Close Rolls, February 1241

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1241', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 348-351. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp348-351 [accessed 27 March 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, February 1241

Rex G. Marescallo, comiti Penbr', salutem. A nostra non excidit memoria qualiter ad instantiam Mailgun filii Mailgun et quorundam aliorum adversariorum vestrorum vobis nuper dedimus in mandatis quod coram nobis die Mercurii post Purificationem Beate Marie apud Hereford' conpareretis justiciam facturi super hiis que ipsi contra vos proponunt, et similiter super hiis in quibus de eisdem estis conquesti justiciam recepturi. Verum quia, ut per nuncios vestros quos ad nos jam transmisistis accepimus, ad nos secundum formam prefati mandati nostri venire non proponitis, set ad partes Hybernie sine licentia nostra tenditis, vobis inhibemus in fide qua nobis tenemini, et sicut ea que de nobis tenetis diligitis, precipiendo ne ad partes Hybernie transfretare presumatis quousque ad nos personaliter accesseritis nobiscum super quibusdam negociis locuturi et justiciam in causa predictorum adversariorum vestrorum, si prosequi voluerint, facturi, in propria recepturi. Teste rege apud Heref', iij. die Februarii.

Rex Mereduc filio Resi, salutem. Monstravit nobis Resus Watham graviter conquerendo quod vos medietatem terre sue violenter ocupare nitimini cum ipse paratus sit vobis facere quicquid per judicium curie nostre vobis facere debebit, et desicut partem vestram de nobis, sicut ipse suam, in capite tenere deberetis. Et ideo vobis mandamus quod si in medietate predicta jus habeatis, tunc coram nobis a crastino Cinerum in xv. dies comparetis apud Wudestok' justiciam plenam inde recepturi, ita quod eidem interim pacem habere permittatis. Prefiximus enim predicto Reso diem predictam ad faciendum super predictis quod inde de jure fieri debebit. Ceterum cum secundum formam arbitrii inter nos et David filium Leulini provisam debeant terre noviter occupate huic inde reddi, et terra quam tenetis, scilicet Cadeweliu de hereditate Hawisie de Lond', adeo noviter fuerit occupata quod ei sine contradictione de jure debeat restitui, vobis mandamus quatinus terram predictam ei sine dilatione faciatis restitui aut coram nobis predictis die et loco sitis ad ostendendum quare terra predicta eidem Hawisie secundum formam predicti arbitrii non debeat restitui. Teste rege apud Heref', vij. die Februarii.

Rex comiti Marescallo, salutem. Accessit ad nos Mailgun filius Mailgun apud Heref' ad diem quem ei coram nobis prefiximus, ad quem vos etiam fecimus vocari, et coram nobis ibidem proposuit graviter conquerendo quod vos eidem dampna plurima per vos et vestros inferentes terras suas depredari et incendi et quosdam ex suis interfeci fecistis, ita quod de quadam terra sua quam de nobis tenet in capite per compulsionem quam ei fecistis homagium suum jam cepistis, propter quod diem ei prefiximus apud Wudestok' a crastino Cinerum in xv. dies ad justiciam coram nobis super premissis recipiendam et ad faciendum quod justum fuerit super hiis de quibus de ipso estis conquesti. Et ideo vobis mandamus quod in fide qua nobis tenemini coram nobis predictis die et loco compareatis, tam nobis quam predicto M. super predictis responsuri et quod justum fuerit facturi et justiciam de eodem M., si wiltis, recepturi, et similiter jus, si quod in ecclesia Landavensi habetis, ostensuri et si volueritis prosecuturi, ita quod in fide qua nobis tenemini nullam interim molestiam eidem M. aut aliis Walensibus nostris faciatis. Ceterum Resus Bawhan nobis conquerendo monstravit quod Mereduc filius Resi, qui est, ut dicitur, de inprisis [rectius imprisiis] vestris, medietatem terre sue ei nititur violenter auferre cum idem Resus paratus sit stare considerationi curie nostre, unde eidem Reso diem predictum prefiximus et ipsi Mereduc mandavimus quod coram nobis predictis die et loco compareat justiciam plenam, si prosequi voluerit, recepturus. Et ideo vobis mandamus rogantes quatinus non sustineatis quod prefatus M. ipsum Resum infestet donec eidem in curia nostra justiciam fecerimus exhiberi. Teste etc.

[m. 14d.]

Rex M. comitisse Norf' et Warenn', salutem. Quia datum est nobis intelligi quod Willelmus de Mortuo Mari intrusit se in manerium de Sculeton' post mortem W. quondam comitis Warenn', domini vestri, unde petiistis aliquando vobis dotem assignari, et inquisitio inde facta dicat quod prefatus comes dimiserit predicto W. predictum manerium tanquam jus suum ante mortem suam, vobis mandamus quod in crastino Medie Quadragesime sitis coram nobis ubicumque fuerimus in Anglia ad prosequendum jus vestrum de manerio supradicto. Teste rege apud Wigorniam, xij. die Februarii.

