Close Rolls, December 1251

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1927.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1251', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253, (London, 1927) pp. 18-31. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol7/pp18-31 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, December 1251

De provisione contra Natale.—Mandatum est Stephano Bauzan quod fieri faciat apud Eboracum unum furnum ad pastillos faciendos, et provideat similiter de una salsaria ibidem contra instans festum Nativitatis Dominice. Teste rege apud Noting' ij°. die Decembris. Per senescallum.

De vinis cariandis.—Mandatum est custodibus vinorum regis Norhamt' quod de vinis que sunt in custodia sua liberent vicecomiti Norhamt' decem dolia vini, carianda quo rex ei injunxit. Teste ut supra. Per senescallum.

[m. 29.]

De vinis datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis Eboraci quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Edwardo filio regis x. dolia vini contra instans festum Nativitatis Dominice, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De providenciis Edwardi.—Mandatum est Stephano Bauzan et aliis missis ad Eboracum ad providencias regis ibidem faciendas quod servientibus Edwardi, filii regis, cum ad eos venerint, consilium et auxilium inpendant ad providencias suas ibidem faciendas contra instans festum Nativitatis Dominice, facientes ei habere pulcrum et competens hospicium, et ad propinquius regi. Cariari eciam faciant ad hospicium suum x. dolia vini, que rex ei dedit, et ea poni in celario suo. Teste ut supra. Per senescallum.

De ponendo per ballium.—Margeria de Rodington', capta et detenta in prisona regis de Notingham' pro morte Johannis filii Bele, unde rettata est, habet litteras vicecomiti Notingham' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De cuppa facienda.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod ad opus Margarete, filie regis primogenite, fieri faciat unam cuppam auream de plano opere ponderis vque marcarum, et unum calicem aureum ad opus ejusdem filie regis ponderis trium marcarum; ita quod ea prompta habeat apud Eboracum in instanti festo Nativitatis Dominice. Teste rege apud Notingh' ij°. die Decembris. Per ipsum regem.

De pluribus faciendis contra Natale.—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario suo, et Edwardo de Westmonasterio, quod preter illas duas sellas, quas ad opus Margarete filie regis facere rex nuper eis demandavit, fieri faciant alias duas sellas cum sambucis de scarletto; faciant eciam regi habere, ad opus prefate filie regis, diversa jocalia usque ad summam cc. marcarum vel amplius; ita quod omnia predicta rex prompta habeat apud Eboracum in instanti festo Nativitatis Dominice. Teste ut supra. Per ipsum regem.
Mandatum est Petro Chaceporc quod faciat regi habere unum divitem lectum et preciosum ad opus Margarete filie regis, qui sit consimilis lecto illi, quem Johanni de Sumercot' et Rogero Scissori ad opus A. regis Scocie rex fieri demandavit, sicut rex credit alias ei fuisse injunctum. Faciat eciam regi habere x. pannos ad aurum, ad opus ejusdem filie regis, ad portandum secum in Scociam; et duas robas de viridi, ad opus duarum puellarum que iture sunt cum ipsa in Scociam; et unam robam integram de scarletto cum penulis de minuto vario, ad opus Matillidis, que fuit uxor Willelmi de Cantilupo; et unum baudekinum ad opus Ridelli de Briggelak', et duos pannos de aresta cum pelluris ad opus militum ipsius Ridelli; et unum baudekinum ad opus G. de Langel', justiciarii foreste, et queyntisas cum pelluris ad opus omnium marescallorum regis; ita quod omnia predicta prompta etc. ut supra. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De auro emendo ad opus regis.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod de x. libris argenti, quas rex ei mittit, sine dilacione emi faciat aurum ad opus regis, ita quod rex illud habeat apud Eboracum in instanti festo Nativitatis Dominice. Teste ut supra. Per regem.

De vinis datis.—Mandatum est Roberto Dacr' quod de vinis regis que sunt apud Eboracum faciat habere W. Norwycensi episcopo unum dolium vini et L. Roffensi episcopo unum dolium vini, de dono regis. Teste rege apud Notingham iij. die Decembris. Per ipsum regem.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Shirewode quod in bosco regis de Mammefeld' faciat habere abbati de La Dale xx. quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

De quercubus ad operaciones de Bruges.—Mandatum est custodi foreste de Shirlet quod in (haya cancelled) foresta regis ibidem faciat habere Roberto de Grendon', vicecomiti regis Stafford', x. quercus cum earum escaetis ad maeremium et scindulas inde facienda ad operaciones regis in castro de Bruges. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De honore Peverell'.—Mandatum est vicecomiti Buk' quod Roberto le Vavasur, custodi honoris Peverell,' vel ballivis sub ipso, placita, attachiamenta et brevia ad predictum honorem pertinencia in balliva sua retornari faciat, quia rex non vult quod de hujusmodi se intromittat. Teste ut supra. Per Radulphum filium Nicholai.

