Close Rolls, January 1241

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, January 1241', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 345-348. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp345-348 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, January 1241

1241.

[m. 17d.]

Rex vicecomiti Cantebr', salutem. Precipimus tibi quod loquela que est inter Willelmum Durry, petentem, et abbatem de Vercellis et homines suos, tenentes, in comitatu tuo per breve nostrum de recto assignari facias eidem abbati et hominibus suis diem a die Sancti Michaelis in quindecim dies anno regni nostri xxv. quia prefatus abbas est de remotis partibus et necesse habet esse in concilio domini pape in proximo festo Pasche. Teste rege apud Westmonasterium, iij. die Januarii.

Rex Magistro Petro Rubeo, salutem. Certum et indubitatum habere potestis quod nunquam fuit intencionis nostre quod clerici obsequio nostro intendentes specialiter, neque aliegine neque indigene, aliquid contribuerent ad subsidium domino pape praestandum. Et cum alias vobis significaverimus quod ad quintam praestandam ad subsidium memoratum nullatenus sustinere vellemus quod clerici obsequio nostro vacantes contributionem aliquam facerent in hac parte, specialius a contributione minori immunes esse volumus clericos supradictos. Quapropter dilectioni vestre mandamus attente rogantes quatinus ordinariis locorum in mandatis dare velitis quatinus a clericis obsequio nostro vacantibus nichil exigant ad contributionem predictam vel extorquere presumant, et, si quid jam ad hoc captum fuerit ab eisdem, id eis sine more dispendio restitui faciatis, nobis significantes quod super hoc duxeritis faciendum. Teste rege apud Windles', x. die Januarii.

Bertholomeus Peche, veniens coram rege Die Dominica in festo Sancti Hyllarii, protestatus est sigillum suum quadratum deperditum esse in crastino Epiphanie per Mattheum de Norton' qui custodiam sigilli illius habuit.

[m. 16d.]

Rex vicecomiti Oxon', salutem. Precipimus tibi quod per dilectos et fideles nostros Bardulfum de Cestreton', Simonem de Lekenor', Johannem de Elsefeld', Gilbertum de la Hyde, videri facias omnes defectus omnium castrorum nostrorum que sunt in ballia tua in quibus scilicet defectus existant, et de omnibus et singulis defectibus singulorum castrorum, et pro quanto poterunt illi defectus emendari, quanta poteris festinatione distincte et aperte per litteras sigillo tuo et sigillis predictorum militum signatas nos certificare non omittas, et nobis mittas hoc breve. Teste rege apud Merleberg', xxv. die Januarii.
Eodem modo scribitur istis vicecomitibus de castris regis videndis per tales milites:—
Linc'.—Simon de Roppel', Jocelinus de Nevill', Willelmus de Well', Wydon' Wake.
Warewic'.—Johannes Durvassal, Johannes de Ludbroc', Willelmus de Lucy, Robertus de Dayvill'.
Hertford' et Essex'.—Radulfus filius Fulconis, Ricardus Muschet, Petrus de Tanny, Radulfus de Essartis.
Suff'.—Ricardus le Butiller, Willelmus de Hengham, Galfridus de Badel', et Robertus de Bosco.
Norhampt'.—Galfridus de Armenters, Henricus de Raunde, Radulfus de Normanvill', Henricus de Beyvill'.
Notingham.—Hugo filius Radulfi, Johannes de Heriz, Willelmus de Vernun, et Thomas de Edneshour'.
Norhumb'.—Eustachius de la Vall', Radulfus de Gaugy Johannes le Viscunt, Robertus de Neuham.
Ebor'.—Ranulfus filius Roberti, Willelmus de Percy, Robertus de Cokefeld', Eustachius de Stutevill'.
Hereford'.—Rogerus de Chaundos, Rogerus le Poher, Ricardus de Fay, Walterus de Baskevill'.
Salop'.—Willelmus de Hecleg, Robertus de Gyzors, Galfridus de Uverton, Petrus de Tudemanneston'.
Sussex'.—Willelmus de Ichingham, Johannes le Cunte, Adam Traccurteys, Robertus de Buscy.
Cumb'.—Ricardus de Levinton', Udardus de Wygton', Radulfus de la Ferte, Thomas filius Willelmi.
Glouc'.—Thomas de Berkel', Elias Giffard, Gilbertus de Shipton', Egidius de Berkele.
Wilt'.—Robertus Tresgoz, Adam de Periton', Hamon de Bachamt', Stephanus de Harnhull'.
Kanc'.—Hamon de Valoines, Bertholomeus de Badelesmer', Johannes de Colham', Johannes de Asling'.
Sudhampt'.—Thomas de Gimeg', Henricus de Wudecot', Thomas de Veynoz, Rogerus de Merlay.
Sumerset'.—Robertus de Blakeford', Johannes de Reysun, Alvredus de Linc', Nicholaus de Punsoud.

