste proximo futurum. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Salop'.

Memorandum quod Stephanus de la Haye satisfecit Ingelardo de Sigony et Johanni de Brademer de xxv. libris in quibus eis tenebatur pro redempcione terrarum suarum secundum formam dicti de Kenill'.

Willelmus de Fenes, qui de licencia regis profecturus est ad Terram Sanctam, dedit potestatem Reginaldo de Fenes fratri suo faciendi attornatum etc. per quinquennium etc. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Aprilis.

Memorandum quod Petrus Everard' recognovit se recepisse a Luca de Sancto Edmundo x. marcas de fine quem idem Lucas secum fecit pro terris que fuerunt magistri Thome de Sancto Edmundo habendis, et ipsum Lucam et Willelmum de Saham' plegium suum inde penitus quietavit.

Robertus de Gouiz venit coram rege die Veneris in septimana Pasche et petiit terram Radulphi de Gorges in Rewes et Hesele eidem Radulpho replegiari, que capta est etc. propter defaltam quam idem Radulphus fecit versus Johannem de Blakeford' ut dicitur. Et hoc signifactum est justiciariis itinerantibus apud Leyc'.

Petrus de Hamme venit coram rege die Veneris in septimana Pasche et petiit terram Roberti de Burcy in Hamme eidem Roberto replegiari, que capta est etc. propter defaltam quam idem Robertus fecit versus Matillem que fuit uxor Walrandi de Wellesle ut dicitur. Et mandatum est justiciariis de banco.

Robertus de Guiz venit coram rege die Veneris in septimana Pasche et petiit terram suam in Braunton' sibi replegiari, que capta est etc. propter defaltam quam fecit versus Johannem de Blakeford' ut dicitur. Et mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Leyc'.

Idem Robertus venit coram rege die Veneris in septimana Pasche et petiit terram Oliveri de Dyneham' in Duncford' eidem Olivero replegiari, que capta est etc. propter defaltam quam idem Oliverus fecit versus Johannem de Blakeford' ut dicitur. Et mandatum est justiciariis itinerantibus apud Leyc'.

Henricus de Gandavo posuit loco suo Galfridum de Morton' et Egidium Busshe ad lucrandum vel perdendum in omnibus placitis et querelis pro ipso vel contra ipsum motis vel movendis in quibuscunque curiis usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum.

Rogerus de Mikelfeld' recognovit se debere magistro Henrico Sampson' sexdecim marcas, solvendas eidem Henrico in crastino Sancti Michaelis proximo futuro. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Hereford'. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Aprilis.

Memorandum quod Alanus de Kirkeby' satisfecit Galfrido de Percy de centum et viginti libris in quibus eidem tenebatur pro manerio de Hildrichesham in comitatu Cantebr' habendo, de quibus ipsum Alanum quietum clamavit.

Adam de Falewesle venit coram rege apud Westmonasterium die Lune proxima post festum Invencionis Sancte Crucis et petiit terram Thome de Capes eidem Thome replegiari, que capta est in manum regis propter defaltam quam idem Thomas fecit coram ballivis Alienore regine Anglie de Bloxham' versus Robertum filium Philippi de Whitefeld' et Willelmum filium Johannis de Cretteworth' ut dicitur.

[m. 8d.]

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Manefeld', nepos et heres magistri Guidonis de Castro Bernardi, concessi, dedi et hac mea presenti carta confirmavi Johanni Portehors de Cantebrig' pro servicio suo et pro quinque marcis argenti quas mihi dedit in gersumam quatuor acras terre et unam rodam jacentes in Portefeld' unde una acra et tres rode jacent juxta viam Sancti Neoti apud Morhull' et abbuttant super terram prioris de Bernewell', et due acre jacent ad Stupende Cruche juxta viam Sancti Neoti et abbutant super terram dicti prioris, et una dimidia acra jacet apud Morhyl inter terram Roberti Auger ex una parte et terram Ricardi le Man ex altera, habendum et tenendum prenominatam terram cum suis pertinenciis de me et heredibus meis dicto Johanni Portehors et suis et heredibus et cuicunque illam terram dare vendere aut assignare voluerit, libere, quiete, bene et in pace imperpetuum, reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis vel meis assignatis unum denarium ad Pascha pro omni servicio, consuetudine, secta curie et demanda. Et ego dictus Willelmus de Manefeld' et heredes mei et assignati mei warantizabimus, acquietabimus et in omnibus defendemus predictas quatuor acras et unam rodam terre cum pertinenciis dicto Johanni Portehors' et suis heredibus et assignatis contra omnes Cristianos et Judeos per predictum servicium imperpetuum. Et in hujus rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui, hiis testibus, Ricardo filio Laurencii, Roberto Auger, Willelmo Tuylet, Roberto Hubert, Johanne Huti, Stephano Pistore, Willelmo Plowricht', Ada Stoty, Roberto Wymund' clerico et aliis.

Adam le Despenser recognovit in cancellaria regis se debere Willelmo de Saham clerico quinque marcas de arreragiis annui redditus viginti solidorum ad Pascha, solvendas eidem Willelmo in quindena Sancti Michaelis proximo futura. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia quinque marcarum et annui redditus viginti solidorum levetur de terris et catallis suis in comitatibus Oxon', Warr' et Suhampt'.