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Noting' quod in pleno comitatu suo et per assensum ejusdem comitatus, loco Nicholai de Wycheford, quondam coronatoris regis, qui senex est et debilis, ut dicitur, eligi faciat quendam alium coronatorem de discrecioribus militibus predicti comitatus, qui prestito prius sacramento sicut fieri solet extunc faciat et conservet una cum aliis coronatoribus regis ejusdem comitatus ea que ad coronam regis pertinent, et talem eum eligat qui melius sciat et possit ad hoc intendere, et nomen ejus regi scire faciat. Teste ut supra.

De denariis ad operaciones de Freymantel.—Quia vicecomes regis Lancastr' non habuit denarios de exitibus comitatus sui, unde liberare potuit cc. marcas custodibus operacionum regis de Freymauntel, sicut per breve regis de computabitur rex ei precepit, mandatum est eidem quod de itinere justiciariorum regis ultimo itinerancium ad placita foreste in comitatu suo predictas cc. marcas levari et eas predictis custodibus cum quanta poterit festinacione habere faciat ad operaciones illas faciendas. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De quercubus ad operaciones regis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham, senescallo foreste de Whitlewod', quod in (parco cancelled) bosco regis de Hanel' faciat habere vicecomiti Norhampt' x. quercus ad operaciones stagni vivarii regis de Selveston. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De pisce capiendo ad opus regis.—Rex mittit Willelmum, piscatorem suum, ad piscandum in vivario regis de Fosse contra instans festum Nativitatis Dominice, precipiens vicecomiti Ebor' quod ipsum Willelmum ad hoc admittat, et eidem ad pisces ibidem capiendos consilium suum et auxilium impendat; et cum capti fuerint, eos in aliquo stuo salvo custodiri faciat. Ita quod eos promptos habeat in adventu regis ibidem. Teste rege apud Noting' iiijto die Decembris. Per Radulphum filium Nicholai.

De vino dato.—Mandatum est Roberto de Dacr' quod habere faciat Guidoni de Rocheford' unum dolium vini contra instans festum Nativitatis Dominice, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De damis capiendis.—Rex mittit Willelmum Luvel et Henricum de Candover', venatores suos, ad capiendum in foresta de Gautriz illas cc. damas, quas rex per senescallum ejusdem foreste regis precepit. Et rex mandat predicto senescallo quod ad hoc consilium eis impendat. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

De roba data.—Mandatum est J. de Sumercot' et R. Scissori quod habere faciant Henrico capellano regis robam integram, videlicet tunicam, supertunicam et pallium cum penula de bissis et furura de scurellis, contra instans festum Nativitatis Dominice, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Gautriz quod permittat R. comitem Norf' capere sex damas ad opus suum in predicta foresta, de dono regis; et, quia rex injunxit eidem comiti quod ei sit in auxilium ad capiendum ad opus regis cc. damas in predicta foresta, mandatum est predicto custodi quod ipsum socium ad hoc admittat. Teste rege apud Noting' iiij. die Decembris. Per Radulfum filium Nicholai.

De prestito vini.— Mandatum est Roberto de Dacr' quod R. comiti Norf' et marescallo Anglie, de vinis regis Ebor' faciat habere unum dolium vini de prestito. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De ponendo per ballium.—Frater Jordanus le Graunger et frater Willelmus Bercarius de Oxedale, capti et detenti in prisona regis Warr' pro morte Gilberti Babbe, unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Leic' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De catallis Johannis de Cancell'.—Mandatum est vicecomiti Norhampton' quod distringat omnes illos de ballia sua qui per inquisicionem nuper factam per Willelmum de Axemue et Johannem Gumbaud, inquisitores regis, testificatum fuit (sic) se teneri Johanni de Cancell' in quibusdam debitis, unde ei nondum est satisfactum, ad reddendum Petro de Sancto Hillario et coexecutoribus testamenti predicti Johannis debita illa, in cujuscumque manibus fuerint inventa, ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra. Per eosdem.