Mandatum est vicecomiti Warewic' quod, assumptis secum xij. discretis et legalibus militibus de comitatu suo, in proprio persona occurrat vicecomiti Stafford' ad diem et locum quos idem vicecomes ei scire faciet ad faciendum perambulationem inter terram Andree de Witton' in Witton' que est in comitatu suo et terram Willelmi de Pirye in Pirye que est in comitatu Stafford', ita quod perambulatio illa fiat per certas metas et divisas tam per predictos xij. milites de comitatu suo quam per xij. milites de comitatu Staff' quos vicecomes Staff' illuc venire faciet, quia predicti Andreas et Willelmus posuerunt se coram nobis in perambulationem illam. Et scire faciat justiciariis ad primam assisam etc. per quas metas perambulatio facta fuerit. Teste rege apud Wigorniam, xij. die Februarii.

Rex vicecomiti Glouc', salutem. Scias quod de consilio nostro posuimus in respectum iter justiciariorum placitorum foreste in comitatu tuo. Et ideo tibi precipimus quod summonitionem quam inde fecisti facias revocari. Teste rege apud Wigorniam, xiiij. die Februarii.

Rex Davit filio Leunini, salutem. Bene recolimus qualiter nos vobis nuper in mandatis dedimus quod coram nobis apud Wigorniam conpareretis ad providendum arbitros qui loco eorum qui primo ad hoc electi fuerant et qui ad partes recesserunt transmarinas justiciam secundum formam pacis inter nos et vos provise singulis conquerentibus exhiberent et in arbitrio predicto secundum secundum (sic) formam debitam procederent, et similiter ad justiciam recipiendam de portione uxorem vestram contingente de hereditate sua, et similiter ad standum recto super hiis de quibus senescallus de Monte Alto et alii de vobis sunt conquesti. Et quia ad diem et locum vobis prefixos non accessistis set literas vestras nobis misistis continentes quod iij. ex vestris ad nos loco vestro destinastis, ex quibus tantum unus ad nos accessit qui ad premissa adimplenda nullam potestatem habuit, unde quibusdam ex nostris visum fuerat quod hoc maliciose et ut subterfugium quereretis per vos factum fuit, nos tamen hoc non credentes set fidelitatem vestram adhuc magis probare volentes vobis mandamus in fide qua nobis tenemini precipiendo quatinus, omni occasione postposita, personaliter conpareatis apud Salopiam die Dominica proxima ante Dominicam Palmarum coram fidelibus nostros (sic) quos illuc duxerimus transmittendos ad consentiendum in personas certas ad procedendum in arbitrio predicto loco eorum qui ad partes transmarinas recesserunt et ad faciendum in eodem arbitrio id quod adhuc restat faciendum, et ad recipiendam justiciam de porcione uxorem vestram de hereditate sua contingente, et ad standum recto senescallo Cestrie et aliis de vobis conquerentibus. Quod si personaliter ad hoc faciendum venire non possitis, tales loco vestro mittatis qui plenam potestatem habeant hec omnia nomine vestro faciendi. Nos etiam vobis et vestris per eos quos ibidem mittemus aut per nosmet ipsos salvum et securum provideri faciemus conductum. Teste rege apud Wudest', xix. die Februarii.

Rex vicecomiti Glouc', salutem. Precipimus tibi quod occasione tercie partis bonorum Judeorum quam nobis reddere debuerant vel occasione alicujus alterius nullum eorum distringas vel distringi permittas donec aliud inde preceperimus, et si terras eorum vel domos ceperis in manum nostram, seu aliquem Judeum ea occasione in prisona nostra detineas, tam terras quam domos necnon et Judeum, si quem in prisona nostra detines, sine dilatione deliberari facias. Teste etc.
Eodem modo scribitur omnibus vicecomitibus habentibus Judeos in balliis suis.

Provisum quod R. de Lexinton' et socii sui itinerabunt in comitatibus Wigornie, Hereford', Glouc', Wiltes', et incipient apud Wigorniam in crastino Clausi Pasche, continuantes in aliis comitatibus prout viderint faciendum. Et mandatum est predicto Roberto quod per unum ex sociis suis mittat recordum placitorum que atterminata sunt usque ad Bancum a die Pasche in v. septimanas una cum brevibus originalibus.

Provisum quod Willelmus de Eboraco et socii sui itinerabunt in comitatibus Oxon', Berk', Sumerset', Dorset', et incipient apud Oxoniam a die Pasche in xv. dies, de residuis autem comitatibus non habent adhuc breve.

Hertford'.—Willelmus le Bretun habet respectum de armis capiendis usque ad Natale Domini anno regni regis xxvj.

Norhumb'.—Simon de Dyveleston' habet respectum de armis capiendis usque ad festum Sancti Michaelis anno regni nostri xxv.

Linc'.—Thomas de Muleton' habet respectum de armis capiendis et de se milite faciendo usque ad Natale anno regni nostri xxvj.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Suff' et Westmer'.

Mandatum est vicecomiti Wigorn' quod, assumptis secum xij. discretis etc. in propria persona etc. ad terram G. Mares', comitis Penbroc, in Intelberg', et Cnitteton' et ad terram abbatis de Evesham in Morton' et per eorum sacramentum etc. Teste rege apud Wudestok', v. die Marcii.

Linc'.—Willelmus de Iseny habet respectum de armis capiendis usque ad Natale Domini anno regni nostri xxvj.