Idem Adam recognovit se debere prefato Willelmo viginti solidos singulis annis solvendos ad totam vitam ipsius Willelmi in festo Pasche. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatibus predictis.

Anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo quarto ad festum Annunciacionis Beate Marie, inter dominum Rogerum de Somery ex parte una et Petrum de Schalyns et Isabellam uxorem ejus ex altera ita convenit, videlicet, quod dictus Rogerus concessit et tradidit predictis petro et Isabelle uxori ejus pro porcione ipsam contingente de terris et tenementis cum pertinenciis suis que fuerunt Willelmi de Byrmingham' quondam viri ipsius Isabelle ad sustentacionem ipsius Isabelle prout in ordinacione domini regis facta apud Wynton' et in dicta de Kenillu' provisum est et concessum, triginta libratas terre, videlicet, manerium de Hogeston' cum advocacione ecclesie et aliis suis pertinenciis et cum servicio feodorum de Lychescumbe et de Lytlecote pro viginti libris, et totam terram cum suis pertinenciis que fuit predicti Willelmi in Morf', pro centum et decem solidis, et in manerio de Byrmingeham' ad perfeccionem predictarum triginta libratarum terre quatuor libratas et decem solidatas redditus tantum percipiendas singulis annis in festo Sancti Michaelis de tenentibus subscriptis videlicet, de Roberto Barill' octo solidos octo denarios, de Johanne Barill' septem solidos et unum denarium, de Galfrido le Mercer sex solidos et unum denarium, de Johanne filio Philippi quinque solidos et sex denarios, de Willelmo filio Johannis Martin quinque solidos, de Johanne le Moul septem solidos et novem denarios, de Radulpho Cappe quatuor solidos, de Willelmo cissore duos solidos et octo denarios, de Ricardo Wandelard' duos solidos et quatuor denarios, de Johanne de Allespathe duos solidos, de Stephano Baril duos solidos et octo denarios, de Rogero Tribel duos solidos et octo denarios, de Roberto de Caneley quatuor solidos et decem denarios, de heredibus de Hull' tres solidos, de Johanne de Ibern' duos solidos et quinque denarios, de Galfrido molendinario sexdecem denarios, de Willelmo filio Johannis textoris sexdecim denarios, de Henrico Notekyn tres solidos et septem denarios, de Johanne de Quercu duos solidos et sex denarios, de Galfrido venatore duos solidos, de Willelmo Corbyn duos solidos et decem denarios, de Willelmo le Ryche octodecim denarios, de Johanne Suift duos solidos, de Adam Jordan duodecim denarios, de Thoma de Cofton octo denarios, de Willelmo Salamon decem denarios, de Willelmo Martin duos solidos et quatuor denarios, de Ricardo Kyde unum denarium, de Willelmo Pitecok octo denarios, salvis tamen eidem Rogero et heredibus suis vel suis assignatis omnibus aliis serviciis, proventibus et exitibus terre de predictis tenentibus et eorum tenementis quoquo modo provenientibus. Et si dicti tenentes a solucione redditus predicti ad terminum statutum cessaverint, liceat predictis Petre et Isabelle uxori ejus et eorum atornatis sine omni impedimento distringere tenentes predictos secundum legem terre et consuetudinem manerii de Byrmingeham' ad plenam solucionem inde faciendam. Pro hac autem concessione et tradicione dicti Petrus et Isabella uxor ejus concesserunt remiserunt et quiete clamaverunt dicto Rogero et heredibus suis vel suis assignatis in formam dicti de Kenillu' tenendas omnes alias terras et tenementa cum advocacionibus ecclesiarum, serviciis militum et liberorum et aliis suis pertinenciis que fuerunt predicti Willelmi de Byrming ham de feodo ipsius Rogeri, ita quod decetero de dictis terris et tenementis cum suis pertinenciis predictis aliquid plus ad sustentacionem ipsius Isabelle versus predictum Rogerum et heredes suos vel suos assignatos quamdiu ea tenuerint exigere vel vendicare vel aliquo modo ipsos inde inquietare non poterint. Istud idem dicti Petrus et Isabella uxor ejus presentes in curia domini regis a die Pasche anno supradicto in tres septimanas coram cancellario domini regis cognoverunt et in rotulis cancellarie irrotulari fecerunt. In cujus rei testimonium tam dictus Rogerus quam dicti Petrus et Isabella uxor ejus presenti scripto in modum cyrographi confecto signa sua vice mutua apposuerunt, hiis testibus, domino Errek Ridel, Nicholao de Marnham, Waltero de la Puylle, Johanne Russell, Henrico de Morf, Willelmo de Dixley, Henrico de Egebaston et aliis. Et postea venerunt omnes predicti in cancellaria regis et recognoverunt et concesserunt omnia contenta in scripto predicto.

[Schedule.]

Egregio principi domino suo reverentissimo domino Henrico Dei gracia regi Anglie, domino Hybernie et duci Aquitannie, suus si placet marescallus R. Byg' comes Norff' salutem et debitum pro viribus famulatum. Ad officium marescalcie nostro nomine faciendum dilectum nepotem meum dominum Rogerum Bygod meum facio attornatum, quem ad dictum officium exequendum necnon illum quem ad hoc loco suo posuerit admittere vestre excellencie placeat reverende. Valeat excellencia vestra.
Addressed: Domino suo domino Regi Angl'.

Footnotes

  • 1. Omitted in MS.
  • 2. For coram.