Pro Olivero de Albiniaco.—Mandatum est J. de Sumercote et Rogero Scissori quod habere faciant Olivero de Albiniaco (fn. 1) unum pannum ad aurum ad queintisas suas inde faciendas contra instans festum Nativitatis Dominice, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De execucione testamenti Walteri Byset.—Mandatum est Thome de Stanford' et coescaetori suo in comitatu Notingham' quod, accepta securitate ab executoribus testamenti Walteri Biset de reddendo regi debita, si idem Walterus regi in aliquibus tenebatur die quo obiit, de omnibus bonis et catallis que fuerunt ejusdem Walteri in balliva sua cum catallis inde perceptis ad opus regis post mortem ejusdem Walteri eisdem executoribus liberam administracionem habere faciant, ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Simone de Warderoba.—Rex concessit Simoni filio Mauricii de Warderoba regis terciam partem quarte partis c. solidatarum terre cum pertinenciis in Wytel', quam rex recuperavit in curia regis versus Rogerum de Muhaut et Ceciliam uxorem ejus per defaltam, quam fecerunt postquam Walterus de Eyvill', qui terram illam tenuit, vocavit ipsos ad warantum versus regem. Et similiter rex concessit eidem terciam partem quarte partis c. solidatarum terre cum pertinenciis in eadem villa, quam rex similiter recuperavit in eadem curia versus Johannem de Balliol et Dervergoyl uxorem ejus per defaltam, quam fecerunt postquam dictus Walterus vocavit eos ad warantum versus regem. Et mandatum est vicecomiti Warr' quod eidem Simoni de predictis terciis partibus sine dilacione plenam seisinam habere faciat cum omnibus (pertinentibus cancelled) proventibus, que inde emerserunt post octabam Sancti Johannis Baptiste, anno etc. xxxvo., quando ei primo preceptum fuit quod terram illam caperet in manum regis. Teste rege apud Notingham' vj. die Decembris. Per regem.

Pro Johanne Guband et Galfrido filio ejus.—Rex perdonavit Johanni Gubband et Galfrido filio ejus transgressionem eis impositam de venacione capta in foresta Karleol' et receptamento venacionis capte per alios in eadem foresta in transitu suo per eandem una cum aliis nunciis regis (versus regem Scocie cancelled) quos rex ibidem misit ad quandam terram exstendendam ad opus regis Scocie; et mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod eos propter hoc non occasionet nec amerciet set ipsos inde penitus quietos esse faciat. Teste ut supra. Per regem.

De subosco vendendo.—Mandatum est Roberto de Mucegros, custodi manerii regis de Merleberge, quod totum subboscum in bosco regis de Hasel' vendi faciat per visum et testimonium legalium hominum, et boscum illum bene includi, et omnes denarios inde provenientes habere faciat custodibus operacionum castri regis Merleberg' ad easdem operaciones faciendas. Teste ut supra. Per regem.

De visu franci plegii.—Mandatum est escaetoribus regis in comitatu Noting' quod, occasione terrarum quas capiunt in manum regis racione custodie vel escaete, non auferant vicecomiti Noting' visum franci plegii nec alias consuetudines quas habere debet in terris predictis que pertinent ad comitatum predictum, quia rex non vult quod ea que pertinent ad custodiam comitatus predicti in aliquo minuantur; et siquid ceperint in terris predictis racione custodie vel escaete, quod pertineat ad comitatum predictum, eidem vicecomiti sine dilacione reddant. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

De terra commissa.—Rex commisit Roberto de Mares totam terram que fuit Henrici de Codebrok in Codebrok et in Norhampton custodiendam, donec heres predicti Henrici ad regem venerit et regi satisfecerit de pluribus transgressionibus que eidem Henrico inponebantur. Et mandatum est vicecomiti Norhampt' quod de predicta terra cum pertinenciis eidem Roberto plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Noting' vij. die Decembris. Per regem.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de (Axiholt cancelled) Chet' quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Frethorn duas damas, de dono regis. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

De roba data.—Mandatum est J. de Sumercote et Rogero Scissori quod habere faciant uxori Johannis de Frethorn unam robam integram, videlicet tunicam, supertunicam, pallium cum penula de bissis, de dono regis. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

De salmonibus contra festum Natalis.—Mandatum est ballivis Novi Castri super Tinam quod, non obstante mandato regis, alias eis directo de xxx. salmonibus calewar' regi mittendis apud Eboracum contra instans festum Natalis Domini, venire faciant usque Eboracum cc. salmones; ita quod eos habeat ibidem in festo predicto, et hoc nullatenus omittant. Et rex, cum sciverit custum, illud eis faciet allocari. Teste ut supra. Per senescallum.

De quercubus ad operaciones Glouc'.—Mandatum est constabulario Sancti Briavelli quod in eadem foresta faciat habere vicecomiti regis Glouc' et aliis custodibus operacionum castri regis Glouc' 1. quercus ad maeremium ad easdem operaciones faciendas, preter xxx. quercus de quibus breve regis nuper recepit ad operaciones faciendas. Teste rege ut supra. Per regem.

De lectis ad opus regis.—Mandatum J. de Sumercot' et R. Scissori quod, si non habeant ad opus regis nisi unum lectum, tunc provideant regi adhuc de duobus lectis; ita quod in universo rex habeat tres lectos preciosos contra instans festum Natalis Domini. Teste ut supra. Per regem.

