Close Rolls, May 1236

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1908.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1236', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237, (London, 1908) pp. 352-357. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol3/pp352-357 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1236

Dexon'.—W. Exoniensis episcopus et Robertus de Curtenay posuerunt se in perambulatione de terra ipsius episcopi in Chedel' et terra ipsius Roberti in Ken. Teste etc. apud Westmonasterium, iiij. die Maii.

Norhumbr'.—Johannes filius Roberti attornavit Absolon' de Neuburn' et Adam Gule versus priorem de Brinkeburn' petentem, de dimidia carucata terre cum pertinentiis in Robir'.

[m. 13d.]

De Johanne Blancboylly.—Rex vicecomiti Berk' salutem. Quia Johannes Blancboilly nondum satisfecit mercatoribus de Normannia et Pictavia de roberia quam eis fecit, sicut eidem Johanni precepimus, tibi precipimus quod tam corpus ejusdam Johannis quam omnia catalla sua, que habet in ballia sua (sic), sine dilatione arestari facias et salvo custodiri, donec aliud inde preceperimus. Teste rege apud Westmonasterium, v. die Maii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Suhampt' et majori et ballivis Suht'.

Midd'.—Matillis de Cardres attornavit Johannem filium suum versus Robertum Freman tenentem, de viginti et quatuor acris terre cum pertinentiis in Hakeneye.

Eboracum.—Priorissa de Swyne attornavit fratrem Willelmum le Chanoyne et Robertum de Stanhern versus Ricardum de Rugh'ton' petentem, de uno molendino cum pertinentiis in Rugh'ton'.

Buk'.—Prior de Caudewell' attornavit Eudonen canonicum ejusdem domus versus Walterum de Bergeveny et Matillidem uxorem ejus et Ricardum filium Agnetis deforciantes, de consuetudinibus et serviciis que idem prior exigit etc. de tenemento in Edofsebergh'.

Suff'.—Matheus de Lovan' attornavit Alexandrum de Westbrom contra Robertum Kneu tenentem, de xl. acris terre et i. mesuagio cum pertinentiis in Ratlesden'.

Leic'.—Ricardus de Rutinton' attornavit Galfridum de Langedon' contra Willelmum de Surnya, Petrum de Charl', Rogerum, personam ecclesie de Swythlund', priorem Sancti Johannis Jerusalem, Walterum de Staunton' et Robertum filium Johannis, de xix. virgatis terre in Stanton'.

Eboracum.—Petrus de Malo Lacu attornavit Hugonem de Waddewurth' versus abbatem Sancte Marie Eboraci, priorem de Kirkeham, Warinum de Muntchanes' et Dionisiam uxorem ejus, de divisis faciendis inter terram eorum in Fesseuall' et terram ipsius Petri et Ysabelle uxoris ejus in Brideshal'.

Buk'.—Walterus de Burgo attornavit Willelmum de Burgo versus Robertum de Greinvill' de consuetudinibus et serviciis que idem Robertus exigit a predicto Waltero etc. de tenemento in Chilton'.

Surr'.—Martha de Guldeford' et Robertus de Gammach' attornaverunt Johannem de Gammach' versus Robertum Heremann' tenentem, de dimidio mesuagio cum pertinentiis in Guldef'.

Hybernia. De constitutionibus novis apud Merton' factis decetero tenendis in Hybernia.—Constitutiones facte apud Merton' superius inrotulate scilicet viij. die Februarii, sigillate fuerunt sigillo domini regis, transmisse sunt in Hyberniam ut currant in partibus illis et teneantur, sicut in Anglia, et de hoc fit mentio in brevi directo justiciario Hybernie inferius inrotulato.

[m. 13d.]