Placita episcopatus Dunholmensis summonita sunt apud Dunholmiam a die Pasche in xv. dies coram Roberto de Lexinton', Radulfo de Sudlegh', Willelmo de Colewurth', et Roberto de la Haye, ad omnia placita tenenda et terminanda in eodem episcopatu.

(fn. 1) Rex vicecomiti Norhampt', salutem. Precipimus tibi quod, sicut te ipsum et omnia tua diligis et sicut vis quod ad te gravissime non capiamus, venire facias coram nobis apud Wigorniam die dominica proxima ante Cyneres sex de ditioribus et potentioribus Judeis nostris Norhampt', et de singulis villis comitatus tui in quibus Judei manent unum vel duos Judeos secundum numerum eorum, ad tractandum nobiscum tam de nostra quam sua utilitate, sciturus quod nisi illuc ad terminum prefatum venerunt, ita manum nostram tam erga corpus tuum quam catalla tua aggravabimus quod tuo perpetuo te senties non mediocriter gravari. Teste rege apud Merleberg', xxv. die Januarii.

Eodem modo scribitur omnibus vicecomitibus in quorum balliis sunt Judei. [Cancelled.]

Eodem modo scribitur vicecomitibus Salop'. Sussex' .
Lond'. [Cancelled.] Bedeford'.
Leic'. Norf'.
Ebor'. Warewic'.
Sudht'. Glouc'.
Wirecestr'. Buk'.
Linc'. Huntindon'.
Essex'. Hertford'.
Cantebr'. Oxon'.

Et vicecomitibus Lond' quod predictis die et loco venire faciant sex de ditioribus et potentioribus Judeis Lond' ad tractandum etc., scituri etc. Teste ut supra.

[m. 15d.]

Rex archidiacono Huntindon', salutem. Cum Magistro Petro Rubeo, procuratori domini pape, dederimus in mandatis expresse quod ad contributionem ad opus domini pape factam seu faciendam a clericis obsequio nostro fideliter vacantibus nichil exigat vel aliquo modo extorquere presumat, vobis mandamus firmiter injungentes ne a Magistro Nicholao de Farneham, in archidiaconatu vestro beneficium optinente, occasione predicta aliquid exigatis vel ad hoc faciendum aliquatinus conpellatis, sine dilatione restituentes eidem si quid de beneficio ipsius receperitis ad contributionem predictam et cohercionem, si quam propter hoc fecistis, penitus relaxando. Et sic hoc mandatum nostrum adinplere curetis quod nos non oporteat ad hoc aliter interponere partes nostras. Teste me ipso apud Merleb', xxvij. die Januarii.

Rex Magistro Petro Rubeo, salutem. Non credebamus de vobis quod gratiam nostram ad opus domini pape vobis impensam velletis per ingratitudinem compensare, immo potius ipsam gratanter admittere et vos nobis grates oportuno tempore exhibere. Cum igitur alias significaverimus vobis expresse quod clericos obsequio nostro vacantes a contributione facta seu facienda ad opus domini pape immunes esse volumus, vos ipsos nichilominus ad contribuendum demandatis conpelli, nobis nec ipsis nullatinus in hac parte deferentes, super quo miramur plurimum et movemur, adhuc vobis mandantes et rogantes attente quatinus nec Magistrum Nicholaum de Farnham nec alium nobis specialiter obsequentem ad predictam contributionem faciendam conpelli aliquatenus faciatis a procuratoribus dictorum clericorum, si quid ab ipsorum redditibus receptum fuerit occasione predicta sine dilatione restitui facientes, scituri quod singulis archidiaconis ipsorum dedimus in mandatis quod nichil ab eis exigant vel recipiant ad contributionem predictam si quid ad hoc receperint restituendo.

Rex vicecomiti Norhampt', salutem. Precipimus tibi sicut alias tibi precepimus quod nomina omnium eorum de ballia tua qui tenementum habent per quod milites fieri deberent et non sunt, et valorem et quantitatem terrarum suarum nobis scire facias citra Mediam Quadragesimam, nullam distrinetionem facientes occasione prioris mandati nostri de militibus faciendis usque ad Clausum Pasche anno regni nostri xxv. Teste etc.
Eodem modo scribitur omnibus vicecomitibus.

Footnotes

  • 1. This writ is preceded in the roll by part of the last entry but one. The superfluous entry has been cancelled.