De quercubus datis.—Mandatum est ballivo regis de Melleburn' quod in forinseco bosco regis ibidem faciat habere Nicholao filio Silvestris tres quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

Pro Eustachio Comin.—Rex perdonavit Ewstachio Cumin utlagariam in ipsum promulgatam pro morte Henrici Clement, interfecti in Anglia, unde rectatus fuit; et mandatum est Johanni filio Galfridi, justiciario Hibernie, quod si idem Ewstachius non fuerit pro alia causa rettatus, nec pro morte dicti Henrici vel alicujus alterius utlagatus in partibus Hibernie, tunc terras et catalla predicti Ewstachii occasione predicta arestata, in cujuscumque manibus fuerint, ei restitui faciat. Teste rege apud Noting' viij. die Decembris. Per regem (fn. 2) J. Mansel'.

De roba data.—Mandatum est J. de Sumercote et Rogero Scissori quod habere faciant Reginaldo de Drumare unam robam, sicut uni militum regis, de dono regis. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

De damis vivis capiendis.—Mandatum est custodi foreste de Galtris' quod in predicta foresta capi faciat ad opus regis contra instans festum Natalis Domini xij. (viij. cancelled) damas vivas, et perquirat regi vj. capras masculas, vivas et domesticas, et eas omnes venire faciat usque Eboracum, liberandas ibidem magistro Ricardo coco regis per talliam, ita quod eas habeat ibidem tercio die ante festum predictum. Et rex, cum sciverit custum, illud ei reddi faciet. Et mandatum est predicto magistro Ricardo quod eas vivas recipiat, et provideat de cocis et aliis que ad officium suum pertinent contra idem festum, ita quod nullus ei inputari possit defectus. Teste rege apud Noting' ix. die Decembris. Per senescallum.

De denariis liberandis in garderobam regis.—Mandatum est vicecomiti Cumberl' quod de exitibus justiciariorum regis itinerancium ad placita foreste in comitatu predicto sine dilacione levari faciat c. marcas et eas regi venire faciat usque Eboracum liberandas ibidem in garderoba regis in vigilia instantis festi Natalis Domini; et, cum eas ibi liberaverit, eas ei rex allocari faciet. Teste rege apud Noting' x. die Decembris. Per regem.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Lanc' quod de exitibus justiciariorum ut supra sine dilacione levari faciat c. marcas, et eas regi venire faciat ut supra; et cum eas ibi liberaverit, eas ei rex allocari faciet. Teste ut supra. Per regem.

Pro Radulfo de Beaufey.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod in octabis Sancti Hillarii venire faciant coram eis (rege cancelled) apud Westmonasterium Jurumn' de Notingham, Jocibulloc de Noting', Isaac filium Isaac de Par', Samuel de Linc' et Isaac filium Ben' de Linc', Judeos, ad computandum cum Radulfo de Beufay de debitis in quibus idem Radulfus eis tenetur. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai. Et interim de predictis debitis eidem Radulfo pacem habere faciant, salvo regi tallagio suorum Judeorum.

[m. 28.]

Pro magistro Willelmo de Sandon, coco domini regis.—Rex concessit magistro Willelmo de Saundon', coco suo, illas vque marcas in quibus ballivi et probi homines regis Bedeford' regi tenentur pro concelamento unius disci argentei regis per Nicholaum de Sancte Sampsone furtive sublati venditi in villa sua; et mandatum est eis quod predictas vque marcas sine dilacione colligi et salvo custodiri faciant, ita quod predictus Willelmus sine difficultate eas promptas habeat in reditu regis de partibus borialibus per partes suas; et, si ab eis per summonicionem Scaccarii regis exacte fuerint, rex illas eis faciet allocari. Teste rege apud Noting' xj. die Decembris. Per regem.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Shirewode quod in bosco regis de Mamesfeld' habere faciat priori de Shelford' xx. quercus ad maeremium cum escaetis suis ad reparacionem ecclesie sue de Shelford', de dono regis. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

Pro abbate de loco Sancti Edwardi.—Quia rex talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Surr' quod habere faciat abbati de loco Sancti Edwardi racionabile tallagium de hominibus suis tenentibus de manerio de Gumeschelve, quod aliquando fuit dominicum predecessorum regis, regum Anglie. Teste ut supra. Per P. de Rivall'.

De expeditacione canum.—Mandatum est custodi foreste de Shirewod' quod demandam, quam facit hominibus Ricardi Joc' et Reginaldi de Anesl' de Burton' et Bulcote de expeditacione canum suorum, ponat in respectum usque a die Pasche in xv. dies. Teste ut supra. Per J. Mansel'.