H. dei gratia rex Anglie etc. venerabili patri L. eadem gratia archiepiscopo Dublinensi et dilecto et fideli suo M. filio Geroldi, justiciario suo Hibernie, salutem. Accedens nuper ad curiam nostram Georgius Desaffubl' nobis ex parte vestra supplicavit ut vobis scire faceremus quid juris sit secundum consuetudinem Anglie in casibus subscriptis, videlicet, cum contingat filium alicujus nobilis natum ex matrimonio movere questionem fratri suo in fornicatione ante matrimonium de eadem matre progenito super paterna hereditate; item, si contingat quod frater natus ante matrimonium defendendo se dicat se esse legittimum, utrum in tali casu sit mittendus ad forum ecclesiasticum etc.; item, si mittendus sit, in qua forma etc.; item, si contingat quod natus ante matrimonium fecerit homagium suum de terris suis post decessum patris sui et ratione homagii sic facti vocaverit dominum suum ad warantum, quid juris sit de illa vocatione et si warantizare debeat aut velit sponte; utrum duellum possit esse de jure inter natum ex matrimonio et dominum warantizantem, cum inter ipsos fratres esse non possit. Ad hoc autem vobis significamus de primo capitulo, quod si natus ante matrimonium cui movetur questio, cognoscat se natum esse ante matrimonium, nec petere potest hereditatem nec petitam retinere secundum Anglie consuetudinem, nec talis si dicat se natum esse post non est mittendus ad curiam Christianitatis, eo quod clerus talem habet pro legittimo. Cum autem de casu illo anno preterito tractatum esset coram venerabili patre archiepiscopo Cantuariensi et coepiscopis suis et magnatibus nostris Anglie, scilicet, utrum inquisitio de tali nato deberet fieri in curia nostra vel in curia Christianitatis, tandem predictus archiepiscopus et episcopi petierunt sibi dari potestatem inquirendi. Postea vero processu temporis quia in forma brevis nostri eis super hoc transmissi contentum fuit quod respondere deberent utrum talis natus esset ante matrimonium vel post, videntes hoc esse contrarium legibus suis noluerunt hoc respondere, set reliquerunt nobis et curie nostre hoc inquirendum et terminandum; et nondum provisum est in curia nostra sub qua forma hoc debeat inquiri, vel per sacramentum xij. juratorum vel per probationem a partibus producendam; item de domino, si debeat warantizare tenenti contra fratem suum, vobis respondemus quod non, eo quod tam natus post matrimonium quam ante uno et eodem jure utuntur et dominus in captione homagii potius circumventus fuit quam ratione astrictus; noc esse poterit duellum inter eos predicta ratione, et preterea quia dominus tenetur plus warantizare petenti nato post matrimonium quam tenenti nato ante matrimonium. Hiis igitur intellectis secundum quod predictum est in partibus vestris faciatis. Teste rege apud Mortelac', ix. die Maii.

Rex dilecto et fideli suo M. filio Geroldi, justiciario suo Hibernie, salutem. Monstravit nobis lator presentium quod cum ipse nuper in curia nostra coram justiciariis nostris ad hoc nuper per vos constitutes in Hibernya recuperasset seisinam suam versus quendam hominem de libero tenemento suo, idem adversarius suus postea de eodem tenemento iterum ipsum disseisivit. Et ideo vobis mittimus sub sigillo nostro constitutionem nuper factam coram nobis et magnatibus nostris Anglie de predicto casu, et similiter de aliis articulis ad emendationem regni nostri; mandantes quatinus de consilio venerabilis patris L. Dublinensis archiepiscopi constitutionem illam in curia nostra Hibernie legi et decetero firmiter observari faciatis. Et secundum eandem predicto conquerenti plenam justitiam exhiberi faciatis. Teste rege ut supra.
Memorandum quod in adventu regis Wintoniam dicendum est vicecomiti Suht' quod ultra altare Sancti Thome Martiris in capella regis Sancti Thome apud Wintoniam fieri faciat imaginem majestatis Domini.

Cornubia. Perambulatio.—Mandatum est vicecomiti Cornubie quod assumptis secum xij. legalibus et discretis militibus de comitatu suo in propria persona sua accedat ad terram prioris de Lazaveton in Treynh' et terram Roberti Pudding' in Treneggles. Et per sacramentum etc. Et perambulationem illam etc. scire faciat justiciariis ad primam assisam etc. Teste rege apud Wyntoniam, xviij. die Maii.