Mandatum est E. de Westmonasterio, J. de Sumercot', R. Scissori, vel uni ipsorum quod habere faciant Guidoni de Lezinan octo bonos pannos (et Willelmo de Valencia vque bonas pannos cancelled) (ad cancelled (fn. 3) ) aurum (sic) unius secte, ad queyntisas inde faciendas contra instans festum Nativitatis Dominice. Teste ut supra. (In margin) quia idem Willelmus nichil habuit.

De apris et laiis cariandis.—Mandatum est vicecomiti Noting' quod omnes apros et layas, quos constabularius de Sancto Briavello ei liberabit per preceptum regis, ab eo recipiat, et eos cariari faciat usque Eboracum contra instans festum Natalis Domini; ita quod sint ibi in vigilia ejusdem festi vel die precedente ad ultimum. Et cum rex sciverit custum, illud ei faciet allocari. Teste rege apud Noting' xij. die Decembris. Per senescallum.

De prisone recipiendo.—Mandatum est vicecomiti Noting' quod Robertum del Chastel, prisonem regis, quem Johannes de Wutton', clericus marescalli regis, ei liberabit per preceptum regis, recipiat et salvo custodiat in prisona regis, donec aliud inde habuerit in preceptis. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

De expeditacione canum.—Rex respectum dedit hominibus regis manentibus extra fossatum Noting' usque ad quindenam Pasche de expeditacione canum anno etc. xxxvj. Et mandatum est custodi foreste de Shirewode quod respectum illum eos habere permittat. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

Pro Licoricia Judea.—Quia Licoricia, que fuit uxor David Judei Oxonie, habet libertatem a rege per litteras suas patentes concessam quod non ponatur in aliquo tallagio sine speciali precepto regis, quamdiu tenuerit termincs suos de xxv. marcis quas regi reddet per annum, mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assingatis (sic) quod non distringant ipsam Licoriciam pro xl. libris, ad quas posita fuit in tallagio m. marcarum pro transgressione Judeorum, et si ipsa ea occasione capta fuerit eam sine dilacione deliberent. Teste ut supra. Per regem.

De expeditacione canum.—Mandatum est custodi foreste de Shirewode quod demandam quam facit hominibus regis de Mammesfeld de expeditacione canum suorum ponat in respectum usque a die Pasche in xv. dies anno etc. xxxvjto. Teste rege apud Novum Locum in Shirewode xiij. die Decembris. Per J. de Lessinton'.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Sirewode quod in eadem foresta faciat habere Willelmo, persone ecclesie de Edenestowe, duos quercus ad maeremium ad fabricam clocherii ecclesie sue, de dono regis. Teste rege apud Clipston' xiij. die Decembris. Per R. filium Nicholai.
Mandatum est eidem quod in eadem foresta faciat habere Radulfo Basset de Sapercot' decem quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra. Per eundem.

De quercubus ad operaciones regis.—Mandatum est custodi foreste de Shirewod quod in parco regis de Clipston' faciat habere custodibus operacionum regis de Clipston iiijor quercus, et in predicta foresta maeremium quantum necesse fuerit, per talliam inter te et ipsos custodes faciendam de numero quercuum, ad prefatas operaciones regis inde faciendas ibidem. Teste rege apud Warsop' xv. die Decembris. Per regem.

De mercato et feria tenendis.—Quia rex vult quod decetero mercatum et feria teneantur apud manerium regis de Bollesour', mandatum est vicecomiti Dereb' quod mercatum per diem Veneris in qualibet septimana, et feriam singulis annis in vigilia, in die et in crastino Beati Laurencii, publice clamari et firmiter teneri faciat. Teste rege apud Warsop' xv. (xiiij. cancelled) die Decembris.

De vinis datis.—Mandatum est Roberto de Dacr' quod habere faciat Willelmo de Valenc' duo dolia vini de vinis regis apud Eboracum, et illa liberet sine dilacione latori presencium ad opus ejusdem W. Teste ut supra. Per R. filium N.

De quercubus ad focum regis.—Mandatum est custodi haye de Birkelunde et parci de Clipston' quod in predicta haya et predicto parco prosterni permittat x. quercus et xx. robora ad focum regis in adventu suo apud Clipston'. Teste ut supra.

Pro A. rege Scocie.—Mandatum est custodi foreste de Gautriz quod cum A. rex Scocie per forestam predictam transierit ipsum in eadem venari et deductiones suas habere permittat. Teste rege apud Odesacr' xv. die Decembris. Per regem.

Mandatum est vicecomiti Noting' quod totam jacturam quam homines regis de Clipston sustinuerunt pro reparacione regis ibidem, quod rex ampliari et exaltari precepit, eisdem hominibus restituat in terris vel alio modo, ita quod rex exinde pecatum non incurrat. Teste ut supra. (Cancelled.)

Pro Willelmo de Valenc'.—Quia panni ad aurum venales ad opus Willelmi de Valenc' London' non inveniuntur, mandatum est P. Chacepork', custodi garderobe regis, quod de eadem garderoba sine dilacione faciat habere nuncio ipsius Willelmi ad opus suum vque pannos ad aurum, nec hoc omittat. Teste ut supra. Per regem.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum Noting' quod de vinis regis que sunt in custodia sua habere faciant Reginaldo de Colewyz unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

Pro hominibus de Clipston.—Mandatum est vicecomiti Noting' quod ad valenciam terrarum hominum regis de Clipston', quas occupavit per reparacionem stangni vivarii regis ejusdem manerii, faciat eis escambium, ubi melius poterit ad minus nocumentum regis. Teste ut supra. Per regem.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Shirewode quod in bosco regis de Mamesfeld habere faciat priorisse et conventui de Wellandeswell vque quercus ad maeremium, cum omnibus escaetis, ad reparacionem ecclesie sue, de dono regis. Teste rege apud Hoddesak', xvij. die Decembris. Per regem.

Pro Fratribus Minoribus Notingham'.—Mandatum est custodi haye de Bescwude quod in predicta haya habere faciat Fratribus Minoribus Noting' xx. carettatas de roboribus et mortuo bosco prostratis ad terram ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De vinis datis.—Mandatum est Roberto Dacr' quod de vinis regis apud Eboracum faciat habere Thome de Cuscy unum dolium vini, de dono regis. Teste rege apud Cunigbur' xvij. die Decembris. Per regem.
Eodem modo mandatum est eidem quod habere faciat castellano de Bello Manso unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.
Mandatum custodibus vinorum regis apud Eboracum quod de vinis regis ibidem faciant habere A. Wintoniensi electo iiij. dolia vini, de dono regis, contra instans festum Natalis Domini. Teste rege apud Pontem Fractum xix. die Decembris. Per regem.

Pro Bernardo de Villa Honoris.—Mandatum est J. de Sumercote et Rogero Scissori quod habere faciant Bernardo de Villa Honoris, vadletto regis, unum pallium de scarletto cum penula de bissis ad robam suam de scarleto contra instans festum Nativitatis Dominice, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De denariis liberandis Guidoni de Rupe Forti ad operaciones de Mungumery.—Mandatum est probis hominibus de Mungumery quod illas xxx. marcas, quas regi reddere tenentur ad Scaccarium suum ad festum Sancti Hillarii proximo futurum, de fine lx. marcarum quem nuper fecerunt cum rege pro quadam confirmacione regis habenda, habere faciant Gwydoni de Rocheford', ballivo regis de Mungumery, ad quandam novam portam in castro de Mungumery construendam et ad alias operaciones regis ibidem per visum et testimonium legalium hominum faciendos (sic), et rex (hec cancelled), si necesse fuerit, illas eis faciet allocari. Teste ut supra. Per Guydonem de Rocheford'.
Et mandatum est predicto Gwydoni quod illas recipiat et ponat per visum etc. in eisdem operacionibus. Teste ut supra.

Pro priore de Blida.—Mandatum est ballivo de Tikeshill' quod in parco de Hoddesak', qui est in custodia Edwardi filii regis, capi faciat duas damas, et eas liberet priori de Blida pro arreragiis decimarum ejusdem parci. Teste ut supra. Per regem.

De robis datis.—Mandatum est J. de Sumercote et Rogero de Ros quod faciant habere Fulconi, vadletto comitisse Provincie, et Istacio, vadletto Willelmi de Chaenny, duas robas sicut vadlettis regis, et Russello, nuncio Galfridi de Lezingnan, unam robam sicut uni nunciorum regis, de dono regis. Teste rege apud Thorp xx. die Decembris. Per P. Chacepork.

De capriolis capiendis.—Mandatum est custodi foreste de Langwade quod in eadem foresta capi faciat tot capriolos quot capere poterit, et eos venire faciat usque Eboracum contra instans festum Nativitatis Dominice. Et mandatum est Ricardo de Murers quod cum canibus, arcubus, retibus et omnibus aliis ingeniis quibus poterit veniat ad predictam forestam et ad capriolos predictos capiendos ei consilium et auxilium inpendat. Teste ut supra. Per senescallum.

Pro comite Cornubie.—Rex de gracia sua speciali et salvo jure regis et heredum suorum reddidit R. comiti Cornubie seisinam de manerio de Evere, quod rex nuper capi fecit in manum suam; ita videlicet quod in curia regis de manerio illo regi et aliis respondeat, et stet recto secundum (consuetudinem cancelled) legem regni. Et mandatum est vicecomiti Buk' quod eidem comiti de predicto manerio cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Et mandatum est ballivo de Evere quod de eodem manerio recedat. Teste rege apud Eboracum xxij. die Decembris. Per regem et consilium.