[m. 12d.]

Dors'. De perambulatione.—R. vicecomiti Dors' salutem. Precipimus tibi quod assumptis tecum xij. de legalioribus et discretioribus militibus de comitatu tuo in propria persona tua accedas ad terram Johannis Mautravers in Wullecumb' et terram Bartholomei de Turbervill' in Mellebir', et per eorum sacramentum fieri facias perambulationem inter terras predictas, ita quod perambulatio illa fiat per certas metas et divisas, quia tam predictus Johannes quam predictus Bartholomeus posuit se coram nobis in perambulatione illa. Et eandem perambulationem distincte et aperte in scripto redactam habeas coram justiciariis nostris ad primam assisam, cum in partes illas venerint, sub sigillo tuo, et per iiij. legales milites ex illis qui perambulationi illi interfuerint per quas metas et divisas perambulatio illa facta fuerit. Et habeas ibi etc. Teste rege apud Wyntoniam, xix. die Maii.
Rex ballivo suo de Geres' salutem. Monstravit nobis Galfridus le Buver quod, cum Robertus Froulyn, tempore quo Philippus de Albiniaco habuit custodiam insularum nostrarum, abjurasset terram nostram, idem Galfridus jam quindecim annis elapsis post abjurationem ipsius Roberti emit de eodem ballivo terram quam idem Robertus tenuit de nobis in parochia Sancti Laurencii et accrevit redditum ejusdem terre. Quia vero idem Robertus postea posuit se super veredictum xxiiij. proborum et legalium hominum trium vicinarum villatarum ad purgandum se de crimine sibi imposito propter quod terram nostram abjuravit, qui quidem Robertus purgavit se de crimine illo per veredictum illorum xxiiij., ut dicitur, unde idem Galfridus occasione illius purgationis timeat sibi quod occasione predicta de predicta terra velis ipsum disseisire; tibi precipimus quod ipsum Galfridum propter hoc de terra illa non disseisias set terram illam eum in pace tenere permittas, donec aliud inde tibi preceperimus. Teste rege apud Merewell', xviij. die Maii.

[m. 12d.]

Staff'.—Magister Symon de Wauton' attornavit Willelmum de Wolecote versus Aylard' filium Thome petentem, de una virgata terre et dimidia cum pertinentiis in Kinewaldeston'.

Surr'.—Jordanus de Hanhou attornavit Willelmum Faukes versus Stephanum filium Herberti petentem, de triginta acris terre cum pertinentiis in Wandleswurth'.

Prohibitiones facte:—Archiepiscopo Cantuariensi.—Rex venerabili in Christo patri E. eadem gratia Cantuariensi archiepiscopo etc. salutem. Ad aures nostras nuper pervenit quod, cum controversia mota sit inter priorem et monachos Cantuarie ex parte una et vos ex altera super advocationibus quarundam ecclesiarum, possessionibus, xenniis et serviciis quibusdam, predicti prior et monachi, spreto curie nostre remedio, ad quam spectant (fn. 1) hujusmodi placita, super predictis trahunt vos in placita in curiam Christianitatis auctoritate litterarum domini pape. Quia vero sine manifesto prejudicio regie dignitatis nullatenus sustinere possemus, sicut et nec deberemus, quod placita hujusmodi in curia Christianitatis ventilentur, vobis prohibemus firmiter injungentes in fide qua nobis tenemini et sub debito fidelitatis nobis facte, quatinus, cum ad dignitates et jura regia conservanda sitis astricti, super premissis in foro ecclesie nullatenus respondeatis, pro certo scituri quod, si contra hanc prohibitionem nostram secus ageretis, credere non possemus quin ex certa scientia contra coronam et dignitatem nostram id attemptaretis, et sic in foro predicto respondendo regie dignitati manifeste denegaretis. Teste rege apud Merewell', xxiiij. die Maii.