De quercubus datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta regis de Shirewode faciat habere Roberto le Norreys quinque quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De saisina terrarum.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod talem seisinam habere faciat Imberto Gwidonis et Stephano de Spineto, vel certo nuncio suo litteras regis deferenti, de manerio de Assel' cum pertinenciis et omnibus catallis in eodem manerio inventis qualem inde habuerunt antequam idem manerium cepisset in manum regis per preceptum regis. Teste ut supra. Per regem.

De capriolis capiendis.—Mandatum est Picoto de Lascell' quod de canibus et retibus suis regi succursum faciat ad capiendum capriolos in foresta regis de Langwast, contra instans festum Natalis Domini, et eas (sic) liberet Johanni de Cawude et Ricardo de Murers' ad capriolos predictos capiendos; et propter hoc non occasionabitur coram justiciariis itinerantibus ad placita foreste. Teste ut supra. Per senescallum.
Eodem modo mandatum est Waltero de Avereng'.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Selveston' quod in predicta foresta faciat habere Warino de Monte Canis' sex damas, de dono regis. Teste rege apud Eboracum xxvj. die Decembris. Per regem.

Pro Waltero de Bathonia de auro soluto.—Walterus de Bathonia solvit in garderoba regis P. Chacepork, custodi ejusdem garderobe, apud Eboracum in festo Beati Stephani v. marcas auri quas regi solvisse debuit ad festum Sancti Hillarii, anno etc. xxxv., de x. marcis auri per quas finem fecit cum rege pro transgressionibus per ipsum et clericos et ballivos suos factis in comitatu Devon' dum fuit vicecomes ibidem. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Eboracum xxvij. die Decembris.

De ponendo per ballium.—Stephanus filius Normanni de Rodes, captus et detentus in prisona W. Cantuariensis archiepiscopi de Maydestan pro morte Roberti de Neuwelond, unde apellatus est, habet litteras vicecomiti Kanc' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De robis datis servientibus ad arma.—Mandatum est J. de Sumercote et Rogero Scissori quod Ricardo de Vernun, Johanni filio Rogeri, Rogero de Desert, Radulfo de Sancto Edmundo, Willelmo Pode, chevaler, Willelmo de Craunford, Willelmo Paulyn, Philippo de Lond', Willelmo filio Warini, Willelmo de Sancto Germano, Nicholao Purcel, Johanni Blome, Willelmo de Grantmolin, Roberto de la Bare, Roberto de Marcan, Willelmo de Rossam, Percevallo, Hugoni de Pacaam, Roberto de Panton', Henrico Nivel', Thome de Sanctis (Scis'), Johanni Paulyn, Thome le Rus, Jakemino de Singam, Nicholao de Samoer, Michaeli de Hedmoil, Johanni de Tornay, Thome de Hedmoil, Willelmo de Lamays, Pagano Wake, Petro de Brus, Alekoc de Nekingh', Hugoni de Stalhale, Willelmo Aguillun, Bernardo Johan, Johanni de Stapel', Johanni le Marscall', et Galfrido de Landel', servientibus regis ad arma, robas hiemales habere faciant hac vice, de dono regis. Teste rege apud Eboracum xxvij. die Decembris. Per J. Mansell'.

De quercubus datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta regis de Gautris faciat habere capitule Sancti Petri Eboraci xxx. quercus cum escaetis ad maeremium ad fabricam ecclesie sue, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De luciis et braemiis datis.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod in vivario regis de Fosse faciat habere W. Eboracensi archiepiscopo xxx. lucios et lx. braemias, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De execucione testamenti Eustachii de Cantilupo.—Mandatum est abbati de Persore, escaetori regis, quod de omnibus bonis et catallis que fuerunt Eustachii de Cantilupo defuncti in ballia sua executoribus testamenti ejusdem Eustachii plenam administracionem habere faciat ad execucionem suam inde faciendam, accepta ab eisdem executoribus bona securitate quod de primis bonis ejusdem defuncti satisfacient regi de debitis, si in aliquibus regi tenebatur. Teste ut supra. Per J. Mansell'.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Wycchewod quod in predicta foresta faciat habere A. Wintoniensi electo xx. quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De denariis liberandis ad manerium instaurandum.—Mandatum est probis hominibus de Havering' quod illos vij. libras xj. solidos et iiij. denarios et obolum, quos receperunt ad Scaccarium regis Lond' ad manerium regis de Havering instaurandum, et quos adhuc penes eos detinent, sine dilacione liberent Thome Russo, ballivo regis ibidem, ad manerium predictum inde instaurandum; et hoc nullatenus omittant. Teste ut supra. Per abbatem de Persore.

De dote assignanda.—Mandatum est Thome de Stanford' et coescaetori suo in comitatu Norhumbr' quod Johanne, que fuit uxor Rogeri filii Radulfi, de omnibus terris et tenementis que fuerunt ipsius Rogeri, que sunt in manu regis, racionabilem dotem suam faciant assingnari. Teste rege apud Eboracum xxx. die Decembris. Per R. filium Nicholai.

Pro Gacio de Chaumund.—Quia Stephanus de Spineto reddidit regi totam terram quam habuit in Colton' de dono regis, eandem terram rex reddidit Gacio de Chaumunt, tenendam sicut dictus Stephanus prius eam tenuit; et mandatum est vicecomiti Ebor' quod eidem Gacio de predicta terra cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra. Per J. de Lexinton'.

Pro A. rege Scocie. Mandatum est vicecomiti Norhumbr' quod, cum A. rex Scocie venerit ad partes Novi Castri super Tinam in redeundo a rege versus Scociam, ipsum in castro regis ibidem hospitari, et exennia de duobus doliis vini et de carnibus vel piscibus, et aliis ex parte regis, prout honori suo viderit convenire, ei faciat. Et rex, cum sciverit custum, illud ei faciet allocari. Teste ut supra. Per regem.

[m. 27.]

De quercubus datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste regis, quod in foresta regis de Salseto faciat habere priori hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia xv. quercus, de dono regis. Teste rege apud Eboracum, xxix. die Decembris. Per regem.

Pro W. Wygorniensi episcopo.—Rex perdonavit W. Wygorniensi episcopo transgressionem quam fecit capiendo unam damam ultra illas duas damas, quas rex ei dedit in foresta de Feckenham; et mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod ipsum et suos penitus inde quietos esse permittat. Teste ut supra. Per J. Mansell'.

De denariis non solvendis.—Mandatum est Ricardo le Rus quod, quamdiu Thomas le Rus, frater suus, fuerit custos manerii regis de Havering', ei non solvat illos xij. denarios quos per manus suas singulis diebus percipere consuevit sicut unus servientum regis ad arma. Teste ut supra. Per abbatem de Persor'.

Pro Willelmo Eswy, cive London'.—Mandatum est Thome de Stanford', escaetori regis, quod de bonis que fuerunt Walteri Biset in manerio de Ludham aliquid non permittat amoveri, set ea omnia integre faciat reservari, donec executores testamenti ipsius Walteri satisfecerint Willelmo Eswy, civi regis London', de debito quod racionabiliter monstrare poterit sibi a prefato defuncto deberi in Anglia vel in Scocia. Teste ut supra. Per J. Maunsel.

Pro Petro de Sabaudia.—Quia Walterus Biset non tenuit de rege aliquod tenementum nisi manerium de Ludham, quod rex ei commiserat ad vitam suam, et custodia manerii de Ulvinton ad regem non pertinet racione predicti manerii de Ludham, mandatum est Thome de Stanford', escaetori suo, quod de custodia predicti manerii de Ulvinton Petro de Sabaudia plenam seisinam habere faciat, si manerium illud de eo tenebatur; et quod ei habere faciat omnes exitus ejusdem manerii, quas inde percepit a tempore quo manerium illud cepit in manum regis. Teste ut supra. Per J. Maunsel.

De vinis datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Norhampt' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Guidoni de Lezingn', fratri regis, iiijor dolia vini, de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De denariis mittendis ad regem de Hybernia.—Mandatum est thesaurario et camerariis Dublin' quod omnes denarios quos perquirere poterunt ad Scaccarium Dublin', salvo statu terre regis Hibernie, mitti faciant per certos et securos nuncios usque Cestriam, liberandos ibidem abbati Sancte Werburge, cui rex mandavit quod illos recipiat et salvo custodiat donec aliud inde rex preceperit; ita quod ibi sint ad ultimum infra quindenam quadragesime. Teste ut supra.
Et mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hibernie, quod denarios illos illuc per certos et securos nuncios mitti et liberari faciat abbati ut supra. Per regem.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Bruhull quod habere faciat A. Wintoniensi electo x. damos et xx. damas in eadem foresta ad restaurandum parcum suum de Wycumb', de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Clive quod habere faciat Guidoni, persone de Aylington', capellano A. Wintoniensis electi, x. quercus in parco de Clive ad maeremium faciendum, de dono regis. Teste ut supra. Per J. de L.

De operacionibus apud Havering'.—Mandatum est Johanni le Walays, custodi operacionum regis de Havering', quod murum citra manerium regis ibidem, domos, fenestras, serruras, et omnia alia in domibus ejusdem manerii reparari faciat ea qua indigent reparacione. Et rex, cum sciverit custum illud, ei faciet allocari. Teste ut supra. Per abbatem de Persor'.

Footnotes

  • 1. written Albinuaco.
  • 2. regem marked for deletion.
  • 3. unintentionally.