Abbati de Boxl' et conjudicibus suis.—Rex abbati de Boxl', abbati Sancte Radegundis et abbati de Lesnes, salutem. Datum est nobis intelligi quod cum contentio mota sit inter priorem et monachos Sancte Trinitatis Cantuarie ex una parte et venerabilem in Christo patrem E. Cantuariensem archiepiscopum etc. ex altera parte super advocationibus quarundam ecclesiarum, possessionibus, xenniis et serviciis quibusdam, predicti prior et monachi super eisdem trahunt in placita predictum archiepiscopum coram vobis in curia Christianitatis auctoritate litterarum domini pape. Quia vero placita de advocationibus ecclesiarum et de possessionibus, xenniis et serviciis predictis spectant ad coronam et dignitatem nostram, nec sine manifesta lesione dignitatis regie in foro ecclesie deduci possent, vobis prohibemus firmiter injungentes ne in causa illa aliquatenus procedere presumatis. Teste ut supra.

Priori et monachis Sancte Trinitatis Cantuarie.—Consimiles fiunt predictis priori et monachis ne sequantur. Teste ut supra.

Hybernia. Pro rege Mann' et Insularum.—Rex dilecto et fideli suo M. filio Geroldi, justiciario suo Hybernie, salutem. Datum est nobis intelligi ex parte dilecti et fidelis nostri O. regis Mann' et Insularum quod de annuo redditu centum crannocorum et quinque dolia (sic) vini et quadraginta marcarum quem percipere debet de dono nostro per manum vestram in Hybernia, minus sufficienter ei satisfecistis. Et ideo vobis mandamus firmiter precipientes quod id quod ei restat reddendum de predicto redditu sine dilatione ei taliter reddi faciatis, ne iterata inde querela ad nos pro defectu vestri debeat pervenire. Teste rege apud Merewell', xxiiij. die Maii.

Suhampt'.—Abbas de Tychef' attornavit fratrem Ysaac, canonicum suum, versus Willelmum le Kenteys de consuetudinibus et serviciis que idem Willelmus exigit ab eodem abbate de libero tenemento suo, quod de eo tenet in Cosham.
Johannes de la Mar' attornavit Wareys (sic) pro se ad recipiendum diem contra Willelmum de Mar'.

[m. 11d.]

Pro Galfrido filio Johannis (sic) et aliis.—Quia non fuit intentionis regis quando injunxit Warnero Engayn et Waltero de Burgo de maneriis et dominicis regis capiendis in manum regis, quod aliquod manerium in manum regis caperent de quo aliquis esset feoffatus per cartam suam vel predecessorum regum; mandatum est eis quod in nullo se intromittant de manerio de Aylesbir' quod predictus Johannes habet de feofamento domini J. regis, patris hujus regis [nec de aliis maneriis et dominicis que de rege tenentur per cartam suam vel predecessorum], (fn. 2) nec impediant quin idem Johannes inde disponat in omnibus sicut prius disposuit ante seisinam quam inde fecerunt occasione predicta. Teste rege apud Merewell', xxix. die Maii.
Mandatum est Roberto de Crepping' quod occasione custodie maneriorum et dominicorum regis in comitatu Eboraci ei commisse, manum non mittat ad aliqua maneria vel dominica que de rege tenentur per cartam suam vel predecessorum suorum. Teste rege apud Merewell', xxx. die Maii.

Norht'.—David Garget attornavit Henricum filium Henrici et Petrum filium Willelmi versus Radulfum, personam de Erlyburwe, Stephanum filium Ricardi et Symonem le Clerc, de iiij. virgatis terre cum pertinentiis in Erliberwe.

Berk'.—Isabella de Mortuo Mari attornavit loco suo Radulfum le Deen et Johannem de Syvetoth versus Herbertum filium Petri de placito conventionis de dote ipsius Isabelle quod summonitum est coram rege.

Footnotes

  • 1. 'Specta' in MS.
  • 2. The words bracketed are inserted between the lines in the MS., and there is no caret mark.